Lexicon Iuris ciVILIS, ADVERSVS quosdam insignes accvrsii errores aeditum, antonio nebrissensi uiro undecunque doctissimo autore. lvgdvni, Sub scuto Coloniensi, Apud Ioannem & Franciscum Frellaeos, fratres. m. d. xxxvii. Sanctissimi Iuris CIVILIS LEXICON, AB antonio nebrissensi uiro undecunque doctissimo, aduersus quosdam insignes accvrsii errores, ordine alphabetico aeditum. A Abax , is, siue abacus i, tabula est, in qua escaria & potoria uasa collocantur, quae sunt mensae ministerio parata. Iuuenal. Lectus erat Codro Procula minor: urceoli sex, Ornamentum abaci. Ausonius: Fictilibus fama est coenasse Agathoclea regem , Atque abacos Samio saepe onerasse luto. Cicero 5. Thuscu. quaest. Abacus complures ornauit auro & argento caelato. Idem in Verrem: Abaci uasa omnia ut exposita fuerant sustulit. Sed abacus, id est, ab eo quod est abacos Graece, est inclinatum, quod teste Prisciano libr. 7. de octo partibus orationis penultimam genitiui breuiauit, quod significat praeterea uasa quaedam uiliora in quibus pretiosiora reponuntur. ataifor Poeni uocant. de quibus Paulus Iurisconsultus lib. 32. dig. qui est de legatis tertius. l. Haeres. Cui Corinthia, inquit, uasa legata essent, & abaces, huic quoque eorum uasorum collocandorum causa paratos uideri Trebatius respondit. Pro quo in codicibus recentioribus mendose baces, a, litera dispuncta legitur. Accursius non ratione aliqua, sed ueri similitudine ductus, capsulas esse interpretatur baces. Quod cum sit nihili uerbum, interpretamentum quoque erit inane. Philippus Beroaldus quodam in loco suarum commentationum , bases legit uocem uulgi sequutus. Sed de hoc lege uerbum, Corinthia uasa. abactores ab oratoribus & historicis appellantur, quos Iurisconsulti uocant abigeos. Ductum utrunque nomen a uerbo abigo is, quod inter alios sensus significat etiam a grege siue armento pecudem furto subducere: hinc abactores & abigei dicti huiusmodi fures. Quod genus hominum in Hispania maxime inuenitur, dicente Virgil. in 3. Georg. Aut impacatos a tergo horrebis Iberos. Quod Seruius interpretatur, abactores. & subdit: nam omnes fere Hispani qui ijdem sunt & Iberi, acerrimi abactores sunt. Apuleius 7. de asino aureo: Abactorem indubitatum cruentumque percussorem criminantes. Ambrosius in sermone de hostibus carnalibus non metuendis: Armenta diripiet, istud damnum abactorem tolerando iam didicit. Sed quemadmodum diximus, a Iurisconsultis potius abigei dicuntur , de quibus tit. est lib. 47. dig. In cuius prima lege Vlpi. his uerbis scribit: Qui pecora ex pascuis uel armentis abigunt, hi proprie dicuntur abigei. Quod si quis oues aberrantes aut alias quadrupedes abduxerit, non erit reus crimine abigeatus, sed potius furti. Est enim abigeatus ipsum abigei crimen, quod in Hispania grauius quam alibi gentium debere pu niri Hadrianus Caesar consuli rescripsit: Abigei, inquit, cum durissime puniuntur, ad gladium damnari solent. Puniuntur autem durissime non ubique , sed ubicunque frequetius est id genus maleficij. Atqui diximus ex autoritate Virgilij & Seruij Hispanos maxime hoc crimine laborare. abrogare legem, idem est quod tollere siue antiquare, quia a magistratu qui eam potestatem habet, populo interrogato, an uelit iubeatque eam legem tolli, illo annuente, antiquatur tolliturque , quemadmodum eodem populo interrogato fuerat promulgata: unde & lex plerunque dicitur rogatio. Cice. lib. 2. de legibus: Eas, inquit, tu leges rogabis, quae nunquam abrogentur. Liuius libr. 22. Plebiscitum primus ego antiquo abrogoque . Est itaque abrogare legem idem prope quod derogare. Iurisconsultus tamen de uerborum significatione inter utrunque uerbum nonnihil distare facit. Derogatur, inquit, legi, cum pars detrahitur: abrogatur, quum prorsus tollitur. Adde tu quod abrogatur, quum prioris legis infirmandae causa promulgatur altera. Sermonis Latini ignari uulgari uoce decepti, pro eo quod esse debet abrogare siue derogare legem, ipsi reuocare dicunt, quum sit reuocare, ut autor est Varro de lingua Latina, rursus in cor uocare, hoc est renouare. Iuuenalis de Domitiano, qui legem Iuliam iam obliteratam dormientemque excitauerat, sic inquit: Qui tunc leges reuocarat amaras Omnibus, atque ipsi Veneri Martique timendas. Virgilius primo Aeneid. Reuocato a sanguine Teucri. id est, renouato, quippe qui iam propemodum extinctus erat. acinacivm uinum est quod ex uuarum folliculis aqua addita diffunditur. Graeci deuterion, id est, secundarium: Latini, tum loram, tum loream appellant . Varro in primo de re rustica: Acinorum, inquit, folliculi in dolia conijciuntur, eoque aqua additur, eaque uocatur lora, quod lota acina, ac pro uino datur operarijs hyeme. Nonius quoque Marcellus: Loram, inquit, dicebant in uindemia cum expressissent mustum ex acinis, & folliculos in dolium coniecissent . Plinius. lib. 30. Quae Graeci deuteria appellant, Cato & nos loream. Scripsit autem id Cato in libro de rustica, dicens: Lorea erit familiae quod bibat. Vlpianus libr. 33. dig. titu. de uino & tritico legat. l. Si quis. Vinum, inquit, acinacium plane uino continebitur. Accursius acinaticium pro acinacio legit: interpretaturque esse uinum ad usum comparatum. Quid uero per tale uinum ipse intelligat, ego non uideo. Nam si uinum quod est ad usum comparatum, uinum est, quid ineptius dici potest, quam appellatione uini uinum contineri? Atqui iurisconsultus aliud prospiciebat, quod poterat in dubitationem uenire, an scilicet lora siue lorea, hoc est, uinum illud secundarium quod ex uuarum acinis expresso musto atque addita aqua maceratis conficitur, appellatione uini contineatur, quum praesertim maior pars aquae sit in eo permixta. acapna ligna dicuntur quae sunt in furno, aut ad solem exiccata, ita ut cum focis admoueantur, non fumigent, dicta ab a particula priuatiua, & capnos quod interpretatur fumus, quasi sine fumo. Apud Martialem in distichis, lemma est ligna acapna: & Straboni lib. 9. mellis quoddam genus acapniston appellatur: quod ita pugatum sit, ut non sapiat fumum. Vlpianus libr. 32. dig. qui est de legatis tertius. l. ligni. Sed & titiones, inquit Iurisconsultus, & alia ligna cocta ne fumum faciant: acapna uolens significare. aconitvm , ueneni genus quoddam est celebratissimum, dictum ab acone quod interpretatur cos, quoniam ut inquit Ouidius ea herba ex cotibus colligitur: ait nanque libro septimo Metamorph. Quae quia nascuntur dura uiuacia caute, Agrestes aconita uocant. Idem libro primo: Lurida terribiles miscent aconita nouercae. Iuuenalis: Sed nullis aconita bibuntur Fictilibus. A Grae cis quoque pardalianches dicitur, id est, pardi animalis strangulator. Sed quod fere ignoratur quae sit ea herba aconitum uulgo pro quocunque ueneno accipitur. Marcellus libro 48. dig. tit. ad legem Corn. de sicarijs & ueneficis. l. eiusdem . Si quis, inquit, temere cicutam et salamandram & aconitum , pityocampas & buprestin dederit &c. ad praepositio composita cum dictionibus a consonante incipientibus, mutat din consonantem quae sequitur, id quod omnes qui de orthographia scribunt, annotauere, ut accurro, quod ex ad & curro componitur: affligo ex ad & fligo. In Pandectis tamen quas Florentini ex praeda pisana in archiuo adseruant, semper reperiuntur praepositiones integrae, quod & antiquos obseruasse ex numismatis & monumentis literarum marmoribus incusis etiam hodie uidemus. Itaque in codicibus illis archetypis non legitur ex orthographorum ratione, accresco, affero, affinis, agnatus, appono, arrogo, asscribo, assentio, assideo, assiduus, astringo, & huiusmodi, sed adcresco, adfero, adfinis, adnatus, adpono, adrogo, adscribo, adsideo, adsiduus, adstringo, hoc est, ad, praepositione integra. Haec nanque omnia & similia (tametsi non mutant sensum) retinenda est tamen antiquorum librorum maiestas, in libris maxime legum, qui quo sunt uetustiores, eo habentur maioris autoritatis. Nam si quis per regulas artis grammaticae conaretur talia castigare, non minus peccaret, quam si pro repetundarum, & finium regundorum, & de familia herciscunda, & de communi diuidundo contenderet, scribendum esse repetendarum, & finium regendorum, & familia herciscenda, & commune diuidendum, quod regulae quae traduntur a Grammaticis de formatione uerborum id fieri debere praecipiant. Apud antiquos nanque gerundia & participia futuri in dus, a uerbis tertiae & quartae coniugationis inclinata, in undus non in endus desinebant. Plautus in ipso statim initio Amphitrionis: Vt uos in uostris uoltis mercimonijs emundis uendundisque , pro emendis & uendendis. Permansit tamen haec declinandi forma in hoc uerbo Eo is, & ab eo compositis, ut eundi eundo eundum , adeundus a, um, praetereundus a, um. Dicimus quoque hodie praeesse quempiam iuridicundo potius, quam prae esse iuri dicendo. addico is, xi, pro eo quod est adiudico simpliciter accipitur, ut Cicer. in offi. addictus morti dixit, proadiudicatus. Et Horatius in 1. epist. Nullius addictus iurare in uerba magistri. Aliquando etiam inuenitur pro eo quod est uendo, ut apud Martialem: Addixti Labienae treis agellos. pro addixisti, hoc est uendidisti. Gellius quoque lib. 10. Liberos uerberari addicique iusserunt ei, cui furtum est. Et est unum de uerbis tribus quae Praetori accommodantur, de quibus intellexit Ouidius in 1. Fast. scribens: Ille nefastus erit per quem tria uerba silentur, Fastus erit per quem iure licebit agi. Erit igitur tunc addicere ex uenditione aliquid alicui adiudicare. Apud Iurisconsultos lib. 18. dig. titu. est, de in diem adiectione: pro eo quod esse debuit de die in diem addictione: quem errorem primus omnium deprehendit agnouitque Laurentius Valla. Verbum quoque ipsum nihilominus corruptum cum alijs in locis, tum in eodem titulo legitur, adijcio uidelicet pro addico: ut in l. Vlpiani, cuius initium est Quoties: Quoties, inquit, fundus in diem adijcitur. Et ibidem. Si res in diem adiecta sit. pro addicitur, & addicta sit: quod in emendatioribus libris reperias. Item lib. 40. dig. tit. de fideicommiss. li. saepe legitur adijcio & adiectio in eadem significatione, sed corrupte, pro addico & addictio. adrogare & adrogatio, adoptare & adoptatio siue adoptio differunt, autore Gellio lib. 5. noct. Att. ubi ex aequo distinguit adrogationem ab adoptione, nec alteram sub altera cadere putat. Eius uerba sunt: Cum in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per Praetorem id fit, aut per populum. Quod per Praetorem fit, adoptio dicitur: quod per populum, adrogatio. Adoptantur autem cum a parente in cuius potestate sunt, tertia mancipatione in iure ceduntur, atque ab eo qui adoptat, apud eum, apud quem legis actio est, uindicantur. Adrogantur autem ij qui cum sui iuris sint, in alienam sese potestatem tradunt, eiusque rei ipsi autores fiunt. Et subdit: Adrogari non potest nisi iam uesticeps, id est, cum ad annum duodeuigesimum peruenerit. Adrogatio autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit. Eius rogationis uerba haec sunt. Velitis iubeatis Quirites, uti L. Valerius, L. Titio tam lege iureque filius sibi fiat, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei uitae necisque in eum potestas siet, uti pariendo filio est. Haec ita uti dixi, ita uos Quirites rogo. Modestinus lib. 1. dig. tit. de adoption. l j. adrogationem ab adoptione eo differre putat, quo species distat a suo genere. Adoptionis, inquit, nomen generale est. In duas autem species diuiditur: quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. quasi uelit dicere, adoptio duas habet species, quarum altera nomine caret, & ex doctrina Aristotelis, nomine generis appellatur, altera uero est adrogatio. Accursius adrogationem dicit appellari, non quod populus rogaretur, ut scribit Gellius, sed quod adoptator interrogatur, an uelit eum quem adoptat, sibi iustum filium esse: ex eo fortasse deceptus, quod legerat libro primo Institutionum, tit. de adoptionibus, adrogationem fieri solitam Imperatoris autoritate, quia lege regia populus ei & in eum omne imperium suum & potestatem concessit . Quod si ita est, non adoptator sed imperator, qui in locum populi successit, in huiusmodi adrogationibus faciendis rogandus est. advlterina res dicitur, quae non est legitima, sed supposititia, unde filij adulterini dicti, ex adulterio concepti. Hinc adulterinae literae apud Apuleium lib. 4. de asino aureo, & adulterina clauis apud Sallustium: & adulterina signa uocat Festus Pomp. quae sunt alienis annulis facta. Ipse quoque annulus quo signa imprimuntur, adulterinus dici potest, ut lib. 48. dig. tit. ad legem Corneliam de falsis legib. l. Cornel. ubi Modestinus ait: Qui signum adulterinum fecerit, uel exculpserit. Aphricanus quoque in eodem titulo. l. si quis. Quod si testamentum, inquit, adulterinum non esset. In eodem quoque quadragesimooctauo libro, titulo ad legem peculatus. l. sacrilegij. Vlpianus ait: Non uidentur adulterinam monetam exercuisse. aedicvla pro parua aede, hoc est, templo paruo accipitur. Nam aedes, is, in numero singulari semper accipitur pro templo: unde semper adiungitur illi cui deo sacrata est atque dedicata, ut aedes Iouis, aedes Castoris, aedes Concordiae. Dicitur quoque aedes sacra. Aedes, ium, in numero multitudinis significat domum priuatam, caretque numero singulari. Ab aede igitur sacra, fit aedicula pro alicuius dei templo paruo: ut Plinius lib. 35. Supra aediculam, inquit, Iuuentutis: hoc est, deae praesidis iuuentae aetatis. Iurisconsultus libro 48. dig. tit. ad legem Iuliam peculatus. l. sacrilegij. Qui aediculas, inquit, incustoditas tentauerit. Quod si aediculae non essent sacrae, tentare illas non esset sacrilegium, atque ex consequenti ad legem peculatus non pertineret crimen. aestimo , as, pro eo quod est taxare accipitur, uerbum frequens in iure, scribiturque per ae, diphthongum, quod ab aere & time quod est pretium componitur. Sic quoque in archetypis illis Florentinorum Pandectis semper scriptum reperitur: neque scribendum extimo as, id quod in libris recentioribus legitur. Hinc est apud antiquos poena aestimata, ab aere, inquit Festus, quia aestimauerunt eam ouem decusse, id est, decem assibus: bouem centusse, id est, centum assibus. Hinc rursus fit aestimatio, aestimator, & aestimatorius. ut Vlpianus libro 19. dig. tit. de aestimatoria actione. agnvs pro foetu ouis, dictio Graeca est, significatque purum siue castum: dictusque est agnus quod ea sit hostia pura & immaculata. Varro tamen de lingua Latina, agnum putat ab eo dictum, quod sit pecori agnatus. Paulus libro trigesimosecundo digestorum, qui est de legatis tertius. l. cum quaeritur. Agni, inquit, legati quatenus uiderentur, quidam aiebant tantum sex mensium esse. Sed uerum est eos legatos qui minores essent anniculis. Hinc pelles agninae dictae, ut apud Vlpianum lib. 33. digestorum, de auro & argento legato. l. uestis. Pelles, inquit, caprinae & agninae. agrippinensis Colonia ciuitas est Germaniae inferioris siue Galliae Belgicae autor Ptolemaeus. Tempestate quoque nostra Colonia appellatur, de qua Paulus lib. ultmo dig. tit. de censib. l. iuris Italici sunt, in Germania inferiori Agrippinensis Colonia. agonotheta interpretatur certaminis dispositor: & est qui certantibus proponit praemium quod detur uictori. Hiero. pri. in Iouinianum lib. Proponit agonothetes praemium , inuitat ad cursum. Idem ad Lucinium Baeticum : Non est inuidus agonotheta noster, nec alteri palmam , alteri parat ignominiam. Modestinus lib. 50. dig. de pollic. l. Septitia. Agonem inquit, constituo trietericum . & sequitur: agonotheta existente ac praesidente uiro meo. Accur. agoneta legit, non minus falso interpretamento quam lectione. albvm , tabula erat in qua iudicum nomina scribebantur, quod leucoma Graecis dicitur, ut est apud Iulium Pollucem. Pli. in prooemio Nat. hist. Quid te iudicem facis? cum hanc operam conciderem , non eras in hoc albo. Suetonius in Claudio Caesare: Iudicum inquit, albo erasit. Idem in Domitiano. Equitem Romanum erasit iudicum albo. Seneca lib. 5. epist. Turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones. Vlpianus lib. 4. ad edictum : cuius uerba transcribuntur in secundum librum digest. titu. de edendo. l. prima. Eum inquit, edere Labeo ait, qui producat aduersarium suum ad album, & demonstret quid dicturus est. Sic enim in Pandectis Florentinorum prototypis legitur, non ad alium. Quo in loco Accurs. multa haesitatione seipsum atque alios torquet. Deprehendit hunc errorem primus omnium atque monstrauit Angelus Politianus, cui saepe data fuit copia inspiciendi libros illos. algidvm , oppidum erat trans montes Tusculanos, quindecim millibus passuum ab urbe Roma: nunc urbis tantum uestigia extant. Horat. primo carminum: Quaecunque aut gelido prominet Algido. Pomponius de origine iuris. l. necessarium . Virgineus, inquit, recens a cae de, madensque adhuc filiae cruore, ad commilitones confugit, qui uniuersi de Algido monte, ubi tunc belli gerendi causa legiones erant , relictis ducibus protinus signa in Auentinum montem transtulerunt . Atqui Algidum, ut diximus, oppidum fuit, in cuius agro eo tempore Romanorum exercitus ab equis caesus fuerat. Neque ab Algido, sed Auecilio monte tunc exercitus Romam uenit, ut autor est Liuius libro tertio. allego allegis, penultima breui, pro eo quod est cooptare, hoc est, in collegium adsciscere: componiturque ex ad & lego, gis. Vlpianus lib. 50. dig. tit. de decurionibus. l. generaliter. Allegi, inquit, id est, per electionem in ordinem assumi. Allego, gas, quod est compositum ex ad & lego, gas, penultima longa, est ad aliquem locum mittere. Vnde iuris professores consueuerunt allegare leges, id est, citare testes ad id de quo disputant comprobandum, sed non sine barbarismi uitio, quod pro allégo penultima longa, proferunt állego penultima breui. alvevs , fluminis est uallis, siue fossa, siue conceptaculum, & locus per quem fluuius labitur, dum intra ripas notas currit, nam cum euagatur alueum transcendit. Pomponius Mela: Ora, inquit, Asiae cum alueo Nili amnis descendit in pelagus. In hac significatione accipitur in iure, cum saepe alias, tum lib. 41. tit. de rerum dominio. l. ideo, quae est Caij. Quod si in toto, inquit, alueo naturali flumen alias fluere coepit, prior quidem alueus eorum est, qui prope ripam praedia possident, & ibidem saepe. Alias alueus est apium receptaculum: ut in eodem tit. l. naturalem. Antea quam apes, inquit, in alueo a nobis concludantur. ambitvs ab ambitione distat, quod ambitus in actu est, ambitio uero in animo est habitu: ambitione nanque peccat, qui praeter modum cupit honores, qui am bitiosus dicitur. Ambitum uero committit, qui largitionibus magistratum consequitur, quae in rebus sacris symonia in religione Christiana uocatur: dictus ambitus, ut inquit Festus, ab ambitu aedificiorum, qui patet in latitudinem pedes duos, & semissem, in longitudinem idem quod aedificium. lib. 48. dig. titu. est, ad legem Iuliam de ambitu. ubi Modestinus: Haec, inquit, lex in urbe hodie cessat, quia ad curam Principis magistratuum creatio pertinet, non ad populi fauorem, qui scilicet declaratur per suffragia. amphora uas est, sed quantum capiat pauci nouerunt, illi maxime quorum id scire plurimum intererat. Est itaque spatium quod circunscribitur, a sex (ut sic dixerim) superficiebus, quarum latera sunt pedalia, anguli uero recti, de qua Priscianus in libro de ponderibus & mensuris: Pes longo spatio solido latoque notetur. Angulus ut par sit, quem claudit linea triplex, Quatuor ex quadris medium cingatur inane. Amphora fit, cuius uim ne uiolare liceret, Sacra uere Ioui Tarpeio in monte Quirites. lib. 35. dig. qui est de legat. ij. Hermoge. in l. Si quis. Serui ex illo, inquit, dolio amphoras decem. Et ibidem: Vinum amphorarium. Item libro 33. titulo de penu legata. Scaeuola in l. penum. Sin, inquit, & in horreis amphorae an haec quoque deberentur. Accursius uasa tantum esse dicit. aminaevm uinum ex celeberrimis Campaniae, de quo Virgilius secundo Georgicorum: Sunt Aminae ae uites firmissima uina: dictum aminaeum, ut putat Seruius, quasi sine minio, id est, rubore: nam, ut ait, album est. Plinius lib. 34. Principatus, inquit, datur Aminaeis propter firmitatem, senio quoque proficientem. Idem quoque Falernum & Caecubum dicitur. Macrobius in tertio Saturnal. de generibus uuarum: Aminaea, inquit, a regione dicta: nam Aminaei fuerunt ubi nunc est Falernum. Quod uero Aminaeum Caecubum & Falernum synonyma sint, testatur Galenus in sexto Decameridon: In musto, inquit, uuarum austerarum, quas uocant Aminaeas, easdem & Falernas. Idem in libro de uinis: Aminaeum quod antiqui Romani nominant Caecubum. Idem in libro de Euchymia: Album, inquit, quale est Aminaeum: nominant autem id antiqui Latini Caecubum. Proculus lib. xxxiij. tit. de uino & tritico legato. l. qui. Aminaeum, inquit, Grae cum, & dulcia omnia. amvrca est sanies, siue succus ille aqueus atque niger, qui ex oliua simul cum oleo exprimitur, atque subsidit: nam oliua ex quinque substantijs constat, osse, nucleo, sansa, oleo, amurca. Virgilius primo Georgicorum: Profuit interdum nigra perfundere amurca. quam Seruius interpretatur olei sordes, sed non exponit quas, cum sint duplices: nam, ut dixi, quod subsidit oleo, ex oliuarum expressione dicitur Amurca: quod uero post oleum in dolia conditum, quasi secundum purgamentum, Fraces appellantur. Plinius lib. 15. Oleum, inquit, in amurca & fracibus deterius fieri. Adseruabatur autem amurca ad multos usus. Vnde Cato de re rusti. Dolia, inquit, amurcaria decem habeat. Vlpianus lib. 33. dig. tit. de penu legata. l. cui penum. Aristo notat etiam quae esui potuique non sunt, contineri legato, utputa ea in quibus esse solemus, oleum forte, garum, amurca. Accursius salsamenta esse dicit, sed non quae illa sint exponit. Cum uero in amurca nullus cibus, quod ego legerim, esitari sit consuetum, forte pro