A

A

Abax

Abax

, is, siue abacus i, tabula est, in qua escaria & potoria uasa collocantur, quæ sunt mensæ ministerio parata. Iuuenal. Lectus erat Codro Procula minor: urceoli sex, Ornamentum abaci. Ausonius: Fictilibus fama est cœnasse Agathoclea regẽ regem , Atque abacos Samio sæpe onerasse luto. Cicero 5. Thuscu. quæst. Abacus complures ornauit auro & argento cælato. Idem in Verrem: Abaci uasa omnia ut exposita fuerant sustulit. Sed abacus, id est, ab eo quod est abacos Græcè, est inclinatum, quod teste Prisciano libr. 7. de octo partibus orationis penultimam genitiui breuiauit, quod significat præterea uasa quædam uiliora in quibus pretiosiora reponuntur. ataifor Pœni uocant. de quibus Paulus Iurisconsultus lib. 32. dig. qui est de legatis tertius. l. Hæres. Cui Corinthia, inquit, uasa legata essent, & abaces, huic quoque eorum uasorum collocandorum causa | paratos uideri Trebatius respondit. Pro quo in codicibus recentioribus mendose baces, a, litera dispuncta legitur. Accursius non ratione aliqua, sed ueri similitudine ductus, capsulas esse interpretatur baces. Quod cum sit nihili uerbum, interpretamentum quoque erit inane. Philippus Beroaldus quodam in loco suarum commẽtationum commentationum , bases legit uocem uulgi sequutus. Sed de hoc lege uerbum, Corinthia uasa.
abactores

abactores

ab oratoribus & historicis appellantur, quos Iurisconsulti uocant abigeos. Ductum utrunque nomen à uerbo abigo is, quod inter alios sensus significat etiam à grege siue armento pecudem furto subducere: hinc abactores & abigei dicti huiusmodi fures. Quod genus hominum in Hispania maxime inuenitur, dicente Virgil. in 3. Georg. Aut impacatos à tergo horrebis Iberos. Quod Seruius interpretatur, abactores. & subdit: nam omnes ferè Hispani qui ijdem sunt & Iberi, acerrimi abactores sunt. Apuleius 7. de asino aureo: Abactorem indubitatum cruentum́ cruentumque percussorem criminantes. Ambrosius in sermone de hostibus carnalibus non metuendis: Armenta diripiet, istud damnum abactorem tolerando iam didicit. Sed quemadmodum diximus, à Iuriscōsultis Iurisconsultis potius abigei dicũtur dicuntur , de quibus tit. est lib. 47. dig. In cuius prima lege Vlpi. his uerbis scribit: Qui pecora ex pascuis uel armentis abigunt, hi proprie dicuntur abigei. Quod si quis oues aberrantes aut alias quadrupedes abduxerit, non erit reus crimine abigeatus, sed potius furti. Est enim abigeatus ipsum abigei crimen, quod in Hispania grauius quàm alibi gentium debere pu | niri Hadrianus Cæsar consuli rescripsit: Abigei, inquit, cum durißime puniuntur, ad gladium damnari solent. Puniuntur autẽ autem durißime non ubi ubique , sed ubicun ubicunque frequẽtius est id genus maleficij. Atqui diximus ex autoritate Virgilij & Seruij Hispanos maxime hoc crimine laborare.
abrogare

abrogare

legem, idem est quod tollere siue antiquare, quia à magistratu qui eam potestatem habet, populo interrogato, an uelit iubeat́ iubeatque eam legem tolli, illo annuente, antiquatur tollitur́ tolliturque , quemadmodum eodem populo interrogato fuerat promulgata: unde & lex plerunque dicitur rogatio. Cice. lib. 2. de legibus: Eas, inquit, tu leges rogabis, quæ nunquam abrogentur. Liuius libr. 22. Plebiscitum primus ego antiquo abrogo́ abrogoque . Est itaque abrogare legem idem propè quod derogare. Iurisconsultus tamen de uerborum significatione inter utrunque uerbum nonnihil distare facit. Derogatur, inquit, legi, cum pars detrahitur: abrogatur, quum prorsus tollitur. Adde tu quod abrogatur, quum prioris legis infirmandæ causa promulgatur altera. Sermonis Latini ignari uulgari uoce decepti, pro eo quod esse debet abrogare siue derogare legem, ipsi reuocare dicunt, quum sit reuocare, ut autor est Varro de lingua Latina, rursus in cor uocare, hoc est renouare. Iuuenalis de Domitiano, qui legem Iuliam iam obliteratam dormiẽtem́ dormientemque excitauerat, sic inquit: Qui tunc leges reuocarat amaras Omnibus, atque ipsi Veneri Marti́ Martique timendas. Virgilius primo Aeneid. Reuocato à sanguine Teucri. id est, renouato, quippe qui iam propemodum extinctus erat.
acinacivm

acinacivm

uinum est quod ex uuarũ uuarum folliculis | aqua addita diffunditur. Græci deuterion, id est, secundarium: Latini, tum loram, tum loream appellāt appellant . Varro in primo de re rustica: Acinorum, inquit, folliculi in dolia conijciuntur, eo́ eoque aqua additur, ea́ eaque uocatur lora, quod lota acina, ac pro uino datur operarijs hyeme. Nonius quoque Marcellus: Loram, inquit, dicebant in uindemia cum expreßissent mustum ex acinis, & folliculos in dolium cōiecissent coniecissent . Plinius. lib. 30. Quæ Græci deuteria appellant, Cato & nos loream. Scripsit autem id Cato in libro de rustica, dicens: Lorea erit familiæ quod bibat. Vlpianus libr. 33. dig. titu. de uino & tritico legat. l. Si quis. Vinum, inquit, acinacium planè uino continebitur. Accursius acinaticiũ acinaticium pro acinacio legit: interpretatur́ interpretaturque esse uinum ad usum comparatum. Quid uero per tale uinum ipse intelligat, ego non uideo. Nam si uinum quod est ad usum comparatum, uinum est, quid ineptius dici potest, quàm appellatione uini uinum contineri? Atqui iuriscōsultus iurisconsultus aliud prospiciebat, quod poterat in dubitationem uenire, an scilicet lora siue lorea, hoc est, uinum illud secundarium quod ex uuarum acinis expresso musto atque addita aqua maceratis conficitur, appellatione uini contineatur, quum præsertim maior pars aquæ sit in eo permixta.
acapna

