R

R

Refigere

Refigere

, est id quod fixum est labefactare atque conuellere: nam sunt uerba quædam quæ composita cum re uertunt significationem in contrarium. Virgilius sexto Aeneidos: Fixit leges pretio, atque re | fixit. Horat. j. Epist. Qui templis Parthorum signa refixit. Venuleius libro 43. quod ui aut clam. l. si uitem. Si fixeris, inquit, & ego refixero. Paulus titulo de uerborum obligatione. l. inter. Tabulæ ait, refixæ sunt. Venuleius tit. ad legem Iuliam peculatus. l. qui tabulam. Qui tabulam, inquit, æream refixerit. Tabulam æream Venuleius intelligit, in qua aliqua lex erat scripta, ut sic promulgaretur. Quod uero huiusmodi tabulæ essent æreæ, ostendit Ouidius in primo Metamorph. cum dicit: Nec uerba minantia fixo Aere ligabantur.
repetvndarvm

repetvndarvm

, uel de repetundis, accusatur quis uel damnatur, qui in administratione magistratus pecunias accepit, unde accipere non debuit. Ne Neque habet alios casus quàm genitiuum & ablatiuum numeri pluralis. Sallustius in Catilina substantiuum subintellectum expreßit, dicens: Catilina pecuniarum repetundarum reus. Titulus est in libro digestorum 48. ad legem Iuliam repetundarum, de qua Martianus his uerbis scribit: Lex Iulia repetund. pertinet ad eas pecunias quas quis in magistratu potestatis'ue curatione, legatione'ue acceperit.
replvmbari

replvmbari

dicitur argentum, quoniam elaborati argenti partes non possunt consolidari, nisi interueniente plumbo: nam quemadmodum suprà diximus ferruminatione fieri per eandem materiam, ita nunc dicimus plumbationem fieri per aliam materiam, hoc est, per plumbum. Seneca in quarto naturalium quæstionũ quæstionum : Argentum, inquit, replumbatur, signorum argumenta soluuntur. Vlpia. de auro & argento leg. l. cum aurum. | An replumbari debeam cum sic appenduntur. Replumbari igitur est plumbum auferre.
resipiscere

resipiscere

, est ex temporario furore in pristinum sensum redire. Liuius lib. 24. Si quis resipiscat & antiquam sanitatem recipiat. De uulgari & pupilla. l. ex facto. Desinere, inquit, ualere testamentum cum resipuisset.
rheda

rheda

, uehiculi genus est. Quintilianus lib. primo, uocabulum gallicum esse putat: Plurima, inquit, Gallice ualuerunt, ut rheda, petoritum: quorum altero Cicero, altero Horatius utitur. Iabolenus libro 19. titulo locati & conducti. l. cum in plures. Pro sola, inquit, rheda portorium daturus fuerit.
rivales

rivales

, dicuntur qui eundem riuum communẽ communem habent. Gellius libro decimotertio: Negotium quoque alicuius quod ei fortè de aquæ ductu cum riualibus est. Pompo. lib. 43. titu. de aqua cotidiana. l. hoc iure. Dum ne fundum, inquit, domino, aut aquarium riualibus deterius faciat. Per translationem riuales dicuntur, qui communem habent amicam. Iuuenalis: Non unus tibi riualis ditabitur hæres.
rogatio

rogatio

, rogationis, pro eo quod est lex, propterea sic appellata, quòd cum promulgatur, populus rogatur, uelit ne, & iubeat eam legem sanciri. Festus: Rogatio, inquit, est cum populus consulitur de uno pluribus'ue hominibus, quod non ad omnes pertineat, & de una pluribus'ue rebus de quibus omnibus sanciatur. Nam quod in omnes homines res́ resque populus sciuit, lex appellatur.
rvbrica

rvbrica

, genus est terræ rubræ, quæ ad picturā picturam solet accommodari. habet́ habetque accentum in penultima. Horatius Sermonum libro secundo. Prælia rubrica picta aut carbone. Persius: Non secus ac si oculo rubricam dirigat uno. Quæ uero in iure ciuili & pontificio dicuntur rubricæ, tituli siue indices rubri, uel ex rubro, possunt rectius appellari.
rvder

rvder

, ruderis, siue rudus ruderis, est purgamentum domus, siue putei, siue cuiuscunque rei quæ ex sordibus purgari debeat. Columella in horto: Rudere tum pingui solido uel stercore aselli. Suetonius in Vespasiano: Ipse restitutionem Capitolij aggressus ruderibus purgandis manus primus admouit. Vlpianus titulo de damno infecto. l. prætor ait. Neque dominus uelit rudera egerere. & in eodem titulo sæpe.
Loading...