C

C

Caballvs

Caballvs

ab equo eo distat, quod caballus ferè nunquam sine derisione dicitur, at atque ideo Satyrici poëtæ, qui dum risum excutiant nemini parcunt, caballo potius, quàm equo utuntur. Lucilius apud Nonium Marcellum: Succussatori tetri tardi́ tardique caballi. Et Horat. Satureiano circũuectare circumuectare caballo. Equus uero non dicitur, nisi de apto, & qualẽ qualem Virg. 3. Georg. describit, dicẽs dicens : Cui ardua ceruix, Argutum́ Argutumque caput, breuis aluus, obesa́ obesaque terga, Luxuriat́ Luxuriatque thoris animosum pectus, &c. Pomponius | lib. 33. tit. de fundo instruc. l. si ita. Caballos, inquit, qui in pistrinis essent. Nam pistrinis non delegantur nisi mali, & de quibus Iuuenalis dixit: Dominos pretijs mutare iubentur Exiguis, trito́ tritoque trahunt epirhedia epiraedia collo Segnipedes digni́ dignique molam uersare nepotis. Hos Hispani rocines, illos cauallos appellant.
cacabvs

cacabvs

olla grādior grandior est, siue illa sit ex argilla, siue ex stanno, siue ex argẽto argento , uel alia quacũ  quacunque metallica materia. Columella lib. 13. de re rustica. In cacabo figlino nouo coquitur uel stanneo musti arbustiui aminæi urna. Ecclesiast. 13. Quid communicabit cacabus ad ollā ollam ? quā do quando enim se colliserint, confringentur. quasi cacabus sit ex metalli tantũ tantum materia, & olla ex creta dũtaxat dumtaxat figlina. Pomponius lib. 34. tit. de auro & arg. leg. l. & si. Certe, inquit, si cacabos argenteos habebat, uel miliarium argenteum. id est, uas ad coquendum milium.
cadvcvm

cadvcvm

, ex lege Papia, legatũ legatum erat relictũ relictum sub conditione, qua deficiente, uel uiuo, uel mortuo testatore cadebat, & redibat, uel ad testatorẽ testatorem uiuum, uel ad substitutum eo mortuo. Vnde tit. est in cod. Iustiniano. de toll. caducis. Iuuen. Legatum omne capis, nec non & dulce caducum. Commoda præterea iunguntur multa caducis.
caedvvs

caedvvs

a, um, à cædẽdo cædendo , id est, scindẽdo scindendo dicitur: unde sylua cædua dicta, quod illius arbores licitũ licitum est scindere, siue lignorũ lignorum , siue materiæ causa. Nam sylua nunquā nunquam dicitur nisi de arboribus. Plin. Cæcilius in epistolis: Cæ duæ, inquit, syluæ cum monte ipso descendunt. Cato de re rusti. Sylua, inquit, cædua &c. Papinia. 24. dig. ti. solu. matrim. l. diuortio. Si arbores, inquit, cæduæ fuerunt, uel | germinales. Item de uerborum signific. l. sylua cædua.
caementvm

caementvm

dicitur à cædẽdo cædendo , nec est quod uulgus putat, ædificij fundamentum, sed sunt lapides, ut ait Nonius, quibus ædificia cōsurgunt consurgunt , citat́ citatque Sisennā Sisennam in 4. historiarum: Formidine, inquit, oppreßis quod humilẽ humilem cæ mentis instructũ instructum oppidi murũ murum sciebat. Vitru. lib. 1. Saxa quadrata, siue silex, siue cæmentũ cæmentum , siue coctus later. Vlp. lib. 41. ti. de riuis. l. Seruius. Si riuũ riuum cæmentitiũ cæmentitium uelit facere, audiendum esse. hic pro lapidibus quadratis posuit.
caivs

caivs

Iurisconsul. fuit, pace aliorum dixerim, peritißimus omniũ omnium . Eius consulta cōsultißima consultißima citātur citantur quam sæpißime in libris Pandectarũ Pandectarum , sed in illis Florẽtinis Florentinis semper per C, Caius: in recẽtioribus recentioribus uero per G, Gaius. Causa uero erroris ab eo est orta, quòd Seruius grāmaticus grammaticus scribit in 1. Georg. Virg. lib. tria esse nomina quæ scribũ tur scribuntur per c, proferri debent per g, Cneius, Caius, Amurca. de Amurca superius dictũ dictum est in suo loco: de Caio per c, debere scribi, Quintil. est autor lib. 1. orat. instit.
calata

calata

, comitia dicebantur, autore Gellio, quæ pro collegio pontificũ pontificum haberi solebant, aut regis, aut Flaminum inaugurandorũ inaugurandorum causa. Ea autẽ autem in duo genera diuidebantur, curiata uidelicet, & cẽturiata centuriata , de quibus Dionysius Halicarnasseus, & Liuius in primo ab urb. cond. scripserunt. Comitia uero calata dicebantur ex eo, quod populus uocatus in unum locum ad ferenda suffragia conueniebat. Calo enim est uocare. Comitia præterea à coëundo, hoc est, cōueniendo conueniendo dicta sunt. Iustinianus lib. 2. Institutionum, tit. de testamentis ordinandis: Testamẽtorum Testamentorum , inquit, duo genera in usu fuerunt, quorum altero in | pace & otio utebantur, quod calatis comitijs appellabant, id est, ad cuius solennitatem requirebatur populi uocati consensus. de reliquo lege ibidem.
calcaria

calcaria

est fornax, ubi calx ex coctis lapidibus conficitur. Vnde Plin. in histo. natu. scribit, oliuas cinere ex calcarijs lætari. Imperator in ti. de pœn. l. aut damnũ damnum . pro fodina posuit lapidum, ex quibus igni resolutis calx ipsa conficitur: nam de damnatis ad metallum loquitur, sunt autem lapides in genere metalli. Nam quod Accursius dicit calcariam esse opus calcandi terram, etiam pueri qui nondum æte lauantur, intelligunt esse perinane.
calcvlator

calcvlator

proprie dicitur, qui per lapillos rusticorum more cōputat computat , nam calculus est lapillus: unde calculare, per lapillorũ lapillorum signa cōputare computare . Martial. Nec calculator inquit, aut notarius uelox. eosdẽ eosdem appellamus & calcularios. Modest. lib. 37. dige. de excus. l. spadonũ spadonum . Ne Neque calcularios, inquit, quos uulgò ratiocinarios dicimus.
calendarivm

calendarivm

, liber erat rationum, non quarũcun quarumcunque , sed earum tantũ tantum , quæ ad fœnus pertinebāt pertinebant , & in quo debitorũ debitorum nomina scribebantur: dictum calendarium, quia primo cuius cuiusque mensis die, hoc est Calendis, pecuniæ dabantur fœnori, & exigebantur cum usura. Ouid. Si puteal Ianũ ́ Ianumque times celeres́ celeresque calendas. celeres dixit, quia debitoribus cito redire uidetur terminus debiti soluẽdi soluendi . Horatius: Qui nisi cum misero tristes uenere Calẽdæ Calendæ . tristes autem ab effectu uocauit, quæ debitorem faciunt tristem. Idem quo quoque in Epodo de Alphio fœneratore: Omnẽ Omnem redegit Idibus pecuniā pecuniam , quærit Calendis ponere, scilicet ad usuram. Seneca lib. primo de beneficijs: Nemo beneficia | in calendario scribit, id est, in libro fœneraticiarum rationum, ut inde sortem cum usura recipiat. Idem in quinto eiusdem: Quid fœnus & calendarium & usura, nisi humanæ cupiditatis extra naturam quæsita nomina? At Atque adhuc in epistolis: Forum conterit, calendarium uersat, fit ex domino procurator. Scæuola libr. 33. digest. titu. de fundo instru. l. nepoti. Legauerat, inquit, prædia ut structa sunt cum uino, grano, calendario. Item Aphricanus de legatis tertio. l. qui filium. Certa prædia nepoti per fideicommissum dederat, excepto calendario. Atque ibidẽ ibidem l. nomen. Nomina, inquit, ex calendario quæ elegerit. Accursius nomina debitorum calendarium interpretatur, uerè quidem, non sufficienter: neque enim quodcunque debitum uenit appellatione calendarij, sed tantum quod ex fœneratione conflatur.
caligatvs

