DE GLAVCO ET DIOMEDE, ACCVRSII SOMNIVM.

Est in praefatione di gestorum peroratio Iustiniani Imperatoris in hæc uerba: Incipite igitur legum doctrinam eis Dei gubernatione tradere, & uiam aperire, quam nos inuenimus, quatenus fiant optimi Iustitiæ & reipub. ministri, & uos maximum decus in omne æuum sequatur. Quia nostris temporibus talis Legum inuenta est permutatio, qualem apud Homerum patrem omnis uirtutis, Glaucus & Diomedes inter se faciunt dißimilia permutantes. & subdit carmina Homeri sumpta ex 7. Iliados libro, ubi narrat quo pacto in obsidione Troiana Diomedes cum Glauco Hippolochi filio congressus, cœ pit ab illo quærere quis esset, quibus́ quibusque maioribus ortus. Cui Glaucus se Bellerephontis nepotem, Hippolochi́ Hippolochique filium esse respondit. Cum́ Cumque Diomedes uetus hospitium Oenei Bellerephontis́ Bellerephontisque utrius utriusque auorum fuisse intelligeret, pugna abstinuit, atque ita commutatis armis digressi sunt, quasi pignus amoris alter alterius reportantes. Fuerunt autem Glauci arma aurea centum bobus æstimata, Diomedis ærea nouem boum. Quod Accurs. nescio quibus furijs agitatus, exponens ait: Diomedes cum | rediret per mare à Troiana uictoria, indigebat uino, & inuenit Glaucum iuxta mare abundantem uino & carentem equis, at ipse multos habebat equos, quos in prælio habuerat, & ita dedit illi de equis inutilibus pro uino necessario & utili sibi, & Glaucus dedit uinũ uinum superfluum, & accepit equos necessarios, sic & nos fecimus permutationem de inutili modo legendi ad utilem. Hucus Hucusque Accursius. Omitto corruptißimum et mille acyrologijs deprauatum dicendi genus. Vbi legit ille bonus uir hæc historiarum portenta, aut quis illum docuit in rebus quarum ignoratione tenebatur, diuinare? Aliud est enim, ut diuus Hierony. scribit, esse uatem, aliud interpretem: illic spiritus neutra prædicit, hic eruditio & uerborum copia ea quæ intelligit interpretatur. Quod si fuisset Accursio mixtum cum pudore iudicium, aut omnino tacuisset ijs de rebus quas ignorabat, aut ea scriberet quæ de Glauco & Diomede ab autoribus memoriæ prodita sunt, Homero præsertim, quem Iustinianus citat testem. Quod si Accursius Græcas literas ignorabat, didicisset saltem latinas, in quibus libro primo Sermonum Horatij legeret: Aut si disparibus bellum incidit aut Diomede, Cum Licio Glauco discedat pigrior ultro Muneribus mißis. At Atque apud Martialem lib. 9. epigrammaton: Tam stupidus nunquam nec tu puto Glauce fuisti, Chalcea donanti chrysea qui dederas. Aut quoniam Iuris libros interpretabatur, illud saltem quod Aristoteles libr. 5. ethicorum cum de iustitia & iure dissereret, scripsit: Volenti, inquit, non fit iniuria, sed qui sua donat, ut Homerus de Glauco scribit, dedisse eum Diomedi arma aurea pro | ferreis, centeni precij pro noueni, huic iniuria non fit. Aut imitaretur saltem pudorem sancti Thomæ qui locum illum exponens, nihil tale somniat quale Accursius, sed tantum ab ignorantia interpretis deceptus, dixit accepisse Diomedem centum boues pro nouem, cum Homerus dicat arma æstimata precio centum boum, pro armis nouem boum, quod & Pli. lib. 33. affert. Quanquam Homerus inquit admiratus aurum, æstimationes rerum ita fecit, ut centum boum arma permutasse Glaucum diceret, cum Diomedis armis nouem boũ boum . & hoc est quod Iustinianus dicebat talem permutationem legum antiquarum pro nouis esse factā factam , qualis fuit Glauci & Diomedis, hoc est, centeni precij pro noueni.
Loading...