acapna

ligna dicuntur quæ sunt in furno, aut ad solem exiccata, ita ut cum focis admoueantur, non fumigent, dicta ab a particula priuatiua, & capnos quod interpretatur fumus, quasi sine fumo. Apud Martialem in distichis, lemma est ligna acapna: & Srraboni Straboni lib. 9. mellis quoddam genus acapniston appellatur: quod ita | pugatum sit, ut non sapiat fumum. Vlpianus libr. 32. dig. qui est de legatis tertius. l. ligni. Sed & titiones, inquit Iurisconsultus, & alia ligna cocta ne fumum faciant: acapna uolens significare.
aconitvm

aconitvm

, ueneni genus quoddam est celebratißimum, dictum ab acone quod interpretatur cos, quoniam ut inquit Ouidius ea herba ex cotibus colligitur: ait nanque libro septimo Metamorph. Quæ quia nascuntur dura uiuacia caute, Agrestes aconita uocant. Idem libro primo: Lurida terribiles miscent aconita nouercæ. Iuuenalis: Sed nullis aconita bibũtur bibuntur Fictilibus. A Græ cis quoque pardalianches dicitur, id est, pardi animalis strangulator. Sed quod ferè ignoratur quæ sit ea herba aconitũ aconitum uulgò pro quocun quocunque ueneno accipitur. Marcellus libro 48. dig. tit. ad legẽ legem Corn. de sicarijs & ueneficis. l. eiusdẽ eiusdem . Si quis, inquit, temere cicutā cicutam et salamandrā salamandram & aconitũ aconitum , pityocampas & buprestin dederit &c.
ad praepositio

ad praepositio

composita cum dictionibus à consonante incipientibus, mutat din consonantem quæ sequitur, id quod omnes qui de orthographia scribunt, annotauere, ut accurro, quod ex ad & curro componitur: affligo ex ad & fligo. In Pandectis tamen quas Florentini ex præda pilana pisana in archiuo adseruant, semper reperiuntur præpositiones integræ, quod & antiquos obseruasse ex numismatis & monumentis literarum marmoribus incusis etiam hodie uidemus. Ita Itaque in codicibus illis archetypis non legitur ex orthographorum ratione, accresco, affero, affinis, agnatus, appono, arrogo, asscribo, assentio, aßideo, aßiduus, | astringo, & huiusmodi, sed adcresco, adfero, adfinis, adnatus, adpono, adrogo, adscribo, adsideo, adsiduus, adstringo, hoc est, ad, præpositione integra. Hæc nan nanque omnia & similia (tametsi non mutāt mutant sensum) retinẽda retinenda est tamẽ tamen antiquorũ antiquorum librorũ librorum maiestas, in libris maxime legum, qui quo sunt uetustiores, eo habentur maioris autoritatis. Nam si quis per regulas artis grammaticæ conaretur talia castigare, non minus peccaret, quàm si pro repetundarum, & finium regundorum, & de familia herciscunda, & de communi diuidundo contenderet, scribendum esse repetendarum, & finium regendorum, & familia herciscenda, & commune diuidendum, quòd regulæ quæ traduntur à Grammaticis de formatione uerborum id fieri debere præcipiant. Apud antiquos nan nanque gerũdia gerundia & participia futuri in dus, à uerbis tertiæ & quartæ coniugationis inclinata, in undus non in endus desinebant. Plautus in ipso statim initio Amphitrionis: Vt uos in uostris uoltis mercimonijs emundis uendundis́ uendundisque , pro emendis & uendendis. Permansit tamen hæc declinādi declinandi forma in hoc uerbo Eo is, & ab eo compositis, ut eundi eundo eundũ eundum , adeundus a, um, prætereundus a, um. Dicimus quoque hodie præesse quempiam iuridicundo potius, quàm præ esse iuri dicendo.
addico

addico

is, xi, pro eo quod est adiudico simpliciter accipitur, ut Cicer. in offi. addictus morti dixit, proadiudicatus. Et Horatius in 1. epist. Nullius addictus iurare in uerba magistri. Aliquando etiam inuenitur pro eo quod est uendo, ut apud Martialem: Addixti Labienæ treis agellos. pro addixisti, hoc est uendidisti. Gellius | quo quoque lib. 10. Liberos uerberari addici́ addicique iusserunt ei, cui furtum est. Et est unũ unum de uerbis tribus quæ Prætori accommodantur, de quibus intellexit Ouidius in 1. Fast. scribens: Ille nefastus erit per quem tria uerba silentur, Fastus erit per quem iure licebit agi. Erit igitur tũc tunc addicere ex uenditione aliquid alicui adiudicare. Apud Iurisconsultos lib. 18. dig. titu. est, de in diem adiectione: pro eo quod esse debuit de die in diem addictione: quem errorem primus omnium deprehendit agnouit́ agnouitque Laurentius Valla. Verbum quoque ipsum nihilominus corruptum cum alijs in locis, tum in eodem titulo legitur, adijcio uidelicet pro addico: ut in l. Vlpiani, cuius initiũ initium est Quoties: Quoties, inquit, fundus in diem adijcitur. Et ibidem. Si res in diem adiecta sit. pro addicitur, & addicta sit: quod in emendatioribus libris reperias. Item lib. 40. dig. tit. de fideicommiß. li. sæpe legitur adijcio & adiectio in eadem significatione, sed corruptè, pro addico & addictio.
adrogare

adrogare

& adrogatio, adoptare & adoptatio siue adoptio differunt, autore Gellio lib. 5. noct. Att. ubi ex æquo distinguit adrogationem ab adoptione, nec alteram sub altera cadere putat. Eius uerba sunt: Cum in alienam familiam in́ inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per Prætorem id fit, aut per populum. Quod per Prætorem fit, adoptio dicitur: quod per populum, adrogatio. Adoptantur autem cum à parente in cuius potestate sunt, tertia mancipatione in iure ceduntur, at atque ab eo qui adoptat, apud eum, apud quẽ quem legis actio est, uindicantur. Adrogantur autem ij qui cum sui iuris sint, in | alienam sese potestatem tradunt, eius́ eiusque rei ipsi autores fiunt. Et subdit: Adrogari non potest nisi iam uesticeps, id est, cum ad annum duodeuigesimũ duodeuigesimum peruenerit. Adrogatio autẽ autem dicta, quia genus hoc in alienam familiā familiam transitus per populi rogationẽ rogationem fit. Eius rogationis uerba hæc sunt. Velitis iubeatis Quirites, uti L. Valerius, L. Titio tam lege iure́ iureque filius sibi fiat, quàm si ex eo patre matre́ matreque familiâs eius natus esset, ut́ utique ei uitæ necis́ necisque in eum potestas siet, uti pariẽdo pariendo filio est. Hæc ita uti dixi, ita uos Quirites rogo. Modestinus lib. 1. dig. tit. de adoption. l j. adrogationem ab adoptione eo differre putat, quo species distat à suo genere. Adoptionis, inquit, nomen generale est. In duas autem species diuiditur: quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. quasi uelit dicere, adoptio duas habet species, quarum altera nomine caret, & ex doctrina Aristotelis, nomine generis appellatur, altera uero est adrogatio. Accursius adrogationẽ adrogationem dicit appellari, non quod populus rogaretur, ut scribit Gellius, sed quod adoptator interrogatur, an uelit eum quem adoptat, sibi iustum filium esse: ex eo fortasse deceptus, quod legerat libro primo Institutionum, tit. de adoptionibus, adrogationem fieri solitam Imperatoris autoritate, quia lege regia populus ei & in eum omne imperiũ imperium suum & potestatem cōceßit conceßit . Quòd si ita est, non adoptator sed imperator, qui in locum populi succeßit, in huiusmodi adrogationibus faciendis rogandus est.
advlterina