caligatvs

miles dicebatur, qui erat manipularis. Manipulus autem exercitus. Varro de lingua Latina appellat minimas manus, quæ unum sequuntur signum. ex manipulis autẽ autem cohors componitur. Caligatus autẽ autem dicitur à caliga, hoc est, tibiali siue ocrea, quod erat crurũ crurum armatura, de qua Tranquillus in uita Caij Cæsaris: Caliligula, inquit, cognominatus est, quia manipulari habitu est inter milites educatus. De milite igitur caligato, hoc est, manipulari siue infimæ conditionis, dixit Iuuenalis: Cum duo crura habeas offendere tot caligatos. Quintilianus in declamationibus. Parêre caligatum tribuno lex iubet. & paulò post: Commendem tibi ordinem caligati militis. Vlpianus in titulo, de ijs qui notantur infamia. Ait, inquit, Prætor, qui ab exercitu dimissus erit, dimis | sum accipere debemus militẽ militem caligatum, uel si quis alius usque ad centurionem uel præfectum cohortis, uel alæ, siue legionis. Item de custodia & exhib. reorum. l. de militibus. & de re militari. l. omne delictum.
camelasia

camelasia

, siue camelaria, est curatio camelorum, qui publice & ad usus publicos alebātur alebantur : & Camelarij ipsorum camelorum curatores, quorum duo sunt genera, alterum bactrianũ bactrianum , quod unum tantũ tantum habet tuber, alterum arabicum, quod duo tubera in dorso habet. eosdem & dromedarios ob uelocitatem cursus uocant. Arcadius lib. 50. tit de muneribus. l. munerũ. Camelasia, inquit, personale munus est. Et ibidem de camelario.
cannabis

cannabis

herba est & materia netilis, ex qua non modo texta fiunt, sed etiam funes torquentur. Vnde Persius: Tibi torto cannabe fulto Cœna sit in transtro. Vlpianus libr. 14. de exercitoria actione. l. j. Præpositus, inquit, est legumini & cannabi.
cancelli

cancelli

sunt ligna inter se modicis interuallis in transuersum connexa, quibus tribunalia, scænæ, & fenestræ muniri consueuerunt. Cicero in Verrem: Circundati cancellis uidentur in sua prouincia. Idem primo de oratore: Forensibus cancellis circunscriptam sententiam. utrunque per translationem. Sed proprie Sidonius libro primo de turba satellitum Theodorici regis: Exclusa, inquit, uelis, inclusa cancellis. Canticorum capi. secundo, Hiero. interprete: Respiciens, inquit, per fenestras, prospiciens per cancellos. id est, per foramina cancellorum. Huiusmodi quoque fenestræ Clatratæ dicuntur. Aphricanus libr. 30. qui est de legatis primus. l. cætera. Si | cancelli, inquit, sint, uel uela. Item titulo de fundo instructo. l. quæsitum. Cancellos quoque instrumento contineri puto. & alijs in locis.
cancello

cancello

as, uerbum uidetur esse ductum à cancellis, in quibus ut transuersaria nectuntur ligna, ita cum scripta expungenda sunt, transuerso calamo lineæ inducuntur: quod proprie illinere, siue allinere est. unde litura. Horatius in arte poëtica: Incomptis allinet atrum Transuerso calamo signum. ac si dicat, cancellabit. Vlpianus libro 28. titu. de ijs quæ in testamento delentur. l. cancellauerat quis testamentum uel induxerat. & ibidem. l. proxima: Si omnem scripturam cancellasset. Item lib. 22. titulo de probationibus. l. si chirographum cancellatum fuerit.
cantharis

cantharis

, cantharidis, scarabei quædam species oblongioris est, maculas rubras transuersarias habẽs habens , Hispanè in Bætica mea cubiculas uocant, alijs in locis Abadeios: in quo falluntur tempestatis nostræ medici, pro cantharidibus utentes quibusdam uermiculis ad muscarum similitudinem. Plinius libro 18. Est, inquit, cantharis dictus scarabeus paruus. Galenus præterea de medicina simplici: Cātharidum Cantharidum , inquit, siue scarabeorũ scarabeorum . Nam cantharus est scarabeus, cantharis uero scarabei habens effigiem. Marcellus libro 48. titulo ad legem Corneliam, de sicarijs & ueneficis. l. eiusdem. Et quòd quis, inquit, lustramenti causa dederit cantharidas.
cantharvs

cantharvs

uas erat, quo utebantur in sacris Liberi patris, habens ansas, atque ut ait Acron, patulum erat. Virgilius in Buco. Et grauis attrita pendebat can | tharus ansa. Plinius libro 33. Cantharis potasse exemplo Liberi patris traditur. Est præterea cātharus cantharus illud aquæ conceptaculum, unde salientes erumpunt, quemadmodũ quemadmodum apud Aphricanum libro 30. dig. tit. de legatis primo. l. cæ tera. Canthari, inquit, per quos aquæ saliunt.
capitale

capitale

odium, capitale supplicium, capitalis morbus, quod caput alterius, id est, uitam petit. Capitalis homo, & capitale crimen, propter quod caput committentis peti debeat ad pœnam. Festus Pompeius: Capitalis, inquit, lucus est, ubi si quid uiolatum est, capite uiolatoris expiatur. Cicero de senectute: Nullam capitaliorem pestem, quàm uoluptatem corporis hominibus à natura datam. Paulus libro 48. de publicis iudicijs. l. publicorum. Capitalia, inquit, iudicia sunt, ex quibus pœna, mors, aut exilium est. hoc est aquæ & ignis interdictio: per has enim pœnas eximitur caput de ciuitate.
capitivm

capitivm

est capitis tegmen, ut inquit Nonius, citat́ citatque Varronem in quarto libro de uita patrum. In libro tamen de origine linguæ Latinæ, ab eo capitium dici putat, quod capit pectus, id est, ut aliqui putāt putant , indutum comprehendit. Iob cap. 30. Quasi capitio tunicæ succinxerunt. ubi interpres capitium pro collario uidetur accipere. Vlpianus libro 34. de auro & argento legato. l. uestis. Muliebria, inquit, sunt, ueluti stolæ, pallia, tunicæ, capitia, zonæ.
capitvlvm

capitvlvm

à Plinio libro tertio naturalis historiæ, est oppidum Italiæ: unde posseßiuum gentile ponitur, capitulensis. Paulus libro 50. digest. tit. de censibus. l. fina. Similes sunt Capitulenses.
capsarii

capsarii

dicuntur, qui filijs nobiliorum ciuium ad scholas euntibus, libros deferunt in capsula. Iuuenalis de seruo capsario: Quem sequitur custos angustæ uernula capsæ. Suetonius in Nerone: Constat quosdam cum pædagogis & capsarijs uno prādio prandio pariter necatos. Vlpianus libr. 40. tit. de manumiß. uin. l. si collactaneus. ubi exprimitur capsarij officiũ officium , id est, qui portat libros. Item de iure immunitatis. l. quibusdam.
carevm

carevm

genus est aromatis myropolis cognitũ cognitum , nobis uero incognitum, quippe quod peregrinum sit. Plinius lib. 19. Peregrinum, inquit, est careum gentis suæ nomine appellatum, culinis principale. Galenus ad Paternianum, cap. de careo. Vtitur eo quoque Apitius de re coquinaria. Paulus libro 33. digestorum, tit. de penu legata. l. non omne. Sed quod quidam negauerunt piper ligusticum careum, & laser, eiusmodi in penu non esse, improbatum est.
carrvm

carrvm

siue carrus & carruca, plaustra sunt oneraria: hoc est comparata ad ferendum tantum onera. Cæsar in primo comment. Iumentorum, inquit, & carrorum quammaximum numerum coëmere. In commentario quoque Hispaniẽsi Hispaniensi : Per uiarum angustias carra complura. Martialis: O iucũda iucunda Couine solitudo Carruca magis essedo́ essedoque gratum. Consultus libro 39. titulo de donationibus. l. si id. Vel grex, ait, uel carrum, uel carruca. Item Scæuola, titulo de auro & argento legato. l. uxori. An carruca dormitoria debeatur.
carthaginienses

carthaginienses

post n literam per i, non Carthaginenses i litera dispuncta, ut nunc uulgus loqui | tur, debere scribi & proferri adstipulantur Florentinorum Pandectæ, in quibus quoties Carthaginiensium fit mentio, sic scribi adnotauit Lodouicus Bononignus, data sibi copia libros illos sæpe legendi. Sed & Priscianus lib. quarto de octo partibus orationis: Si nomina, inquit, sunt tertiæ declinationis, abijciunt s, extremā extremam genitiui, & assumunt ensis, ut pistor pistoris pistoriensis: Carthago carthaginis carthaginiensis: hoc est sex syllabarum. Atque ita in omnibus codicibus uetustis propè semper legitur. Ostendit hunc locum primus omnium Laurentius Abstemius, atque ab omnibus uiris doctis eius inuentio est admissa.
cassiopa