amurca legendum est muria. anadema simpliciter corona est. Nam diadema proprie regum habetur, dictum anadema ab anadeo, quod est corono. Lucretius lib. 4. Fluunt anademata mitrae. Paul. lib. 33. dig. tit. de auro & argento leg. l. quamuis. Sicut mitrae, inquit, & anademata. analogistae dicuntur tutores illi, qui non tenentur reddere rationem tutelae administratae, ab ana prae positione, & logos ratio, ut ana tollat rationem . Iulianus lib. 26. tit. de administratione tutorum . l. quidam decedens. Eos, inquit, analogistas esse uolo. & paulo post: Testamento comprehensum sit, ut analogistae essent. angaria , penult. longa, atque in eodem accentu, interpretatur coactio. Vege. lib. 1. de re militari, loquens de tyronibus: In angarijs, inquit, plurimum detinendi sunt, proculque habendi a ciuitatibus. Idem lib. ij. ad uigilias uel angarias faciendas. Accursius in illud codicis Iustiniani, tit. de sacrosanct. eccl. neminem in angarijs uel perangarijs &c. Angariae, inquit, quae sunt in operis personarum . Perangariae in quibus utrunque uertitur, scilicet personarum & rerum impendia: uerbum quoque angario, as, quod interpretatur cogo, gis, sicut angaria est coactio. Matt. cap. 27. atque iterum Luc. 15. Angariauerunt Simonem quendam Cireneum. Vlpia. lib. 50. dig. tit. de priuilegio ueteranorum, naues inquit, angariare posse. animadverto , praeter illam significationem quam habet in promptu, hoc est considerare, significat etiam punire eum tantummodo, qui in alterum puniendi habet potestatem: differtque constructione , nam dicimus animaduerto te, pro considero te. Sallust. in Catil. Vt prius, inquit, in eos animaduerteretur. Et paulo post: Verberibus animaduertebant in ciues. Vlpia. lib. 46. dig. ti. de iniurijs. l. item apud Labeonem. Ait praetor, ne quid insinuandi causa fiat, si quis aduersus ea fecerit, prout quaeque res erit, animaduertam. Et animaduersio pro punitione. Vlpianus 47. lib. dig. tit. de furtis. l. meminisse. Extraordinaria, inquit, animaduersione coercendam. ancones uasa sunt cubitalia, quoniam ancon Grae ce, cubitus interpretatur. Pau. lib. 33. de fundo instr. l. tabernae. Doliaria, inquit, uasa, ancones, calices, trullae. annicvlvs , inquit Valla, & si formam diminutiui habet, diminutiuum non est, & dicitur tam de rebus animatis, quam de inanimatis, quae sunt unius anni, ut anniculus puer, anniculus agnus, anniculum uinum . Paulus de uerb. sig. l. anniculus. Anniculus, inquit, amittitur, qui extremo die anni moritur. Et infra: Anniculus, inquit, non statim ut natus est, sed trecentesima sexagesima quinta die incipiente plane non exacta dicitur. Item Aphricanus de leg. iij. l. cum quaereretur. Agni, inquit, qui minores essent anniculis. annona proprie dicitur de re frumentaria. Sed de alijs quoque rebus posse dici, autor est Cic. in secundo, de diuinatione: Annonam, inquit, futuram cariorem in macello. Erat autem praefectus annonae. de cuius origine Liuius, libro quarto ab urbe condita. Dicta est autem annona, propterea quod sit alimentum annuum. annva , bima, trima die, id quod multis in locis apud Iurisconsultos legitur, quo sensu accipi debeat, manifestauit Iurisconsultus de annuis legatis. l. si legatum. Si legatum inquit, sit relictum annua bima trima die, forte dena, per singulos debentur annos, licet non fuerit adiectum aequis pensionibus. Ratio autem huius dicendi generis illa nimirum est, quod cum dies in genere foeminino tempus significet, ut apud Ciceronem, longa dies adimit aegritudinem. Et illud poetae: Longa dies homini docuit parere leones. Annuus autem significet quod est unius anni: bimus, quod duorum annorum: trimus, quod trium annorum , erit annua, bima, trima die, idem quod anno, biennio, triennio. Quod Iurisconsultus quoque expressit in tit. de manumissis testa. l. si ita. Si ita, inquit, sit scriptum in testamento: Stichus seruus meus haeredi meo mille nummos annuo, biennio , triennio , si soluerit, liber esto. antiades & paristmi, a Graecis dicuntur, quae sunt Latinis tonsillae, & sunt inflammationes circa eas parteis, quae mela, id est, poma, a recentioribus uero amygdalae appellantur. Celsus lib. 7. cap. 11. Tonsillas quae post inflammationem induruerunt, Graeci antiades appellant. Galenus lib. 6. Decameridon: Hortulanum , inquit, ab uulua & antiadibus & paristmijs suffocationem patientem . Idem uero lib. x. de medicina simplici, paristmijs siue faucibus uuluae & antiadibus. Vlpia. lib. xxj. tit. de aedil. edic. l. quaeritur. Et si quis habeat antiades, & si antiades sunt quas existimo, id est, inueteratas, & quae iam discuti non possunt, utrobique mendum est: Antiachae pro antiades. Accursius faucium tumores exponit, non tamen dicit quos tumores: quod uero subdit ut scrofulae, omnino falsum est, cum scrofulae sint apud iuniores medicos quae ab antiquis dicuntur choerades Graecis, Latinis strumae. antidorvm ex Graeco interpretatur remuneratio, siue retributio, ab anti quod est re, & doron, donum, quasi doni redditio. Vlpianus lib. 5. dig. tit. de petitione haered. l. sed & si. Plane si antidora acceperunt, dicendum est eatenus locupletiores factos, quatenus acceperunt. Locus est in quinto Ethicorum Aristotelis lib. hucusque ab expositoribus non enarratus, ubi Leonardo interprete legitur, unde sacra gratiarum sunt: quo in loco Aristoteles de hac remuneratione loquitur. antidotvm siue antidotus, est medicamentum , quo nos contra uenenum praemunimus, ex eo quod contra detur, dicta. A. Gellius lib. 16. Huius autem regis antidotus celebratissima est, quae mithridaticos uocatur. Serenus: Antidotus uero multis mithridatia fertur Consociata modis. & Plin. lib. 7. contra uenena est praecipuum antidotum . Pau. lib. 33. dig. tit. de penu lega. l. non omne. Quo, inquit, in numero antidotum non est. Item lib. 18. tit. de contrahenda empt. l. quod saepe. Antidota, inquit, & alia quaedam salubria medicamenta. Vtrobique Accursius nihil aliud dicit, quam esse genus medicamenti, sed non quid illud sit. antinomia potest interpretari legum contrarietas , ab anti contra, & nomos lex, ut in codice Iustiniano, tit. de ueteri iure enucleando. l. deo autore. Nulla, inquit, in omnibus praedicti codicis membris antinomia. Sic enim a uetustate Graeco uocabulo nuncupatur. Et paulo post: Per suum uitium antinomias induxerunt. antoninvs & Seuerus quoties in libris Digestorum legitur, mendum est insigne, pro eo quod esse debuit, Antoninus & Verus, tum ex codicibus illis uetustis Florentinorum, tum etiam ex ipsa temporum historia. apocha dictio Graeca est, interpretaturque receptio: nam tunc illam creditor dat debitori, cum ab illo pecunias numeratas, aut rem quam illi debebat recepit. Vlpianus lib. 46. dig. de acceptill. l. si acceptillatum. Intra acceptillationem, inquit, & apocham, hoc interest, quod acceptillatione omnimoda liberatio contingit, licet pecunia soluta non sit. Apocha non alias quam si pecunia soluta sit. Item de fide instrument. l. plures apochis. atque in eodem tit. est de apochis. apolides Graece dicuntur, qui extorres siue exules sunt, dicti uel ab apoleo, quod est deperdo, siue ab a particula priuatiua, & polis, quod interpretatur ciuitas, ut Martianus scribit lib. 48. dig. de poen. Quidam , inquit, apolides sunt, id est, sine ciuitate. Vlp. quoque de leg. iij. l. j. Nec testamenti , inquit, faciendi ius habent , cum sint apolides. apostoli , orum, ex Graeco interpretantur dimissoriae literae, ab apostello, quod est remitto. Vnde est apostole, es, idem quod remissio. T. Li. Apostolos, inquit, fregit in senatu. Titulus est apud Iuriscons . de libellis dimissorijs, qui dicuntur apostoli, lib. 50. dig. Modestinus quoque de uerborum signific. l. dimissoriae. Dimissoriae, inquit, literae dicuntur, quae uulgo apostoli. apparitores dicuntur, qui apparent, & prae sto sunt, obsequunturque magistratibus. Virgil. 9. Aeneid. Quam ipsi cupiant regi apparere Latino. Gell. lib. 2. Posteaquam lictor, qui illi apparebat, intellexit. Cic. lib. tertio de legibus: Leges, inquit, sunt, quas apparitores nostri uolunt. Hieron. ad Saluinam: Nihil nocuit militanti paludamentum & baltheus, & apparitorum caterua. Vlpianus lib. 21. tit. de euictionibus. l. si pignora. Si pignora, inquit, uaeneant per apparitores. appendicivs , a, um, dicitur quod ab alio pendet. Hieronymus ad Furiam: Pudicitia sine comitibus & appendicijs suis continentia & parcitate. Vlpianus lib. 20. dig. de acquirenda haered. l. si quis. Sunt, inquit, appendiciae praecedentis institutionis. aqviminarivm uas est, quod quoquouersum fundit aquas: unde a Graecis ex Herodoto, interprete Val. perirhanterion dicitur, a peri circum , & rantizo spargo, siue irroro. Pomponius lib. 34. de auro &c. l. et si. De aquiminario dubitatum est. Et puto contineri: nam & hoc propter escam paratur. Et eodem titu. l. in argento. De aquiminario, inquit, Cassius se consultum respondisse. Item de supellect. legata. l. id est. aquiminarij sae pe meminit. arcarivs , is dicitur, qui pecuniam publicam adseruat. Hieronymus in calce epistolae ad Rom. pro eo quod in Graeco est oeconomus ipse arcarius interpretatus est: Salutat, inquit, uos Erastus arcarius ciuitatis. Scaeuola lib. xl. dig. in tit. de fideicommiss. liber. l. thais. Stichum , inquit, rationibus redditis manumitti uolo: Stichus arcarius probante domino nomina fecit. In codice quoque Iustiniano titulus est de susceptoribus & praepositis & arcarijs. potest igitur arcarius esse publice & priuatim. archiatros ex Graeco interpretatur princeps medicorum , dictus ab archos quod est princeps, et iatros medicus. Aug. lib. 3. de ciuit. dei. Vbi se, inquit, Aesculapius excusabit, quod archiatrum se non obstetricem profitebatur. Hieron. ad Euagrium: Ne fieret, ait, aliqua plaga, quae scientiam nostri lateret archiatri. Iulius quoque Firmicus lib. ij. matheseon. Mercurius in tertio ab horoscopo loco constitutus facit archiatros. In codice Iustiniano tit. de professorib. & medicis. lib. x. Medicos, inquit, & maxime archiatros, uel ex archiatris. & infra l. archiatri. Archiatri, inquit, scientes annuaria sibi commoda. archigeron interpretatur princeps seniorum , quoniam gerontos Graece est senior, siue senex. In cod. Iusti. ti. de epise. aud. l. archigerontes. Archigerontes , inquit, & dioecetae. Accur. quod mirum sit, archigerontes archipresbyteros interpretatur recte: quod presbyteros aeque senior interpretatur, ut idem sit archigeron quod archipresbyter. archigvbernivs interpretatur gubernatorum princeps, siue classis praefectus: compositum nomen ex Graeco & Latino, quod perquam rarum est: aliquando fieri solet, ut Quintilianus lib. j. ostendit . Iabolenus lib. 36. dig. tit. ad Senatusconsultum Trebellianum. l. eius. Saturnius, inquit, archigubernius ex classe Britannica. archimandrita interpretatur agminis siue gregis princeps: mandra nanque multa significat apud Graecos. speluncam interpretatur frater Ioannes Carmelitanus. Iuuenalis mandram posuit pro mulione, cum in tertia Saty. scripsit, Stantis conuicia mandrae. Martialis pro ipsa mulorum concatenatione, dicens: Vixque datur longas mulorum uincere mandras. Atque idem aliubi pro calculo in ludo, quem uocat uulgus scacorum, his uerbis: Sic uincas nouiumque publiumque Mandris & uitreo latrone clusos. In codice tamen Iustiniano lib. 1. pro pontifice accipitur. Reuerendissimi , inquit, archimandritae . Idem col. j. de monachis. Deo, inquit, amabiles episcopi & archimandritae . utrobique pro pastore. archimimvs interpretatur princeps mimorum . Sunt autem Mimi poemata lasciuientia in turpitudinem : de quibus scripsit Ouid. Scribere si fas est imitantes turpia mimos. Et Martialis: Mimos ridiculi Philistrionis. Mimus uero, autore Diomede, dictus est, quod omnia solus imitetur, a uerbo Graeco mimeomae , quod interpretatur imitor, nam cum alia poemata idem faciant, hic tamen peculiari quodam modo. Iudianus lib. 38. de operis lib. l. patronus. Nam si quis, inquit, archimimum uel pantomimum. architectvs interpretatur princeps fabrorum: nam tecton est faber, lignarius maxime, sed architecti negocium ad plura se extendit . Vitruuius lib. 1. de architectonica: Architecti, inquit, scientia est pluribus disciplinis & uarijs eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia, quae a caeteris artibus proficiscuntur opera: ea nascitur ex fabrica & ratiocinatione. Hinc Paulus apostolus translatione utens dixit in epistola quadam: Quasi sapiens architectus fundamentum posui. Callist. lib. 50. de iure immu. l. quibusdam. Veterinarij, inquit, architectus. archivvm interiecta, u, a Latinis dicitur, quod est Graecis archion, quod interpretatur principium , & est locus ubi monumenta literarum publice adseruantur . Martial. in philologiae nuptijs: Cloto & Lachesis librariae superum archiuique custodes. Hieron. in prologo Ester: Librum , inquit, Ester uarijs translatoribus constat esse uitiatum, quem ego de archiuis Hebraeorum reuelans uerbum ex uerbo expressius transtuli. Vlpianus libro 48. titu. de poenis. l. moris. Quo loco, inquit, publice instrumenta deponantur archiuo forte, uel grammatophylacio. area , inquit Festus Pompeius, locus est uacuus quasi exaruerit, & non possit quicquam generare, qualis est in qua teruntur messes. Est quoque in urbe solum, siue terrae superficies, in qua nihil est aedificatum. Florentinus de uerborum signifi. l. fundi. Locus, inquit, sine aedificio in urbe, area: in rure, ager. arelatensis ab eo est, quod est Arelas, siue Arelate, ciuitas prouinciae Narbonensis: nunc est Arles. Pli. lib. 33. Pompeius Paulini equitis Arelatensis filius. Scae uola lib. 33. dig. de usu & usufructu. l. codicillis. Ad rempubli. inquit, Arelatensium pertinere. arena plerunque pro amphiteatro ponitur, quo in loco bestiae conficiebantur, sic appellatus, ab eo, quod arena in solo spargebatur, quae sanguinem effusum ex uulneribus, siue ferarum, siue gladiatorum ebiberet. Iuuenalis: Lenonibus atque lanistis Libertas iurisque idem contingat arenae. Vlpianus libr. 48. dig. tit. de accusatoribus. l. qui iudicio. Qui cum bestijs, inquit, depugnandi causa in arenam intromissi sunt. Hinc & Arenarij dicti, qui operas suas locabant, aut obijciendo se feris, aut congrediendo cum altero gladiatore, cuiusmodi homines infames sunt. Callistratus lib. 38. de operis libertorum. l. haec demum. Neque arenarius, inquit, manumissus &c. aresevsa nomen celebre est foeminarum in libris digest. In libris recentioribus mendose legitur Arethusa. Neque ignoro Arethusam nympham esse, & fontem eiusdem nominis in Sicilia. de utraque Virgilius in Bucolicis, & in quarto Georgicorum libro. Sed quod ad iuris rationem attinet, nihil refert Areseusam dicas, an Arethusam. nos puritatem lectionis defendimus, quod grammatici proprium est officium. argentarivs non tam argenti opifex est, quam is qui pecunias publicas exigit, aut pecunias sub fide publica permutat, qui uulgo Campsores appellantur. Marcellus libro 40. de statuliberis. l. stichus. Aut argentariae, inquit, mensae exercitores. Item libro secundo digestorum, titu. de edendo. l. praetor. Praetor ait, Argentariae mensae exercitores. armentvm , inquit Varro de lingua Latina, dictum est quod boues maxime parabantur ut inde eligerent ad arandum: inde armenta dicta postea, tertia litera extrita, pro aramenta. Festus tamen Pompeius armentum id genus pecoris appellat, quod est idoneum ad opus armorum. Pomponius titu. de uerborum significatione. l. boues. Boues, inquit, armentorum magis quam iumentorum nomine appellantur. armillae , inquit Festus, erant ex auro, quas uiri militares ab imperatoribus donati gerebant , dictae quod antiqui humeros cum brachijs armos uocabant, unde arma ab his dependentia sunt uocata. Vlpianus libro trigesimoquarto digestorum , de auro & argento legato. l. argu mento. Inaures, inquit, & armillae. arra , arrae: siue arrabo, onis, proprie illud est quod datur pro emptionibus confirmandis. Nam quemadmodum Vlpianus ait, sine pretio uenditio nulla est, neque precij numeratio, sed conuentio facit emptionem. Sed ut Caius Iurisconsultus ait, quod arra pro emptione datur, non eo pertinet, quasi sine arra conuentio nihil proficiat, sed ut euidentius probari possit conuenisse de pretio. Sed quur in sponsalibus contrahendis ab sponso arrae dentur sponsae, undeque ea res habeat originem, pauci nouerunt. Consuetudo fuit apud maiores nostros, ut sponsus & sponsa inituri foedus matrimonij se inuicem coemerent: facta igitur pretij conuentione, & sponsa emebat sponsum dotis pretio. Id quod Plautus expressit dicens: Imperium accepi, dote libertatem uendidi. & Iuuenalis: Veniunt an dote sagittae Libertas emitur. Econtrario sponsus emebat sponsam. Vnde est illud Virgilianum ex primo Georg. Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis. Sed quia utrunque pretium futurum erat in potestate uiri, accipit ille dotem, quia emptus est ab sponsa: illa uero tantum accipit arras, quod est quasi quoddam emptionis signum. Aliquando tamen arra pro pignore simpliciter accipitur apud autores. artemo onis, trochleae genus est, machina ad subleuanda onera, quae Graece dicitur epagon. Vitruuius lib. decimo de Architectura. In radice, inquit, machinae collocatur tertia trochlea: eam Graeci epagonta, nostri artemonem appellant . Lucas in apostolica historia cap. 27. Artemone quasi Graeca dictione utitur, cum dicit: Et le uato artemone secundum aurae flatum, tendebant ad littus. Nam in Graeco artemona posuit. sed fieri potest ut a sermone Latino acceperit Lucas, cum praesertim qui cum Paulo erant in ea nauigatione Romani essent, aut saltem Romane loquerentur. Quod si artemo dictio Latina est, non potest per th aspiratum legi, id quod Isodorus putauit, cum nulla dictio Latina th, sed neque ullam aliam consonantem aspiratam recipiat. Iabolenus de uerborum significatione. l. malum. Malum nauis esse partem , artemonem non esse, Labeo ait. assessores dicuntur qui assident iudici, non ut iudices, sed ut approbaturi iudicis sententiam, quomodo Saluator noster discipulis dicit: Sedebitis & uos super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Iulius Firmicus libro secundo matheseon. Mars, inquit, assessores maximos iudicum facit. Paulus libro primo dig. titu. de officio assessoris. l. omne. Officium assessorum, quo uiri studiosi partibus suis funguntur, in ijs causis constat. In codice quoque Iustiniano titulus est de assessoribus & cancellarijs. athleta interpretatur pugil siue certator, quia athlos est certamen, & athlon ipsum certaminis prae mium: res quidem honorifica: non quemadmodum eorum qui artem ludicram exercent, infamis. Iuuenalis: Laeuibus athletis & uasa nouissima donat. Vlpianus libro 27. titulo de excusationibus. Athletae, inquit, habent a tutela excusationem. Vlpianus libro 2. dig. titu. de ijs qui not. l. athletas. Athletas autem artem ludicram non facere. atrienses siue atriarius, seruus est, qui alijs ser uis a domino praeponitur, dictus quod atrio, hoc est, primae domus parti, ubi apud antiquos diuiciae adseruabantur, custos adhibebatur, de cuiusmodi seruo Virgi. intellexit cum in Aeneid. dixit: Fidusque ad limina custos. Et qualis est aut fingitur Plautinus ille Saureas atriensis, qui sit quasi oeconomus, siue uillicus. Plinius Caecilius in epistolis: Sumptus atriensium, topiariorum & fabrorum. Seneca quoque in epistolis: Sed habet uillicus atriensis colonus. Vlpianus lib. 33. titu. de fundo instructo. l. instrumenta. Si uilla, inquit, cultior est, ueluti atrienses & scoparij. Item de uerborum signifi. l. in lege. Vtrum, ait, dispensatores, insularij, uillici, atrienses. Accursius atrienses interpretatur, qui purgant atrium. attellanvs , na, num, ab Attella urbe Campaniae, de qua Sillius lib. undecimo Punicorum: Iamque Attella suas, iamque & Calatia adegit. Inde Attellani ludi, & Attellanae comoediae. Iuuenalis: Vrbicus ex odio risum mouet attellanae Gestibus autonoes [fixme/fixme]. Scaeuola titu. de legatis tertio. l. patronus. Fundum , inquit: in regione Attellana legauit. avtorare aliquem, est illum sibi obnoxium facere atque obligare, quoniam autores dicuntur, qui habent potestatem aliquid faciendi, & sine quorum autoritate non potest aliquid fieri. Vnde tutores dicuntur autores pupillorum, & milites dicuntur autorari a duce siue praefecto exercitus, id est, obligari in illorum uerba iurantes. Vnde titulus est apud iurisconsultos, de legendo uel autorando milite, & inde autoramentum pro ipsa obligatione. Vnde Seneca dicit, Nullum sine autoramento malum est. Et Cicero in primo offic. Est enim illis ipsa merces autoramentum seruitutis. Vlpianus libro 26. tit. de autori. & con. tut. l. etsi pluribus. Si tutor, inquit, autoretur cui administratio tutelae concessa non sit. pro obligetur. Inde componitur exautorare, pro eo quod est ab obligatione soluere. lege in uerbo exautorare. avrvm coronarium dicebatur, quod erat coronis faciendis aptissimum, & quantum possumus coniectura assequi, est illud quod ex insulis Indorum nuper repertis aduehitur, non quodcunque , sed quod uulgo dicitur Guanin: neque enim est eiusdem speciei cum auro communi, quoniam igni purgatum, non pertingit gradum uigesimum. In sacris literis hoc genus auri Cethim dicitur, & inde Cether dicta est corona auri. Huius generis auri meminit Iustinianus in suo codice, titu. de Iudaeis. l. Iudaeorum. Quam formam, inquit, patriarchae quondam coronarij auri nomine postulabant. Item libro decimo de auro coronario, lege unica. Ad collationem, inquit, auri coronarij placuit neminem absque consuetudine esse cogendum. Sed quur illud auri genus destinaretur coronis, illam puto fuisse causam, quod splendore quodam peculiari fulget. B Balvca aurum est nondum purgatum, neque adhuc in massam redactum. Graece chrysamos dictum, quasi ab eo quod sit aurum imperfectum. Neque est uerbum Latinum, quod Accursius putauit, sed