advlterina

res dicitur, quæ non est legitima, sed supposititia, unde filij adulterini dicti, ex adulterio concepti. Hinc adulterinæ literæ apud Apuleium lib. 4. | de asino aureo, & adulterina clauis apud Sallustium: & adulterina signa uocat Festus Pomp. quæ sunt alienis annulis facta. Ipse quo quoque annulus quo signa imprimuntur, adulterinus dici potest, ut lib. 48. dig. tit. ad legẽ legem Corneliam de falsis legib. l. Cornel. ubi Modestinus ait: Qui signum adulterinum fecerit, uel exculpserit. Aphricanus quoque in eodem titulo. l. si quis. Quòd si testamentum, inquit, adulterinum non esset. In eodem quo quoque quadragesimooctauo libro, titulo ad legem peculatus. l. sacrilegij. Vlpianus ait: Non uidentur adulterinam monetam exercuisse.
aedicvla

aedicvla

pro parua æde, hoc est, templo paruo accipitur. Nam ædes, is, in numero singulari semper accipitur pro templo: unde semper adiũgitur adiungitur illi cui deo sacrata est atque dedicata, ut ædes Iouis, ædes Castoris, ædes Concordiæ. Dicitur quoque ædes sacra. Aedes, ium, in numero multitudinis significat domum priuatam, caret́ caretque numero singulari. Ab æde igitur sacra, fit ædicula pro alicuius dei templo paruo: ut Plinius lib. 35. Supra ædiculam, inquit, Iuuentutis: hoc est, deæ præsidis iuuẽtæ iuuentæ ætatis. Iurisconsultus libro 48. dig. tit. ad legem Iuliam peculatus. l. sacrilegij. Qui ædiculas, inquit, incustoditas tentauerit. Quòd si ædiculæ non essent sacræ, tentare illas non esset sacrilegium, at atque ex consequenti ad legem peculatus non pertineret crimen.
aestimo

aestimo

, as, pro eo quod est taxare accipitur, uerbum frequẽs frequens in iure, scribitur́ scribiturque per æ, diphthongum, quod ab ære & time quod est pretiũ pretium componitur. Sic quoque in archetypis illis Florentinorum Pandectis | semper scriptum reperitur: neque scribendum extimo as, id quod in libris recentioribus legitur. Hinc est apud antiquos pœna æstimata, ab ære, inquit Festus, quia æstimauerũt æstimauerunt eam ouem decusse, id est, decem aßibus: bouem centusse, id est, centũ centum aßibus. Hinc rursus fit æstimatio, æstimator, & æstimatorius. ut Vlpianus libro 19. dig. tit. de æstimatoria actione.
agnvs

agnvs

pro fœtu ouis, dictio Græca est, significat́ significatque purum siue castum: dictus́ dictusque est agnus quòd ea sit hostia pura & immaculata. Varro tamen de lingua Latina, agnum putat ab eo dictum, quod sit pecori agnatus. Paulus libro trigesimosecundo digestorum, qui est de legatis tertius. l. cum quæritur. Agni, inquit, legati quatenus uiderentur, quidam aiebāt aiebant tantum sex mensium esse. Sed uerum est eos legatos qui minores essent anniculis. Hinc pelles agninæ dictæ, ut apud Vlpianum lib. 33. digestorum, de auro & argẽto argento legato. l. uestis. Pelles, inquit, caprinæ & agninæ.
agrippinensis

agrippinensis

Colonia ciuitas est Germaniæ inferioris siue Galliæ Belgicæ autor Ptolemæus. Tẽ pestate Tempestate quo quoque nostra Colonia appellatur, de qua Paulus lib. ultmo dig. tit. de censib. l. iuris Italici sunt, in Germania inferiori Agrippinensis Colonia.
agonotheta

agonotheta

interpretatur certaminis dispositor: & est qui certantibus proponit præmiũ præmium quod detur uictori. Hiero. pri. in Iouinianũ Iouinianum lib. Proponit agonothetes præmiũ præmium , inuitat ad cursum. Idẽ Idem ad Luciniũ Lucinium Bæticũ Bæticum : Non est inuidus agonotheta noster, nec alteri palmā palmam , alteri parat ignominiam. Modestinus lib. 50. dig. de pollic. l. | Septitia. Agonẽ Agonem inquit, cōstituo constituo trietericũ trietericum . & sequitur: agonotheta existẽte existente ac præsidẽte præsidente uiro meo. Accur. agoneta legit, non minus falso interpretamento quàm lectione.
albvm

albvm

, tabula erat in qua iudicũ iudicum nomina scribebantur, quod leucoma Græcis dicitur, ut est apud Iuliũ Iulium Pollucem. Pli. in proœmio Nat. hist. Quid te iudicẽ iudicem facis? cum hanc operā operam condicerẽ conciderem , non eras in hoc albo. Suetonius in Claudio Cæsare: Iudicũ Iudicum inquit, albo erasit. Idẽ Idem in Domitiano. Equitem Romanum erasit iudicum albo. Seneca lib. 5. epist. Turpes infames́ infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones. Vlpianus lib. 4. ad edictũ edictum : cuius uerba transcribuntur in secundum librum digest. titu. de edendo. l. prima. Eum inquit, edere Labeo ait, qui producat aduersarium suum ad album, & demonstret quid dicturus est. Sic enim in Pandectis Florentinorũ Florentinorum prototypis legitur, non ad alium. Quo in loco Accurs. multa hæsitatione seipsum at atque alios torquet. Deprehendit hunc errorẽ errorem primus omniũ omnium at atque monstrauit Angelus Politianus, cui sæpe data fuit copia inspiciendi libros illos.
algidvm

