M
Magister
, nomen dignitatis est, & magistratus siue magisterium, ipsa magistri dignitas. Vnde magister
equitũ
equitum
, qui à Dictatore præficiebatur equitibus: & magister populi, qui pecuniæ diuidundæ per populum præpositus est: & magister
militũ
militum
, qui militibus præest: & magister scrinij, id est, qui libros principis adseruat: & magister pecoris, qui pastoribus reliquis præfectus est.
malleatvs
, dicitur liber qui iam est ligatus,
punicatuś
punicatusque
. Sed quia libri malleabantur antequam consuerentur, id quod uidemus nostro tempore fieri, malleati dicebantur, pro eo quod sequitur. Vlpia. tit. de legatis iij. l. librorum. Libri, inquit, nondum malleati & perornati continebuntur.
malobathrvm
,
arbor est odorata ex Syria, quæ nomine speciali folium appellatur, unde fiunt
unguẽ
ta
unguenta
quæ dicuntur foliata. Horat. in 2.
Carm. Nitentes malobathro Syrio capillos. De folio malobathri
meminerũt
meminerunt
|
sæpe Galenus & Apitius. Martianus lib. 39.
tit. de publicanis. l. interdum. Malobathrum, aroma Indicum. non malabastrum.
mandragora
, herba est nota, cuius duo sunt genera: alterum nigrum, quæ fœmina existimatur, alterum candidum, qui est masculus. Habet uim soporiferam,
at
atque
prouocandi somni gratia dari consueuit. quia frigida est, ac propè
uenenũ
uenenum
. Columella in horto:
Quā
uis
Quamuis
semihominis uesano gramine fœta Mandragoræ pariat flores,
mœstaḿ
mœstamque
cicutā
cicutam
. Marcellus lib. 48. dig. ad le. Cornel. de ueneficijs. l.
eiusdẽ
eiusdem
, mandragoram inter uenena ponit. Ex quo fit, ut mirandum sit quid per mandragoram interpres sacrarum literarum intellexit in Genesi, capite 30. Et Cant. 7.
mango
, onis, est non modo seruorum uenditor, sed aliarum etiam rerum, quæ ut carius uendantur, solent à uenditoribus adornari. Vnde est mangonizare agros & equos, pro eo quod est colere. Et Plinius lib. 37. politores gemmarum, mangones appellat. Martia. Millia pro puero centum me mango poposcit. Seneca in Epist. Mangones, quicquid est quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt. Aphricanus de uerb. sig. l. mercis appellatione, quo distet à uenaliciario monstrat.
mappa
,
mensæ stragulum est, quemadmodum & mantile, siue toral.
Erant́
Erantque
duo genera, alterum rasum, alterum uillosum, hoc est in tapetis similitudinem contextum, quod & gausape dicitur. Martial. in disticho cuius index est, Mappa uillosa: Nobilius uillosa tegant tibi lintea citrum. De mantili quoque uilloso Virgilius |
in primo Aeneid. dixit:
Tonsiś
Tonsisque
ferunt mantilia uillis. quod Seruius pro minutis exponit. Ouidius quoque in quarto Fast. Duxerat ad dextram uillis mantile solutis. Florentinus libro 33.
de supellectili legata, lege supellectili. Toralia, inquit, & mappa uillosa. Pro quo mendose legitur. & oralia in panaliosa, nihili uerba.
materia
, proprie dicitur circa quam uersatur faber tignarius siue lignarius. In communiori tamen significatu dicitur de subiecta
cuius
cuiusque
artis materia. Paul. lib. 18. titu. de periculo & commo. l. quod si.
Ne
Neque
materia empta si furto perisset.
mediastinvs
, quemadmodum Priscianus in
quinto carmine scribit, à medio uidetur componi, quia
medias partes balnei tenet. hoc est, qui in medio lauantum stat. Horatius in primo epistol. Tu mediastinus tacita prece rura petebas. Acron in media urbe uiuens interpretatur. Porphyrion in media urbe siue balneo exponit. Vlpianus libro 47. titulo de iniurijs. l. item apud.
Multum interest qualis seruus sit, bonæ frugi, an mediastinus.
mereo
, meres, merui, est militare, siue stipendium in militia facere. Lucanus in sexto: Castrorum in plebe merebat. Iuuenalis:
Castroruḿ
Castrorumque
æra merentem. Suetonius in Iulio: Meruit & sub Seruilio Isaurico. libro 49.
digestorum titulo de re militari, pro eo quod in libris antiquis legitur merere, in recentioribus scriptum est, militare.
metalla
,
dicuntur uenæ unde eruitur argentum, æs, & cætera quæ uulgus indoctum appellat me
|
talla. dicta sunt autem metalla à metello, quod est scrutor siue inquiro: aut dicuntur metalla, quòd alia uena post aliam inueniatur. quod uidetur Plinius libro 34.
significare, ubi scribit quòd ubicunque una uena est inuenta, non procul alia inueniatur. Hinc metallarij & metallici dicuntur, qui sunt damnati ad metalla, hoc est effodiendam terram ex metallis. Aliquando simpliciter accipiuntur pro effossoribus metallorum, ut in libro digestorum, titulo de pœnis. & libro undecimo Codicis, titulo de metallarijs.