cassiopa

ciuitas & promont oriumest Epiri, Strabone, Ptolemæo, Plinio, at atque alijs autoribus. Vlpian. 12. libro digest. titulo de exercitoria actione, lege prima. Sunt, inquit, naues quæ à Brundusio, uel à Caßiopa, uel à Durachio uectores traijciunt.
castellvm

castellvm

est aquæ conceptaculum, unde ex aquæ ductu publicitus distribuẽda distribuenda est per urbẽ urbem aqua. Festus ab antiquis ait, castellum diuidiculum fuisse appellatum, ex eo dictum, quòd inde aquæ diuiderentur. Apud Plinium, Vitruuium, & Frontinum, de aquæ ductibus, sæpe castellum in ea significatione legimus. Aphricanus de leg. primo. l. cætera. Si cancelli, inquit, sint, uel uela, legari poterunt, non fistulæ uel castella. Item libro 43. de aqua cotidiana. l. prima, quid sit, Vlpianus satis clare interpretatur: Ex castello, inquit, id est, ex eo receptaculo quod aquam publicam suscipit. Castellanos Frontinus quo quoque illos appellat, qui castellorum curam gerunt.
catadromvs

catadromvs

interpretatur decursus, nam catadromeo est decurro, decursio autem per catadromum non sine periculo erat, quod & Iurisconsultus significat libr. 19. digestorum de actionibus empti. l. si seruus tuus. Eum, inquit, fuisse seruum, qui per catadromum descendere, aut in cloacam demitti solitus esset. Suetonius in Nerone: Notißimus eques Roman. elephanto supersedens per catadromum decurrit. Quod autem ludicri genus catadromus esset, nemo dicit, quod ego sciam, neque ausim diuinare.
cavma

cavma

, atis, calor siue incendium interpretatur, cauo enim est calefacio siue incendo. Vlpianus de legatis primo. l. cum res. Si fundus, inquit, caumate perierit. At Atque aliubi: Prædia, inquit, quæ caumate perierũt perierunt . At Atque adhuc alibi: Si caumate alióue casu pars fundi perierit. quibus in locis casma pro caumate legitur. Chasma nanque per chaspiratum aliud significat: hoc est cœli hiatum siue recessum. Autores sunt, Aristoteles in Meteorologicis, Plinius in secundo natur. hist. Seneca in primo naturaliũ naturalium quæstionum. Seruius libro nono Aeneid.
cavillatio

cavillatio

, inquit Nonius Marcellus, est iocosa calumniatio, & cauillari, iocari. Valla: Cauillatio, inquit, est subdola quædam ratio, quam nos conscij nobis mendacij, uincendi causa proferimus. Vlpianus titulo de uerborum significatione. l. natura cauillationis &c. Item de regulis iuris. Ea, inquit, est natura cauillationis, quam Græci scomma uocant.
cavpo

cavpo

, dicitur proprie qui uinum uendit: caupona uero est mulier quæ uinum quoque uendit. Est etiam | caupona locus in quo uinum uenditur, autor est Priscianus. Apuleius libro primo de asino: De quadam, inquit, amica caupona ilico percontor. Gellius libro septimo: Quod in caupona delitesceret, quod ad uesperam perpotaret. Apud iurisconsultos titulus est libro 47. digestorũ digestorum , furti aduersus nautas, caupones, & stabularios. ubi ea propemodum quæ apud Horatium in primo sermonum, leguntur.
cavsarii

cavsarii

dicuntur, qui causam habẽt habent ex morbo ut muneribus uacent. Liuius libro sexto ab urbe condita. Tertius, inquit, exercitus ex causarijs & senioribus. Seneca libro sexto epistolarum. In animo nostro sunt quasi causariæ partes quibus adhibenda curatio est. Spartianus in Hadriano: Omnes causarios subleuauit. Plin. libro 25. Causarijs uel latere uel faucibus. Martianus libro 49. titulo de re militari. l. milites. Causaria, inquit, mißio est, quæ propter ualetudinem laboribus militiæ soluit. Modestinus de excusationibus: Propter ægritudinẽ ægritudinem , inquit, causariam uocatam, causariam remißionem acceperint.
cavsor

cavsor

, aris, est causam rei gestæ afferre siue excusationem. Quintilianus: Ne causanti pupillo sic tutor irascatur. Virgilius in Bucolicis: Causando nostros in longum ducis amores. Vlpianus libro 40. titulo de fideicommiß. lib. l. generaliter. Neque enim causari debere quo minus illi relictum sit.
cavterivm

cavterivm

, ferramentum est chirurgicum ad inurendum uulnera. Est præterea cauterium instrumentum pictorium, quo utuntur in ea pictura, quæ dicitur encaustice, de qua Plinius lib. 35. & Martialis: Encaustus | Phaëton tabula tibi pictus in hac est. Quid tibi uis Dipyron qui Phaëtonta facis? De eadem quo quoque Ouid. dixit: Tabulas́ Tabulasque coloribus uris. Martianus de fundo instructo. l. pictoris. Peniculi, inquit, & cauteria & conchæ. ubi mendose pro cauteria, cautheriæ legitur.
cedere

cedere

diem, significat incipere deberi pecuniam. Venire diem, significat eum diem uenisse, quo pecunia peti poßit. Ex Vlpiano in tit. qui est de uerb. oblig. l. cedere diem. Cedere posseßionem uel usumfructum, uel ius, est alteri posseßionem, uel usum, uel ius tradere. Ambrosius ad Marcellum: Quid sibi profuturum quòd iura posseßionis cederes. Virg. 11. Aeneid. Cedat ius propriũ proprium regi. Idem in tit. de leg. ij. l. & similiter. Si usumfructum, inquit, mortis causa cessero. Et in tit. de acq. poss. sæpe.
cellarivm

cellarivm

, dicitur locus à reponendis celandis́ celandisque esculentis poculentis́ poculentisque dictus. Apud Columellam de re rusti. caput est quo pacto uillica tractare debeat cellaria. Iurisconsultus de leg. iij. Cellarium, inquit, iunctum eidem diætæ. Cellarius uero est qui cellæ uinariæ præsertim præponitur. Plautus in captiuis: Sume, posce, prome quiduis, te facio cellarium. Vlpia. lib. 33. de fundo instru. l. quæsitum. Cellarium, inquit, id est, qui ideo præpositus est, ut rationes saluæ sint. Et aliubi sæpe.
cenotaphivm

cenotaphivm

interpretatur inane sepulchrum, id est, quod sine cadauere in memoriam tantum defuncti constructum est: quale apud Virg. iij. Aeneid. Hectoreum ad tumulum uiridi quem cespite inanem. Vlpia. lib. 11. de religiosis &c. l. uel quæ. Si cenotaphium, inquit, sit, uenire dicendum est. & infrà l. monumentum. | Monumentum, inquit, memoriæ causa factum, quod Græ cè cenotaphium dicitur. Et tunc scribitur per e simplicem. Nam per æ diphthongum, significat cænotaphium nouum sepulchrum, quale fuit illud in quo Saluator noster fuit sepultus, de quo in Euangel. Sed per œ diphthongum, Cœnotaphium significat commune multorũ multorum sepulchrum, quod Græcè polyandron quo quoque dicitur. Taphos nan nanque sepulchrũ sepulchrum interpretatur. Cenos autẽ autem sine diphth. uacuus, cœnos per œ diphthongum significat cōmune commune .
censeo

censeo

es, est arbitrari, unde censores dicti, ad quorum censionem, id est, arbitrium censeretur populus, ut scribit Varro de lingua Latina. Festus quo quoque : Censores, inquit, dicti sunt quod rem suam tanti quis quisque æstimare solitus sit, quanti illi censuerint. Hinc dicũtur dicuntur Censiti, quorum res est æstimata certa quadā quadam summa & per eam in classem suam redacti, qui etiā etiam Opitecensi, id est, opibus censiti dicebantur: & Capitecensi, qui nullo aut paruo ære censebātur censebantur . Autor est Gel. lib. 15. & Valerius ubi de Mario. In codicis Iustiniani lib. 11. tit. est de agricolis censitis, & infrà, In quibus causis coloni capite censiti dominos accusare possunt. Pomponius tit. de acquirẽ do acquirendo rerum dom. l. ergo. Censitorum, inquit, uice fungitur.
centones