algidvm

, oppidum erat trans montes Tusculanos, quindecim millibus passuum ab urbe Roma: nunc urbis tantum uestigia extant. Horat. primo carminum: Quæcunque aut gelido prominet Algido. Pomponius de origine iuris. l. necessariũ necessarium . Virgineus, inquit, recens à cæ de, madens́ madensque adhuc filiæ cruore, ad cōmilitones commilitones confugit, qui uniuersi de Algido monte, ubi tunc belli gerendi causa legiones erāt erant , relictis ducibus protinus signa in Auentinum montem trāstulerũt transtulerunt . Atqui Algidum, ut diximus, oppidum fuit, in cuius agro eo tempore Romanorum | exercitus ab equis cæsus fuerat. Neque ab Algido, sed Auecilio monte tunc exercitus Romam uenit, ut autor est Liuius libro tertio.
allego

allego

allegis, penultima breui, pro eo quod est cooptare, hoc est, in collegium adsciscere: componitur́ componiturque ex ad & lego, gis. Vlpianus lib. 50. dig. tit. de decurionibus. l. generaliter. Allegi, inquit, id est, per electionem in ordinem assumi. Allego, gas, quod est compositum ex ad & lego, gas, penultima longa, est ad aliquem locum mittere. Vnde iuris professores consueuerunt allegare leges, id est, citare testes ad id de quo disputant comprobandum, sed non sine barbarismi uitio, quod pro allégo penultima longa, proferunt állego penultima breui.
alvevs

alvevs

, fluminis est uallis, siue fossa, siue conceptaculum, & locus per quem fluuius labitur, dum intra ripas notas currit, nam cum euagatur alueum transcendit. Pomponius Mela: Ora, inquit, Asiæ cum alueo Nili amnis descendit in pelagus. In hac significatione accipitur in iure, cum sæpe aliàs, tum lib. 41. tit. de rerum dominio. l. ideo, quæ est Caij. Quòd si in toto, inquit, alueo naturali flumen aliàs fluere cœpit, prior quidem alueus eorum est, qui prope ripam prædia poßident, & ibidem sæpe. Aliàs alueus est apium receptaculum: ut in eodem tit. l. naturalem. Antea quàm apes, inquit, in alueo à nobis concludantur.
ambitvs

ambitvs

ab ambitione distat, quod ambitus in actu est, ambitio uero in animo est habitu: ambitione nanque peccat, qui præter modũ modum cupit honores, qui am | bitiosus dicitur. Ambitum uero committit, qui largitionibus magistratum consequitur, quæ in rebus sacris symonia in religione Christiana uocatur: dictus ambitus, ut inquit Festus, ab ambitu ædificiorum, qui patet in latitudinem pedes duos, & semissem, in longitudinem idem quod ædificium. lib. 48. dig. titu. est, ad legem Iuliam de ambitu. ubi Modestinus: Hæc, inquit, lex in urbe hodie cessat, quia ad curam Principis magistratuum creatio pertinet, non ad populi fauorem, qui scilicet declaratur per suffragia.
amphora

amphora

uas est, sed quantum capiat pauci nouerunt, illi maxime quorum id scire plurimum intererat. Est ita itaque spatium quod circunscribitur, à sex (ut sic dixerim) superficiebus, quarum latera sunt pedalia, anguli uero recti, de qua Priscianus in libro de ponderibus & mensuris: Pes longo spatio solido lato́ latoque notetur. Angulus ut par sit, quem claudit linea triplex, Quatuor ex quadris medium cingatur inane. Amphora fit, cuius uim ne uiolare liceret, Sacra uere Ioui Tarpeio in monte Quirites. lib. 35. dig. qui est de legat. ij. Hermoge. in l. Si quis. Serui ex illo, inquit, dolio amphoras decem. Et ibidem: Vinum amphorarium. Item libro 33. titulo de penu legata. Scæuola in l. penum. Sin, inquit, & in horreis amphoræ an hæc quoque deberentur. Accursius uasa tantum esse dicit.
aminaevm

aminaevm

uinum ex celeberrimis Campaniæ, de quo Virgilius secundo Georgicorum: Sunt Aminæ æ uites firmißima uina: dictum aminæum, ut putat Seruius, quasi sine minio, id est, rubore: nam, ut ait, album est. | Plinius lib. 34. Principatus, inquit, datur Aminæis propter firmitatem, senio quo quoque proficientem. Idem quoque Falernum & Cæcubum dicitur. Macrobius in tertio Saturnal. de generibus uuarum: Aminæa, inquit, à regione dicta: nam Aminæi fuerunt ubi nũc nunc est Falernum. Quod uero Aminæum Cæcubum & Falernum synonyma sint, testatur Galenus in sexto Decameridon: In musto, inquit, uuarum austerarum, quas uocant Aminæas, easdem & Falernas. Idem in libro de uinis: Aminæum quod antiqui Romani nominant Cæcubum. Idem in libro de Euchymia: Album, inquit, quale est Aminæum: nomināt nominant autem id antiqui Latini Cæcubum. Proculus lib. xxxiij. tit. de uino & tritico legato. l. qui. Aminæum, inquit, Græ cum, & dulcia omnia.
amvrca

amvrca

est sanies, siue succus ille aqueus atque niger, qui ex oliua simul cum oleo exprimitur, at atque subsidit: nam oliua ex quinque substantijs constat, osse, nucleo, sansa, oleo, amurca. Virgilius primo Georgicorum: Profuit interdum nigra perfundere amurca. quam Seruius interpretatur olei sordes, sed non exponit quas, cum sint duplices: nam, ut dixi, quod subsidit oleo, ex oliuarum expreßione dicitur Amurca: quod uero post oleum in dolia conditum, quasi secundum purgamentum, Fraces appellantur. Plinius lib. 15. Oleum, inquit, in amurca & fracibus deterius fieri. Adseruabatur autem amurca ad multos usus. Vnde Cato de re rusti. Dolia, inquit, amurcaria decem habeat. Vlpianus lib. 33. dig. tit. de penu legata. l. cui penum. Aristo notat etiam quæ esui potui́ potuique non sunt, contineri legato, utputa ea in quibus esse solemus, oleum | forte, garum, amurca. Accursius salsamenta esse dicit, sed non quæ illa sint exponit. Cum uero in amurca nullus cibus, quod ego legerim, esitari sit consuetum, fortè pro amurca legendum est muria.
anadema

anadema

simpliciter corona est. Nam diadema proprie regum habetur, dictũ dictum anadema ab anadeo, quod est corono. Lucretius lib. 4. Fluunt anademata mitræ. Paul. lib. 33. dig. tit. de auro & argento leg. l. quamuis. Sicut mitræ, inquit, & anademata.
analogistae