metator
, siue metatus, siue mensor, dicitur qui iussu atque autoritate principis milites in domibus incolarum collocat, siue in castris qua parte debeat
quis
quisque
tentoria figere, ostendit. Vnde dictum est castrametari. Lucanus in primo: Hesperios ueniam metator in agros. In Codice Iustiniano titulo de metatis. l. j. Si quis, inquit, mensorum nostrorum manu qua deputatur singulis quibusque domus & postibus hospitaturi nomen adscribunt, delere non dubitauerint, ad instar falsi criminis
cō
stituti
constituti
teneantur.
metaxa
, est congeries illa pensorum ex lino aut lana, quam Hispani paucis literis immutatis uocant madexa, ut in lib. 11. Codicis Iustiniani, titu. de murilegulis, lege, lotas. In
posterũ
posterum
serica & metaxæ. Vitruuius lib. 6.
De paludibus, inquit, tenues colligantur metaxæ.
metrocomia
,
interpretatur uilla matrix, dicta à meter, quod est mater, non quod Accursius hallucinatur, à metros quod est mensura, & come uilla, accipiendo uillam, ut nunc uulgus loquitur. Iustinia. lib. 11. |
Codicis, in titu. non licere habitatoribus metrocomiæ loca sua ad extraneam conferre.
metropolis
, interpretatur ciuitas matrix:
ne
neque
dicitur à metros quod est
mẽsura
mensura
, ut imperiti existimant, sed quod de metromia diximus, à meter quod est mater. unde alia
cōplura
complura
deriuātur
deriuantur
, quæ in suo genere significant præcipuum &
excellẽs
excellens
, ut ortygometra, tetrigometra, echinometra, accentu in penultima, pro duce cothurnicum, cicadarum, & echinorum. Modest. lib. 17.
dig. de excusationibus. l. si duas. Decet autem maximo numero uti metropoles gentium.
miliarivm
, uas erat ad
coquendũ
coquendum
milium
accō
modatũ
accommodatum
,
quemadmodũ
quemadmodum
pultariũ
pultarium
ad coquendum pultem. Cato de re rust. Inter orbem &
miliariũ
miliarium
unum digitum interesse oportet. Palladius libro quinto de re rustica: Vas, inquit, æneum miliario simile. Pomp. libro 33. titu. de auro & argento lega. l. & si. Certe si cacabos argenteos habeat, uel militarium. pro quo, t, litera expuncta, lege tu miliarium.
minicvlator
, is dicitur qui literas maiusculas, hoc est, initiales siue capitales ex minio libris ex atramento iam scriptis adhibet. Vlpianus lib. 38. tit. de operis libert. l. iurisiurandi. Si fortè, inquit, librarius uel miniculator. sic enim in libris antiquioribus legitur, & magis cohæret ei quod suprà dixerat librarius, & ei quod sequitur, uel calculator.
molior
moliris, est moles ad ædificium aliquod coaptare. Virgilius primo Aeneid.
Molirí
Molirique
arcem & manibus subuoluere saxa. Vlpia. lib. 39.
l. j. de noui operis |
nũcia
nuncia
. Qui fortè in publico uel in priuato quid molitur. Inde molitio onis, pro ipso apparatu ædificandi: ut infrà eodem titu. l. stipulatio. Molitio, inquit, non impeditur. Demoliri uero & demolitio opponitur ei quod est moliri, & molitio, pro eo quod est diruere & dirutio, ut in eodem titulo, sæpe.
mola
manuaria, siue manualis, siue trusatilis, dicitur quæ ad frumenti molituram manu circumagitur, quæ, ut ait Virgilius in Moreto, Rotat aßiduis gyris,
& concitat orbem. Mola
quo
quoque
iumentaria, & ex euangelio, mola asinaria est, quam iumenta uersant. Iabolenus Priscus libro 33. digestorum, de fundo instructo. l. dolia. Molas, inquit, manuarias supellectilis, iumentarias autem instrumenti esse Offilius ait. Molas uero aquarias, hoc est, aqua uersatiles, ante Iustiniani tempora fuisse
nondũ
nondum
legi. Is enim in titulo de aquæductu. l. decernimus. molæ aquariæ meminit, quam sermonis Latini ignari molendinum appellant. Nam quod legitur asina molendinaria in titulo de fundo instructo. l. cum de lanionis, non à molendino, sed à molendo deductum est.