Hispanum . scribit Plinius libr. 33. Natur. histo. Hispani, inquit, aurum quod minutum est, balucam uocant. Iustinianus libr. unde cimo, in titu. qui est de metallarijs: Octonos, inquit, scrupulos in baluca. Et infra. l. ob metallum. Quatuordecim inquit, uncias in baluca. Cuius legis sensus hic est, quod si metallarij conduxerunt a principe aurifodinam aliquot auri libris, puta centum, id debere esse purgatum, quod soluendum est. Quod si uoluerint soluere in baluca, debere pendere pro singulis libris quatuor denas uncias, hoc est, pro intertrimento & spurcitia duas ultra duodecim. Est operaepretium audire somniantem Accursium. Baluca, inquit, uas lucens, quasi in eo uase aurei illi uectigales principi deferrentur. Sed quia haec interpretatio sibi non placebat, adiecit aliam non minus ridiculam. Vel baluca, inquit, quasi baiulans lucem, hoc est, auri splendorem . Dic mihi, o Accursi, hoc est de quo tu gloriaris, accurrere uel succurrere legibus, an potius ea quae dilucide a legislatore dicuntur, tenebris inuoluere? bannvm a recentioribus dicitur illa species exilij, quae ab antiquis dicebatur proscriptio. Encartados huiusmodi exules Hispani appellant. Itali bannitos, ij sunt de quibus in iure ciuili & apud autores Latinos dicitur, quod carent iure togae, quibus aqua & igni interdictum est. Codice de episcopis & clericis, in noua constitutione Frederici: Banno, inquit, imperiali subiaceant. baphevs interpretatur tinctor, & baphe tinctura, utrunque ductum a bapto, quod est tingo, siue colore inficio. Seruius in illud Virg. libro quarto Georg. Hyali saturo fucata colore: iuxta Tarentum, inquit, sunt Baphia, ubi tingitur lana. Iustinianus libro undecimo codicis, titu. de murilegulis. l. baphei. inquit: Per quos & pri uata nostra substantia tenuatur, & species gynecij confectae corrumpuntur. Idem in titu. de uestibus holoberis l. purpurae. Ad baphia, inquit, Phoenices. bastagarii siue bastazontes, dicuntur baiuli & corbulones, qui ferunt onera humeris, dicti a bastazo uerbo Graeco, quod est porto as, Latine. Iustinianus libro undecimo codicis, titulo de murilegulis & bastagarijs. Quod ad praesens, inquit, remedium pertinet, quintum animal bastagarijs pro reparatione praebeatur. Accursius nihilo plus succurrit quam solitus est. Sunt, inquit, bastagarij, qui cogunt rusticos ad hoc, uel sunt becharij de domo principis. Becharios Itali uocant lanios siue laniones: sed diuinat, ut solitus est alijs in locis. berytos ciuitas est Syriae Phoenices, prope Tyrum & Sidona, patria Vlpiani iurisconsulti. Plinius libr. quinto. Berytos, inquit, colonia, quae Felix Iulia appellatur. Scaeuola libro 45. dige. titu. de uerborum obligatione. l. qui Romae. In prouincia, inquit, Syria, in ciuitate Beryto. Paulus quoque in titu. de censib. Berytos, inquit, in Phoenicia. Hinc berytius tia, tium. Vnde Plinio uina berytia celebrantur. lege statim biblij. biblivs a, um, a Biblo oppido quoque Phoenices, de quo Strabo, Plinius, Mela. Est & in eadem prouincia Palaebiblos, id est, antiqua biblos. Bibliorum meminit Iezechiel propheta, cap. 26. & 27. Iustinianus libro decimo Codicis, titu. qui est de municipibus & originarijs. Cum te Biblium origine, incolam autem Berytium esse proponas. Vtraque enim Syriae Phoenices est ciuitas, & altera alteri finitima est. bibliotheca locus est, ubi reponuntur libri, nam biblos interpretatur liber, theca repositorium: quemadmodum Dactylotheca, ubi reponuntur annuli: Oporotheca, ubi fructus arborum: Pinacotheca, ubi tabulae. Vlpianus lib. 32. dig. qui est de legatis tertius. l. librorum. Libris, inquit, legatis bibliothecas non contineri. bidens , tis, genus est instrumenti fossorij, dictum ex eo, quod duos habeat dentes, quemadmodum rastri, quod habent plures. Iuuenalis: Viue bidentis amans, & culti uillicus horti. Vlpianus lib. xxxiij. dig. l. instrumenta. Ligones, inquit, sarculi, falces putatoriae, bidentes. bini , ae, a, nomen est numerale distributiuum, siue diuiduum, hoc est, quod significat tot res illarum quae diuiduntur singulis competere, ut si dixeris, bini argentei sunt uiritim distribuendi, intelligimus quod singulis uiris competunt duo argentei . Poetae abutuntur hac significatione, accipientes bina pro duobus simpliciter. Virg. j. Aene. Bina manu lato crispans hastilia ferro. Idem in 8. Frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas. Accursius huiusmodi nomina in bis tantum interpretatur: ut bina pro quatuor, quina pro decem, dena pro uiginti, contra mentem legislatoris, magnoque sensus detrimento. Lege in dictione deni. Est alia significatio huiusmodi nominum cum iunguntur nominibus pluraliter declinatis, ut si dicas, binas literas tuas accepi, intelligo quod accepi duas epistolas, sed binas dixi, quia literae literarum pro epistola caret numero singulari. Hinc est quod M. T. reprehendit filium Ciceronem, quia scripserat se accepisse duas literas, cum debuisset dicere binas: nam dicendo duas, si gnificabat quod duo tantum elementa accepit, puta a, b. Neratius lib. 39. titu. de damno infecto. l. quod Cornelius. Binarum, inquit, aedium. & in alia lege de seruitutibus urbanorum praediorum , cuius initium est, Binas aedes habeo, alteras tibi lego: utrobique significat duas domos. Nam aedes pluraliter declinatum (ut diximus in dictione aedicula) domum priuatam significat. Quod si dixisset duas aedes, intelligendum esset quod habebat duo templa: quandoquidem aedes templum significat in utroque numero, aut quemadmodum Accursius interpretari consueuit , in bis tantum, quatuor templa. bissextvs appellatur dies ille intercalaris, qui in quarto quoque anno interponitur, mense Februario, die sexto Calendas Martias: unde bissextus dicitur, quod bis numeramus sexto Calendas Martij. Sed ut alterum ab altero distinguatur, in priori dicendum est sexto Calendas Martij die intercalari, in posteriori simpliciter sexto Calendas Martij. Est autem intercalare fere interponere. Causa uero adijciendi illum diem ea nimirum fuit, ut cursus solis cum numero dierum congrueret, quod fieri non posset, nisi quarto quoque anno dies unus adderetur, qui colligitur ex quadrante, hoc est sex horis, quae ad complendum solis cursum post trecentos sexaginta quinque dies supersunt, de quo multa apud Macrobium in primo Saturn. Celsus de uerborum signifi. l. cum bissextus. &c. ubi Accursius multa delirat. byssicvs a, um, siue byssinus a, um, est res ex byssi materia constans. Est autem byssus genus lini candidissimi circa Elidem Achaiae nascens, neque usquam fere alibi: quemadmodum Carbasus in Hispania iuxta Tarraconem . de utroque Plin. est autor lib. 19. Natu. historiae. Byssi meminerunt sacrae literae in utroque testamento. Martianus lib. 39. tit. de publicanis. l. fin. Xylocinnamomum, opus byssinum. ubi pro byssico mendose bussicum legitur. bombycinvs a, um, quod est a bombyce. Est autem Bombyx uermiculus ex cuius capillamento depectitur quod uulgo dicitur sirgo siue seda. Nam Sericum longe aliud est, quam quod putat uulgus incertus loquendi artifex, de quo in uerbo Sericum. Sunt igitur uestes bombycinae, quas ignari harum rerum uocant sericeas. Iuuenalis: Hae sunt quae tenui sudant in Cyclade, quarum Delicias & panniculus bombycinus urit. Vlpia. lib. 33. tit. de auro & argento leg. l. uestis. Vestimentorum, inquit, sunt omnia lanea lineaque , serica uel bombycina. bona orum, inquit Festus, dicuntur substantia rerum: sic dicta, quod uiris bonis digna sunt. Sed aliter uulgus accipit bona, aliter sapientes. Vulgus nanque imperitum ea tantum appellat bona, quae sunt fortunae subiecta, cum illa infimum gradum in genere bonorum obtineant, imo uero secundum Stoicos neque omnino sint bona simpliciter, caetera uero bona cum additamento, aut bona utilia, aut bona iucunda. Iurisconsulti tamen quia cum uulgo & ad uulgum loquuntur, bona uocant patrimonium & censum cuiusque, ut Vlpianus titulo de uerborum significatione. l. bonorum appellatione &c. bractearivs est ille, qui secat aurum in tenuissimas laminas, quae dicuntur bracteae, ut apud Virg. lib. 6. Aeneid. Tenui crepitabat bractea uento. Inde bractearius dictus. Iulius Firmicus lib. 3. matheseos: Venus, inquit, aurifices, inauratores, bractearios, & argentarios facit. Iustini. lib. 11. cod. l. j. Artifices, inquit, bractearij. Accursius Pentaburgos interpretatur, id est, qui faciunt quae dam uolubilia circa frenos: sed in qua lingua dicantur huiusmodi artifices pentaburgi , ego fateor me ignorare: quemadmodum possum persancte iurare, Accursium omnino non intellexisse, quid bractearij nomine significaretur. brephotrophivm , locus est, ubi infantes expositi publice aluntur, nam brephos interpretatur infans, & trophe alimentum : sic orphanotrophium dicitur, ubi aluntur orphani, & ichthiotrophium ubi pisces: peristerotrophium ubi columbae. Iustinianus in codice tit. de sacrosanct. eccl. l. illud. ubi mendose bephotropium legitur, expuncta secunda litera. Item & iterum l. sancimus. atque iterum l. ut inter. habetque accentum in penultima. bvbvlcvs est custos boum, aut qui bobus utitur. Ouid quarto de ponto. Per medias Istri plaustra bubulcus aquas. Cato de re rustica: Bubulcum unum habeat, asinarium unum. Paulus lib. 33. dig. de fundo instr. l. cum de lanionis. De bubulco, inquit, siue de eo qui ibi bobus arat. Inde bubulonicus, a, um, res ad bubulcum pertinens, ut in eodem titu. l. sed & stragulas, uestes, & bubulonicas, quae equis insterni solent. bvccinvm , genus conchyliorum est, ex quibus purpureus color inducitur, nam purpurae annumerantur murices. Buccina quae a Graecis dicuntur ceryces, & quae proprio nomine dicuntur purpurae. Vlpianus lib. 32. qui est de legatis tertius. l. si cui. Purpurae appellatione omnis generis purpuram contineri puto, sed coccum non continebitur : buccinum autem & Ianthinum continebitur. Accursius coloris genus dicit. bvprestis , ut scribit Plini. bestiola est rara in Italia, simillima scarabeo longipedi. Idem lib. 13. Pollet, inquit, contra cantharides buprestim, & Pityocampas. Apud Marcellum 48. digestorum. l. eiusdem. ubi pro bupresti & pityocampis mendose legitur bubostris & pituocarpas. Siquidem buprestis dicitur quasi bouis prester, id est, serpens: nam subit nares boum , atque ita enecat illos. bvrdo , partus est ex equo & asina, sicut ediuerso mulus ex asino & equa. Hispani burdieganos appellant. In quarto Regum lib. cap. quinto, Hieronymo interprete: Obsecro, inquit, concede mihi seruo tuo, ut tollam onus duorum burdonum de terra. hos Graeci ginnos uocant. Theodorus Gazes ex Aristotele in libro de animalibus, Inos interpretatur. Vlpianus lib. 32. dige. qui est de legatis tertius. l. item legato. Vel lectica, uel burdones. C Caballvs ab equo eo distat, quod caballus fere nunquam sine derisione dicitur, atque ideo Satyrici poetae, qui dum risum excutiant nemini parcunt, caballo potius, quam equo utuntur. Lucilius apud Nonium Marcellum: Succussatori tetri tardique caballi. Et Horat. Satureiano circumuectare caballo. Equus uero non dicitur, nisi de apto, & qualem Virg. 3. Georg. describit, dicens : Cui ardua ceruix, Argutumque caput, breuis aluus, obesaque terga, Luxuriatque thoris animosum pectus, &c. Pomponius lib. 33. tit. de fundo instruc. l. si ita. Caballos, inquit, qui in pistrinis essent. Nam pistrinis non delegantur nisi mali, & de quibus Iuuenalis dixit: Dominos pretijs mutare iubentur Exiguis, tritoque trahunt epiraedia collo Segnipedes dignique molam uersare nepotis. Hos Hispani rocines, illos cauallos appellant. cacabvs olla grandior est, siue illa sit ex argilla, siue ex stanno, siue ex argento , uel alia quacunque metallica materia. Columella lib. 13. de re rustica. In cacabo figlino nouo coquitur uel stanneo musti arbustiui aminaei urna. Ecclesiast. 13. Quid communicabit cacabus ad ollam ? quando enim se colliserint, confringentur. quasi cacabus sit ex metalli tantum materia, & olla ex creta dumtaxat figlina. Pomponius lib. 34. tit. de auro & arg. leg. l. & si. Certe, inquit, si cacabos argenteos habebat, uel miliarium argenteum. id est, uas ad coquendum milium. cadvcvm , ex lege Papia, legatum erat relictum sub conditione, qua deficiente, uel uiuo, uel mortuo testatore cadebat, & redibat, uel ad testatorem uiuum, uel ad substitutum eo mortuo. Vnde tit. est in cod. Iustiniano. de toll. caducis. Iuuen. Legatum omne capis, nec non & dulce caducum. Commoda praeterea iunguntur multa caducis. caedvvs a, um, a caedendo , id est, scindendo dicitur: unde sylua caedua dicta, quod illius arbores licitum est scindere, siue lignorum , siue materiae causa. Nam sylua nunquam dicitur nisi de arboribus. Plin. Caecilius in epistolis: Cae duae, inquit, syluae cum monte ipso descendunt. Cato de re rusti. Sylua, inquit, caedua &c. Papinia. 24. dig. ti. solu. matrim. l. diuortio. Si arbores, inquit, caeduae fuerunt, uel germinales. Item de uerborum signific. l. sylua caedua. caementvm dicitur a caedendo , nec est quod uulgus putat, aedificij fundamentum, sed sunt lapides, ut ait Nonius, quibus aedificia consurgunt , citatque Sisennam in 4. historiarum: Formidine, inquit, oppressis quod humilem cae mentis instructum oppidi murum sciebat. Vitru. lib. 1. Saxa quadrata, siue silex, siue caementum , siue coctus later. Vlp. lib. 41. ti. de riuis. l. Seruius. Si riuum caementitium uelit facere, audiendum esse. hic pro lapidibus quadratis posuit. caivs Iurisconsul. fuit, pace aliorum dixerim, peritissimus omnium . Eius consulta consultissima citantur quam saepissime in libris Pandectarum , sed in illis Florentinis semper per C, Caius: in recentioribus uero per G, Gaius. Causa uero erroris ab eo est orta, quod Seruius grammaticus scribit in 1. Georg. Virg. lib. tria esse nomina quae scribuntur per c, proferri debent per g, Cneius, Caius, Amurca. de Amurca superius dictum est in suo loco: de Caio per c, debere scribi, Quintil. est autor lib. 1. orat. instit. calata , comitia dicebantur, autore Gellio, quae pro collegio pontificum haberi solebant, aut regis, aut Flaminum inaugurandorum causa. Ea autem in duo genera diuidebantur, curiata uidelicet, & centuriata , de quibus Dionysius Halicarnasseus, & Liuius in primo ab urb. cond. scripserunt. Comitia uero calata dicebantur ex eo, quod populus uocatus in unum locum ad ferenda suffragia conueniebat. Calo enim est uocare. Comitia praeterea a coeundo, hoc est, conueniendo dicta sunt. Iustinianus lib. 2. Institutionum, tit. de testamentis ordinandis: Testamentorum , inquit, duo genera in usu fuerunt, quorum altero in pace & otio utebantur, quod calatis comitijs appellabant, id est, ad cuius solennitatem requirebatur populi uocati consensus. de reliquo lege ibidem. calcaria est fornax, ubi calx ex coctis lapidibus conficitur. Vnde Plin. in histo. natu. scribit, oliuas cinere ex calcarijs laetari. Imperator in ti. de poen. l. aut damnum . pro fodina posuit lapidum, ex quibus igni resolutis calx ipsa conficitur: nam de damnatis ad metallum loquitur, sunt autem lapides in genere metalli. Nam quod Accursius dicit calcariam esse opus calcandi terram, etiam pueri qui nondum aete lauantur, intelligunt esse perinane. calcvlator proprie dicitur, qui per lapillos rusticorum more computat , nam calculus est lapillus: unde calculare, per lapillorum signa computare . Martial. Nec calculator inquit, aut notarius uelox. eosdem appellamus & calcularios. Modest. lib. 37. dige. de excus. l. spadonum . Neque calcularios, inquit, quos uulgo ratiocinarios dicimus. calendarivm , liber erat rationum, non quarumcunque , sed earum tantum , quae ad foenus pertinebant , & in quo debitorum nomina scribebantur: dictum calendarium, quia primo cuiusque mensis die, hoc est Calendis, pecuniae dabantur foenori, & exigebantur cum usura. Ouid. Si puteal Ianumque times celeresque calendas. celeres dixit, quia debitoribus cito redire uidetur terminus debiti soluendi . Horatius: Qui nisi cum misero tristes uenere Calendae . tristes autem ab effectu uocauit, quae debitorem faciunt tristem. Idem quoque in Epodo de Alphio foeneratore: Omnem redegit Idibus pecuniam , quaerit Calendis ponere, scilicet ad usuram. Seneca lib. primo de beneficijs: Nemo beneficia in calendario scribit, id est, in libro foeneraticiarum rationum, ut inde sortem cum usura recipiat. Idem in quinto eiusdem: Quid foenus & calendarium & usura, nisi humanae cupiditatis extra naturam quaesita nomina? Atque adhuc in epistolis: Forum conterit, calendarium uersat, fit ex domino procurator. Scaeuola libr. 33. digest. titu. de fundo instru. l. nepoti. Legauerat, inquit, praedia ut structa sunt cum uino, grano, calendario. Item Aphricanus de legatis tertio. l. qui filium. Certa praedia nepoti per fideicommissum dederat, excepto calendario. Atque ibidem l. nomen. Nomina, inquit, ex calendario quae elegerit. Accursius nomina debitorum calendarium interpretatur, uere quidem, non sufficienter: neque enim quodcunque debitum uenit appellatione calendarij, sed tantum quod ex foeneratione conflatur. caligatvs miles dicebatur, qui erat manipularis. Manipulus autem exercitus. Varro de lingua Latina appellat minimas manus, quae unum sequuntur signum. ex manipulis autem cohors componitur. Caligatus autem dicitur a caliga, hoc est, tibiali siue ocrea, quod erat crurum armatura, de qua Tranquillus in uita Caij Caesaris: Caliligula, inquit, cognominatus est, quia manipulari habitu est inter milites educatus. De milite igitur caligato, hoc est, manipulari siue infimae conditionis, dixit Iuuenalis: Cum duo crura habeas offendere tot caligatos. Quintilianus in declamationibus. Parere caligatum tribuno lex iubet. & paulo post: Commendem tibi ordinem caligati militis. Vlpianus in titulo, de ijs qui notantur infamia. Ait, inquit, Praetor, qui ab exercitu dimissus erit, dimis sum accipere debemus militem caligatum, uel si quis alius usque ad centurionem uel praefectum cohortis, uel alae, siue legionis. Item de custodia & exhib. reorum. l. de militibus. & de re militari. l. omne delictum. camelasia , siue camelaria, est curatio camelorum, qui publice & ad usus publicos alebantur : & Camelarij ipsorum camelorum curatores, quorum duo sunt genera, alterum bactrianum , quod unum tantum habet tuber, alterum arabicum, quod duo tubera in dorso habet. eosdem & dromedarios ob uelocitatem cursus uocant. Arcadius lib. 50. tit de muneribus. l. muneru. Camelasia, inquit, personale munus est. Et ibidem de camelario. cannabis herba est & materia netilis, ex qua non modo texta fiunt, sed etiam funes torquentur. Vnde Persius: Tibi torto cannabe fulto Coena sit in transtro. Vlpianus libr. 14. de exercitoria actione. l. j. Praepositus, inquit, est legumini & cannabi. cancelli sunt ligna inter se modicis interuallis in transuersum connexa, quibus tribunalia, scaenae, & fenestrae muniri consueuerunt. Cicero in Verrem: Circundati cancellis uidentur in sua prouincia. Idem primo de oratore: Forensibus cancellis circunscriptam sententiam. utrunque per translationem. Sed proprie Sidonius libro primo de turba satellitum Theodorici regis: Exclusa, inquit, uelis, inclusa cancellis. Canticorum capi. secundo, Hiero. interprete: Respiciens, inquit, per fenestras, prospiciens per cancellos. id est, per foramina cancellorum. Huiusmodi quoque fenestrae Clatratae dicuntur. Aphricanus libr. 30. qui est de legatis primus. l. caetera. Si cancelli, inquit, sint, uel uela. Item titulo de fundo instructo. l. quaesitum. Cancellos quoque instrumento contineri puto. & alijs in locis. cancello as, uerbum uidetur esse ductum a cancellis, in quibus ut transuersaria nectuntur ligna, ita cum scripta expungenda sunt, transuerso calamo lineae inducuntur: quod proprie illinere, siue allinere est. unde litura. Horatius in arte poetica: Incomptis allinet atrum Transuerso calamo signum. ac si dicat, cancellabit. Vlpianus libro 28. titu. de ijs quae in testamento delentur. l. cancellauerat quis testamentum uel induxerat. & ibidem. l. proxima: Si omnem scripturam cancellasset. Item lib. 22. titulo de probationibus. l. si chirographum cancellatum fuerit. cantharis , cantharidis, scarabei quaedam species oblongioris est, maculas rubras transuersarias habens , Hispane in Baetica mea cubiculas uocant, alijs in locis Abadeios: in quo falluntur tempestatis nostrae medici, pro cantharidibus utentes quibusdam uermiculis ad muscarum similitudinem. Plinius libro 18. Est, inquit, cantharis dictus scarabeus paruus. Galenus praeterea de medicina simplici: Cantharidum , inquit, siue scarabeorum . Nam cantharus est scarabeus, cantharis uero scarabei habens effigiem. Marcellus libro 48. titulo ad legem Corneliam, de sicarijs & ueneficis. l. eiusdem. Et quod quis, inquit, lustramenti causa dederit cantharidas. cantharvs uas erat, quo utebantur in sacris Liberi patris, habens ansas, atque ut ait Acron, patulum erat. Virgilius in Buco. Et grauis attrita pendebat can tharus ansa. Plinius libro 33. Cantharis potasse exemplo Liberi patris traditur. Est praeterea cantharus illud aquae conceptaculum, unde salientes erumpunt, quemadmodum apud Aphricanum libro 30. dig. tit. de legatis primo. l. cae tera. Canthari, inquit, per quos aquae saliunt. capitale odium, capitale supplicium, capitalis morbus, quod caput alterius, id est, uitam petit. Capitalis homo, & capitale crimen, propter quod caput committentis peti debeat ad poenam. Festus Pompeius: Capitalis, inquit, lucus est, ubi si quid uiolatum est, capite uiolatoris expiatur. Cicero de senectute: Nullam capitaliorem pestem, quam uoluptatem corporis hominibus a natura datam. Paulus libro 48. de publicis iudicijs. l. publicorum. Capitalia, inquit, iudicia sunt, ex quibus poena, mors, aut exilium est. hoc est aquae & ignis interdictio: per has enim poenas eximitur caput de ciuitate. capitivm est capitis tegmen, ut inquit Nonius, citatque Varronem in quarto libro de uita patrum. In libro tamen de origine linguae Latinae, ab eo capitium dici putat, quod capit pectus, id est, ut aliqui putant , indutum comprehendit. Iob cap. 30. Quasi capitio tunicae succinxerunt. ubi interpres capitium pro collario uidetur accipere. Vlpianus libro 34. de auro & argento legato. l. uestis. Muliebria, inquit, sunt, ueluti stolae, pallia, tunicae, capitia, zonae. capitvlvm a Plinio libro tertio naturalis historiae, est oppidum Italiae: unde possessiuum gentile ponitur, capitulensis. Paulus libro 50. digest. tit. de censibus. l. fina. Similes sunt Capitulenses. capsarii dicuntur, qui filijs nobiliorum ciuium ad scholas euntibus, libros deferunt in capsula. Iuuenalis de seruo capsario: Quem sequitur custos angustae uernula capsae. Suetonius in Nerone: Constat quosdam cum paedagogis & capsarijs uno prandio pariter necatos. Vlpianus libr. 40. tit. de manumiss. uin. l. si collactaneus. ubi exprimitur capsarij officium , id est, qui portat libros. Item de iure immunitatis. l. quibusdam. carevm genus est aromatis myropolis cognitum , nobis uero incognitum, quippe quod peregrinum sit. Plinius lib. 19. Peregrinum, inquit, est careum gentis suae nomine appellatum, culinis principale. Galenus ad Paternianum, cap. de careo. Vtitur eo quoque Apitius de re coquinaria. Paulus libro 33. digestorum, tit. de penu legata. l. non omne. Sed quod quidam negauerunt piper ligusticum careum, & laser, eiusmodi in penu non esse, improbatum est. carrvm siue carrus & carruca, plaustra sunt oneraria: hoc est comparata ad ferendum tantum onera. Caesar in primo comment. Iumentorum, inquit, & carrorum quammaximum numerum coemere. In commentario quoque Hispaniensi : Per uiarum angustias carra complura. Martialis: O iucunda Couine solitudo Carruca magis essedoque gratum. Consultus libro 39. titulo de donationibus. l. si id. Vel grex, ait, uel carrum, uel carruca. Item Scaeuola, titulo de auro & argento legato. l. uxori. An carruca dormitoria debeatur. carthaginienses post n literam per i, non Carthaginenses i litera dispuncta, ut nunc uulgus loqui tur, debere scribi & proferri adstipulantur Florentinorum Pandectae, in quibus quoties Carthaginiensium fit mentio, sic scribi adnotauit Lodouicus Bononignus, data sibi copia libros illos saepe legendi. Sed & Priscianus lib. quarto de octo partibus orationis: Si nomina, inquit, sunt tertiae declinationis, abijciunt s, extremam genitiui, & assumunt ensis, ut pistor pistoris pistoriensis: Carthago carthaginis carthaginiensis: hoc est sex syllabarum. Atque ita in omnibus codicibus uetustis prope semper legitur. Ostendit hunc locum primus omnium Laurentius Abstemius, atque ab omnibus uiris doctis eius inuentio est admissa. cassiopa ciuitas & promont oriumest Epiri, Strabone, Ptolemaeo, Plinio, atque alijs autoribus. Vlpian. 