analogistae

dicuntur tutores illi, qui non tenentur reddere rationẽ rationem tutelæ administratæ, ab ana præ positione, & logos ratio, ut ana tollat rationẽ rationem . Iulianus lib. 26. tit. de administratione tutorũ tutorum . l. quidam decedens. Eos, inquit, analogistas esse uolo. & paulò post: Testamento comprehensum sit, ut analogistæ essent.
angaria

angaria

, penult. longa, at atque in eodem accentu, interpretatur coactio. Vege. lib. 1. de re militari, loquens de tyronibus: In angarijs, inquit, plurimũ plurimum detinendi sunt, procul́ proculque habendi à ciuitatibus. Idem lib. ij. ad uigilias uel angarias faciendas. Accursius in illud codicis Iustiniani, tit. de sacrosanct. eccl. neminem in angarijs uel perangarijs &c. Angariæ, inquit, quæ sunt in operis personarũ personarum . Perangariæ in quibus utrun utrunque uertitur, scilicet personarum & rerum impendia: uerbũ uerbum quo quoque angario, as, quod interpretatur cogo, gis, sicut angaria est coactio. Matt. cap. 27. atque iterum Luc. 15. Angariauerunt Simonem quendam Cireneum. Vlpia. lib. 50. dig. tit. de priuilegio ueteranorum, naues inquit, angariare posse.
animadverto

animadverto

, præter illam significationem | quam habet in promptu, hoc est considerare, significat etiam punire eum tantummodo, qui in alterũ alterum puniendi habet potestatem: differt́ differtque cōstructione constructione , nam dicimus animaduerto te, pro cōsidero considero te. Sallust. in Catil. Vt prius, inquit, in eos animaduerteretur. Et paulò post: Verberibus animaduertebant in ciues. Vlpia. lib. 46. dig. ti. de iniurijs. l. item apud Labeonem. Ait prætor, ne quid insinuandi causa fiat, si quis aduersus ea fecerit, prout quæ  quæque res erit, animaduertam. Et animaduersio pro punitione. Vlpianus 47. lib. dig. tit. de furtis. l. meminisse. Extraordinaria, inquit, animaduersione coërcendam.
ancones

ancones

uasa sunt cubitalia, quoniā quoniam ancon Græ cè, cubitus interpretatur. Pau. lib. 33. de fundo instr. l. tabernæ. Doliaria, inquit, uasa, ancones, calices, trullæ.
annicvlvs

annicvlvs

, inquit Valla, & si formā formam diminutiui habet, diminutiuũ diminutiuum non est, & dicitur tam de rebus animatis, quàm de inanimatis, quæ sunt unius anni, ut anniculus puer, anniculus agnus, anniculũ anniculum uinũ uinum . Paulus de uerb. sig. l. anniculus. Anniculus, inquit, amittitur, qui extremo die anni moritur. Et infrà: Anniculus, inquit, non statim ut natus est, sed trecẽtesima trecentesima sexagesima quinta die incipiẽte incipiente planè non exacta dicitur. Item Aphricanus de leg. iij. l. cum quæreretur. Agni, inquit, qui minores essent anniculis.
annona

annona

proprie dicitur de re frumentaria. Sed de alijs quo quoque rebus posse dici, autor est Cic. in secundo, de diuinatione: Annonam, inquit, futuram cariorẽ cariorem in macello. Erat autem præfectus annonæ. de cuius origine Liuius, libro quarto ab urbe condita. Dicta est autem annona, propterea quod sit alimentum annuum.
annva

annva

, bima, trima die, id quod multis in locis apud Iurisconsultos legitur, quo sensu accipi debeat, manifestauit Iurisconsultus de annuis legatis. l. si legatum. Si legatum inquit, sit relictum annua bima trima die, fortè dena, per singulos debentur annos, licet non fuerit adiectum æquis pensionibus. Ratio autem huius dicendi generis illa nimirum est, quod cum dies in genere fœminino tempus significet, ut apud Ciceronem, longa dies adimit ægritudinem. Et illud poëtæ: Longa dies homini docuit parêre leones. Annuus autem significet quod est unius anni: bimus, quod duorum annorum: trimus, quod trium annorũ annorum , erit annua, bima, trima die, idem quod anno, biennio, triennio. Quod Iurisconsultus quo quoque expreßit in tit. de manumißis testa. l. si ita. Si ita, inquit, sit scriptum in testamento: Stichus seruus meus hæredi meo mille nummos annuo, biẽnio biennio , triẽnio triennio , si soluerit, liber esto.
antiades

antiades

& paristmi, à Græcis dicuntur, quæ sunt Latinis tonsillæ, & sunt inflāmationes inflammationes circa eas parteis, quæ mela, id est, poma, à recẽtioribus recentioribus uero amygdalæ appellantur. Celsus lib. 7. cap. 11. Tonsillas quæ post inflā mationem inflammationem induruerunt, Græci antiades appellant. Galenus lib. 6. Decameridon: Hortulanũ Hortulanum , inquit, ab uulua & antiadibus & paristmijs suffocationẽ suffocationem patientẽ patientem . Idẽ Idem uero lib. x. de medicina simplici, paristmijs siue faucibus uuluæ & antiadibus. Vlpia. lib. xxj. tit. de ædil. edic. l. quæritur. Et si quis habeat antiades, & si antiades sunt quas existimo, id est, inueteratas, & quæ iam discuti non possunt, utrobi utrobique mendum est: Antiachæ pro antiades. Accursius faucium tumores exponit, non tamen dicit quos | tumores: quod uero subdit ut scrofulæ, omnino falsum est, cum scrofulæ sint apud iuniores medicos quæ ab antiquis dicuntur chœrades Græcis, Latinis strumæ.
antidorvm

antidorvm

ex Græco interpretatur remuneratio, siue retributio, ab anti quod est re, & doron, donum, quasi doni redditio. Vlpianus lib. 5. dig. tit. de petitione hæred. l. sed & si. Planè si antidora acceperunt, dicendum est eatenus locupletiores factos, quatenus acceperunt. Locus est in quinto Ethicorum Aristotelis lib. hucus hucusque ab expositoribus non enarratus, ubi Leonardo interprete legitur, unde sacra gratiarum sunt: quo in loco Aristoteles de hac remuneratione loquitur.
antidotvm