centones

sunt cilicia ex pilis caprarũ caprarum , siue pā ni panni craßiores ex lana diuersorum colorum consuti. Plaut. in Epidico. In alium quæras cui centones sarcias. Iuuenal. Intrauit calidum ueteri cẽtone centone lupanar. Cato de re rust. Prius ueterem sagam accipito, unde fiant cẽtones centones . De huiusimodi rusticis centonibus loquitur consultus Vlpianus lib. 33. dig. de fundo instru. Cẽtones Centones , inquit, funes perticæ. | Accursius Vgutij autoritate, cẽtones centones interpretatur puluinaria, id est, opus factum ad modum puluinariũ puluinarium . Quid uero per puluinaria ipse intelligat, ego non uideo, cùm autore Seruio puluinaria sint lectuli qui sterni templis consueuerunt. Principũ Principum quo quoque puluinaria dicũtur dicuntur , ut apud Iuuenal. Lupanaris tulit ad puluinar odorẽ odorem . Catullus quo quoque de nuptijs Pelei: Puluinar uero diuæ geniale uocatur.
centvrio

centvrio

miles dicebatur qui præerat centum militibus, & cohors illa cui præerat, appellabatur Cẽturia Centuria . Centurionis insigne, uitis erat, siue sarmentũ sarmentum ex uite. Plinius: Centurionũ Centurionum , inquit, in manu uitis. Iuuenal. de Mario sub cẽturione centurione cōstituto constituto : Nodosam post hæc frāgebat frangebat uertice uitem. Lucanus in 6. de Lælio centurione: Latiā Latiam longo gerit ordine uitẽ uitem . Et Sillius lib. 6. Leuinus ab alto Priuerno uitis Latiæ præsignis honore. Et Martialis: Varre Paretonias Latia modo uite per urbes. De uite quo quoque centurionũ centurionum meminit Iuriscōsultus Iurisconsultus lib. 40. dig. ti. de re milit. l. milites agrũ agrum . Si uitem tenuit, militiam mutat.
certamen

certamen

pro ludo in quo est contentio, ubi etiam uictori ab agonotheta præmium proponitur. Scæ uola tit. de annuis leg. l. liberto. Certamina, inquit, sub nomine ipsius celebrarentur. id est, ludi.
certiorem

certiorem

facere quempiam eleganter dicitur, & non facere certum. Nam quod Virg. in Aeneid. dixit: Anchisen facio certũ certum . carminis neceßitate excusatur, quòd certiorẽ certiorem in uersu non potuit collocare, quoniā quoniam syllaba breuis est inter duas longas, quod heroicũ heroicum carmẽ carmen reformidat. Vtũtur Vtuntur Iuriscōsulti Iurisconsulti hoc uerbo Certioro, as, quod apud eos qui pure loquũtur loquuntur in usu non est. Vlp. lib. 27. dig. | de eo qui pro tutore. l. j. Sed necessarios, inquit, pupilli non certiorauit. Idem quo quoque lib. 17. tit. mandati. l. si fideiussor. Cum certiorare posset, inquit, eum, non fecit. Certifico uero & certificatio nusquam quod meminerim legitur, nisi in lib. dig. tit. de excusationib. Honores, inquit, & immunitates certificauit scribens. Item de pignoribus & hypothecis. l. cum tabernam. quæ est Scæuolæ, lib. 20. dig. Non certificationem, inquit, sed suppositionem à me accipere.
cervisa

cervisa

, uel ceruisia, uel ceruisum, potio est ex hordeo siue tritico, siue ex pane concinnata, & est ferè quam sacræ literæ ex Hebræo sermone interpretātur interpretantur Siceram, & idem quod zithum. Sicera uero, Hierony. ait, est omnis potio quæ potest inebriare, præter uinum. Vlpia. lib. 33. dig. de tritico & uino leg. l. si quis. Nec camũ camum , inquit, nec ceruisa cōtinebitur continebitur . Et paulò ante. Certe zithum quod in quibusdā quibusdam prouincijs ex tritico uel ex hordeo, uel ex pane conficitur. Strabo lib. 27. in descriptione Aegypti, scribit commune illis populis esse poculum & fieri modis uarijs. appellatur autem à Græcis zithum, ab interprete ceruisum.
character

character

, eris, interpretatur figura, uel signum, uel forma. Cic. ad Brutum in oratore: In omni re difficillimum est formā formam , quæ character Græcè dicitur, exponere. Sed & stili genus character ab autoribus dicitur. Vlpia lib. 28. dig. tit. de testa. l. ad testiũ testium . Dum tamẽ tamen , inquit, habuerit characteres. dixit pro figuris literarum.
charta

charta

est pagina scriptioni apta, ex quacun quacunque materia illa sit, siue ex plumbo, siue ex cortice, siue ex linteis, siue ex papyro, siue ex corio, quæ dicitur membrana. | De chartarum generibus Plin. multa lib. 23. Natur. hist. Vlpia. tit. de leg. iij. l. librorum. Librorum, inquit, appellatione omnia uolumina continentur, siue in charta, siue in membrana sint, siue in quauis materia: ne neque enim mẽ brana membrana excluditur à chartæ appellatione, cum charta mẽ brana membrana appellatur. Idem quo quoque ibidem: Si quis, inquit, chartas legauerit puras, membranæ non continebuntur. quasi dicat, nisi addatur, charta membrana. Idem quo quoque Vlpia. tit. de bonorum posseß. secundum tab. l. chartæ appellatione, etiam ad nouam chartam refertur.
chirographvm

chirographvm

, est pictura ex manu propria, quam autographum etiam appellant. Sueto. in Augusto: Nihil æquè elaborauerat, quàm ut imitarẽtur imitarentur chirographum suum. Differt autem chirographum à syngrapha, quòd in chirographo tantũ tantum quæ gesta sunt scribi solent, in syngrapha etiā etiam contra fidem ueritatis pactio scribitur. Idem in eodẽ eodem : Cuius pacti non dubitauit à quibusdam iusiurādum iusiurandum , à quibusdā quibusdam syngrapham petere. Per syngrapham intelligit Sueto. chirographũ chirographum propria eorũ eorum qui paciscebantur manu scriptum, in quo talis pactio scripta erat, nec negare possent. Paul. lib. 42. dig. tit. de priuilegijs cred. l. bonis. à chirographo chirographarium formauit, quod significat eum qui à debitore autographum debiti habet. Chirographarijs, inquit, creditoribus.
choma

choma

, atis, ex Græco interpretatur agger, eris. Est autem agger, ut inquit Seruius in illud Virgil. 10. Aeneid. At Atque ipsis prælia miscent Aggeribus. terra illa quæ facto uallo propius ponitur. Vnde tit. est apud Iurisconsultos de aggeribus Nili non rumpendis. Illi igitur | aggeres proprie dicuntur chomata Græce. Vlpia. lib. 47. dig. tit. de extraordinarijs criminibus. l. saccularij. Chomata, inquit, sunt aggeres qui solent aquam Niloticam cōtinere continere . Et ibidem sæpe. Vbi semper pro choma per ch & o longum, coma, atis, per c, exile mendosè legitur.
chrysamos

chrysamos

Græcè dicitur, quam ut ait Plin. Hispani balucam appellant, de qua satis multa scripsimus in uerbo baluca, dicta à chrysos siue chrysion, quod est aurũ aurum . Iustiniani codicis lib. 11. tit. de metallarijs. Octones, inquit, scrupulos in baluca, quæ Græcè chrysamos dicitur. Accursius non minus in chrysami delirat interpretatione quàm suprà fecerat in baluca: Chrysamos, inquit, Græcè: Latinè utilitas, ut sit chrysamos, id est, in utilitate publica: cum tantum distet chrysamos à chresmos quod interpretatur utilitas, quantum Thais ab Hermione. Illud nan nanque per ypsilon, hoc per eta scribitur.
cidonivm

cidonivm

mâlum, idem est quod cotoneum, & uinum cidonium, quod ex malorum cidoniorum conficitur succo. Vlpia. tit. de uino & tritico leg. l. si quis. Cidonia, inquit, & si qua alia sunt uina, quæ non ex uinea fiant. Ea uero, ut diximus, sub ceruisia siue zitho contineri uidentur.
cymbivm

cymbivm

poculi quoddam genus est, dictum à similitudine cuiusdam nauigij. Est autẽ autem cymbium in forma diminutionis ab eo quod est cymba. Virg. Inferimus tepido spumantia cymbia lacte. Paul. 34. dig. tit. de auro & arg. leg. l. pediculis. Cymbia, inquit, argentea crustis aureis illigata.
cilicivm