12. libro digest. titulo de exercitoria actione, lege prima. Sunt, inquit, naues quae a Brundusio, uel a Cassiopa, uel a Durachio uectores traijciunt. castellvm est aquae conceptaculum, unde ex aquae ductu publicitus distribuenda est per urbem aqua. Festus ab antiquis ait, castellum diuidiculum fuisse appellatum, ex eo dictum, quod inde aquae diuiderentur. Apud Plinium, Vitruuium, & Frontinum, de aquae ductibus, saepe castellum in ea significatione legimus. Aphricanus de leg. primo. l. caetera. Si cancelli, inquit, sint, uel uela, legari poterunt, non fistulae uel castella. Item libro 43. de aqua cotidiana. l. prima, quid sit, Vlpianus satis clare interpretatur: Ex castello, inquit, id est, ex eo receptaculo quod aquam publicam suscipit. Castellanos Frontinus quoque illos appellat, qui castellorum curam gerunt. catadromvs interpretatur decursus, nam catadromeo est decurro, decursio autem per catadromum non sine periculo erat, quod & Iurisconsultus significat libr. 19. digestorum de actionibus empti. l. si seruus tuus. Eum, inquit, fuisse seruum, qui per catadromum descendere, aut in cloacam demitti solitus esset. Suetonius in Nerone: Notissimus eques Roman. elephanto supersedens per catadromum decurrit. Quod autem ludicri genus catadromus esset, nemo dicit, quod ego sciam, neque ausim diuinare. cavma , atis, calor siue incendium interpretatur, cauo enim est calefacio siue incendo. Vlpianus de legatis primo. l. cum res. Si fundus, inquit, caumate perierit. Atque aliubi: Praedia, inquit, quae caumate perierunt . Atque adhuc alibi: Si caumate alióue casu pars fundi perierit. quibus in locis casma pro caumate legitur. Chasma nanque per chaspiratum aliud significat: hoc est coeli hiatum siue recessum. Autores sunt, Aristoteles in Meteorologicis, Plinius in secundo natur. hist. Seneca in primo naturalium quaestionum. Seruius libro nono Aeneid. cavillatio , inquit Nonius Marcellus, est iocosa calumniatio, & cauillari, iocari. Valla: Cauillatio, inquit, est subdola quaedam ratio, quam nos conscij nobis mendacij, uincendi causa proferimus. Vlpianus titulo de uerborum significatione. l. natura cauillationis &c. Item de regulis iuris. Ea, inquit, est natura cauillationis, quam Graeci scomma uocant. cavpo , dicitur proprie qui uinum uendit: caupona uero est mulier quae uinum quoque uendit. Est etiam caupona locus in quo uinum uenditur, autor est Priscianus. Apuleius libro primo de asino: De quadam, inquit, amica caupona ilico percontor. Gellius libro septimo: Quod in caupona delitesceret, quod ad uesperam perpotaret. Apud iurisconsultos titulus est libro 47. digestorum , furti aduersus nautas, caupones, & stabularios. ubi ea propemodum quae apud Horatium in primo sermonum, leguntur. cavsarii dicuntur, qui causam habent ex morbo ut muneribus uacent. Liuius libro sexto ab urbe condita. Tertius, inquit, exercitus ex causarijs & senioribus. Seneca libro sexto epistolarum. In animo nostro sunt quasi causariae partes quibus adhibenda curatio est. Spartianus in Hadriano: Omnes causarios subleuauit. Plin. libro 25. Causarijs uel latere uel faucibus. Martianus libro 49. titulo de re militari. l. milites. Causaria, inquit, missio est, quae propter ualetudinem laboribus militiae soluit. Modestinus de excusationibus: Propter aegritudinem , inquit, causariam uocatam, causariam remissionem acceperint. cavsor , aris, est causam rei gestae afferre siue excusationem. Quintilianus: Ne causanti pupillo sic tutor irascatur. Virgilius in Bucolicis: Causando nostros in longum ducis amores. Vlpianus libro 40. titulo de fideicommiss. lib. l. generaliter. Neque enim causari debere quo minus illi relictum sit. cavterivm , ferramentum est chirurgicum ad inurendum uulnera. Est praeterea cauterium instrumentum pictorium, quo utuntur in ea pictura, quae dicitur encaustice, de qua Plinius lib. 35. & Martialis: Encaustus Phaeton tabula tibi pictus in hac est. Quid tibi uis Dipyron qui Phaetonta facis? De eadem quoque Ouid. dixit: Tabulasque coloribus uris. Martianus de fundo instructo. l. pictoris. Peniculi, inquit, & cauteria & conchae. ubi mendose pro cauteria, cautheriae legitur. cedere diem, significat incipere deberi pecuniam. Venire diem, significat eum diem uenisse, quo pecunia peti possit. Ex Vlpiano in tit. qui est de uerb. oblig. l. cedere diem. Cedere possessionem uel usumfructum, uel ius, est alteri possessionem, uel usum, uel ius tradere. Ambrosius ad Marcellum: Quid sibi profuturum quod iura possessionis cederes. Virg. 11. Aeneid. Cedat ius proprium regi. Idem in tit. de leg. ij. l. & similiter. Si usumfructum, inquit, mortis causa cessero. Et in tit. de acq. poss. saepe. cellarivm , dicitur locus a reponendis celandisque esculentis poculentisque dictus. Apud Columellam de re rusti. caput est quo pacto uillica tractare debeat cellaria. Iurisconsultus de leg. iij. Cellarium, inquit, iunctum eidem diaetae. Cellarius uero est qui cellae uinariae praesertim praeponitur. Plautus in captiuis: Sume, posce, prome quiduis, te facio cellarium. Vlpia. lib. 33. de fundo instru. l. quaesitum. Cellarium, inquit, id est, qui ideo praepositus est, ut rationes saluae sint. Et aliubi saepe. cenotaphivm interpretatur inane sepulchrum, id est, quod sine cadauere in memoriam tantum defuncti constructum est: quale apud Virg. iij. Aeneid. Hectoreum ad tumulum uiridi quem cespite inanem. Vlpia. lib. 11. de religiosis &c. l. uel quae. Si cenotaphium, inquit, sit, uenire dicendum est. & infra l. monumentum. Monumentum, inquit, memoriae causa factum, quod Grae ce cenotaphium dicitur. Et tunc scribitur per e simplicem. Nam per ae diphthongum, significat caenotaphium nouum sepulchrum, quale fuit illud in quo Saluator noster fuit sepultus, de quo in Euangel. Sed per oe diphthongum, Coenotaphium significat commune multorum sepulchrum, quod Graece polyandron quoque dicitur. Taphos nanque sepulchrum interpretatur. Cenos autem sine diphth. uacuus, coenos per oe diphthongum significat commune . censeo es, est arbitrari, unde censores dicti, ad quorum censionem, id est, arbitrium censeretur populus, ut scribit Varro de lingua Latina. Festus quoque : Censores, inquit, dicti sunt quod rem suam tanti quisque aestimare solitus sit, quanti illi censuerint. Hinc dicuntur Censiti, quorum res est aestimata certa quadam summa & per eam in classem suam redacti, qui etiam Opitecensi, id est, opibus censiti dicebantur: & Capitecensi, qui nullo aut paruo aere censebantur . Autor est Gel. lib. 15. & Valerius ubi de Mario. In codicis Iustiniani lib. 11. tit. est de agricolis censitis, & infra, In quibus causis coloni capite censiti dominos accusare possunt. Pomponius tit. de acquirendo rerum dom. l. ergo. Censitorum, inquit, uice fungitur. centones sunt cilicia ex pilis caprarum , siue panni crassiores ex lana diuersorum colorum consuti. Plaut. in Epidico. In alium quaeras cui centones sarcias. Iuuenal. Intrauit calidum ueteri centone lupanar. Cato de re rust. Prius ueterem sagam accipito, unde fiant centones . De huiusimodi rusticis centonibus loquitur consultus Vlpianus lib. 33. dig. de fundo instru. Centones , inquit, funes perticae. Accursius Vgutij [fixme/Huguccio] autoritate, centones interpretatur puluinaria, id est, opus factum ad modum puluinarium . Quid uero per puluinaria ipse intelligat, ego non uideo, cum autore Seruio puluinaria sint lectuli qui sterni templis consueuerunt. Principum quoque puluinaria dicuntur , ut apud Iuuenal. Lupanaris tulit ad puluinar odorem . Catullus quoque de nuptijs Pelei: Puluinar uero diuae geniale uocatur. centvrio miles dicebatur qui praeerat centum militibus, & cohors illa cui praeerat, appellabatur Centuria . Centurionis insigne, uitis erat, siue sarmentum ex uite. Plinius: Centurionum , inquit, in manu uitis. Iuuenal. de Mario sub centurione constituto : Nodosam post haec frangebat uertice uitem. Lucanus in 6. de Laelio centurione: Latiam longo gerit ordine uitem . Et Sillius lib. 6. Leuinus ab alto Priuerno uitis Latiae praesignis honore. Et Martialis: Varre Paretonias Latia modo uite per urbes. De uite quoque centurionum meminit Iurisconsultus lib. 40. dig. ti. de re milit. l. milites agrum . Si uitem tenuit, militiam mutat. certamen pro ludo in quo est contentio, ubi etiam uictori ab agonotheta praemium proponitur. Scae uola tit. de annuis leg. l. liberto. Certamina, inquit, sub nomine ipsius celebrarentur. id est, ludi. certiorem facere quempiam eleganter dicitur, & non facere certum. Nam quod Virg. in Aeneid. dixit: Anchisen facio certum . carminis necessitate excusatur, quod certiorem in uersu non potuit collocare, quoniam syllaba breuis est inter duas longas, quod heroicum carmen reformidat. Vtuntur Iurisconsulti hoc uerbo Certioro, as, quod apud eos qui pure loquuntur in usu non est. Vlp. lib. 27. dig. de eo qui pro tutore. l. j. Sed necessarios, inquit, pupilli non certiorauit. Idem quoque lib. 17. tit. mandati. l. si fideiussor. Cum certiorare posset, inquit, eum, non fecit. Certifico uero & certificatio nusquam quod meminerim legitur, nisi in lib. dig. tit. de excusationib. Honores, inquit, & immunitates certificauit scribens. Item de pignoribus & hypothecis. l. cum tabernam. quae est Scaeuolae, lib. 20. dig. Non certificationem, inquit, sed suppositionem a me accipere. cervisa , uel ceruisia, uel ceruisum, potio est ex hordeo siue tritico, siue ex pane concinnata, & est fere quam sacrae literae ex Hebraeo sermone interpretantur Siceram, & idem quod zithum. Sicera uero, Hierony. ait, est omnis potio quae potest inebriare, praeter uinum. Vlpia. lib. 33. dig. de tritico & uino leg. l. si quis. Nec camum , inquit, nec ceruisa continebitur . Et paulo ante. Certe zithum quod in quibusdam prouincijs ex tritico uel ex hordeo, uel ex pane conficitur. Strabo lib. 27. in descriptione Aegypti, scribit commune illis populis esse poculum & fieri modis uarijs. appellatur autem a Graecis zithum, ab interprete ceruisum. character , eris, interpretatur figura, uel signum, uel forma. Cic. ad Brutum in oratore: In omni re difficillimum est formam , quae character Graece dicitur, exponere. Sed & stili genus character ab autoribus dicitur. Vlpia lib. 28. dig. tit. de testa. l. ad testium . Dum tamen , inquit, habuerit characteres. dixit pro figuris literarum. charta est pagina scriptioni apta, ex quacunque materia illa sit, siue ex plumbo, siue ex cortice, siue ex linteis, siue ex papyro, siue ex corio, quae dicitur membrana. De chartarum generibus Plin. multa lib. 23. Natur. hist. Vlpia. tit. de leg. iij. l. librorum. Librorum, inquit, appellatione omnia uolumina continentur, siue in charta, siue in membrana sint, siue in quauis materia: neque enim membrana excluditur a chartae appellatione, cum charta membrana appellatur. Idem quoque ibidem: Si quis, inquit, chartas legauerit puras, membranae non continebuntur. quasi dicat, nisi addatur, charta membrana. Idem quoque Vlpia. tit. de bonorum possess. secundum tab. l. chartae appellatione, etiam ad nouam chartam refertur. chirographvm , est pictura ex manu propria, quam autographum etiam appellant. Sueto. in Augusto: Nihil aeque elaborauerat, quam ut imitarentur chirographum suum. Differt autem chirographum a syngrapha, quod in chirographo tantum quae gesta sunt scribi solent, in syngrapha etiam contra fidem ueritatis pactio scribitur. Idem in eodem : Cuius pacti non dubitauit a quibusdam iusiurandum , a quibusdam syngrapham petere. Per syngrapham intelligit Sueto. chirographum propria eorum qui paciscebantur manu scriptum, in quo talis pactio scripta erat, nec negare possent. Paul. lib. 42. dig. tit. de priuilegijs cred. l. bonis. a chirographo chirographarium formauit, quod significat eum qui a debitore autographum debiti habet. Chirographarijs, inquit, creditoribus. choma , atis, ex Graeco interpretatur agger, eris. Est autem agger, ut inquit Seruius in illud Virgil. 10. Aeneid. Atque ipsis praelia miscent Aggeribus. terra illa quae facto uallo propius ponitur. Vnde tit. est apud Iurisconsultos de aggeribus Nili non rumpendis. Illi igitur aggeres proprie dicuntur chomata Graece. Vlpia. lib. 47. dig. tit. de extraordinarijs criminibus. l. saccularij. Chomata, inquit, sunt aggeres qui solent aquam Niloticam continere . Et ibidem saepe. Vbi semper pro choma per ch & o longum, coma, atis, per c, exile mendose legitur. chrysamos Graece dicitur, quam ut ait Plin. Hispani balucam appellant, de qua satis multa scripsimus in uerbo baluca, dicta a chrysos siue chrysion, quod est aurum . Iustiniani codicis lib. 11. tit. de metallarijs. Octones, inquit, scrupulos in baluca, quae Graece chrysamos dicitur. Accursius non minus in chrysami delirat interpretatione quam supra fecerat in baluca: Chrysamos, inquit, Graece: Latine utilitas, ut sit chrysamos, id est, in utilitate publica: cum tantum distet chrysamos a chresmos quod interpretatur utilitas, quantum Thais ab Hermione. Illud nanque per ypsilon, hoc per eta scribitur. cidonivm malum, idem est quod cotoneum, & uinum cidonium, quod ex malorum cidoniorum conficitur succo. Vlpia. tit. de uino & tritico leg. l. si quis. Cidonia, inquit, & si qua alia sunt uina, quae non ex uinea fiant. Ea uero, ut diximus, sub ceruisia siue zitho contineri uidentur. cymbivm poculi quoddam genus est, dictum a similitudine cuiusdam nauigij. Est autem cymbium in forma diminutionis ab eo quod est cymba. Virg. Inferimus tepido spumantia cymbia lacte. Paul. 34. dig. tit. de auro & arg. leg. l. pediculis. Cymbia, inquit, argentea crustis aureis illigata. cilicivm proprie dicitur textum ex lana ca prina, ad usum maxime tentoriorum, siue castrorum , ut dicit Virg. lib. 3. Georg. Vnde cilicina saga fiebant ad pluuias arcendas . Exodi cap. 26. Facies, inquit, & saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi. Vegetius quoque lib. 4. de re militari, saga cilicina praetendi praecipit, ad excludendos impetus sagittarum. Vlpia. lib. 33. dig. tit. de fundo instructo. l. instrumenta. Vela, inquit, cilicina instrumenta esse Cassius ait, quae ideo parantur, ne aedificia uento laborent. cingere arborem est illam deglabrare, siue delibrare, hoc est decorticare, siue corticem detrahere, encernadar Hispani dicunt, quo facto arbores inarescunt . Paul. lib. 47. dig. tit. arborum furtim caesarum. l. caedere. Cingere, inquit, arborem, est illam deglabrare. Item infra l. furtim. & Alphenus lib. 19. dig. tit. locati & cond. l. in lege locationis. Néue quem cingere, caedere, urere sinito. circeiensis , e, nomen possessiuum gentile ab eo quod est Circeij, orum, oppido Italiae in Latio ueteri, atque promontorium eiusdem nominis, quondam insula, ut inquit Plinius autoritate Homeri, uasto mari circundata . Hic Circe uenefica illa decantatissima regnasse dicitur, quo tempore Vlysses orbem pererrabat. Hinc Plinius de ostreis: Candidiora , inquit, circeiensibus. Liuius: Circeiensium quidam cogniti & coloni a Velitris. Paul. lib. 22. dig. tit. de iuris & facti ignor. l. regula est. Ad opus, inquit, aquae ductus reipub. Circeiensium. circenses ludi appellantur qui in circo magno Romae fiebant, atque inde dicti ea forma qua ab Hispali Hispalensis. Ex quo Seruij grammatici, & quorundam aliorum error conuincitur, qui putant circenses ludos esse dictos, quod ubi suo tempore metae fuerunt, olim gladij ponebantur, quos circuibant: unde ludi circenses, quasi circum enses. Virg. lib. 8. Aeneid. Magnis Circensibus actis. Et Iuuenalis: Si potes auelli Circensibus optima Sorae. Hermog. lib. 50. dig. tit. de muneribus. l. j. Equorum, inquit, circensium spectacula. Et Paulus lib. 30. dig. qui est de legatis primus. l. ciuitatibus. Ludos, inquit, scaenicos uel ludos circenses. circitores dicuntur, qui uigilias nocte circumeunt. Hispani rondas uocant. Veget. lib. 5. de re militari. Tribuni, inquit, eligunt qui uigilias circumeunt , ut renuntient si qua emerserit culpa, quos circitores appellant , nunc militiae factus est gradus. Ouid. in Priapeia: Quid mecum tibi circitor moleste? Ad me quid prohibes uenire furem? Vlpianus lib. 14. dig. tit. de institoria actione. l. quicunque . circitores uocat, qui circunferunt merces per uicos & urbes, uendendi causa. circvlatores circunforani dicuntur qui publice offucias quasdam & praestigias faciunt, ut uideantur deuorare gladios, & irritare serpentes, & talia quae dam facere. Apuleius in primo de asino: Circulatorem aspexi equestrem spatham praeacutam mucrone infesto deuorasse, ac mox eundem inuitamento exiguae stipis uenatoriam lanceam qua parte minatur exitium, in ima uiscera condidisse. Paulus lib. 42. digest. titu. de extraordinarijs criminibus. l. In circulatores qui serpentes circunferunt & proponunt, si cui ob eorum metum damnum datum est. circvnscribere est fraudibus cauillationibusque in iudicio uti, ut causam obtineas, uincasque aduersarium. Ambrosius in Luc. ca. quarto: Vtitur diabolus testimonijs scripturarum, non ut doceat, sed ut circunscribat & fallat. Idem ad Constantinum: Nec quisquam aut uiduam spernat, aut circunscribat pupillum. & ibidem: Quid circunscribitur frater? fraudatur mercenarius? Inde circunscriptio. Idem Ambrosius ad Irenaeum: Omnia plena fraudis, plena circunscriptionis. Et circunscriptor, oris. Iuuenalis: Pupillum in iura uocantem Circunscriptorem. Iulianus libro 44. titulo de exceptionibus. l. exceptiones. Quae minori, inquit, uigintiquinque annis circunscripto. circvmvenire in eadem prope significatione accipitur, qua circunscribo. unde illi proprie dicuntur circumuenti, quos grassatores quasi ex insidijs adoriuntur. Caesar in commentario Hispaniensi: Cum undique se circumueuiri animaduertisset. Ambro. in illud euange. Reddite quae sunt dei deo: Nec interest apud deum utrum ui aut circumuentione res alienas occupet. titulo de doli mali. l. apud Celsum. cisterna , pluuialis aquae conceptaculum est, dicta, ut inquit Festus, quod inest in terra. Martialis: Sit cisterna mihi quam uinea malo Rauennae. Vlpianus lib. 43. dig. de fonte deducendo. l. j. Cisterna, inquit, non habet perpetuam causam, nec uiuam aquam. Sed si uinum condatur in conceptaculo cisternae simili, cisterna quoque per translationem potest appellari. Vlpianus lib. 47. de furtis. l. uulgaris. Et quidem, inquit, si cisterna uini sit. citreae mensae, id est, ex citri materia, celebrantur apud autores, & fuerunt in tanto precio, ut cum aliquando uiri obiecissent foeminis nimios sumptus, quos in coe mendis margaritis faciebant: & uos, inquiunt, mensis citreis utimini. Sed cum apud omnes constet, citrum arborem & mala citrea esse quae postea coepta sunt cognominari mala rancia, quorum materia neque firma neque odorata, neque quicquam habens quod laudabile sit, suspicor aliquid erroris subesse circa has arbores iam inde ex antiquitate contractum, ut citrum uidelicet pro cedro accipiatur, hoc est, alerze, cum praesertim arbor illa syluestris sit, copioseque proueniat in monte Atlante. Vnde Martialis de mensa citrea dixit: Accipe felices Atlantia munera syluas. Idem