antidotvm

siue antidotus, est medicamentũ medicamentum , quo nos contra uenenũ uenenum præmunimus, ex eo quod contra detur, dicta. A. Gellius lib. 16. Huius autẽ autem regis antidotus celebratißima est, quæ mithridaticos uocatur. Serenus: Antidotus uero multis mithridatia fertur Cōsociata Consociata modis. & Plin. lib. 7. cōtra contra uenena est præcipuum antidotũ antidotum . Pau. lib. 33. dig. tit. de penu lega. l. non omne. Quo, inquit, in numero antidotũ antidotum non est. Item lib. 18. tit. de cōtrahenda contrahenda empt. l. quod sæpe. Antidota, inquit, & alia quædam salubria medicamenta. Vtrobi Vtrobique Accursius nihil aliud dicit, quàm esse genus medicamenti, sed non quid illud sit.
antinomia

antinomia

potest interpretari legũ legum cōtrarietas contrarietas , ab anti contra, & nomos lex, ut in codice Iustiniano, tit. de ueteri iure enucleando. l. deo autore. Nulla, inquit, in omnibus prædicti codicis mẽbris membris antinomia. Sic enim à uetustate Græco uocabulo nuncupatur. Et paulò post: Per suum uitium antinomias induxerunt.
antoninvs

antoninvs

& Seuerus quoties in libris Digestorum legitur, mendum est insigne, pro eo quod esse debuit, Antoninus & Verus, tum ex codicibus illis uetustis Florentinorum, tum etiam ex ipsa temporum historia.
apocha

apocha

dictio Græca est, interpretatur́ interpretaturque receptio: nam tũc tunc illam creditor dat debitori, cum ab illo pecunias numeratas, aut rem quam illi debebat recepit. Vlpianus lib. 46. dig. de acceptill. l. si acceptillatum. Intra acceptillationem, inquit, & apocham, hoc interest, quod acceptillatione omnimoda liberatio contingit, licet pecunia soluta non sit. Apocha non aliàs quàm si pecunia soluta sit. Item de fide instrument. l. plures apochis. at atque in eodem tit. est de apochis.
apolides

apolides

Græce dicuntur, qui extorres siue exules sunt, dicti uel ab apoleo, quod est deperdo, siue ab a particula priuatiua, & polis, quod interpretatur ciuitas, ut Martianus scribit lib. 48. dig. de pœn. Quidā Quidam , inquit, apolides sunt, id est, sine ciuitate. Vlp. quo quoque de leg. iij. l. j. Nec testamẽti testamenti , inquit, faciẽdi faciendi ius habẽt habent , cum sint apolides.
apostoli

apostoli

, orum, ex Græco interpretantur dimissoriæ literæ, ab apostello, quod est remitto. Vnde est apostole, es, idẽ idem quod remißio. T. Li. Apostolos, inquit, fregit in senatu. Titulus est apud Iuriscōs Iuriscons . de libellis dimissorijs, qui dicuntur apostoli, lib. 50. dig. Modestinus quoque de uerborum signific. l. dimissoriæ. Dimissoriæ, inquit, literæ dicuntur, quæ uulgò apostoli.
apparitores

apparitores

dicuntur, qui apparent, & præ sto sunt, obsequuntur́ obsequunturque magistratibus. Virgil. 9. Aeneid. Quam ipsi cupiant regi apparere Latino. Gell. lib. 2. | Posteaquam lictor, qui illi apparebat, intellexit. Cic. lib. tertio de legibus: Leges, inquit, sunt, quas apparitores nostri uolunt. Hieron. ad Saluinam: Nihil nocuit militanti paludamentum & baltheus, & apparitorum caterua. Vlpianus lib. 21. tit. de euictionibus. l. si pignora. Si pignora, inquit, uæneant per apparitores.
appendicivs

appendicivs

, a, um, dicitur quod ab alio pendet. Hieronymus ad Furiam: Pudicitia sine comitibus & appendicijs suis cōtinentia continentia & parcitate. Vlpianus lib. 20. dig. de acquirenda hæred. l. si quis. Sunt, inquit, appendiciæ præcedentis institutionis.
aqviminarivm

aqviminarivm

uas est, quod quoquouersum fundit aquas: unde à Græcis ex Herodoto, interprete Val. perirhanterion dicitur, à peri circũ circum , & rantizo spargo, siue irroro. Pomponius lib. 34. de auro &c. l. et si. De aquiminario dubitatum est. Et puto contineri: nam & hoc propter escam paratur. Et eodem titu. l. in argento. De aquiminario, inquit, Caßius se consultum respondisse. Item de supellect. legata. l. id est. aquiminarij sæ pe meminit.
arcarivs

arcarivs

, is dicitur, qui pecuniā pecuniam publicā publicam adseruat. Hieronymus in calce epistolæ ad Rom. pro eo quod in Græco est œconomus ipse arcarius interpretatus est: Salutat, inquit, uos Erastus arcarius ciuitatis. Scæuola lib. xl. dig. in tit. de fideicommiß. liber. l. thais. Stichũ Stichum , inquit, rationibus redditis manumitti uolo: Stichus arcarius probante domino nomina fecit. In codice quo quoque Iustiniano titulus est de susceptoribus & præpositis & arcarijs. potest igitur arcarius esse publice & priuatim.
archiatros

archiatros

ex Græco interpretatur princeps medicorũ medicorum , dictus ab archos quod est princeps, et iatros medicus. Aug. lib. 3. de ciuit. dei. Vbi se, inquit, Aesculapius excusabit, quod archiatrum se non obstetricẽ obstetricem profitebatur. Hieron. ad Euagrium: Ne fieret, ait, aliqua plaga, quæ scientiā scientiam nostri lateret archiatri. Iulius quo quoque Firmicus lib. ij. matheseon. Mercurius in tertio ab horoscopo loco constitutus facit archiatros. In codice Iustiniano tit. de professorib. & medicis. lib. x. Medicos, inquit, & maxime archiatros, uel ex archiatris. & infrà l. archiatri. Archiatri, inquit, scientes annuaria sibi commoda.
archigeron

archigeron

interpretatur princeps seniorũ seniorum , quoniā quoniam gerontos Græcè est senior, siue senex. In cod. Iusti. ti. de epise. aud. l. archigerontes. Archigerōtes Archigerontes , inquit, & diœcetæ. Accur. quod mirũ mirum sit, archigerōtes archigerontes archipresbyteros interpretatur recte: quod presbyteros æquè senior interpretatur, ut idẽ idem sit archigeron quod archipresbyter.
archigvbernivs

archigvbernivs

interpretatur gubernatorum princeps, siue claßis præfectus: compositum nomen ex Græco & Latino, quod perquam rarum est: aliquādo aliquando fieri solet, ut Quintilianus lib. j. ostẽdit ostendit . Iabolenus lib. 36. dig. tit. ad Senatusconsultum Trebellianum. l. eius. Saturnius, inquit, archigubernius ex classe Britannica.
archimandrita