cilicivm

proprie dicitur textum ex lana ca | prina, ad usum maxime tentoriorum, siue castrorũ castrorum , ut dicit Virg. lib. 3. Georg. Vnde cilicina saga fiebant ad pluuias arcẽdas arcendas . Exodi cap. 26. Facies, inquit, & saga cilicina undecim ad operiendũ operiendum tectum tabernaculi. Vegetius quo quoque lib. 4. de re militari, saga cilicina prætendi præcipit, ad excludendos impetus sagittarum. Vlpia. lib. 33. dig. tit. de fundo instructo. l. instrumenta. Vela, inquit, cilicina instrumenta esse Caßius ait, quæ ideo parantur, ne ædificia uento laborent.
cingere

cingere

arborem est illam deglabrare, siue delibrare, hoc est decorticare, siue corticẽ corticem detrahere, encernadar Hispani dicunt, quo facto arbores inarescũt inarescunt . Paul. lib. 47. dig. tit. arborum furtim cæsarum. l. cædere. Cingere, inquit, arborem, est illam deglabrare. Item infrà l. furtim. & Alphenus lib. 19. dig. tit. locati & cond. l. in lege locationis. Néue quem cingere, cædere, urere sinito.
circeiensis

circeiensis

, e, nomen posseßiuum gentile ab eo quod est Circeij, orum, oppido Italiæ in Latio ueteri, at atque promontorium eiusdem nominis, quondam insula, ut inquit Plinius autoritate Homeri, uasto mari circũdata circundata . Hic Circe uenefica illa decantatißima regnasse dicitur, quo tempore Vlysses orbem pererrabat. Hinc Plinius de ostreis: Cādidiora Candidiora , inquit, circeiensibus. Liuius: Circeiensium quidā quidam cogniti & coloni à Velitris. Paul. lib. 22. dig. tit. de iuris & facti ignor. l. regula est. Ad opus, inquit, aquæ ductus reipub. Circeiensium.
circenses

circenses

ludi appellantur qui in circo magno Romæ fiebant, atque inde dicti ea forma qua ab Hispali Hispalensis. Ex quo Seruij grammatici, | & quorundam aliorum error conuincitur, qui putāt putant circenses ludos esse dictos, quod ubi suo tempore metæ fuerunt, olim gladij ponebantur, quos circuibant: unde ludi circenses, quasi circum enses. Virg. lib. 8. Aeneid. Magnis Circensibus actis. Et Iuuenalis: Si potes auelli Circensibus optima Soræ. Hermog. lib. 50. dig. tit. de muneribus. l. j. Equorum, inquit, circensium spectacula. Et Paulus lib. 30. dig. qui est de legatis primus. l. ciuitatibus. Ludos, inquit, scænicos uel ludos circenses.
circitores

circitores

dicuntur, qui uigilias nocte circumeunt. Hispani rondas uocant. Veget. lib. 5. de re militari. Tribuni, inquit, eligunt qui uigilias circũeunt circumeunt , ut renuntient si qua emerserit culpa, quos circitores appellāt appellant , nunc militiæ factus est gradus. Ouid. in Priapeia: Quid mecum tibi circitor moleste? Ad me quid prohibes uenire furem? Vlpianus lib. 14. dig. tit. de institoria actione. l. quicun quicunque . circitores uocat, qui circunferunt merces per uicos & urbes, uendendi causa.
circvlatores

circvlatores

circunforani dicuntur qui publicè offucias quasdam & præstigias faciunt, ut uideantur deuorare gladios, & irritare serpentes, & talia quæ dam facere. Apuleius in primo de asino: Circulatorem aspexi equestrem spatham præacutam mucrone infesto deuorasse, ac mox eundem inuitamento exiguæ stipis uenatoriam lanceam qua parte minatur exitium, in ima uiscera condidisse. Paulus lib. 42. digest. titu. de extraordinarijs criminibus. l. In circulatores qui serpentes circunferunt & proponunt, si cui ob eorum metum damnum datum est.
circvnscribere

circvnscribere

est fraudibus cauillationibus́ cauillationibusque in iudicio uti, ut causam obtineas, uincas́ uincasque aduersarium. Ambrosius in Luc. ca. quarto: Vtitur diabolus testimonijs scripturarum, non ut doceat, sed ut circunscribat & fallat. Idem ad Constantinum: Nec quisquam aut uiduam spernat, aut circunscribat pupillum. & ibidem: Quid circunscribitur frater? fraudatur mercenarius? Inde circunscriptio. Idem Ambrosius ad Irenæum: Omnia plena fraudis, plena circunscriptionis. Et circunscriptor, oris. Iuuenalis: Pupillum in iura uocantem Circunscriptorem. Iulianus libro 44. titulo de exceptionibus. l. exceptiones. Quæ minori, inquit, uigintiquin uigintiquinque annis circunscripto.
circvmvenire

circvmvenire

in eadem propè significatione accipitur, qua circunscribo. unde illi proprie dicuntur circumuenti, quos grassatores quasi ex insidijs adoriuntur. Cæsar in cōmentario commentario Hispaniensi: Cum undi undique se circũueuiri circumueuiri animaduertisset. Ambro. in illud euange. Reddite quæ sunt dei deo: Nec interest apud deum utrũ utrum ui aut circumuentione res alienas occupet. titulo de doli mali. l. apud Celsum.
cisterna

cisterna

, pluuialis aquæ conceptaculum est, dicta, ut inquit Festus, quòd inest in terra. Martialis: Sit cisterna mihi quàm uinea malo Rauennæ. Vlpianus lib. 43. dig. de fonte deducendo. l. j. Cisterna, inquit, non habet perpetuam causam, nec uiuam aquam. Sed si uinum condatur in conceptaculo cisternæ simili, cisterna quoque per translationem potest appellari. Vlpianus lib. 47. de furtis. l. uulgaris. Et quidem, inquit, si cisterna uini sit.
citreae

citreae

mensæ, id est, ex citri materia, celebrātur celebrantur apud autores, & fuerunt in tanto precio, ut cum aliquando uiri obiecissent fœminis nimios sumptus, quos in coë mendis margaritis faciebant: & uos, inquiunt, mensis citreis utimini. Sed cum apud omnes constet, citrum arborem & mala citrea esse quæ postea cœpta sunt cognominari mala rancia, quorum materia ne neque firma ne neque odorata, neque quicquam habens quod laudabile sit, suspicor aliquid erroris subesse circa has arbores iam inde ex antiquitate contractum, ut citrum uidelicet pro cedro accipiatur, hoc est, alerze, cum præsertim arbor illa syluestris sit, copiose́ copioseque proueniat in monte Atlante. Vnde Martialis de mensa citrea dixit: Accipe felices Atlantia munera syluas. Idem aliubi: Cum poßint Libycas sustinuisse trabes. Paulus libro 19. digestorum, de actione empti & uenditi. l. si sterilis. Veluti si mẽsas mensas quasi citreas emat, quæ non sint.
clandestinvs

clandestinvs

, na, num, à clam particula deriuatur, notam́ notamque habet significationem, neque ob aliam causam hoc in loco posuimus, nisi quod uulgò accentu barbaro ab omnibus profertur, hoc est accentu in antepenultima, cum penultimam habeat longam, & iuxta regulas latinæ linguæ in eadem accentus debeat collocari. Quod uero penultima sit longa, probatur carmine Manilij in primo Astronomicôn dicentis: Et clandestinis surgentia fraudibus arma. Sillius quo quoque Italicus in libris Punicorum: Ceu clandestino traheretur fœdere bellum.
clavvs

clavvs

in ueste erat uerruca ex auro, uel ex cocco, aut alijs coloribus uesti intertexta, ad ipsius uestis splen | dorem adhibita. Quintilianus libro octauo: Vt affert, inquit, lumen clauus purpuræ solo insertus. Hinc & laticlauij & angusticlauij dicebātur dicebantur ab antiquioribus, qui poterāt poterant huiusmodi genere uestium uti. Varro de lingua Latina: Si quis, inquit, tunicam ita consuat, ut altera plagula sit angustis clauis, altera latis, utraque pars carebit analogia. Suetonius in Augusto: Vsus est togis neque restrictis neque fusis, clauo neque lato, neque angusto. Vlpianus libr. 34. de auro & arg. lega. l. cum aurum. Claui aurei & purpuræ pars sunt uestimentorum.
clavvs