aliubi: Cum possint Libycas sustinuisse trabes. Paulus libro 19. digestorum, de actione empti & uenditi. l. si sterilis. Veluti si mensas quasi citreas emat, quae non sint. clandestinvs , na, num, a clam particula deriuatur, notamque habet significationem, neque ob aliam causam hoc in loco posuimus, nisi quod uulgo accentu barbaro ab omnibus profertur, hoc est accentu in antepenultima, cum penultimam habeat longam, & iuxta regulas latinae linguae in eadem accentus debeat collocari. Quod uero penultima sit longa, probatur carmine Manilij in primo Astronomicon dicentis: Et clandestinis surgentia fraudibus arma. Sillius quoque Italicus in libris Punicorum: Ceu clandestino traheretur foedere bellum. clavvs in ueste erat uerruca ex auro, uel ex cocco, aut alijs coloribus uesti intertexta, ad ipsius uestis splen dorem adhibita. Quintilianus libro octauo: Vt affert, inquit, lumen clauus purpurae solo insertus. Hinc & laticlauij & angusticlauij dicebantur ab antiquioribus, qui poterant huiusmodi genere uestium uti. Varro de lingua Latina: Si quis, inquit, tunicam ita consuat, ut altera plagula sit angustis clauis, altera latis, utraque pars carebit analogia. Suetonius in Augusto: Vsus est togis neque restrictis neque fusis, clauo neque lato, neque angusto. Vlpianus libr. 34. de auro & arg. lega. l. cum aurum. Claui aurei & purpurae pars sunt uestimentorum. clavvs morbus est in similitudinem tuberculi coloris albi: fit in plantis digitisque pedum maxime. Celsus libro quinto de clauo eiusque curatione multa ponit: Clauus, inquit, nonnunquam etiam alibi, sed in pedibus maxime nascitur, sed praecipue ex contuso: a Graecis helos dicitur, ut apud Galenum libro decimo & undecimo, de medicina simplici. Hoc morbo perijt Sillius Italicus, ut autor est Plinius Caecilius in epistolis. Vlpianus libro 21. titulo de aedili. edicto. l. qui clauum. Qui clauum, inquit, habet, morbosus est. clivosa dicuntur loca in sublime clementer surgentia, nam cliuus est montis latus. Vnde decliuis ex monte descendens, accliuis ad montem ascendens. Virgil. primo Georg. Cliuosi tramitis undam Elicit. Et Iuuenalis: Cliuosae ueheris dum per monumenta Latinae. Vlpianus libro 43. titulo, ne quid in loco. l. praetor. Via cum plana fuerit, si cliuosa fiat. cloaca alueus est per mediam urbem in quem latrinarum sordes confluunt. Itaque latrinae sunt quemad modum Hispani dicunt, priuatae: dictae ab eo quod lateant, Cicerone autore. Cloacae uero sunt publicae, quod eleganter Columella uno uersu expressit, dicens: Immundis quaecunque uomit latrina cloacis. id est, quod ex foricis priuatis sordes confluunt in cloacas publicas, & inde emictuntur extra urbem. Vnde Iuuena. de Tiberino pisce dixit: Pinguis torrente cloaca. Vlpianus libro 43. de cloacis. l. j. Cloaca est, inquit, locus concauus , per quem colluuies quaedam fluat. Inde cloacarius qui cloacae curam habet. Vlpianus libro septimo de usufructu, & quemadmodum quis utatur. l. si pendentes. Si quid, inquit, cloacarij nomine debeatur. coallvere est per alluuionem aliquid augere. Pomponius libro 41. titulo de acquirendo. l. ergo. Paulatim aliquid coalluendo locum eminentem supra alueum fecit, & eum alluendo auxit. coccvm , est granum quod in quisquilia inuenitur frutice, grana Hispani appellant, unde purpura adulteratur. Plinius libro nono: Coccum Galatiae rubens granum, aut circa Emeritam Hispaniae in laude est. Idem libro 16. Quercus dotes ilex solo prouocat cocco. Granum hoc, primoque ceu scapus fruticis paruae aquifoliae ilicis. cusculium uocant: pensionem alteram tributi pauperibus Hispaniae donat. Vlpianus libro 32. digestorum, qui est de legatis tertius. l. si cui. Purpura, inquit, & coccum quia nihil natiui coloris sunt, contineri arbitror. Quod Accursius exponens nescio quas nugas affert: Coccum, inquit, bis tinctum in constructione tabernaculi erat quidam pannus sericeus duorum colorum, & ui detur extra uiridis, & intra ruber. coeliaci dicuntur fluxu uentris laborantes, qui a Latinis aluini dicuntur. Nam coelia Graece, Latine interpretatur aluus. Consistit autem morbus ille in uentriculi porta, quae a Graecis piluros dicitur. ex Cornelio Celso lib. quarto. Iurisconsultus in tit. de aedilitio edicto. coemiterivm interpretatur dormitorium, dictum a coemonae quod est dormio, non cimiterium quemadmodum uulgus nunc loquitur. Conditoria uero siue sepulchreta mortuorum in nostra religione dicuntur coemiteria, id est, dormitoria, quoniam propter spem resurrectionis, mortuos consueuit dormientes appellare, & eosdem dormire in domino. coenacvlvm , inquit Valla, & si formam diminutiui habet, diminutiuum non est, neque est locus in quo coenatur tantum, sed superior domus contignatio. Festus: Coenacula dicuntur ad quae scalis ascenditur. Liuius libro 39. ab urbe cond. Coenaculum super aedes datum est scalis ferentibus. Paulus lib. 43. dig. tit. uti possidetis. l. si duo. Sed si supra aedes quas possideo, coenaculum sit. & ibidem saepius. Item in titulo de ijs qui eiecerunt aut effuderint, saepissime. coetvs , conuentus est siue congregatio, a coeundo dictus. Virgilius primo Aeneid. Et coetu cinxere polum. Vnde in decre. distinctione decimaquinta. Qui coe tum fecerit, ut inquit Seneca in declamationibus, capitale est. id est, dignus morte. collegivm , ut scribit Neratius Priscus titu. de uerborum significa. l. Neratius. a tribus fieri potest, quum plures uideantur in collegio contineri . Sed cum duo tantum sint consules, atque alter alterum collegam appellat, non'ne dicemus collegium consulum? quandoquidem collega & collegium coniugata sunt. Numa Pompilius instituit collegium tibicinum, aurificum, architectorum, tinctorum, coriariorum, fabrorum, & figulorum. Erit itaque collegium illorum qui sunt eiusdem ordinis & professionis: ut Papin. libro 27. titulo de excusationibus. l. qui in collegio pistorum sunt, a tutela excusantur. Item lib. 47. dig. de collegijs illicitis, saepe. collvdere , in fraudem tertij est conuenire . Vnde est collusio dictum, quod simul ludant, id est, illudant tertium : quod in libris dig. saepe legitur. Est praeterea titulus de collusione detegenda. colvm niuarium, instrumentum erat ad percolandum aquam siue uinum ex niuibus, eratque colum illud aut ex uiminibus, ut apud Virgilium in secundo Georgicorum: Tu spisso uimine quallos Colaque praelorum fumosis diripe tectis. aut ex sacco cilicino, siue lineo: ut Martia. in disticho cuius index est, Saccus niuarius: Attenuare niues norunt & lintea nostra. Frigidior colo non salit unda tuo. Aut erat ex argento: ut Pomponius de auro & argento lega. l. in argento. In argento, inquit, potorio, utrum id duntaxat sit in quo bibi possit, an etiam id quod ad praeparationem bibendi comparatum est, ueluti colum niuarium & urceoli. pro quo mendose legitur, columnarium, nihili uerbum. Ex Martiale poeta, in disticho cuius titulus est, Colum niuarium: Setinos moneo nostra niue frange trientes. Sed de hoc in obseruatio nibus nostris plura. comes cum sit nomen ad aliquid dictum, referaturque ad ducem, quod utrunque nomen est honoris, aliquando tamen dicitur absolute. ut apud Horatium in primo Sermonum. Hospitio modico rhetor comes Heliodorus. Comitatus uero dignitas multiplex fuit, puta comes consistorij, comes largitionum, comes sacri palatij, comes rerum priuatarum, comes prouinciae, comes orientis, comes scholarum , de quibus cum alijs in locis, tum in Codice Iustiniani multa leges. comitia dicebantur apud Romanos, conuentus populi: dicta a coeundo, hoc est conueniendo in unum locum ad suffragia ferenda, aut aliquid aliud faciendum. Fuerunt autem comitia calata, quae rursus in centuriata & curiata diuidebantur, quemadmodum supra diximus, in uerbo calata comitia. commeatvs duo significat, nam omnia quae ad uictum publicum pertinent, commeatus nomine continentur. Sallustius in Catilina: Commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt. Est praeterea commeatus facultas quae datur militi abeundi ex exercitu ad praescriptum tempus. Festus: Commeare, inquit, est ultro citroque ire: unde commeatus dicitur tempus quo ire & redire quis possit. Liuius libro 21. ab urbe condita, de Hannibale milites suos post expugnatam Saguntum alloquente: Si quis, inquit, uestrûm suos uisere uult, commeatum do. Idem libro uigesimosecundo: Magna pars militum sine commeatibus dilabebatur. Marcellus libro 48. digestorum, titulo de poenis. l. relegati. Commeatum, inquit, re meatum'ue darem. Item de re militari. l. j. &. l. desertorem. Item ad municipales. l. quoties. &. l. titius. commeatalis miles, dicitur qui in stipendij partem accipit alimenta ex commeatu, id est, ex alimento publico: nam, quemadmodum diximus, commeatus in priori significatione accipitur pro cibarijs atque alimentis exercitus. Iustinianus in titulo de praefecto praetorio Aphricae. l. quas deo. Nullum audeant duces uel tribuni commeatalem de ipsis dimittere, ne dum sibi lucrum student conficere, incustoditas nostras relinquant prouincias. & infra: Non de commeatibus militum, aut de eorum stipendijs lucrum facere. commentvm , ti, est fictio, ab eo quod est comminiscor comminisceris. Terentius in Andria: Ipsis commentum placet. Virgilius in secundo Aeneidos: Timidi commenta retexit Naupliades animi. Papinianus libro 48. digestorum. l. miles. Socer cum nurum adulterij accusaturum se libellis praesidi datis testatus fuisset, maluit ab accusatione desistere, & lucrum ex dote magis petere: quaeritur, an eiusmodi commentum eius admitti existimes? Accursius pro commento, commeatum legit. Item Marcellus libro 49. digestorum. titulo de iure fisci. l. res quae. Dignum fuisse puniri pro tam turpi tamque inuidioso commento. hic Accursius pro uoluntate inspecta exponit. Item Vlpianus titu. de rebus eorum . l. quamuis. Tam callidum commentum in exemplum coercere debeat. commentariensis ab Asconio Pediano is dicitur qui praeest a commentarijs, id est, libris & rationibus publicis. Hierony. in secundo Regum, cap. octauo: Iosaphath autem praeerat a commentarijs . Paulus lib. 49. dig. de iure fisci. l. in fraudem. Ea, inquit, manu commentariensis annotanda sunt. Neque dictus est quia acta ei committuntur , ut ait Accursius. Alias pro carceris custode accipitur, ut C. de custod. reo. l. ad commentarienses. committere inter alia significat etiam pugnam conserere: ut apud Lucanum in primo: Exiguum dominos commisit asylum. & Martialis: Victores committe Venus. Iurisconsultus lib. 9. dig. ti. si quadrupes pauperiem . l. j. Cum arietes, inquit, & boues commisissent, & alter alterum occiderit. subaudiendum est enim pugnam. commvne pro repub. ut uulgo dicitur communidad. Ouidius 12. Metamorph. Gentisque simul commune Pelasgae. Horatius 2. Carm. Priuatus illis census erat magnum commune. Cicero tertio in Verrem: Quomodo iste commune miliadum uexauit. Scaeuola lib. 46. tit. de appellat. l. Imperator Alexander communi &c. compendivm , in uia est contractio quaedam, & breuitas, quammaxima esse potest, sicut econtrario dispendium uia per ambages. Modestinus lib. 50. digest. tit. de legationibus. l. eundem. Itineris, inquit, compendium subeat. & per translationem tit. de administratione. l. Titium. Vtrum compendium negocij, an usuras prae stare debeat &c. competenter , pro eo quod est mediocriter & conuenienter, & competentia pro ipsa mediocritate & conuenientia. Gellius lib. j. Omnium membrorum inter se competentia. Idem lib. 13. Plures simul ad eandem competentiam nasci non queunt. Martianus: Memoratum arbi tror competenter quae sint fastigia literarum. Iurisconsultus ti. sol. mat. l. si cum patri & filiae competenter consulatur . compilare , est facto impetu in quempiam grassari, quod proprie latronum est. Horatius primo Serm. Serui ne te compilent. id est, te adorti trucident . Aliquando accipitur pro eo quod est aliorum scripta & inuenta furari: ut idem in eodem, Ne Crispini scrinia lippi Compilasse putes. Macrobius lib. 1. Saturn. Possem pluribus edocere, quantum se mutuo compilarint bibliothecae ueteris autores. Paul. lib. 48. tit. ad leg. Iuliam pecul. l. sacrilegi. Sunt, inquit, sacrilegi qui publica sacra compilauerint. compingere , est res diuersas in unum coagmentare atque conglutinare. Vnde est illud Iob cap. 10. Hieronymo interprete: Ossibus & neruis compegisti me. Celsus lib. 6. Tenuissimis minutissimisque ossiculis caput compingeret. Paulus lib. 46. dig. de solutionib. l. qui res. Si nauem, inquit, eisdem tabulis compegerit. concameratio , est structura fornicata siue testudinea: nam camera est fornix siue testudo, unde concamerare est cameram struere. Plinius lib. 34. Dinocrates Alexandri architectus Archinoes templum concamerare instituerat. Vitruuius lib. 2. Neque paries, inquit, concamerationes recipit. Idem lib. 6. Si hypogea concamerationesque instituerentur. Labeo lib. 32. dig. de legat. iij. l. si cui aedes. Aliquod, inquit, conclaue, quod supra concamerationem. conclave , quid sit omnes norunt: nam est in domo locus secretior. sed ideo posuimus hoc in loco, quia in proferendo accentu plerique omnes peccant: cum enim in penultima collocari debeat, in tertia a fine ponunt. Ho ratius 2. Serm. Currere per totum pauidi conclaue. Clauis nanque primam producit. Vlpia. lib. 25. titu. de uentre inspic. l. j. In quo, inquit, conclaui mulier paritura erit. Item Neratius lib. 39. dig. tit. de damno infe. l. quod Cornelius. Conclaue, inquit, binarum aedium. concinnare , inquit Festus, est apte componere: nam cinnus, ut ait, mixtio est. Plinius lib. 14. Cato iubet uina concinnari ad cinnum. Inde concinnatorius , a, um, res ad concinnandum apta. Paulus lib. 33. dig. tit. de penu legata. l. instrumentum. Vasa, inquit, concinnatoria instrumento non continentur. conditvra , est illud quod ferculis alijsque esculentis concinnandi condiendíue gratia solet adhiberi. Apud Columellam lib. 3. de re rust. caput est de oliuarum conditura. Vlpianus lib. 33. dig. de tritico & uino leg. l. si quis. Quod potius, inquit, conditurae loco fuit. congiarivm , sportula erat quae diurni cibi nomine comitibus, anteambulonibus, asseclis, stipatoribusque suis potentiores ciues distribuebant: dictum a congio uini mensura sextarios sex capiente. Plinius lib. 14. Tribus congijs epotis uno impetu. hinc congiarium . Martialis: Centum miselli iam ualete quadrantes Anteambulonis congiarium lassi. Paulus lib. 33. de fundo instru. l. tabernae. Vrnae, inquit, aereae & congiaria & sextaria. contignatio , est trabium coassatio ad tabulata coenaculaque construenda . Plin. lib. 35. Sesquipedalis paries non amplius qui unam contignationem sustinet. Liuius lib. 21. ab urbe cond. Bouem in tertiam contignationem sua sponte scandisse refert. Papinianus lib. 8. de seruitut. urb. praedio. l. binas quis. Binas, inquit, quis aedes habebat una contignatione tectas. continens plerunque pro continuus, hoc est, continuatus accipitur. Cicero primo Tusc. quaest. Continentem orationem audire malo. Celsus lib. 3. Et multo magis si continentes febres sine remissione sunt. Triphonius lib. 27. de excusationibus. l. Titius. Testamento, inquit, Romae concepto ut in continentibus. Item Vlpia. lib. 39. de aqua pluuiali arc. l. j. Noceat loco qui est intra continentia aedificia. Paul. de uerborum significat. l. urbis. Romae, inquit, continentibus aedificijs. contvrbo , as, praeter illum significatum quem habet in promptu, significat etiam decoquere, siue fidem frangere, nec creditori uelle aut posse soluere. Martialis: Conturbabit Atlas & non erit uncia coelo. Decidat tecum qua pater ipse deûm. Iuuenalis: Sic pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est. Alphenus lib. 11. in tit. de in rem uerso. l. quidam fundum. Postea, inquit, conturbauerat qui boues uendiderat. Idem de institoria act. l. quicunque . Si quis pistor seruum suum solitus fuit ad certum mittere locum ad panem uendendum, deinde conturbauerit. Accursius, id est, non fecit quod conuenit, exponit. corbis , textum est uimineum , quod Graece, ut Priscianus ait, cophinus appellatur, sed proprie corbis est quo messes excipiuntur. Varro de lingua latina: Corbis, inquit, dicta ab eo quod spicae aliud'ue quid eo corruebat. Sed cum grammaticis sub genere foeminino relinquatur. Seruius in primo Georg. autoritate Ciceronis sub foeminino proferendum esse dicit, qui dixit messoria se corbe contexit . Vlpia. lib. 33. dig. de fundo instr. l. instrumenta . Instrumenta, inquit, cogendi fructus, quemadmodum torcularia, corbes, falces messoriae, falces foenariae. corinthivm aes, & uasa corinthia, ab aere corinthio dicta, quod Corintho urbe Achaiae Romanis euersa & incensa, ex uarijs sit metallis conflatum. Plinius de aere corinthio: Casus inquit, hoc miscuit, Corintho cum caperetur incensa. Sed autor ostendit opifices nobiles corinthiorum uasorum Corinthi excidium prae cessisse. Martialis: Consuluit nares an olerent aera Corinthon. Suetonius in Augusto: Propter uasa, inquit, corinthia inter proscriptos curasse referendos. Iabolenus Priscus, de legat. iij. l. haeres. Cui Corinthia inquit, uasa legata essent, & sequitur: Proculus uero recte ait, si aeneae quidem sint abaces: si autem corinthiae, non deberi. Accursius corinthiae, id est, de uili materia, puta palea uel herba palustri exponit, putans preciosiora esse uasa aenea, quam uasa corinthia: atque ita lectionem cum sensu perturbat. Erit igitur ordo & literae sensus talis: Proculus uero recte ait, subaudi abaces deberi, quia uasa corinthia erant in tanto precio, ut una libra permutaretur aliquando quingentis. Aequitas itaque legis in hoc consistit, quod abaces ex uiliori materia debentur, ex preciosiori tamen non debentur. corpvs pro collegio a Iurisconsultis nonnunquam accipitur, ut Calistratus lib. 27. de excusat. l. non tantum. Non omnia, inquit, corpora uel collegia uacuationem tutelarum habent. Item Pomponius lib. 41. tit. de ususcapionibus. l. rerum. Corporum, inquit, tria genera. Iusti nianus quoque Codice de legibus & constitutionibus. l. quae ex relationibus. Quibuslibet corporibus, inquit, aut legatis. corradere pecunias, est undecunque illas, eruscare atque conquirere. Terentius in Adelph. Minas decem corradet alicunde. Idem in Phormione: Munus hoc ei corraditur. Vlpianus tit. de bonis damnatorum. l. diuus. Plerunque, inquit, corrasas pecunias Praesides ad fiscum transmiserunt. corrivales , dicuntur qui ex eodem riuo simul aquantur, & per translationem, qui eandem amicam habent communem. Vlpianus lib. 43. de aqua aesti. l. j. Corriuales, inquit, id est, qui per eundem riuum aquam deducunt. cotidie per c, & non quotidie per q, debere scribi Quintil. est autor lib. 1. de Orator. instit. Frigidiora, inquit, his alia, ut, quicquid, c, quartam haberet: & quotidie, non cotidie. uerum haec iam inter ineptias euanuerunt . Frigida esse & inter ineptias numerat Quintil. quod quotidie per q, literam debeat scribi. Victorinus quoque in lib. de orthographia cotidie per c, literam debere scribi his uerbis ostendit: Quamuis, inquit, coccus a coquendo, & cotidie a quoto & die deriuata sint, per c, non per q, scribenda sunt. Adnotarunt & hoc Angel. Politianus, & Laurent. Abstemius, & Ludouicus Bonogninus in adnotationibus suis. cotoria , ae, uena est unde cotes excinduntur , sicut Sulphuraria, unde sulphur eruitur, Stypteria unde alumen. Alphenus lib. 39. de publican. & uectigal. l. Caesar cum insulae Cretae cotorias locaret, legem dixerat. cretaefodina , dicta est unde creta effoditur. Sed cum multa sint Cretae genera, cymolia, sarda, umbrica, saxea, argentaria, figula: de cymolia creta intelligendum est dixisse Iurisconsultum lib. 27. dig. tit. de reb. eorum qui. l. sed si. Cretaefodinas, inquit, uel argentifodinas, uel aliud simile. Caius lib. 39. de publicanis & uectig. l. sed & ij. Est autem creta cymolia qua utuntur in lanificio pannarij, ad lanae duriciem molliendam. crinale , ornamentum capitis est ad fingendum capillos ne turbentur euagenturque . Ouid. iij. Metamor. Nec torques collo, nec habens crinale capillos. Idem in 5. Curuum crinale capillos. Virg. Aeneid. 