archimandrita

interpretatur agminis siue gregis princeps: mandra nanque multa significat apud Græcos. speluncā speluncam interpretatur frater Ioannes Carmelitanus. Iuuenalis mandram posuit pro mulione, cum in tertia Saty. scripsit, Stantis conuicia mandræ. Martialis pro ipsa mulorum concatenatione, dicens: Vix́ Vixque datur | longas mulorum uincere mandras. At Atque idem aliubi pro calculo in ludo, quem uocat uulgus scacorum, his uerbis: Sic uincas nouium́ nouiumque publium́ publiumque Mādris Mandris & uitreo latrone clusos. In codice tamen Iustiniano lib. 1. pro pontifice accipitur. Reuerẽdißimi Reuerendißimi , inquit, archimādritæ archimandritæ . Idẽ Idem col. j. de monachis. Deo, inquit, amabiles episcopi & archimā dritæ archimandritæ . utrobi utrobique pro pastore.
archimimvs

archimimvs

interpretatur princeps mimorũ mimorum . Sunt autem Mimi poëmata lasciuientia in turpitudinẽ turpitudinem : de quibus scripsit Ouid. Scribere si fas est imitātes imitantes turpia mimos. Et Martialis: Mimos ridiculi Philistrionis. Mimus uero, autore Diomede, dictus est, quod omnia solus imitetur, à uerbo Græco mimeomæ , quod interpretatur imitor, nam cum alia poëmata idẽ idem faciant, hic tamen peculiari quodam modo. Iudianus lib. 38. de operis lib. l. patronus. Nam si quis, inquit, archimimum uel pantomimum.
architectvs

architectvs

interpretatur princeps fabrorum: nam tecton est faber, lignarius maxime, sed architecti negociũ negocium ad plura se extẽdit extendit . Vitruuius lib. 1. de architectonica: Architecti, inquit, scientia est pluribus disciplinis & uarijs eruditionibus ornata, cuius iudicio probātur probantur omnia, quæ à cæteris artibus proficiscũtur proficiscuntur opera: ea nascitur ex fabrica & ratiocinatione. Hinc Paulus apostolus trāslatione translatione utens dixit in epistola quadam: Quasi sapiens architectus fundamentũ fundamentum posui. Callist. lib. 50. de iure immu. l. quibusdam. Veterinarij, inquit, architectus.
archivvm

archivvm

interiecta, u, à Latinis dicitur, quod est Græcis archion, quod interpretatur principiũ principium , & est locus ubi monumẽta monumenta literarũ literarum publicè adseruātur adseruantur . Martial. | in philologiæ nuptijs: Cloto & Lachesis librariæ superũ superum archiui́ archiuique custodes. Hieron. in prologo Ester: Librũ Librum , inquit, Ester uarijs translatoribus cōstat constat esse uitiatum, quẽ quem ego de archiuis Hebræorum reuelans uerbum è ex uerbo expreßius transtuli. Vlpianus libro 48. titu. de pœnis. l. moris. Quo loco, inquit, publice instrumenta deponantur archiuo fortè, uel grammatophylacio.
area

area

, inquit Festus Pompeius, locus est uacuus quasi exaruerit, & non poßit quicquam generare, qualis est in qua teruntur messes. Est quoque in urbe solum, siue terræ superficies, in qua nihil est ædificatum. Florentinus de uerborum signifi. l. fundi. Locus, inquit, sine ædificio in urbe, area: in rure, ager.
arelatensis

arelatensis

ab eo est, quod est Arelas, siue Arelate, ciuitas prouinciæ Narbonensis: nunc est Arles. Pli. lib. 33. Pompeius Paulini equitis Arelatẽsis Arelatensis filius. Scæ uola lib. 33. dig. de usu & usufructu. l. codicillis. Ad rempubli. inquit, Arelatensium pertinere.
arena

arena

plerunque pro amphiteatro ponitur, quo in loco bestiæ conficiebantur, sic appellatus, ab eo, quod arena in solo spargebatur, quæ sanguinẽ sanguinem effusum ex uulneribus, siue ferarum, siue gladiatorũ gladiatorum ebiberet. Iuuenalis: Lenonibus atque lanistis Libertas iuris́ iurisque idem cōtingat contingat arenæ. Vlpianus libr. 48. dig. tit. de accusatoribus. l. qui iudicio. Qui cum bestijs, inquit, depugnandi causa in arenā arenam intromißi sunt. Hinc & Arenarij dicti, qui operas suas locabant, aut obijciendo se feris, aut congrediendo cum altero gladiatore, cuiusmodi homines infames sunt. Callistratus lib. 38. de operis libertorum. l. hæc demum. Ne Neque | arenarius, inquit, manumissus &c.
aresevsa

aresevsa

nomen celebre est fœminarum in libris digest. In libris recentioribus mendose legitur Arethusa. Neque ignoro Arethusam nympham esse, & fontem eiusdem nominis in Sicilia. de utraque Virgilius in Bucolicis, & in quarto Georgicorum libro. Sed quod ad iuris rationẽ rationem attinet, nihil refert Areseusam dicas, an Arethusam. nos puritatem lectionis defendimus, quod grammatici proprium est officium.
argentarivs

argentarivs

non tam argenti opifex est, quàm is qui pecunias publicas exigit, aut pecunias sub fide publica permutat, qui uulgò Campsores appellantur. Marcellus libro 40. de statuliberis. l. stichus. Aut argentariæ, inquit, mensæ exercitores. Item libro secundo digestorum, titu. de edendo. l. prætor. Prætor ait, Argentariæ mensæ exercitores.
armentvm

armentvm

, inquit Varro de lingua Latina, dictum est quod boues maxime parabantur ut inde eligerent ad arandum: inde armenta dicta postea, tertia litera extrita, pro aramenta. Festus tamen Pompeius armentum id genus pecoris appellat, quod est idoneum ad opus armorum. Pomponius titu. de uerborum significatione. l. boues. Boues, inquit, armentorum magis quàm iumentorum nomine appellantur.
armillae

armillae

, inquit Festus, erant ex auro, quas uiri militares ab imperatoribus donati gerebāt gerebant , dictæ quòd antiqui humeros cum brachijs armos uocabant, unde arma ab his dependentia sunt uocata. Vlpianus libro trigesimoquarto digestorũ digestorum , de auro & argento legato. l. argu | mento. Inaures, inquit, & armillæ.
arra