clavvs

morbus est in similitudinem tuberculi coloris albi: fit in plantis digitis́ digitisque pedum maxime. Celsus libro quinto de clauo eius́ eiusque curatione multa ponit: Clauus, inquit, nonnunquam etiam alibi, sed in pedibus maxime nascitur, sed præcipue ex contuso: à Græcis helos dicitur, ut apud Galenum libro decimo & undecimo, de medicina simplici. Hoc morbo perijt Sillius Italicus, ut autor est Plinius Cæcilius in epistolis. Vlpianus libro 21. titulo de ædili. edicto. l. qui clauum. Qui clauum, inquit, habet, morbosus est.
clivosa

clivosa

dicuntur loca in sublime clementer surgentia, nam cliuus est montis latus. Vnde decliuis ex monte descendens, accliuis ad montem ascendens. Virgil. primo Georg. Cliuosi tramitis undam Elicit. Et Iuuenalis: Cliuosæ ueheris dum per monumenta Latinæ. Vlpianus libro 43. titulo, ne quid in loco. l. prætor. Via cum plana fuerit, si cliuosa fiat.
cloaca

cloaca

alueus est per mediam urbem in quem latrinarum sordes confluunt. Itaque latrinæ sunt quemad | modum Hispani dicunt, priuatæ: dictæ ab eo quod lateant, Cicerone autore. Cloacæ uero sunt publicæ, quod eleganter Columella uno uersu expreßit, dicens: Immundis quæcunque uomit latrina cloacis. id est, quod ex foricis priuatis sordes confluunt in cloacas publicas, & inde emictuntur extra urbem. Vnde Iuuena. de Tiberino pisce dixit: Pinguis torrente cloaca. Vlpianus libro 43. de cloacis. l. j. Cloaca est, inquit, locus cōcauus concauus , per quem colluuies quædam fluat. Inde cloacarius qui cloacæ curā curam habet. Vlpianus libro septimo de usufructu, & quemadmodum quis utatur. l. si pendentes. Si quid, inquit, cloacarij nomine debeatur.
coallvere

coallvere

est per alluuionem aliquid augere. Pomponius libro 41. titulo de acquirendo. l. ergo. Paulatim aliquid coalluendo locum eminentem supra alueum fecit, & eum alluendo auxit.
coccvm

coccvm

, est granum quod in quisquilia inuenitur frutice, grana Hispani appellant, unde purpura adulteratur. Plinius libro nono: Coccum Galatiæ rubens granum, aut circa Emeritam Hispaniæ in laude est. Idem libro 16. Quercus dotes ilex solo prouocat cocco. Granum hoc, primo́ primoque ceu scapus fruticis paruæ aquifoliæ ilicis. cusculium uocant: pensionem alteram tributi pauperibus Hispaniæ donat. Vlpianus libro 32. digestorum, qui est de legatis tertius. l. si cui. Purpura, inquit, & coccum quia nihil natiui coloris sunt, contineri arbitror. Quod Accursius exponens nescio quas nugas affert: Coccum, inquit, bis tinctum in constructione tabernaculi erat quidam pannus sericeus duorum colorum, & ui | detur extra uiridis, & intra ruber.
coeliaci

coeliaci

dicuntur fluxu uentris laborantes, qui à Latinis aluini dicuntur. Nam cœlia Græcè, Latinè interpretatur aluus. Consistit autem morbus ille in uentriculi porta, quæ à Græcis piluros dicitur. ex Cornelio Celso lib. quarto. Iurisconsultus in tit. de ædilitio edicto.
coemiterivm

coemiterivm

interpretatur dormitorium, dictum à cœmonæ quod est dormio, non cimiterium quemadmodum uulgus nunc loquitur. Conditoria uero siue sepulchreta mortuorũ mortuorum in nostra religione dicuntur cœmiteria, id est, dormitoria, quoniam propter spem resurrectionis, mortuos consueuit dormientes appellare, & eosdem dormire in domino.
coenacvlvm

coenacvlvm

, inquit Valla, & si formam diminutiui habet, diminutiuum non est, neque est locus in quo cœnatur tantum, sed superior domus contignatio. Festus: Cœnacula dicuntur ad quæ scalis ascenditur. Liuius libro 39. ab urbe cond. Cœnaculum super ædes datum est scalis ferentibus. Paulus lib. 43. dig. tit. uti poßidetis. l. si duo. Sed si supra ædes quas poßideo, cœnaculum sit. & ibidem sæpius. Item in titulo de ijs qui eiecerunt aut effuderint, sæpißime.
coetvs

coetvs

, conuentus est siue congregatio, à coëundo dictus. Virgilius primo Aeneid. Et cœtu cinxere polum. Vnde in decre. distinctione decimaquinta. Qui cœ tum fecerit, ut inquit Seneca in declamationibus, capitale est. id est, dignus morte.
collegivm

collegivm

, ut scribit Neratius Priscus titu. de uerborum significa. l. Neratius. à tribus fieri potest, | quum plures uideantur in collegio cōtineri contineri . Sed cum duo tantum sint consules, atque alter alterum collegam appellat, non'ne dicemus collegium consulum? quandoquidem collega & collegiũ collegium coniugata sunt. Numa Pompilius instituit collegium tibicinum, aurificum, architectorum, tinctorum, coriariorum, fabrorum, & figulorum. Erit itaque collegium illorum qui sunt eiusdem ordinis & profeßionis: ut Papin. libro 27. titulo de excusationibus. l. qui in collegio pistorũ pistorum sunt, à tutela excusantur. Item lib. 47. dig. de collegijs illicitis, sæpe.
collvdere

collvdere

, in fraudẽ fraudem tertij est cōuenire conuenire . Vnde est collusio dictum, quòd simul ludant, id est, illudant tertiũ tertium : quod in libris dig. sæpe legitur. Est præterea titulus de collusione detegenda.
colvm

colvm

niuarium, instrumentum erat ad percolandum aquam siue uinum ex niuibus, erat́ eratque colum illud aut ex uiminibus, ut apud Virgilium in secundo Georgicorum: Tu spisso uimine quallos Cola́ Colaque prælorum fumosis diripe tectis. aut ex sacco cilicino, siue lineo: ut Martia. in disticho cuius index est, Saccus niuarius: Attenuare niues norunt & lintea nostra. Frigidior colo non salit unda tuo. Aut erat ex argento: ut Pomponius de auro & argento lega. l. in argento. In argento, inquit, potorio, utrum id duntaxat sit in quo bibi poßit, an etiam id quod ad præparationem bibendi comparatum est, ueluti colum niuarium & urceoli. pro quo mendose legitur, columnarium, nihili uerbum. Ex Martiale poëta, in disticho cuius titulus est, Colum niuarium: Setinos moneo nostra niue frange trientes. Sed de hoc in obseruatio | nibus nostris plura.
comes

comes

cum sit nomen ad aliquid dictum, referatur́ referaturque ad ducem, quod utrunque nomen est honoris, aliquando tamen dicitur absolute. ut apud Horatium in primo Sermonum. Hospitio modico rhetor comes Heliodorus. Comitatus uero dignitas multiplex fuit, puta comes consistorij, comes largitionum, comes sacri palatij, comes rerum priuatarum, comes prouinciæ, comes orientis, comes scholarũ scholarum , de quibus cum alijs in locis, tum in Codice Iustiniani multa leges.
comitia

comitia

dicebantur apud Romanos, conuentus populi: dicta à coëundo, hoc est conueniendo in unum locum ad suffragia ferenda, aut aliquid aliud faciendum. Fuerunt autem comitia calata, quæ rursus in centuriata & curiata diuidebantur, quemadmodum suprà diximus, in uerbo calata comitia.
commeatvs

commeatvs

duo significat, nam omnia quæ ad uictum publicum pertinent, commeatus nomine continentur. Sallustius in Catilina: Commeatus abundè, municipia atque coloniæ patebunt. Est præterea cōmeatus commeatus facultas quæ datur militi abeundi ex exercitu ad præscriptum tempus. Festus: Commeare, inquit, est ultro citro́ citroque ire: unde commeatus dicitur tempus quo ire & redire quis poßit. Liuius libro 21. ab urbe condita, de Hannibale milites suos post expugnatam Saguntum alloquente: Si quis, inquit, uestrûm suos uisere uult, commeatum do. Idem libro uigesimosecundo: Magna pars militum sine commeatibus dilabebatur. Marcellus libro 48. digestorum, titulo de pœnis. l. relegati. Commeatum, inquit, re | meatum'ue darem. Item de re militari. l. j. &. l. desertorem. Item ad municipales. l. quoties. &. l. titius.
commeatalis