11. Pro crinali auro pro longae tegmine pallae. Vlpia. lib. 34. de auro & argento leg. l. argumento. Fasciae, inquit, crinales pedulesque . Philippus Beroaldus non legit crinales, sed fasciae crurules pedulesque : quasi fasciae sint crurum pedumque munimenta quaedam. cvcvma , quid sit nondum liquet mihi, neque enim ego is sum, qui incognita pro cognitis habeam. Angelus Politianus obseruationem fecit de cucuma, sed quid ea esset non ostendit. Nam cum dicit Martialis ad Torquatum, Cucumam fecit Otacilius. uidetur esse genus aedificij tugurij pauperis. Ambrosius in uita beatae Agnes pro uase quodam aereo uidetur posuisse: Dij, inquit, tui aerei sunt, ex quibus cucumae melius fiunt. Vnde cucumelam inter uasa posuit libro octauo digest. Vlpianus, titulo si seruitus. l. si quando. Seius inquit, syluam seuisset, in qua labra & crateras & cucumelas positas haberet. Pro genere uerberis cuiusdam posuit Martianus lib. 24. ad legem Corneliam de sicarijs. l. j. Si claua, inquit, percusserit, aut cucuma. Petronius arbiter pro fornace uidetur posuisse. cvllevs , uter est ex corio bouis, capiens uiginti amphoras. Priscianus de ponderibus & mensuris : Culleus hac maior nulla est mensura liquoris. Plinius lib. 14. Septenos culleos singula iugera musti. Vlpia. lib. 33. dig. de fundo instructo. l. quaesitum. Cuppae, inquit, & cullei. Item Scaeuola eodem lib. tit. de annuis legatis. l. legatum. Vini, inquit, falerni quod domi nasceretur quotannis binos culleos. Est praeterea culleus mensura frumentaria tantundem capiens. Scaeuola, lib. 13. dig. tit. de pignoratitia actione. l. ultima. Pecuniam sub pignore culleorum accepit. Est praeterea culleus publica paricidarum poena ex lege Pompeia. de paricidis. Hinc Iuuenalis de Nerone paricida: Cuius supplicio non debuit una parari Simia, nec serpens unus, nec culleus unus. cvppa & cuppula, uasa sunt uinaria, hoc est, in quibus uina conduntur. Nonius Marcellus de generibus uasorum cuppas ponit & tinas. Vlpianus de fundo instructo. l. instrumenta. ubi cuppas exponit uasa uinaria lapidea, uel de terra facta, cum illa sint dolia, cuppae uero ex lignis constent. Item de legatis tertio. l. cuius. Vasa, inquit, uinaria: id est, cuppae & dolia, quae in cella defixa sunt. Inde cuppula parua cuppa, ut de tritico & uino legato. l. si cui. In cuppis, inquit, siue cuppulis. D Dactylotheca interpretatur annulorum repositorium: nam dactylus digitus, & annulus interpretatur, & theca repositorium. Plinius libro 37. Dactylothecam primus omnium habuit Romae priuignus Syllae Scaurus. Martialis: Dactylothecam, inquit, non habet. Pau. lib. 32. de lega. tertio. l. argento. Annulis legatis dactylothecae non cedunt. atque ibidem. Iterum in dactylotheca, inquit, legata. damno damnas, praeter illam notam significationem significat etiam obligare, ut Virgi. in Buco. Damnabis tu quoque uotis. titu. de diuortijs. l. si filius. Damnandum , inquit, eum quanti mulier litem iurauerit. Item de lega. j. l. cum filio. Heredem, inquit, mihi dare damnauerit. Hinc saepe legitur damnatus pro obligatus. nam mendum est ubicunque legitur damnas nihili uerbum, cum legi debeat damnatus. ut apud Horatium secundo Sermonum : Gladiatorum dare centum damnati populo paria. daphnensis lucus, nemus est suburbanum Antiochiae epidaphne, id est, ad Daphnem positae: id est lauretum , quod decem mille passuum ambitu patet in Syria curua, quo in loco Antiochensium conuentus agitabatur. ex Strabone. fuit autem hic lucus a Cneo Pompeio magno consecratus , Eusebio autore. Est quoque Antiochiae porta Daphnitica, de qua Hierony. in uita Ignatij: Reliquiae, inquit, corporis eius Antiochiae iacent extra portam Daphniticam in coemiterio. Iustini. libro Codicis undecimo, de cupressis luco daphnensis. l. Si quis autem daphnensis luci in Syria arborem amputauerit. dardanarivs , dicitur qui imitatur Dardanum quendam hominem sceleratum, de quo Sidonius libro quinto: Omnia in Dardano crimina simul execrantur. ab hoc Columella dixit in horto: Dardaniae ueniant artes. Dardanarij quoque dicuntur propolae, qui omnia praeemunt, ut postea carius uendant. Cicero contra Pisonem: Panis tibi de cuppa atque propola. Plautus in Dardanarij praepropera emptione: Flagellabat, inquit, annonam. Vlpianus libro 47. de extraordinarijs crimini. l. annonam. Annonam uexare dardanarij solent. Item de poenis. l. in dardanarios &c. decedere , contrarium est ei quod est succedere. ut si dixeris: Appius Claudius successit in prouincia Ciceroni, & Cicero decessit Appio. Vnde dicti sunt successores & decessores. Vlpianus libro 48. digest. ad legem Iuliam maiestatis. l. quíue. Quíue, inquit, de prouincia cum ei successum esset, non discessit. decido decidis, est cum creditore super debito transigere. Cicero tertia in Verrem: Nisi cum muliere, inquit, decideretur. Idem quarta in eundem : Cum reo transigat, cum accusatore decidat. Idem in quinta: Qui septingentis decidere noluisset, mille promisit. Plinius libro septimo: Abunde igitur atque indulgenter fortuna decidit cum eo, qui iure dici non queat felix. Martialis: Conturbabit Atlas, & non erit uncia coelo. Decidat tecum qua pater ipse deûm. Scaeuola libro 26. de administra. & periculo tutorum. l. cum haereditas. Cum plerisque , inquit, creditoribus ita decidit. & infra: Cum plerisque creditoribus ita deciderunt. decisio , onis, ab eo quod est decido idis, in superiori significatione ut sit decisio idem quod transactio. Cicero de prouincijs consularibus: Cum tyranno, inquit, decisiones & direptiones. Ambrosius ad Titianum : Promptior esto decisioni cuius & spes potior & fructus est. Paulus libro 35. ad legem Falcidiam. l. si haeres. Si haeres, inquit, cum creditoribus deciderit, ne solidum solueret, & ob eam decisionem factum sit ut aliquid retineret. decoctores , dicuntur qui cum non sint soluendo, uertunt solum atque aufugiunt. unde Catullus: Decoctoris amica formiani. & Valerius de uarietate casuum : Postea inopia turpem decoctoris superlationem . Seneca libr. quinto de beneficijs: Quomodo foenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse. Iustinianus lib. decimo de decurionibus. l. Quilibet principalium uel decurionum decoctor pecuniae publicae si fraudulentus. Hic decoctorem uidetur posuisse non tam pro eo, qui cum soluendo non sit, fidem publicam frangit, quam pro eo qui depeculatus est pecuniam publicam. in quo significatu accepit Martialis, cum ait: Nihil colonus uillicusque decoxit. hoc est defraudauit atque intercepit. Accursius non intelligens quid esset decoctor, officij nomen esse dixit. decvriones , in colonijs & municipijs dicuntur qui Romae Senatores appellantur: dicti a numero equitum quibus in militia praeerant. Autores sunt Nonius Marcellus, & Festus Pompeius: dignitas uero ipsa, Decurionatus dicitur. de officio decurionum & de illorum dignitate, lege in libris digestorum titulum, ad municipales. l. quoties. & l. libertus. Item de decretis. l. ambi tiosa. Omnino decurionum officium est pecuniam publicam habere, tractare, & exigere. dedititii serui, dicuntur qui ex obsidione se dediderunt in potestatem uictoris. formam autem deditionis scribit Liuius libro primo ab urbe condita: Obsessor, inquit, interrogauit: Estis'ne uos legati oratoresque missi a populo Collatino: ut uos, populumque Collatinum dederitis? Sumus. Est'ne populus Collatinus in sua potestate? Est. Deditis'ne uos, populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, diuina, humanaque omnia in meam Romanique populi ditionem? Dedimus. Et ego recipio. De seruis dedititijs Iustinianus in primo Institutionum lib. titu. de libertinis, & quomodo manumissi obtinebant infimum libertinitatis gradum: quoniam illorum, inquit, pessima conditio est. definio & definitio, non diffinio & diffinitio notatum a Ludouico Bonognino, semper legi in Pandectis Florentinis: & fere nunquam aliter legitur in libris uetustissimis, qui reperiuntur scripti etiam in alijs facultatibus. defrvtvm , mustum est quod decoquitur quousque pars tertia relinquatur. Plinius tamen libro 14. Sapa, inquit, fit musto usque ad tertiam mensurae partem decocto, quod ubi factum ad dimidiam est, defrutum uocamus. Virgilius quarto Georgic. Aut igni pinguia multo Defruta. Vlpianus libro 33. digest. de fundo instructo. l. quaesitum. Vas, inquit, aeneum in quo sapa coqueretur, & defrutum fieret. Item de uino & tritico lega. l. qui uinum. Mulsum, inquit, passum, defrutum. Defrutum dictum est quod autore Plinio sit ad dimidias defraudatum : aut quemadmodum uult Nonius Marcellus, quod ad tertiam redactum sit. Non quod Accursius hallucinatur, quod de usu sit sublatum, ut quamdiu possit seruetur. quasi sit dictum a fruor, eris. deglabrare , est delibrare siue cingere, hoc est arborem decorticare: nam glaber proprie dicitur qui laeuis est, & pilis caret, sed hic deglabrare pro laeuem facere posuit Iurisconsultus Paulus libr. 47. dig. tit. arborum furtim caesarum. l. caedere. Cingere, inquit, arborem, est deglabrare siue delibrare. delator , est alicuius criminis denunciator, dummodo ad officium suum non pertineat ea denunciatio. hoc genus hominum odiosum habetur. Martialis de delatoribus: Turba grauis paci placidaeque inimica quieti, Quae miseras semper sollicitabat opes. Idem: Et delator habet quod dabat exilium. Pro denunciatore tantum posuit Iurisconsultus Papinianus tit. de diuersis. l. intra. Intra quatuor, inquit, annos uacantium bonorum delator. In titulo tamen de iure fisci, propria delatoris significatione utitur saepe. delibrare , quod est librum, hoc est corticem arbori detrahere. lege supra in uerbo cingere arborem, & in uerbo deglabrare. delphi , orum, ciuitas est Phocidis, ad montis Par nassi radices posita, ubi Apollo solitus erat responsa dare: sed quemadmodum ait Iuuena. Nunc cessant oracula Delphis. titu. de censibus. delphicae mensae a Delphis urbe Apollini sacra dictae sunt, & erant ex aere, quas ueteres Cortinas uo cabant. Plinius libro 34. Ex aere, inquit, factitauerunt cortinas tripodum nomine delphicas. Cicero sexto in Verrem: Mensas delphicas ex marmore. Martial. Argentum atque aurum non simplex delphica portat. Florentinus titulo de supellectili legata. l. id est. Trapezophora, inquit, delphicae subsellia. deminvo , is, & deminutio, onis, non diminuo & diminutio, ut passim legitur in libris digestorum, debere scribi adnotauit Ludouicus Bonogninus in Pandectis Florentinorum. Est autem capite deminutus, ut ait Festus, qui ciuitate mutatus est, & ex alia familia in aliam adoptatus, & qui in hostium potestatem uenit, & cui aqua & igni interdictum est. demolior demoliris, est illud quod extructum est diruere. Nam moliri est aedificare, cuius contrarium est demoliri. Virgilius primo Aeneid. Molirique arcem, & manibus subuoluere saxa. Apud antiquiores demolio is, declinabatur, ut Diomedes testimonio Varronis ostendit, quem citat in libro poetico: Non demolio, inquit, astra. Et Naeuius in corollaria: Haec demolite, inquit. Vlpianus titu. de usufructu. l. haeres. Antequam usufructu prohibuerit, demolierit. Et demolitus passiue, ut in titu. de ususcapionibus. l. eum qui. deni denae dena, nomen est diuiduum distributiuum, quale illud bini binae bina, & similia, cuiusmodi nomina Accursius solitus est exponere in bis tantum, cum re uera significent cuilibet tantum, quod latuit Bartolum. Is enim exponens legem quae habetur de legatis 3. si quis testamento Titio & Seio decem dari iusserit. nullam haec uerba recipiunt ambiguitatem, ut dena dixisse uideatur qui decem dixit: putauit per dena uiginti intelligi. Ait nanque: Qui reliquit decem, non uidetur relinquere uiginti. Nam cum inter decem & dena illa sit differentia inter oratores obseruata, quod decem numerum simplicem, hoc est, decem unitates significet, dena uero cuilibet decem, erat sensus legis: quod qui Titio & Seio legauit decem, non legauit dena, id est, cuilibet decem, sed decem simpliciter hoc est, cuilibet quinque. In titulo de uerborum obligatione. l. si ita. Accursius dena pro bis decem interpretatus est. Idem de annuis legatis. l. si legatum. exponens illud, Si legatum forte sit relictum annua bina trina die, forte triginta dena per singulos debentur annos. licet non fuerit adiectum aequis pensionibus, dena pro decem interpretatus est, cum dena non simpliciter decem, sed per singulos annos decem significet. depectvs participium est, ab eo quod est depeciscor, quod significat turpiter pacisci. unde depector apud Apuleium in oratione pro magia: Est, inquit, litium depector, omnium falsorum commentator. Vlpianus libro tertio de calumniato. l. & generaliter. Hoc, inquit, edicto tenetur qui depectus est. deserere proprie militum est, qui relinquunt locum in acie, aut sine commeatu discedunt ex castris: unde est desertor & desertio, de quibus saepe in libris digestorum, tit. de re militari. desidero praeter illam notam significat etiam deficere. Caesar in commentarijs: Desiderati sunt, inquit, eo die sagittarij circiter ducenti. id est, defecerunt: hoc est, interempti sunt. Suetonius in Augusto: Desiderauit nonnunquam M. Agrippae patientiam, & Mecoenatis taciturnitatem. Quem locum Eutropius & Sextus Aurelius non intelligentes, decepti huius uerbi ambigua significatione putauerunt, quod Augustus uoluisset esse aeque patiens atque Agrippa, & taciturnus ut Mecoe nas: Cum apud Suetonium desiderare accipiatur pro deficere illud quod desideramus. In quo sensu accepit Iurisconsultus in tit. si libertus ingenuus esse dicatur. l. quoties. Siue officium, inquit, desideretur. id est, deficiat in eo qui debet obsequi & obtemperare. diaeta locus est in domo, ubi per ocium uersamur. Papinius in secundo Syluarum: Vna tamen cunctis procul eminet una diaetis. Sidonius Apollinaris in episto. Ex triclinio fit in diaetam siue coenaculum transitus. Iurisconsultus titulo de legatis tertio: Cellarium, inquit, iunctum eidem diaetae. Inde diaetarius dictus est seruus siue minister in diaeta deseruiens. Meminit Vlpianus in titulo de fundo instructo. l. quaesitum. Est praeterea diae tarius, qui ex diaeta quippiam furatur, ut Vlpianus in titulo de effractoribus: Simili, inquit, modo & dietarij & saccularij puniuntur. Pro quo mendose legitur detractarij. Idem in titu. de effractoribus. l. saccularij. Qui diae tarij, inquit, appellantur: hoc est, qui in aliena coenacula se dirigunt furandi animo. diathetvm , uidetur genus esse poculi, sicut syntheton siue synthesis. Iurisconsultus ad legem Aquiliam. l. si seruus. Si calicem, inquit, diathetum faciendum dedisti. Iustinianus quoque lib. 10. l. j. Artifices, inquit, dia thetarij, id est, calices diathetos fabricantes. dienses populi sunt Macedoniae, a Dio colonia dicti. hos Pausanias Diastas appellat, apud quos gymnicum certamen agebatur. Paul. lib. ult. in tit. de censib. In Macedonia, inquit, iuris Italici sunt Dienses. diffindere diem, & diffissio diei, quid significet, non est in promptu, neque cur sic dicatur. Gell. lib. 13. Iussi, inquit, diem diffindi. Et iterum: In dierum diffissionibus & comperendinationibus. Vlpia. lib. 2. digest. tit. si quis cautionibus. l. non extinguemus. Si quis, inquit, cautionibus in iudicio sistendi causa non obtemperauerit. Si quis, ait, in iudicio se sisti promiserit, & ualetudine uel tempestate, uel ui fluminis prohibitus se sistere non potuit, exceptione adiuuatur: nec immerito. Cum enim in tali promissione praesentia opus sit, quomodo poterit se sistere, qui aduersa ualetudine impeditus est? Et ideo etiam lex Duodecim tabularum, si iudex uel alteruter ex litigatoribus morbo sontico impediatur, iubet diem iudicij esse diffissum. Sic enim legitur in Pandectis archetypis Florentinorum, non diffusum: uideturque significare diem intercisum, siue intercapedinatum atque dilatum. diffvndi uina proprie dicuntur, quae postea quam defecata sunt, in dolijs conduntur transuasanturque . Iuuenalis: Ipse capillato diffusum consule potat. Et Horatius: Vina bibes iterum tauro diffusa. Vlpianus lib. 32. de leg. iij. l. cum quaereretur. Nam si uina diffudisset, habiturus usui. Item Proculus lib. 33. de tritico & uino leg. l. cum uinum. Cum uinum, inquit, quod in amphoris seu cadis diffusum est. digitvs aquae, est modulus unde salientes tali mensura censentur. Frontinus de aquae ductibus: Aquarum moduli aut ad digitorum, aut ad unciarum mensuram redigendi sunt. Est autem digitus sextadecima pars pedis, uncia uero duodecima. Quemadmodum igitur inter unciam & digitum diuersitas, ita & ipsius digiti: nam alius uocatur quadratus, alius rotundus . Haec Frontinus. Paul. lib. 8. dig. de seruitutib. rusti. praed. l. Lucius Titius. Digitum tibi dono aquae. Accursius per aquae digitum intelligit quantum fluit per digitum statuae. dioecesis per oe diphthongum in secunda scribitur, & non diocesis, ut uulgo legitur: neque accentu in tertia a fine, ut omnes proferunt, sed in penultima. Item dioe cetes, non diocetes, pro dioeceseos praefecto. Est autem dioe cesis gubernatio siue dispositio, & dioecetes gubernator siue procurator. Cicer. in Epist. Ex prouincia Ciliciensi cui scis tres dioeceses astaticas attributas esse. Iustinianus tit. de episcopali aud. l. archigerontes & dioecetae. diplomata , sunt codicilli siue libelli, in quibus beneficia a principibus impetrantur, quales nostro sunt tempore quas appellant bullas: dicta quod in duplicibus tabellis solitae sunt concedi supplicibus. Sueton. in Augusto: In diplomatis libellisque & epistolis signandis. Idem in Nerone: Diplomata ciuitatibus singulis obtulit. Cice. in Epist. ad T. Appium: Diploma, inquit, statim non est datum. Apud Iurisconsult. accipitur pro itineris festinatione, hoc est, cum per dies singulos duplicia itinera conficiuntur. Venuleius lib. 45. dig. de uerb. oblig. l. continuus . Quibus, inquit, quasi interpretatio quaedam inserta est. is qui Ephesi daturum se spoponderit: ut neque diplomata, id est, diebus ac noctibus, & omni tempestate contempta iter continuare cogatur. Et sequitur: Quod si diplomate usus, ac felici nauigatione, maturius quam quisque peruenerit Ephesum: confestim obligatus est. Modestinus lib. 48. ad legem Corneliam, de falsis. l. falso, inquit, diplomate commeauit. dispvngere siue expungere est transuerso calamo rationem cancellare. Seneca de breuitate uitae. Dispunge , inquit, ac recense uitae tuae dies. Apuleius de deo Socratis: Si cotidiana eorum dispungas, inuenies multa rationibus prodige diffusa. Item de uerb. sign. l. cognoscere. Dispungere, inquit, est conferre accepta & data, & ex ea collatione, ut ait Accursius, cancellare quod est redditum . Hinc est dispunctio, onis, pro ipsa rationis cancellatura, ut apud Tertul. in Apologetico: Ad utriusque , inquit, meriti dispunctionem. Vlpia. lib. 42. dig. tit. de bonis autor. iud. possid. l. complures . An recognitio, inquit, & dispunctio concedenda sit creditoribus. nam quod in quibusdam codicibus legitur disputatio, pro dispunctio, mendum est. dissidivm inter uirum & uxorem idem est quod diuortium, hoc a diuertendo, illud a dissidendo appellatum. Terent. in And. Valeant qui inter nos dissidia quae runt. Idem in Ecyra: Nihil mali est quod sit dissidio dignum. Papinius lib. 48. dig. ad leg. Iuliam de adult. l. miles. Quaero, inquit, an causam dissidij praestitisse uidear. distrahere , pro eo quod est uendere, aut auctioni exponere. Suetonius in Vespasiano: Coemendo quaedam tantum ut postea distraheret. Gellius libro 19. Sicut nunc, inquit, bona uaenum distrahuntur. Vlp. in tit. de transactionibus. l. si uni. Si uni, inquit, pluribus'ue fundus fuerit distractus. Titulus est praeterea lib. 20. dig. de distractione pignorum. divortivm , ut paulo ante diximus, idem est prope quod dissidium. hoc dictum ab eo quod uir & uxor dissideant, id est, dissentiant inuicem, illud quod in diuersas partes uertantur. Fiebat autem diuortium per illa uerba quae sunt apud Plaut. Res tuas tibi habe, quae mea, redde mihi. Paul. in tit. de uerborum significatione. inter diuortium & repudium hoc interesse dicit, quod repudiari etiam futurum matrimonium potest, non recte autem sponsa diuertisse dicitur, quod diuortium ex eo dictum est, quod in diuersas partes eunt qui discedunt. Est prae terea titulus de diuortijs, lib. 23. dig. dolivm , uas fictile est, uino atque alijs rebus condendis aptissimum. Plin. lib. 13. Mitiores, inquit, plagae dolijs condunt uina, infodiuntque . Cato de re rust. Dolia olearia decem habeat. Vlp. lib. 33. dig. de fundo instr. l. instrumenta . Dolia, inquit, licet de fossa non sint & cuppae. Idem de auro & argento leg. l. Dolia, inquit, fictilia, quibus terra adiecta est. Inde doliarius, qui facit dolia: & doliarius, a, um: & doliaris, re, ad dolia pertinens. Plinius lib. 3. A figlinis, inquit, doliariorum. Et Paul. de fundo instr. l. tabernae. Doliaria, inquit, uasa & ancones. Item. l. si uinum. Si doliare, inquit, uinum emetis. dolones , hastae sunt in quibus tanquam in uaginis lacent pugiones: dicti ab eo quod dolus subeat. Virgil. lib. 7. Saeuosque gerunt in bella dolones. Sueto. in Claudio: Cum dolone ac uenatorio cultro praestolantes. Alphenus lib. 9. dig. ad legem Aquil. l. si ex plagis. Flagello, inquit, quod in manu habebat, in quo dolon inerat, uulnerare tabernarium coeperat. ubi mendose pro dolon legitur dolor, neque minus falso Accursij interpretamento locus enarratus. donaria , inquit Valla contra Seruium, non sunt loca in templo ubi dona reponuntur, sed potius ipsa quae offeruntur dona. Virgil. 