arra

, arræ: siue arrabo, onis, proprie illud est quod datur pro emptionibus confirmandis. Nam quemadmodum Vlpianus ait, sine pretio uenditio nulla est, neque precij numeratio, sed conuentio facit emptionem. Sed ut Caius Iurisconsultus ait, quod arra pro emptione datur, non eo pertinet, quasi sine arra conuentio nihil proficiat, sed ut euidentius probari poßit conuenisse de pretio. Sed quur in sponsalibus contrahendis ab sponso arræ dentur sponsæ, unde́ undeque ea res habeat originem, pauci nouerunt. Consuetudo fuit apud maiores nostros, ut sponsus & sponsa inituri fœdus matrimonij se inuicẽ inuicem coëmerent: facta igitur pretij conuentione, & sponsa emebat sponsum dotis pretio. Id quod Plautus expreßit dicens: Imperium accepi, dote libertatem uendidi. & Iuuenalis: Veniunt an dote sagittæ Libertas emitur. Econtrario sponsus emebat sponsam. Vnde est illud Virgilianum ex primo Georg. Te́ Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis. Sed quia utrunque pretium futurum erat in potestate uiri, accipit ille dotem, quia emptus est ab sponsa: illa uero tantum accipit arras, quod est quasi quoddam emptionis signum. Aliquando tamen arra pro pignore simpliciter accipitur apud autores.
artemo

artemo

onis, trochleæ genus est, machina ad subleuanda onera, quæ Græcè dicitur epagon. Vitruuius lib. decimo de Architectura. In radice, inquit, machinæ collocatur tertia trochlea: eam Græci epagonta, nostri artemonem appellāt appellant . Lucas in apostolica historia cap. 27. Artemone quasi Græca dictione utitur, cum dicit: Et le | uato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus. Nam in Græco artemona posuit. sed fieri potest ut à sermone Latino acceperit Lucas, cum præsertim qui cum Paulo erant in ea nauigatione Romani essent, aut saltem Romanè loquerentur. Quod si artemo dictio Latina est, non potest per th aspiratum legi, id quod Isodorus putauit, cum nulla dictio Latina th, sed neque ullam aliam consonantem aspiratam recipiat. Iabolenus de uerborum significatione. l. malum. Malum nauis esse partẽ partem , artemonem non esse, Labeo ait.
assessores

assessores

dicuntur qui aßident iudici, non ut iudices, sed ut approbaturi iudicis sententiam, quomodo Saluator noster discipulis dicit: Sedebitis & uos super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israël. Iulius Firmicus libro secundo matheseon. Mars, inquit, assessores maximos iudicum facit. Paulus libro primo dig. titu. de officio assessoris. l. omne. Officiũ Officium assessorum, quo uiri studiosi partibus suis funguntur, in ijs causis constat. In codice quoque Iustiniano titulus est de assessoribus & cancellarijs.
athleta

athleta

interpretatur pugil siue certator, quia athlos est certamen, & athlon ipsum certaminis præ mium: res quidem honorifica: non quemadmodum eorum qui artem ludicram exercent, infamis. Iuuenalis: Læuibus athletis & uasa nouißima donat. Vlpianus libro 27. titulo de excusationibus. Athletæ, inquit, habent à tutela excusationem. Vlpianus libro 2. dig. titu. de ijs qui not. l. athletas. Athletas autem artem ludicram non facere.
atrienses

atrienses

siue atriarius, seruus est, qui alijs ser | uis à domino præponitur, dictus quòd atrio, hoc est, primæ domus parti, ubi apud antiquos diuiciæ adseruabantur, custos adhibebatur, de cuiusmodi seruo Virgi. intellexit cum in Aeneid. dixit: Fidus́ Fidusque ad limina custos. Et qualis est aut fingitur Plautinus ille Saureas atriensis, qui sit quasi œconomus, siue uillicus. Plinius Cæcilius in epistolis: Sumptus atriensium, topiariorum & fabrorum. Seneca quoque in epistolis: Sed habet uillicus atriensis colonus. Vlpianus lib. 33. titu. de fundo instructo. l. instrumenta. Si uilla, inquit, cultior est, ueluti atrienses & scoparij. Item de uerborum signifi. l. in lege. Vtrum, ait, dispensatores, insularij, uillici, atrienses. Accursius atriẽses atrienses interpretatur, qui purgant atrium.
attellanvs

attellanvs

, na, num, ab Attella urbe Campaniæ, de qua Sillius lib. undecimo Punicorum: Iam́ Iamque Attella suas, iam́ iamque & Calatia adegit. Inde Attellani ludi, & Attellanæ comœdiæ. Iuuenalis: Vrbicus ex odio risum mouet attellanæ Gestibus autonoës. Scæuola titu. de legatis tertio. l. patronus. Fundũ Fundum , inquit: in regione Attellana legauit.
avtorare

avtorare

aliquem, est illum sibi obnoxium facere atque obligare, quoniam autores dicuntur, qui habent potestatem aliquid faciendi, & sine quorum autoritate non potest aliquid fieri. Vnde tutores dicũtur dicuntur autores pupillorum, & milites dicuntur autorari à duce siue præfecto exercitus, id est, obligari in illorum uerba iurantes. Vnde titulus est apud iurisconsultos, de legendo uel autorando milite, & inde autoramentum pro ipsa obligatione. Vnde Seneca dicit, Nullum sine autoramẽto autoramento | malum est. Et Cicero in primo offic. Est enim illis ipsa merces autoramentum seruitutis. Vlpianus libro 26. tit. de autori. & con. tut. l. etsi pluribus. Si tutor, inquit, autoretur cui administratio tutelæ concessa non sit. pro obligetur. Inde cōponitur componitur exautorare, pro eo quod est ab obligatione soluere. lege in uerbo exautorare.
avrvm

avrvm

coronarium dicebatur, quod erat coronis faciendis aptißimum, & quantum possumus coniectura assequi, est illud quod ex insulis Indorum nuper repertis aduehitur, non quodcun quodcunque , sed quod uulgò dicitur Guanin: neque enim est eiusdem speciei cum auro communi, quoniam igni purgatum, non pertingit gradum uigesimum. In sacris literis hoc genus auri Cethim dicitur, & inde Cether dicta est corona auri. Huius generis auri meminit Iustinianus in suo codice, titu. de Iudæis. l. Iudæorum. Quam formam, inquit, patriarchæ quondam coronarij auri nomine postulabant. Item libro decimo de auro coronario, lege unica. Ad collationem, inquit, auri coronarij placuit neminem absque consuetudine esse cogendum. Sed quur illud auri genus destinaretur coronis, illam puto fuisse causam, quod splendore quodā quodam peculiari fulget.
Loading...