meniana
,
ut ait Festus Pomp. ædificia erant à Menio ciue Romano sic appellata, non à mœnibus sic dictum, ut putauit somniculosus Accursius. Is enim primus ultra columnas extendit tigna, quo ampliarentur superiora. Hic est ille Menius qui post bona patris absumpta, locum sibi seruauit, unde ludos spectaret, de quo Horatius in primo epist. Menius ut rebus maternis
at
atque
paternis Fortiter absumptis, urbanus cœpit haberi &c. Locus autem ille fuit Menianum, quod ultra ædificia |
protendebatur, in uiam publicam propendens. Vitruuius libro quinto: Meniana, inquit, superioribus coassationibus collocentur. Suetonius in Caligula: Cum apparatu circi perspicientem, pauci ex proximis Menianis postulassent. Valerius de mortibus non uulgaribus: C. Licinius Macer uir prætorius Calui pater, dum sententiæ dicerentur, in Menianum conscendit. Iabolenus de uerborum significatione. l. malum nauis. Qualia, inquit, meniana & subgrundaria essent. Vlpianus in titulo, ne quid in loco publico. l. prætor ait. Cum quidam, inquit, uelum in meniano immissum haberet.
meritorivm
, siue meritoria taberna, est stabulum siue caupona in quam uiatores diuertunt: dictum meritorium, à mercede quam soluunt. Iuuenalis: Nam quæ meritoria somnos Admittunt. Valerius de duobus Arcadibus: Quorum alter, inquit, ad hospitem se contulit, alter in tabernam meritoriam diuertit. Vlpianus in titulo de iniurijs. l. lex Cornelia. Ad meritoria, inquit, uel stabula non pertinebit. Accursius nescio quas nugas somniat, neque id mirum, cum uigilans quid esset meritorium nescierit.
modvs
,
& Modulus,
plerun
plerunque
pro mensura accipitur, ut Horatius in secundo Sermonum: Hoc erat in notis modus agri non ita magnus. Frontinus de aquæduct. Aquarum, inquit, moduli aut ad digitorum, aut ad unciarum mensuram instituendi sunt. In lib. dig. 11. titu. est, si mensor falsum modum dixerit. & ibidem sæpe. Paulus lib. 39. titu. de damno infect. l. damni. Eum, inquit, qui modulorum aut riui faciendi causa.
, potio est quæ ex uino & melle concinnatur. Horatius primo Sermonum: Leui præcordia mulso Prolueris melius. Martialis in disticho cuius lemma
est, Mulsum: Attica nectareum turbatis mella falernum.
Vlpianus libro 33. titulo de tritico & uino legato. l. si
quis. Si mulsum, inquit, sit factum, uini appellatione non
continebitur. Vlpia. lib. sexto, tit. de rei uendic. l. idem. Si
ex melle meo & uino tuo mulsum factum sit.
mvndvs
muliebris, ut inquit Varro, dictus est à mundicia. Idem & ornatus, quasi ab ore natus, à Græcis
cosmos dicitur. Vnde multi fuerunt autores quos Galenus citat, qui cosmetica, id est, de ornatu scripserunt. Vlpianus titulo de auro & argento legato. l. argumento. Mundus, inquit, muliebris est, quo mulier mundior fit. & subdit quæ
numerātur
numerantur
in mundo muliebri, de quo etiam est titulus.
mvnimentvm
differt à monumento siue monimento, quòd monumentum est sepulchrum quod erigitur in defuncti memoriam, siue illud sit inane, siue cadauer complectatur. Munimentum uero est in ædificio illud quod ab inferendo damno defendit, dictum à muniendo. Marcellus libro undecimo, titulo de religiosis & sumptibus funerum. l. funeris sumptus. Munimentum sepulchri id esse diuus Hadrianus scripsit, quod muniendi eius loci causa factum sit.
mvrilegvli
,
dicuntur qui murices, hoc est, conchylia colligunt, ex quibus purpuraceus color inducitur. nam purpurarum genera complura sunt,
buccinũ
buccinum
, ianthinum, murex. de quibus in titulo de lega. tertio. l. Si |
cui lana. Igitur murileguli sunt purpurarum conquisitores, de quibus Iustinianus libro undecimo Codicis, tit. de monetarijs & murilegulis.
mvria
salsamentum siue salsugo exudans ex piscibus salitis, qua antiquiores utebantur ad ciborum condituras. Aliquando muria ex sale tantum & aqua macerata constabat. quæ muria dura cognominabatur: quomodo autem fiat, Pli. & Columella ostendunt. Vlpia. in tit. de penu lega. l. qui penum. Laceratos, inquit, cum muria sua contineri, Labeo ait.
mvrrha
,
& uasa murrhina dicebantur quæ ex murrha lapide precioso tornabantur. Lucanus: Non auro
murrhá
murrhaque
bibunt. Martialis: Si calidum potas ardenti murrha falerno Conuenit. De murrha lapide Plinius lib. 37. plura. Sed huius lapidis uas unum tantum nostro seculo monstratur Venetijs in ærario diui Marci:
Agathā
Agatham
ipsi uocant. De uasis murrhinis Martialis: Surentina bibis, nec murrhina sume, nec aurum. Et Iuuenalis: Grandia tolluntur crystalla, maxima rursus Murrhina. Florentinus in titulo de supellectili lega. l. supellectili. De murrhinis, inquit, & crystallinis dubitari potest. atque ibidem: Murrhina & crystallina ex eadem materia esse. Item Pompo. tit. de auro & arg. leg. l. & si non. Murrhina, inquit, uasa in gemmis non esse, Caßius scribit.