3. Georg. Imparibus ductos alta ad donaria currus. Luc. in 9. Neque eois splendent donaria gemmis. Paul lib. 49. de re militari. l. qui excubias. donarium pro donatiuo posuit. Item C. de sacrosanct. eccl. l. sancimus. pro dono posuit Iustinia. dicens: uasa uel uestem caeteraque donaria. dvracinae uuae dicuntur, & duracina persica. De uuis duracinis lemma est apud Martialem in disti. de persicis duracinis. Pli. lib. 15. Duracinis, inquit, haeret corpus. Iurisconsultus de uerb. sign. l. qui fundum. Qui fundum, inquit, uendidit, pomumque excepit, ficus, nuces, & uuas duracinas, duntaxat & purpureas, & quae eiusdem generis essent, & quas non uini causa haberemus, quas Graeci trozimus appellant. Lege in uerbo trozimos. E Editvs bouis, pro stercore quo in quibusdam regionibus utuntur, dictus ab edendo , id est, extra mittendo. Iurisconsultus in titu. de legat. iij. l. ligni appellatione. In quibusdam prouincijs editu boum ad hanc rem utuntur. effringere , est furandi causa ianuas frangere. Terent. in Adelphis: Fores effregit, atque irruit in aedes alienas. Inde effractores dicti. Iulius Firmicus: Mercurius, inquit, in ariete octauo ab horoscopo loco effractores facit. Vnde in libris dig. tit. est de effractoribus, siue de ijs qui carcerem effregerunt, siue ijs qui furandi causa ianuas domorum priuatarum inuaserunt. electri duo sunt genera, alterum est lachryma defluens ex arbore glessaria, in insulis Germaniae septentrionalibus, quas Glessarias siue Electrides dicunt , quae deinde congelascens in lapidis duriciem uertitur. Virgil. in Buc. Pinguia corticibus sudent electra myricae. A Latinis succinum appellatur: de quo in uerbo succinum. Alterum electri genus est metallicum, idque duplex, aut cui per artem in auro argenti quinta pars miscetur, aut quod per naturam sic mixtum reperitur. Plinius lib. 33. Vbicunque , inquit, pars quinta argenti portio est in auro, electrum uocatur. Sillius lib. j. Punicorum: Electri gemino pallent de semine uenae. Iustin. in libris Institutionum, in tit. qui est de rerum diuis. Si diuersae, inquit, materiae sint, & ex ijs diuersa species facta sit, ut ex auro & argento electrum . Item de leg. iij. l. pediculis. Vasis, inquit, electrinis legatis, nihil interest quantum ea uasa argenti atque electri habeant, sed utrum argentum electro, an electrum argento cedat. Illud quoque de leg. j. Si quis putat electri appellatione argentum uel aurichalcum contineri. Accursius nunc dicit esse preciosam materiam quae iungitur argento, nunc genus metalli, nunc genus uasis. elenchvs , lapillus est ex genere margaritarum . Plin. lib. 9. de unionibus, hoc est, grandioribus margaritis loquens: Elenchos, inquit, appellant fastigiata longitudine. Et Iuuenalis, de inauribus foeminarum: Auribus extensis grandes commisit elenchos. Paul. in tit. de auro & arg. leg. l. pediculis. Item cum inaures, in quibus duae margaritae elenchi & smaragdi duo legasset, & postea elenchos detraxisset. elogivm , est testificatio de aliquo, honoris uel uituperationis causa. Cicer. in primo Tuscul. Quid ipsa monumenta, quid elogia significant. Idem de senectu. In quem illud elogium unicum plurimae consentiunt gentes. Vlpianus lib. 21. de aedilitio edicto. l. aediles aiunt. paululum deflexit significationem cum dicit: Elogium huic edicto subiectum est. De elogio in propria significatione, hoc est pro testimonio, sed in malam partem, Martianus lib. 48. dig est. titu. de custodia & exhibitione reorum. l. Diuus Hadrianus. Qui cum eo, inquit, elogio mittuntur, ex integro audiendi sunt. Et infra in eodem tit. in l. Celsi, cuius initium est, Non dubium. Remittat, inquit, illum cum elogio ad eum qui ei prouinciae praeest, unde is homo est. elvsco , as, est aliquem altero oculo orbare: nam luscus est qui altero oculo caret, non ut quidam putauerunt , qui lumine adhibito nihil uidet. Vlpia. lib. 13. dig. de conditione triticaria. l. in hac actione. Si quis, inquit, post moram seruum eluscatum dederit. Idem lib. 9. ad leg. Aquil. Iulianus, inquit, scribit Aquilia teneri eum qui eluscauerit in disciplina discipulum. Inde eluscatio, onis, pro eluscandi, hoc est, altero oculo priuandi actione. Nam quod Vlpianus scribit in tit. de aedilitio edi. l. idem Offilius. Eluscationem eam quidam putant ubi homo lumine adhibito nihil uidet, qui id dixerunt non sunt audiendi, quia nulla freti autoritate id dicunt. Quid enim luscus significet suo in loco uidebis. emansor , miles, is dicitur, qui extra castra uagatur animo reuertendi , eoque distat a desertore, quemadmodum & erro dicitur seruus, qui eo quoque animo errat, ut ad tempus reuertatur, sicut fugitiuus qui non habet animum reuertendi. Modestinus lib. 49. dig. de re militari. leg. desertorem. Emansor, inquit, est qui diu uagatus ad castra reuertitur. emblemata , sunt quaedam ornamenta uasorum quae addi atque detrahi possunt: dicta ab emballo, quod est impono siue intersero. Plin. lib. 33. Vlysses, inquit, & Diomedes erant in phialae emblemate. Cicero quoque in Verrem, emblematum in uasis meminit. Vlpia. in tit. de auro & arg. leg. l. si gemma. Emblemata recte legantur & separantur & praestanda sunt. Et in eodem ti. l. & si, quae est Pomponij: Ea quae inaurata sunt non deberi, neque aurea emblemata. Item Vlpia. lib. 10. tit. ad exhibendum. l. tigni. Si ansam scypho iniunxeris uel emblemata phialae. emeriti , dicuntur milites qui sunt exautorati, hoc est militiae sacramento soluti, quibusque iam donatiuum est persolutum: dicti ab eo quod mereri, hoc est, stipendium facere desierint. Lucan. in primo: Quae sedes erit emeritis. Modest. de re mil. l. desertorem . Si expleto tempore militiae redeat, ueteranus restituatur, et emerita accipiat. emerita , & Emeritensis colonia, ciuitas est Lusitaniae nominatissima, Augusta cognominata: nam ut scribit Dion, de uictis Cantabris & Asturibus: Eam urbem illis qui supra aetatem essent, emeritis, Augustus habitandam concessit. Vnde urbs appellata Emerita Augusta, ex nomine conditorum & Augusti. Pau. libro 50. digestorum, titulo de censibus. An lusitania, inquit, Pacenses & Emeritenses. emiseni , populi in Emisena regione Apamenacoeles Syriae, ubi & Emisia ciuitas est. de quibus & in eodem titulo de censibus Paulus inquit: Imperator noster Antoninus ciuitatem Emisenorum coloniam iuris Italici fecit. emphyteosis , interpretatur insitio, ab emphyteuo quod est insero siue planto: nam phyton est planta. Et quod in libris iurisconsultorum dicitur emphyteosis, & fundum dari in emphyteosim, proprie dicitur, hoc est in plantationem . Improprie dicitur, de omnibus alijs, puta de area, & quicunque possunt ut ipsi dicunt, recipere meliorationem. Inde deducitur emphyteoticus, & emphyteotecarius. emphracta , nauigia dicuntur quae sunt tecta, a uerbo Graeco emphracto quod est tego siue claudo, sicut econtrario aphracta dicuntur quae non sunt tecta, sed aperta. De quibus Cice. ad Atticum: Nos Rhodiorum aphractis tranquillitates aucupaturi eramus. Vlpianus libro 14. dig. de exercitoria actione. l. j. Quaedam, inquit, sunt naues onerariae, quaedam emphractae. non emphatae, ut plerique omnes codices habent. emplastrvm , ut inquit Celsus lib. quinto, hoc distat a pastillo, quod emplastrum liquati aliquid accipit: in pastillo tantum arida medicamenta aliquo humore iunguntur: dictum emplastrum ab emplatto, quod est fingo, siue formo. Caius lib. 41. digest. de acquirendo rerum dominio. l. ideo. epidemitici dicuntur hospitiorum metatores in urbe, dicti ab epidemia quod interpretatur in urbem aduentus. Vnde in C. Iustinia. tit. est de epidemiticis & metatis. Lege uerbum metator, siue metatus. episcopvs , speculator siue explorator interpretatur, dictus ab episcopeo quod est considero. Cicero scribit se episcopum designatum a Pompeio ut oram Campaniae maritimam specularetur. Arcadius de muneribus. l. munerum. Episcopi, inquit, qui praesunt pani, & caeteris uaenalibus rebus. epistomivm , inquit Merula, est foramen per quod aqua defluit ex concha, labro, uel cratere. Varro de re rustica libro tertio: Epistomijs uersis ad unumquenque factum. dictum, inquit, quasi in ore: uel potius ab epistomizo, quod est obturo, ut sit epistomium canalis operculum. Vlpianus libro 19. titulo de actione empti & uenditi. l. fundi. Castella plumbea, opercula puteorum , epistomata. Legitur & epitonium apud Senecam lib. 13. epist. Nisi aqua, inquit, rigentem epitonia fuderint. Et apud Vitruuium lib. 10. saepe in eodem significatu ponitur. Interpretatur autem epitonium, ligamentum. epitome , interpretatur breuiarium, id est, ubi res in compendium rediguntur. ut Vlpianus libro 46. de acceptilationibus. l. an inutilis. Epitomatum, inquit, liber Labeonis. Vtroque enim modo declinatur, epitome es, & epitoma atis. epvlvm , inquit Valla, est conuiuium numerosis ciuibus exhibitum in honorem deorum, aut in ostentationem magnificentiae, aut in funere parentali. Gellius libro undecimo. Solenni die epulum Ioui libaret, atque ob id sacrificium Senatus in capitolio epularetur. Horatius secundo Sermo. Gladiatorum dare centum Damnati populo paria atque epulum arbitrio. Arrius Iurisconsultus de legatis, in quadam lege, cuius initium est, ad munus: Vel si epulum, inquit relictum fuerit. eremodicivm , interpretatur desertio siue solitudo, nam eremus desertum interpretatur, & est eremodicium quando reus damnatur ex eo quod in iudicio non comparuit, quasi desolatum siue desertum sit iudicium propter rei absentiam. Pompo. lib. quarto dig. tit. de minoribus xxv. annis. l. & si. Restitutionem eremodicij praestari debere. pro quo mendose hermocidium. ergasterivm , interpretatur officina, ubi ab artifice aliquod fit opus. nam ergon est opus siue officium. Vt in codice Iustiniani titulo de episcopis & clericis. l. omnis. Ex ergasterijs, inquit, & tabernis conquirere potuit. Item lib. undecimo de epidemiticis & metatis. l. In quaelibet, inquit, ergasteria, quae mercimonijs deputantur . Papinianus lib. 43. de uia pub. l. Aediles. Vt ante ergasteria nihil proiectum sit. errones serui dicuntur qui uagantur sine causa, animum tamen habent redeundi ad dominos. Fugitiui tamen qui eo animo fugiunt, ut non redeant. Eo quoque modo ex proportione habent se desertores & emansores. Arrianus libro 49. de re militari. l. qui cum. Erro, in quit, in seruis est ut emansor in militibus. Item libro 21. qui est de aedilitio edicto. l. quis sit fugitiuus. Sed proprie, inquit, erronem sic definimus, non qui fugit, sed qui frequenter sine causa uagatur. Labeo ita definit erronem paruum fugitiuum esse. etiam particula est consentientis, sicut Non, est negantis. Priscianus libro septimo, interroganti, legis? etiam uel non respondemus. Plinius Caecilius in epistola: Studes inquam? respondit, Etiam. Et illud ex euangelio: Intellexistis haec omnia? dicunt ei, Etiam. Iurisconsultus de uerborum oblig. l. j. & responderit quidni, etiam. nam utrunque aduerbium consentientis est. etiamnvm , pro adhuc, apud Plinium & Cornelium Celsum frequenter legimus. Ouidius 13. Metam. Etiamnum libera coelo brachia. id est, adhuc. Idem lib. 14. Spectantem uultus etiamnum caede madentes. pro adhuc utrobique . Vlpianus, tit. arborum furtim caesarum. l. Item etiamnum reponi potest. evestigio , pro continuo siue statim. Priscia. libro 18. Romani, inquit, euestigio dixerunt, uel quod stans aliquis in eodem uestigio facit: unde statim quoque dicitur: uel quantum tempus est in uno uestigio faciendo, quod est breuissimum Scaeuola libro tertio de negotijs gestis. l. diuortio facto. Non, inquit, euestigio in officio deliquit. Accursius quid euestigio esset, non intelligens, in principio gestionis exponit. exacta , dicuntur illa quae sunt perfecta, & ad quae ultima, ut aiunt, manus imposita est: alias exacta sunt quae iam praeterierunt. Virgilius primo Georgico rum: Exactum ad mensem pluuia uentisque carebit. Idem in tertio: Exactis grauidae cum mensibus errant. Paulus libro 44. titulo de actio. & oblig. l. j. Exactissima, inquit, diligentia. in priori uidelicet significatione. exaggerare , est accumulare: nam agger aggeris, est terra accumulata. Caesar in commentario Hispaniensi: Mortes mortibus exaggerabant . & per translationem Cic. Nihil est ad exaggerandum orationem accommodatius. Vlpia. tit. de itinere actuque priuato. l. unde. Aut deprimat, aut exaggeret iter. exavtorare , est militem sacramento militiae soluere: quemadmodum ediuerso autorare, est militem sacramento sibi obligare. Plinius Caecil. in epist. Caesar excussis probationibus centurionem exautorauit. Seneca in quarto epistolarum: Exautoratus ac liber qui uiuit uita priuata. Vlpianus tit. de ijs qui notantur infamia. l. quod ait. Sed & si eum, inquit, exautorauerit. id est, insignia militaria detraxerit. Quod si per insignia militaria Iulianus intelligit horum insignia, falsum est interpretamentum: nam potest quis exautorari, & non amittere insignia honorum: emeriti nanque exautorantur citra honorum amissionem. Est enim, ut diximus, exautorari, a militia dimitti. Itaque commodius exposuit Arrianus in titulo de liberali causa. l. qui de libertate. Exautoratus, inquit, id est a militia remotus. In quo significatu accipiendum est in titulo de re militari. exconsvl dicitur qui perfunctus est consulatu, sicut exquaestor qui perfunctus est quaestura. usitatius tamen ille dicitur consularis, hic uero quaestorius. Iu stinianus in prooemio Codicis: Thomam, inquit, quaestorem sacri palatij & exconsulem. non quod consulatum dimisit, ut exponit Accursius, sed quod est perfunctus consulatu , ut diximus. exemptilis , e, dicitur illud quod potest eximi siue detrahi ab alia re. Columella lib. nono de re rustica: Idcirco sunt exemptiles, ut cum res exigit, a paxillis deductae liberum exitum praebeant. Vlpia. de auro & arg. legato l. argumenta. Lapides siquidem exemptiles sunt. expvngere , idem est quod supra diximus, dispungere, hoc est calamo transuerso rationem cancellare. Plautus in Cistel. Nunc quod reliquum restat, uolo persoluere, ut expungatur nomen, ne quid debeam. Persius: Pupillum'ue utinam, quem proximus haeres Impello, expungam . Hermog. tit. de diuer. & tempor. l. in omnibus. Rationes, inquit, reipub. subscriptae & expunctae. extricare , est quod intricatum est expedire atque resoluere, siue enodare. Vlpianus libro nono ad legem Aquiliam. l. si seruus seruum. Si cum margaritas, inquit, maritus dedisset in usum extricatas, easque inuito, uel inscio uiro perforasset. Margaritae nanque non possunt intricari in lineam uel in uestem, nisi perforentur. igitur extricatas dixit pro solutas, & non perforatas neque in lineam redactas. F Falx messoria, est qua frumentum metitur. Falx putatoria, qua uites aliaeque arbores putantur. Falx foe naria, qua foenum secatur, quae dumaria quoque dicitur, qua etiam spinae uepresque caeduntur. Vlpia. de fund. instr. l. instrumenta. Falces, inquit. messoriae, putatoriae. familia , tum pro pecunia accipitur rebusque hae reditarijs, ut in lege duodecim tabularum cuius uerba ponuntur in titulo de uerborum significatione: Agnatus, inquit, proximus familiam habeto. id est, haereditatem. hinc titulus apud Iurisconsultos de familia herciscunda, id est, diuidenda haereditate. Alias familiae appellatione famuli & serui proprie continentur: unde & familia dicta est. Vlpianus libro 43. de ui & ui. l. j. Familiae, inquit, appellatione serui continentur . Item Vlpia. lib. 21. de aedili. edict. l. aediles. Familiae, inquit, appellatione omnes qui in seruitio sunt, continentur , etiam liberi. Hinc patresfamilias et familiarum dicti. & dicitur familias in genitiuo casu, quod apud antiquiores nomina primae declinationis in a terminata, as faciebant genitiuum : ut Naeuius: Rubens atque purpureus filij terras. et Liuius Andronicus: Escas habemus mentionem. pro terrae atque escae: neque habet accentum in ultima, quomodo nunc uulgus loquitur, sed in tertia a fine familias, hoc est, in secunda syllaba. ferrvminare , est per eandem materiam conglutinare, quemadmodum ferrum ferro adglutinatur, non interueniente alia materia. Plautus in Milite: Labra labellis ferruminauit, id est, premendo adglutinauit. Pomp. libro 41. de acquirend. rerum domin. l. quicquid: Quicquid, inquit, alieno argento ferruminaueris. Cassius quoque apud Paulum: Ferruminatio, inquit, per eandem materiam facit confusionem. lege replumbo, as, & quo differat a ferrumino, as. figlina , ae, est officina figuli, id est, illius qui fa cit uasa fictilia. Plinius lib. septimo: Figlinas, inquit, primus inuenit Choroebus Atheniensis. Idem libro 35. In crudis fictilibus urunt donec figlinum percoquatur. id est, opus figuli in figlina factum. Iurisconsultus de auro & argento legato. l. fundi. Cum in fundo, inquit, figlinas haberet. & in titulo de seruitutibus rusticorum prae diorum, saepe. fiscvs , siue fiscina, siue fiscella, textum est ex sparto. Est praeterea fiscus, textum in quod oliuae tritae immittuntur, ut torculari expressae exudent oleum cum amurca. Columella libro duodecimo: Intrita oliua nouo fisco includitur. Plinius libro 15. Fiscinas olearias spongia tergendas. Vlpianus in titu. locati. l. sed addes. Fiscos, inquit, quibus ad premenda olea utimur. Fiscus ex sparto quoque est saccus in quo numerosiores pecuniae adseruantur. Iuuenalis: Incrementa domus aerata multus in arca Fiscus. Cicero in Verrem: Fiscos complures cum pecunia. Sed quia principis pecuniae uectigales ita magnae sunt ut nequeant loculis aut crumenis minoribus capi, consueuerunt deferri in sparteis fiscis. Inde fiscus pro pecunia publica plerunque accipitur. Iuuenalis: Quicquid conspicuum pulchrumque ex aequore toto est, Res fisci est ubicunque natat. Vnde apud iurisconsultos titulus est, de iure fisci. & de fiscalibus debitoribus & exactoribus saepe legimus. flavivs , cognominatus est Iustinianus Imperator, non quod Flauios deuicit, ut Accursius interpretatur, neque quod capillos habuerit flauos, quod nusquam legitur, sed quod fuerit ex gente Flauia, ex qua fuerunt Vespasianus, Titus, & Domitianus. De quo Iuuenalis: Dum iam semianimem laceraret Flauius orbem Vltimus. fomenta , sunt medicamenta, dicta a fouendo, hoc est, calefaciendo & recreando. Ouid. Fomentisque iuuas uulnera nostra tuis. Inde est fomentare, & fomentatio, ut apud consultos iuris de leg. iij. l. si cui. Nec ea quidem quae fomentationis causa parata sunt. forma sutoris, est lignum illud quo calcei informantur. Horat. secundo Serm. Si scalpra & formas non sutor nautica uela. Vlpianus in tit. ad legem Aquiliam. l. sed & si. Si forma, inquit, calcei ceruicem percussit. Item Vlpianus tit. locati. l. item quaeritur. Si forma calcei tam fortiter ceruicem percusserit. fvgitivvs seruus, quo distet ab errone, diximus in uerbo erro, onis. Definitur autem ab Offilio in tit. de aedilitio edicto, in hunc modum: Fugitiuus est, qui extra domini domum, fugae causa quo se a domino celaret, mansit . Fugitiuarius autem est, ad quem se fugitiuus receperat: locus quoque fugitiuarius dicitur, ut apud Varronem lib. iij. de re rustica. de cochleis: Fugitiuarius, inquit, parandus est illis locus. Papinianus lib. 21. de praescriptis uerbis. l. si apud. Si apud te, inquit, ego & fugitiuarius deposuimus. fvlcimentvm , sustentaculum dictum a fulciendo, hoc est, sustentando siue sustinendo. Macrob. 7. Satur. Desertum iam fulcimentis suis labitur in ruinam. Apuleius in primo de asino: Pede altero fulcimentum quo sustinebat repello. Vlpianus de fundo instruc. l. quaesitum. Proinde, inquit, fulcimenta si qua habeat. fvltvra quoque , idem est quod fulcimentum, dictum utrunque a fulciendo, id est, sustinendo. Vnde Horat. per translationem dixit in secundo Serm. Ingens accedat stomacho fultura ruenti. Et Plinius Caecilius in Epistol. Corporis fulturis animus sustinetur. Vlpianus in tit. si seruitus uendicetur. l. sicuti autem. Sicuti, inquit, refectio parietis ad uicinum pertinet, ita & fultura aedificiorum uicini. fvllo , onis, est qui uestes polit emaculatque , non quod uulgo persuasum est, pannarius, id est, lanicij artifex. Martialis: Non tam saepe teret lintea fullo tibi. Fullonicam Nicias Megarensis primus omnium inuenit, ut scribit Plin. 7. Plautus in asinaria: Non didicisti fullonicam, non mirandum est. Vlpianus lib. 47. de furtis. l. itaque fullo. Fullo, inquit, uel sarcinator qui polienda uel sarcienda uestimenta accipit. In alia quoque lege cuius inicium est, sed si. diuersoria uel fullonica appellantur. fvndvs , est quicquid in solo possidetur, puta prae dium urbanum, praedium rusticum. Seruius in illud Virg. secundo Georg. Diues opum uariarum ac latis ocia fundis. Fundus, inquit, dicitur ex eo quod omnium rerum sit fundamentum. Vlpia. tit. de uerb. signific. l. locus, inquit, est, non fundus, sed portio fundi. Fundus autem aliquid integrum est. & infra lege, quaestio. & iterum lege, fundi. Fundus pro uasis potorij fundamento , ad cuius similitudinem, inquit Festus, fundus dicitur ager qui planus sit. Martialis lib. 8. Hi duo longaeuo censentur Nestore fundi. Paulus lib. 41. de acquir. rerum domin. l. sed si. Cuiusmodi poculi fundus ille sit: Scypho, inquit, fundus aut ansa. G Garvm salsugo erat ex certis quibusdam piscibus, puta scombro, halece, lacerto, & huiusmodi: utebantur autem eo pro salsamento siue conditura aliorum ciborum. Gari meminerunt poetae multis in locis. Plinius, Apicius, Galenus, caeteri. Vlpia. lib. 33. de penu leg. l. qui penum. Garum, inquit, amurca, mel. Accursius salsamenti genus esse dicit, ipsa ueritate coactus, sed quod sit non dicit. genivs , est deus uniuscuiusque hominis praeses, cui nos angeli boni nomen indidimus. Symmachus in oratione contra Christianam religionem, cui respondit D. Ambrosius: Vt animae, inquit, nascentibus, ita populis fatales genij diuiduntur. De genio principis Persius poeta: Dijs igitur genioque ducis centum paria ob res Egregie gestas induco. Vlpia. lib. 12. de iureiurando. l. si duo. Si quis, inquit, iurauerit in re pecuniaria per genium principis. germanicvs , Drusi Neronis filius ex iuniore Antonia, M. Antonij Triumuiri filia a Tiberio Caesare patruo adoptatus fuit, quod ab Augusto non alia ratione fuerit adoptatus quam si ab eo Germanicus adoptaretur. ex Tranquillo. Et Iustinianus Imperator lib. Institutionum primo, sic inquit: Diuus Augustus non antea Tiberium adoptauit, quam is Germanicum adoptauerit, ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse. Accursius tanquam de personis ignotis & obscuris loquens , quendam nomine Tiberium, & quendam nomine Germanicum appellat, qui quasi non sit Tiberius qui successit Augusto in principatu, & Germanicus ille qui praeter quam ingenij monumenta quae adhuc extant, & praeterquam quod Gaium Caligulam genuit, & quod quaesturam per quinquennium administrauit, & quod bis consul fuit, quique mortuo Augusto cum ab exercitu Caesar salutaretur, Imperium recusauit, atque de Germania triumphauit, unde illi cognomentum: quique ad orientem profectus, Armeniae regem superauit, Cappadociam in prouinciae formam redegit, atque Antiochiae obijt, agens aetatis annum quartum & trigesimum. gymnasivm , locus est ubi nudi exercentur, maxime in palaestra, quoniam gymnos nudus interpretatur. Manilius lib. 4. Gymnasium praefert uultu, fortesque palae stras. & per translationem pro schola & literarum exercitio. Iuuenalis: transi Gymnasia atque audi facinus maioris Abollae. de excusation. l. sed &. Medicos, inquit, immunes esse a gymnasijs. glans , complura significat, sed significatus deducuntur ab arboris glande, cuius tredecim genera ponit Plin. Iurisconsultus tamen latius diffinit glandis appellationem in tit. qui est de glande legenda. l. prima. Glandis, inquit, nomine omnes fructus continentur. Item de uerborum signific. l. qui uenenum. Item l. sylua. glarea , terra est lapillis permixta, qualis est quae post effossum terrae tergum ex scrobibus eruitur. Virgil. 