commeatalis

miles, dicitur qui in stipendij partem accipit alimenta ex commeatu, id est, ex alimento publico: nam, quemadmodum diximus, commeatus in priori significatione accipitur pro cibarijs atque alimentis exercitus. Iustinianus in titulo de præfecto prætorio Aphricæ. l. quas deo. Nullum audeant duces uel tribuni commeatalem de ipsis dimittere, ne dum sibi lucrum student conficere, incustoditas nostras relinquant prouincias. & infra: Non de commeatibus militum, aut de eorum stipendijs lucrum facere.
commentvm

commentvm

, ti, est fictio, ab eo quod est comminiscor comminisceris. Terentius in Andria: Ipsis commentum placet. Virgilius in secundo Aeneidos: Timidi commenta retexit Naupliades animi. Papinianus libro 48. digestorum. l. miles. Socer cum nurum adulterij accusaturum se libellis præsidi datis testatus fuisset, maluit ab accusatione desistere, & lucrum ex dote magis petere: quæritur, an eiusmodi commentum eius admitti existimes? Accursius pro commento, commeatum legit. Item Marcellus libro 49. digestorum. titulo de iure fisci. l. res quæ. Dignum fuisse puniri pro tam turpi tam́ tamque inuidioso commento. hic Accursius pro uoluntate inspecta exponit. Item Vlpianus titu. de rebus eorũ eorum . l. quamuis. Tam callidum cōmentum commentum in exemplum coërcere debeat.
commentariensis

commentariensis

ab Asconio Pediano is dicitur qui præest à commentarijs, id est, libris & rationibus publicis. Hierony. in secundo Regum, cap. octauo: | Iosaphath autem præerat à commẽtarijs commentarijs . Paulus lib. 49. dig. de iure fisci. l. in fraudem. Ea, inquit, manu commentariensis annotanda sunt. Neque dictus est quia acta ei cōmittuntur committuntur , ut ait Accursius. Aliàs pro carceris custode accipitur, ut C. de custod. reo. l. ad commentarienses.
committere

committere

inter alia significat etiam pugnam conserere: ut apud Lucanum in primo: Exiguũ Exiguum dominos commisit asylum. & Martialis: Victores cōmitte committe Venus. Iurisconsultus lib. 9. dig. ti. si quadrupes pauperiẽ pauperiem . l. j. Cum arietes, inquit, & boues commisissent, & alter alterum occiderit. subaudiendum est enim pugnam.
commvne

commvne

pro repub. ut uulgò dicitur communidad. Ouidius 12. Metamorph. Gentis́ Gentisque simul commune Pelasgæ. Horatius 2. Carm. Priuatus illis census erat magnum commune. Cicero tertio in Verrem: Quomodo iste commune miliadum uexauit. Scæuola lib. 46. tit. de appellat. l. Imperator Alexander communi &c.
compendivm

compendivm

, in uia est contractio quædam, & breuitas, quàmmaxima esse potest, sicut econtrario dispendium uia per ambages. Modestinus lib. 50. digest. tit. de legationibus. l. eundem. Itineris, inquit, compendium subeat. & per translationem tit. de administratione. l. Titium. Vtrum compẽdium compendium negocij, an usuras præ stare debeat &c.
competenter

competenter

, pro eo quod est mediocriter & conuenienter, & competentia pro ipsa mediocritate & conuenientia. Gellius lib. j. Omnium membrorũ membrorum inter se competentia. Idem lib. 13. Plures simul ad eandẽ eandem competentiam nasci non queunt. Martianus: Memoratum arbi | tror competenter quæ sint fastigia literarum. Iurisconsultus ti. sol. mat. l. si cum patri & filiæ cōpetenter competenter cōsulatur consulatur .
compilare

compilare

, est facto impetu in quempiā quempiam grassari, quod proprie latronum est. Horatius primo Serm. Serui ne te compilent. id est, te adorti trucidẽt trucident . Aliquādo Aliquando accipitur pro eo quod est aliorum scripta & inuenta furari: ut idem in eodem, Ne Crispini scrinia lippi Compilasse putes. Macrobius lib. 1. Saturn. Possem pluribus edocere, quantum se mutuo compilarint bibliothecæ ueteris autores. Paul. lib. 48. tit. ad leg. Iuliam pecul. l. sacrilegi. Sunt, inquit, sacrilegi qui publica sacra compilauerint.
compingere

compingere

, est res diuersas in unum coagmẽ tare coagmentare at atque conglutinare. Vnde est illud Iob cap. 10. Hieronymo interprete: Oßibus & neruis compegisti me. Celsus lib. 6. Tenuißimis minutißimis́ minutißimisque oßiculis caput compingeret. Paulus lib. 46. dig. de solutionib. l. qui res. Si nauem, inquit, eisdem tabulis compegerit.
concameratio

concameratio

, est structura fornicata siue testudinea: nam camera est fornix siue testudo, unde concamerare est camerā cameram struere. Plinius lib. 34. Dinocrates Alexandri architectus Archinoës templum cōcamerare concamerare instituerat. Vitruuius lib. 2. Ne Neque paries, inquit, concamerationes recipit. Idẽ Idem lib. 6. Si hypogea concamerationes́ concamerationesque instituerentur. Labeo lib. 32. dig. de legat. iij. l. si cui ædes. Aliquod, inquit, conclaue, quod supra concamerationem.
conclave

conclave

, quid sit omnes norunt: nam est in domo locus secretior. sed ideo posuimus hoc in loco, quia in proferendo accentu pleri plerique omnes peccant: cum enim in penultima collocari debeat, in tertia à fine ponunt. Ho | ratius 2. Serm. Currere per totum pauidi conclaue. Clauis nan nanque primam producit. Vlpia. lib. 25. titu. de uentre inspic. l. j. In quo, inquit, conclaui mulier paritura erit. Item Neratius lib. 39. dig. tit. de damno infe. l. quod Cornelius. Conclaue, inquit, binarum ædium.
concinnare

concinnare

, inquit Festus, est apte componere: nam cinnus, ut ait, mixtio est. Plinius lib. 14. Cato iubet uina concinnari ad cinnum. Inde cōcinnatorius concinnatorius , a, um, res ad concinnandum apta. Paulus lib. 33. dig. tit. de penu legata. l. instrumentum. Vasa, inquit, concinnatoria instrumento non continentur.
conditvra

conditvra

, est illud quod ferculis alijs́ alijsque esculentis concinnandi condiendíue gratia solet adhiberi. Apud Columellam lib. 3. de re rust. caput est de oliuarũ oliuarum conditura. Vlpianus lib. 33. dig. de tritico & uino leg. l. si quis. Quod potius, inquit, condituræ loco fuit.
congiarivm

congiarivm

, sportula erat quæ diurni cibi nomine comitibus, anteambulonibus, asseclis, stipatoribus́ stipatoribusque suis potentiores ciues distribuebant: dictum à congio uini mensura sextarios sex capiente. Plinius lib. 14. Tribus cō gijs congijs epotis uno impetu. hinc cōgiarium congiarium . Martialis: Centum miselli iam ualete quadrantes Anteambulonis congiarium laßi. Paulus lib. 33. de fundo instru. l. tabernæ. Vrnæ, inquit, æreæ & congiaria & sextaria.
contignatio

contignatio

, est trabium coassatio ad tabulata cœnacula́ cœnaculaque cōstruenda construenda . Plin. lib. 35. Sesquipedalis paries non amplius qui unam contignationẽ contignationem sustinet. Liuius lib. 21. ab urbe cond. Bouem in tertiam contignationem sua sponte scandisse refert. Papinianus lib. 8. de seruitut. | urb. prædio. l. binas quis. Binas, inquit, quis ædes habebat una contignatione tectas.
continens

continens

plerun plerunque pro continuus, hoc est, continuatus accipitur. Cicero primo Tusc. quæst. Continentem orationem audire malo. Celsus lib. 3. Et multo magis si continentes febres sine remißione sunt. Triphonius lib. 27. de excusationibus. l. Titius. Testamento, inquit, Romæ concepto ut in continentibus. Item Vlpia. lib. 39. de aqua pluuiali arc. l. j. Noceat loco qui est intra continentia ædificia. Paul. de uerborum significat. l. urbis. Romæ, inquit, continentibus ædificijs.
contvrbo

contvrbo

, as, præter illum significatum quem habet in promptu, significat etiam decoquere, siue fidem frangere, nec creditori uelle aut posse soluere. Martialis: Conturbabit Atlas & non erit uncia cœlo. Decidat tecũ tecum qua pater ipse deûm. Iuuenalis: Sic pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est. Alphenus lib. 11. in tit. de in rẽ rem uerso. l. quidam fundum. Postea, inquit, conturbauerat qui boues uendiderat. Idem de institoria act. l. quicun quicunque . Si quis pistor seruum suum solitus fuit ad certũ certum mittere locum ad panem uendendum, deinde conturbauerit. Accursius, id est, non fecit quod conuenit, exponit.
corbis

corbis

, textum est uimineũ uimineum , quod Græcè, ut Priscianus ait, cophinus appellatur, sed proprie corbis est quo messes excipiuntur. Varro de lingua latina: Corbis, inquit, dicta ab eo quod spicæ aliud'ue quid eo corruebat. Sed cum grammaticis sub genere fœminino relinquatur. Seruius in primo Georg. autoritate Ciceronis sub fœminino proferendum esse dicit, qui dixit messoria se | corbe cōtexit contexit . Vlpia. lib. 33. dig. de fundo instr. l. instrumẽ ta instrumenta . Instrumenta, inquit, cogendi fructus, quemadmoũ quemadmodum torcularia, corbes, falces messoriæ, falces fœnariæ.
corinthivm

corinthivm

æs, & uasa corinthia, ab ære corinthio dicta, quod Corintho urbe Achaiæ Romanis euersa & incensa, ex uarijs sit metallis conflatum. Plinius de ære corinthio: Casus inquit, hoc miscuit, Corintho cum caperetur incensa. Sed autor ostendit opifices nobiles corinthiorum uasorum Corinthi excidium præ ceßisse. Martialis: Consuluit nares an olerent æra Corinthon. Suetonius in Augusto: Propter uasa, inquit, corinthia inter proscriptos curasse referendos. Iabolenus Priscus, de legat. iij. l. hæres. Cui Corinthia inquit, uasa legata essent, & sequitur: Proculus uero recte ait, si æneæ quidem sint abaces: si autem corinthiæ, non deberi. Accursius corinthiæ, id est, de uili materia, puta palea uel herba palustri exponit, putans preciosiora esse uasa ænea, quàm uasa corinthia: at atque ita lectionem cum sensu perturbat. Erit igitur ordo & literæ sensus talis: Proculus uero recte ait, subaudi abaces deberi, quia uasa corinthia erant in tanto precio, ut una libra permutaretur aliquā do aliquando quingentis. Aequitas ita itaque legis in hoc consistit, quod abaces ex uiliori materia debentur, ex preciosiori tamen non debentur.
corpvs

corpvs

pro collegio à Iurisconsultis nōnunquam nonnunquam accipitur, ut Calistratus lib. 27. de excusat. l. non tantum. Non omnia, inquit, corpora uel collegia uacuationem tutelarum habent. Item Pomponius lib. 41. tit. de ususcapionibus. l. rerum. Corporum, inquit, tria genera. Iusti | nianus quoque Codice de legibus & constitutionibus. l. quæ ex relationibus. Quibuslibet corporibus, inquit, aut legatis.
corradere

corradere

pecunias, est undecun undecunque illas, eruscare at atque conquirere. Terentius in Adelph. Minas decẽ decem corradet alicunde. Idem in Phormione: Munus hoc ei corraditur. Vlpianus tit. de bonis damnatorum. l. diuus. Plerunque, inquit, corrasas pecunias Præsides ad fiscum transmiserunt.
corrivales

corrivales

, dicuntur qui ex eodem riuo simul aquantur, & per translationem, qui eandem amicam habent communem. Vlpianus lib. 43. de aqua æsti. l. j. Corriuales, inquit, id est, qui per eundem riuum aquā aquam deducunt.
cotidie

cotidie

per c, & non quotidie per q, debere scribi Quintil. est autor lib. 1. de Orator. instit. Frigidiora, inquit, his alia, ut, quicquid, c, quartā quartam haberet: & quotidie, non cotidie. uerũ uerum hæc iam inter ineptias euanuerũt euanuerunt . Frigida esse & inter ineptias numerat Quintil. quod quotidie per q, literam debeat scribi. Victorinus quo quoque in lib. de orthographia cotidie per c, literam debere scribi his uerbis ostendit: Quamuis, inquit, coccus à coquendo, & cotidie à quoto & die deriuata sint, per c, non per q, scribenda sunt. Adnotarunt & hoc Angel. Politianus, & Laurent. Abstemius, & Ludouicus Bonogninus in adnotationibus suis.
cotoria

cotoria

, æ, uena est unde cotes excindũtur excinduntur , sicut Sulphuraria, unde sulphur eruitur, Stypteria unde alumen. Alphenus lib. 39. de publican. & uectigal. l. Cæsar | cum insulæ Cretæ cotorias locaret, legem dixerat.
cretaefodina

cretaefodina

, dicta est unde creta effoditur. Sed cum multa sint Cretæ genera, cymolia, sarda, umbrica, saxea, argentaria, figula: de cymolia creta intelligendum est dixisse Iurisconsultum lib. 27. dig. tit. de reb. eorum qui. l. sed si. Cretæfodinas, inquit, uel argentifodinas, uel aliud simile. Caius lib. 39. de publicanis & uectig. l. sed & ij. Est autem creta cymolia qua utuntur in lanificio pannarij, ad lanæ duriciem molliendam.
crinale

crinale

, ornamentum capitis est ad fingendum capillos ne turbentur euagentur́ euagenturque . Ouid. iij. Metamor. Nec torques collo, nec habens crinale capillos. Idem in 5. Curuum crinale capillos. Virg. Aeneid. 11. Pro crinali auro pro longæ tegmine pallæ. Vlpia. lib. 34. de auro & argento leg. l. argumento. Fasciæ, inquit, crinales pedules́ pedulesque . Philippus Beroaldus non legit crinales, sed fasciæ crurules pedules́ pedulesque : quasi fasciæ sint crurum pedum́ pedumque munimenta quædam.
cvcvma

cvcvma

, quid sit nondum liquet mihi, ne neque enim ego is sum, qui incognita pro cognitis habeam. Angelus Politianus obseruationem fecit de cucuma, sed quid ea esset non ostendit. Nam cum dicit Martialis ad Torquatum, Cucumam fecit Otacilius. uidetur esse genus ædificij tugurij pauperis. Ambrosius in uita beatæ Agnes pro uase quodam æreo uidetur posuisse: Dij, inquit, tui ærei sunt, ex quibus cucumæ melius fiunt. Vnde cucumelam inter uasa posuit libro octauo digest. Vlpianus, titulo si seruitus. l. si quando. Seius inquit, syluam seuisset, in qua labra & crateras & cucumelas positas haberet. | Pro genere uerberis cuiusdam posuit Martianus lib. 24. ad legem Corneliam de sicarijs. l. j. Si claua, inquit, percusserit, aut cucuma. Petronius arbiter pro fornace uidetur posuisse.
cvllevs

cvllevs

, uter est ex corio bouis, capiens uiginti amphoras. Priscianus de ponderibus & mẽsuris mensuris : Culleus hac maior nulla est mensura liquoris. Plinius lib. 14. Septenos culleos singula iugera musti. Vlpia. lib. 33. dig. de fundo instructo. l. quæsitum. Cuppæ, inquit, & cullei. Itẽ Item Scæuola eodem lib. tit. de annuis legatis. l. legatum. Vini, inquit, falerni quod domi nasceretur quotannis binos culleos. Est præterea culleus mensura frumentaria tantundem capiens. Scæuola, lib. 13. dig. tit. de pignoratitia actione. l. ultima. Pecuniam sub pignore culleorum accepit. Est præterea culleus publica paricidarum pœna ex lege Pompeia. de paricidis. Hinc Iuuenalis de Nerone paricida: Cuius supplicio non debuit una parari Simia, nec serpens unus, nec culleus unus.
cvppa

cvppa

& cuppula, uasa sunt uinaria, hoc est, in quibus uina conduntur. Nonius Marcellus de generibus uasorum cuppas ponit & tinas. Vlpianus de fundo instructo. l. instrumenta. ubi cuppas exponit uasa uinaria lapidea, uel de terra facta, cum illa sint dolia, cuppæ uero ex lignis constent. Item de legatis tertio. l. cuius. Vasa, inquit, uinaria: id est, cuppæ & dolia, quæ in cella defixa sunt. Inde cuppula parua cuppa, ut de tritico & uino legato. l. si cui. In cuppis, inquit, siue cuppulis.
Loading...