2. Georg. Nam ieiuna quidem cliuosi glarea ruris. Columella lib. 2. Cum parte dimidia lapides minutos uel glaream repererint. Paul. lib. 30. de aqua pluuia arcenda. l. supra iter glarea iniecta. Item de uia publica. l. j. In uiam terrenam glaream immittere. glavcinvm , unguenti genus est, siue ex herba glaucio sic dictum, quod ualet ad oculorum scabritias, siue glaucinum, id est, uiride, quale est quod chirurgi tempestatis nostrae Vnguentum apostolorum uocant . Pompon. tit. de auro & arg. leg. in l. in argento. Vnguentis autem legatis, non tantum ea legata uidentur quibus ungimur uoluptatis causa, sed & ualetudinis, qualia sunt conagena, glaucina, erina, rhodina, murrhia, nardum purum. Conageni unguenti a Congena Syria unde aduehebatur, cognominati, meminit Galen. in 3. decameridon. Crina, unguenta sunt quae fiunt ex lilio rubenti. Plin. lib. 21. ubi de lilij generibus: Est, inquit, rubens lilium quod Graeci crinon appellant. Rhodina dicta a Rhodo quod est rosa. Per Nardum purum, pisticum , id est, non adulteratum , intelligit. grammatophylacivm , locus est ubi publice literarum monumenta seruantur, a grammatis, hoc est literis, & phylazo seruo. dicitur etiam archion siue archiuum. Vlpia. lib. 48. dig. tit. de poenis. l. moris. Quo loco, inquit, in publico instrumento deponuntur, archiuo forte uel grammatophylacio. grassari uidetur uerbum ab impetu gradiendi , & qui ex insidijs uiatores adoriuntur, grassatores dicimus. Iurisconsultus de suspectis tutoribus. l. quia grassandi, inquit, in re familiari facultatem praestat. & ibidem l. tutor. Si forte, inquit, grassatus sit in tutela. in l. quoque cuius initium est, apud Labeonem. Deinde, inquit, mulae a grassatoribus fuerint ablatae. gvttvrosvs , is dicitur qui guttur habet tumidum, quale genus hominum in locis montanis uidemus. de quibus Iuuenalis: Quis tumidum guttur miratur in alpibus. Vlpia. tit. de aedilitio edicto. l. qui clauum. Si quis, inquit, natura gutturosus sit. H Hamvs , cum sit quo pisces capiuntur, & hami praeterea sint ex quibus lorica texitur, necesse est apud Vlpia. in tit. de fundo instr. l. instrumenta. per hamos nos intelligamus annulos quosdam ferreos, ad multos usus domesticos, puta ex quibus equi, muli, & asini deligentur. Canales, inquit, & harpagones, & hamos instrumento contineri constat. harpagones , unci sunt ad rapiendum apti, ab harpago quod est rapio dicti. hos Plinius scribit ab Anacharsi Scytha primum inuentos. Liuius lib. 30. Asseres ferreo unco praefixi, harpagones uocant milites. Item Vegetius lib. 2. de re militari. Habet legio ferreos harpagones, quos lupos uocant. Lege hamus supra. hercisco , is, est diuidere: nam hercium est diuisio. Cic. 1. de orato. Qui quibus uerbis hercium fieri oporteat, nescit. Idem Herciscundae familiae causam agere non possit. Apul. lib. 9. de asino: Neque herciscundae familiae, sed de communi diuidundo formula tractabo. lib. 10. dig. ti. est de fa. herc. hermaphroditvs , Veneris & Mercurij filius fuit, unde & nomen illi, quoniam Hermes est Mercurius, & Aphrodite Venus. hic cum in Salmacidis fonte nataret, a Nympha deprehensus, ab eademque implicitus utriusque naturam reportauit: qua de re fabula est perlonga apud Ouid. 4. Meta. nunc autem hermaphroditi uocantur quos antiquiores androgynos, id est, semiuiros & semifoe minas appellant. Plin. lib. 7. & Gellius lib. 8. sunt autores. Vlpia. tit. de liberis & posth. l. sed est. Hermaphroditus, inquit, & maxime si in eo uirilia praeualebunt. hydromeli , a Graecis dicitur, quae sit apud Latinos aqua mulsa. Hispani uocant adoxa. constat nanque ex aqua & melle, unde & nomen: nam hydor est aqua, & meli mel. Plin. lib. 14. Fit uinum, inquit, ex aqua & melle tantum: hoc uocatur hydromeli. Idem lib. 31. Hydromeli quoque ex imbri puro cum melle temperabitur. Vlpia. lib. 33. dig. in tit. de tritico & uino legato. l. si quis. Neque ceruisia, inquit, continebitur, neque hydromeli. hierophylax , acis, interpretatur sacrorum custos, quod hieros est sacer, & phylazo custodio. Latine tum aeditui, tum aeditimi appellantur. Scaeuola in tit. de annuis leg. l. annua. Sacerdoti, inquit, & hierophylaci & libertis. pro quo mendose legitur gerophylaco. hierapolis , nomen est complurium ciuitatum: alia nanque est in Asia proprie dicta, alia in Creta, alia in Theutrania, alia in Syria: unde Hierapolitani sunt appellati, de quibus Iuriscons. in tit. de aqua cot. l. j. ubi legitur apud Hierapolitanos fieri aquis calidis irrigationem . Item de poenis. l. crimen. Hier apolitanis, inquit, scripserunt. hypocavstvm , fornax est in balneo subdita caldarijs calfaciendis: dictum ab hypo, quod est sub, & cauo calefacio. Est praeterea hypocaustum , fornax ad calefaciendum cubiculum siue coenaculum, uulgus appellat stufas. Papinius in primo Syluarum : Tenuem uoluunt hypocausta uaporem. Plin. Caecil. in epist. Cohaeret hypocaustum & si dies nubilus immisso uapore solis uicem supplet. Ambrosius lib. 6. hexameron: De hyeme forsitan quereris, quia nulla tibi hypocausta anhelantibus ignibus uaporantur . Vlp. de leg. lib. iij. l. ligni appellatione. Siue diae tarum, siue hypocaustorum, siue ad calcem. Idem in tit. mandati. l. si quis mihi. Sphaeristerium, inquit, hypocausta, & quaedam ualetudini apta. Accursius nunc aegrotorum dicit esse stationem, nunc subterraneum locum. hypotheca , interpretatur suppositio, & significat etiam pignus quod pro aliqua re supponitur. Vnde & apud Iurisconsult. titul. est de distractione pignorum uel hypothecarum. l. cum tabernam. Non certificationem , inquit, sed suppositionem a me accipere. hoc est, uocabulo usitatiori, hypothecam. Item lib. 20. de pignor. & hypothec. l. res. Inter pignus, inquit, & hypothecam tantum nominis sonus differt. Hinc hypothecarius dictus, penes quem remanet hypotheca siue pignus. ut in tit. de separationibus. l. j. Hypothecarius, inquit, creditor. horrevm , est repositorium non solum frugum, frumenti, & uini, sed caeterarum quoque rerum, quae adseruari consueuerunt. De horreo frumenti Virgil. primo Georg. Illius immensae ruperunt horrea messes. De horreo uini Horatius in Odis, & Iurisconsult. in tit. de fundo instr. l. tabernam. Legauerat, inquit, horreum uinarium cum uino & uasis & instrumento . De horreo aliarum rerum in tit. de emptione & uend. Clauibus, inquit, traditis, ita mercium in horreis conditarum possessio tradita uidetur, si claues apud horrea traditae sunt. Item in tit. locati. Dominus, inquit, horreorum effractis & compilatis horreis non tenetur. Hinc horrearius, qui praepositus est horrei custo diae. ut libro 19. digestorum, in titulo, locati & conducti. l. cum in plures. Rerum, inquit, custodiam quam horrearius habet. Item l. Caelius. Cum horreario, inquit, agendum. Et merces horreaticae dicuntur, quae in horreis adseruantur. ut in titulo, de conditis in publicis horreis. l. nulli. Codice. Nulli, inquit, posthac horreaticas species contingendi copia datur. I Ianthinvs , na, num, color est uiolaceus, quoniam ion Graece, uiola interpretatur Latine. Plinius lib. 22. Appellata, inquit, ia, & ab ijs ianthina uestis. Persius: Hic aliquis cui circa humeros & ianthina laena est. Martialis: Coccina famosae donas & ianthina moechae. Vlpianus de legatis tertio. l. si cui. Buccinum, inquit, & ianthinum continetur. Et fere quoties in libris digestorum , & in literis sacris legitur hyacinthinus color, intelligendus est uiolaceus, id est, coloris uiolae. ilienses , dicti sunt populi ab urbe Ilio, clarissima omnium quae fuerunt in Asia, uel ex eo quod inde profecta est tota Romanorum nobilitas. De quibus Callistratus libro 27. digestorum, titulo de excusationibus. l. non tantum . Iliensibus, inquit, propter inclytam ciuitatis nobilitatem, & propter coniunctionem originis Romanae. impostores , dicuntur deceptores, & qui fallunt praestigijs quibusdam: dicti ab imponendo, quod est decipere. Iuuenalis: Facile est barbato imponere regi. & Martialis: Callidus imposuit nuper mihi caupo Rauennae. Vlpianus libro 21. de aedilitio edicto. l. ob quae uitia, Non gulosos, inquit, nec impostores. Accursius impostores interpretatur qui imponunt aliquid alicui. Inde dicta impostura, pro deceptione. Ambrosius in episto. ad Corinthios primam: Omnis impostura tenebras petit, & falsa pro ueris ostendit. Vlpianus, lib. 47. de crimine stellionatus. l. stellionatus. Item si quis imposturam fecerit. inavris , quod a Graecis dicitur enotion, ornamentum est ex auribus foeminarum dependens. Plautus in Menech. Inaures da mihi faciendas pondo duûm nummûm. Vlpianus de auro & argento legato. l. argumento. Veluti inaures, armillae, uiriolae. Item. l. pediculis. Inaures in quibus duae margaritae. inciles fossae, siue incilia, sunt quae a Graecis dicuntur dyoriges, & sunt per quas aquae pluuiales deducuntur ex satis. Apuleius libro nono de asino: Viam lacunosis incilibus uoraginosam. Cato de re rustica: Per hyemem aquam de agro depellere oportet, fossas inciles puras habere. Festus Pomp. Fossae quae in uijs fiunt ad deducendum aquam siue deriuationes de riuo communi factae, inciles dicuntur. Vlpianus libro 40. digestorum, titulo de riuis. l. j. Incile est locus depressus ad latus fluminis, ex eo dictus quod incidatur. Inciditur enim uel lapis, uel terra, unde primum aqua ex flumine agi possit. Idem Vlpianus in eodem libro, titulo ne quid in flumine publico. l. j. Si incile, inquit, ducat, & alio loco fiat. Meminit quoque incilis in titu. de aqua cotid. l. j. incrvstare , est crustam parieti, uel alicui alteri rei inducere, siue ex calce, gypso, argilla, siue ex lapide, aut alia materia. Horatius primo Sermonum: Syncerum cupimus uas incrustare. Varro apud Marcel. Pauimenta, inquit, & parietes incrustatis. Proculus libro octauo digestorum de seruitutibus urbanorum praediorum. l. quidam. Parietem, inquit, communem incrustare licet. Et paulo post: Quod obseruari in incrustatione oportet. Item de uerborum significatione. l. impensae. Paulus ait, incrustationes, loricationes, & picturae. indictio , est denunciatio, quia indicere est denunciare. Horatius in primo Sermonum: Ventri indico bellum. Idem in episto. Indictis comes ire Latinis. Vlpianus libro 38. digestorum, titulo de operis libertorum. l. libertus. Cui post indictionem, inquit, operarum. Atque aliubi: Si indictione temporariae indictae sunt. indvciae , sunt dictae quod in diem certum ab utrisque hostibus dantur. Plinius libro septimo: Inducias, inquit, Lycaon primus inuenit. Paulus libro 49. digestorum, titulo de captiuis. l. postliminium. Induciae, inquit, sunt, cum in breue & in praesenti tempore conuenit, ne inuicem se lacesserent hostes. Accursius satis inepte inter inducias & treugam differentiam facit, cum treuga non sit magis latinum, quam guerra, quam omagium, quam feudum, quam tenuta, quam mille alia, quibus isti nulla necessitate coacti utuntur. indvcere , praeter alios sensus quos habet plures, significat etiam expungere & cancellare, hoc est, transuerso calamo quod scriptum erat delere. Vlpianus in titulo de ijs quae delentur. l. cancellauerat. Cancellauerat autem quis testamentum uel induxerat. Item: Si nomina omnia induxerat ut proponitur. Item: Quae in te stamento legi possunt, ea inconsulto deleta uel inducta nihilominus ualent, consulto non ualent. hinc inductio pro abolitione & litura. inficiatio , est negatio. ab inficior, inficiaris, quod est ire inficias, siue negare. Cice. de partitionibus: Rationem, inquit, habet criminis, inficiationemque facti. Neratius libro 46. digestorum, titulo iudicatum solui. l. ex iudicatum. Ad inficiationem, inquit, compelli eum qui sine iudicio partem dare paratus est. institor , ut inquit Iurisconsultus, libro 14. digestorum, in titulo de institoria actione. l. institor. est qui tabernae loco'ue ad emendum uendendum'ue praeponitur. Atque ibidem: Institor, inquit, appellatus est ex eo quod negocio gerendo instet. Iuuenalis: Institor hybernae tegetis niueique cadurci. Accipitur etiam pro eo qui circumfert per urbem merces uaenales: ut in eodem titulo. & apud Ouidium in primo de arte: Institor ad dominam ueniet discinctus emacem. insvla praeter notam illam significationem, significat etiam domum in urbe ab alijs domibus seiunctam. Cornelius Tacitus: Germani suam quisque domum spacio circundat, nullis cohaerentibus aedificijs, more insularum. Festus quoque Pomp. Insulae, inquit, dictae proprie quae non iunguntur communibus parietibus cum uicinis, circuituque publico aut priuato cinguntur: a similitudine uidelicet earum terrarum quae fluminibus aut mari imminent. In hoc significatu crebro reperitur insula apud Iurisconsultos. Vnde insularius, dominus siue custos huiusmodi insulae. interpolare , est in aliam formam mutare, & quodammodo mangonizare. Plautus in Amphitrione: Illic homo me interpolabit, meumque os finget denuo. Ambrosius ad Horatianum : Nostrorum peccatorum, in poenis ultricibus interpolari. Vlpianus 21. digestorum titulo de aedilitio edicto. l. praecipiunt. Interpolant , inquit, ueteratores, & pro nouitijs uendunt. id est, in habitum nouitiorum mutant. intertritvra , siue intertrimentum, est (ut inquit Varro de lingua Latina) dictum ab eo quod duo inter se trita & diminuta sunt, ut in nummis aureis quod ex usu & attrectatione consumitur , & in uestibus alijsque rebus quae usu deteruntur. Liuius lib. 34. In auro, inquit, nihil intertrimenti fuit. Idem lib. 32. Intertrimentum argenti suppleuerunt. Scaeuola lib. 33. de pignoratitia actione. l. pignori. Quaero intertrituram quae ex operis facta est. Atque ibidem iterum utrobique pro detrimento. irenarcha , interpretatur pacificator, siue pacis conciliator: nam irene interpretatur pax, & archos est princeps. Erant autem irenarchae uiri boni & prudentes, quales significat Virgilius in primo Aeneidos: Ac ueluti magno in populo cum saepe coorta est Seditio, saeuitque animis ignobile uulgus &c. Sub hoc habitu fuit Domitiani Caesaris statua equo posita, de qua Papinius in principio Syluarum: Dextra uetat pugnas. Talem quoque Persius poeta significat, cum dicit: Fert animus calidae fecisse silentia rixae Maiestate manus. In Codice Iustiniano titulus est de irenarchis, quos Accursius interpretatur iram arcentes, quasi irenarcha nomen esset Latinum. Martianus libro 48. in titulo de custodia & exhibitione reorum. l. diuus Hadrianus, irenarcharum saepe meminit. isavri , populi sunt Ciliciae contermini, qui in mari quondam piraticam exercuerunt, quos Pub. Seruilius profligauit, qui cognomen Isaurici ex ea uictoria retulit. Iam uero Isauri & Cilices, pro piratis accipiuntur. ut Iuuenalis: Piratae Cilicum. & Iustinianus in Codice, titulo de ferijs. l. prouinciarum. Latronum, inquit, & maxime Isaurorum. isostates , potest interpretari aequalitatis recognitor: nam Isos interpretatur aequalis in Codice Iustiniano de ponderationibus & auri illatione. l. quoties. Quoties, inquit, de qualitate solidorum orta fuerit dubitatio, placet quem sermo Graecus appellat isostaten pro sua fide & industria, ut neque fallat neque fallatur, contentionem dirimere. Accursius interpretatur ab igos, uictoria, & state militia. neque enim igos est uictoria: sed nice: neque state militia, sed stratia: sed neque uictoria & militia faciunt ad rem. ivgvm , pro pari duorum animalium plerunque accipitur, ut apud Plin. lib. 10. de aquilis. Vbi aquilarum, inquit, non sit iugum . Varro de lingua Latina: Iugum , inquit, & iumentum a iunctu. Virg. 5. Aenei. Nec sic undantia lora Concussere iugis. Vlpia. lib. 21. dig. de aedilitio edicto. l. aediles aiunt. saepe iugum in hac significatione ponit. L Labrvm , uas est patulum grandioris aquae capax, qualibus in Baetica mea utuntur ex argilla fictis ad lauatrinam, & usus coquinarios. Virgilius octauo Aeneidos: Sicut aquae tremulum labris ubi lumen ahenis. Cicero in episto. labrum si in balneo non est, fac ut sit. Vlpianus libro 19. titulo de emptione & uenditione . l. limes. Labra, inquit, salientes fistulae. Accursius exponit labra, quia per labrum imaginis aqua salit, non minus inepte quam id quod aliubi Digitum interpretatus est, id est, quantum fluit per digitum statuae lacertvs , piscis est, qui a Graecis colias dicitur. dictus lacertus quod ad similitudinem lacertorum picturas habet. Commendabantur autem lacerti Sexitani ex Hispaniae urbe Sexi. Martia. Et sexitani ponatur cauda lacerti. Ex lacertis autem fieri solita esse salsamenta, ostendit Cornelius Celsus dicens: Piscium qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen grauissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis est lacertus. Sexitanorum salsamentorum meminit Strabo. Vlpia. in tit. de penu legata. l. qui penum . Lacertos, inquit, cum muria sua contineri, Labeo ait. Est autem Muria salsugo exudans ex piscibus salitis, qua utebantur antiquiores ad ciborum condituras. lacvnar , siue laquear, siue lacus, est tecti elegantior fabrica. Cicero quinto Thuscul. quaest. Fulgentem gladium ex lucanari seta equina appensum. Horatius in secundo Carminum: Non ebur neque aureum mea renidet in domo lacunar. Vlpianus titulo de fundo instructo. l. quaesitum. Scalae, inquit, quae lacunaribus admouentur , instrumenti sunt. lapis , pro milliario, hoc est, mille passibus, ali quando accipitur, quoniam antiquiores soliti erant milia quaeque passuum lapidibus signare: id quod uidemus in uia quae ducit Salmanticam ex Emerita Augusta. argenteam uulgus appellat. Martialis: Rura nemusque sacrum dilectaque iugera musis Signat uicina quartus ab urbe lapis. Idem alibi: Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum. Martianus tit. de excusationibus. l. propter litem . Ne ultra centesimum, inquit, lapidem tutelam gerat. laser , eris, quod a Graecis Silphium appellatur, succus est herbae, quam in Cyrenaica regione inuentam Laserpitium uocant. a medicis & pharmacopolis tempestatis nostrae appellatur Assa. Plinius libro 19. Laserpitium, quod Graeci silphion uocant, in Cyrenaica prouincia repertum, cuius succum uocant laser. Pau. in tit. de penu legata. l. non omne. Sed quod quidam, inquit, negauerunt piper ligusticum, careum, laser, & caetera eiusmodi, in penu non esse, improbatum est. latvs clauus, quemadmodum diximus in uerbo clauus, nodus erat ex purpura, siue ex auro uesti intertextus, & qui poterant uti huiusmodi uestibus, tum Laticlauij, tum Angusticlauij dicebantur. Erat autem uestis senatoria, ut exponit Acron, in illud Horatij primo Sermonum: Quo tibi Tulli, Sumere depositum clauum fierique tribunum. Plinius, lib. octauo: Tunicam lati claui in modum gausapi texti. Ouid. quarto de trist. Induiturque humeros cum lato purpura clauo. Iurisconsultus in quadam lege, cuius initium est, Imperator. Vt ecce, inquit, si uxor uiro lati claui, petenti. pro lati clauio. lavtica , dicuntur quaecunque ad lautitiam atque elegantiam cultus & mensae pertinent. titu. de auro & arg. leg. l. argumento. Mundo, inquit, muliebri continentur lautica, acus, reticula, & huiusmodi. laxamentvm , siue laxitas, dicitur quies siue cessatio a labore. Valerius de fortitudine. Ad confirmandos, inquit, animos salubre laxamentum daret. Cicero in primo officiorum: Adhibenda est, inquit, cura laxitatis. Nerat. lib. 50. tit. de uacatione & excusat. mu. l. tempus. Cum laxamento quodam itineris. lectica , est uehiculum in quo quispiam fertur ab hominibus: quod si a quatuor uehitur, tetraphorum dicitur: si a sex, hexaphorum: si ab octo, octaphorum. Martialis: Laxior hexaphoro tua sit lectica licebit. Et Iuuenalis: Densissima centum Quadrantes lectica petit. eadem & Sella dicitur. unde idem poeta subdit de eadem lectica: Ostendens uacuam & clausam pro coniuge sellam. Paul. lib. 8. de seruitutibus rustic. praed. l. qui sella. Qui sella, inquit, aut lectica uehitur, ire, non agere dicitur. Accursius sella, id est, equo: lectica, id est, curru interpretatur, quod utrunque ex eo quod diximus falsum est. lecticarivs , seruus est qui lecticam humero fert. Sueton. in Othone: Muliebri sella in castra contendit, ac deficientibus lecticarijs cum descendisset. Seruius Sulpi. in quadam ad Ciceronem epistola: Coactus, inquit, sum in eadem illa lectica lecticarijsque meis in urbem eum referre. ut in tit. de legatis primo. l. si ex toto. Si ita, inquit, legatum sit lecticarios octo. Item Vlp. de leg. iij. l. item. Legato continentur mancipia, puta lecticarij qui solam matrem familias portabant. liberi , orum, non solum dicuntur filij, sed etiam nepotes, pronepotes, & deinceps: & quanquam non declinetur nisi in numero multitudinis, de uno tamen liberos dicimus. Ex A. Gellio lib. 2. Vlpia. in tit. de pollicitationib. l. inter liberos. nepotem quoque contineri diuus Pius rescripsit. Item Callistratus tit. de uerborum sign. l. liberorum appellatione. &c. libertinvs a liberto non eo differt, quod uulgus putat: & cum dixi uulgus, non excludo Accursium, qui & ipse unus est ex imperita multitudine, nam cum idem sit libertus quod libertinus, sola ratione differunt, quoniam libertus nomen est ad aliquid, semperque refertur ad eum cuius est libertus, hoc est ad patronum: ut libertus Caesaris, libertus Ciceronis. & de operis libertorum, subaudi quas debent suis patronis liberti. Libertinus uero nomen est absolutum, tantumque dicit conditionem, hoc est, tertium illud genus hominum, qui nec sunt serui neque liberi. Hinc est quod Iustinia. in primo lib. Institutionum titulum fecit de ingenuis & libertinis, quia ibi non agitur nisi de conditione nullo habito respectu ad patronos. Hanc differentiam primus omnium animaduertit adnotauitque Laurentius Valla uir harum rerum diligens indagator atque acerrimus inuentor. libitinarivs , dicitur funeris curator, quem supra diximus desinatorem appellari: nam pollinctor est qui cadauer effert, comburitque aut sepelit. dicti sunt autem libitinarij a libitina, id est, funere, dicta libitina a Venere libitina, quae Romae habuit templum, iuxta quod uendebantur quibus erat opus ad funus, puta unguenta, ly chni, papyri, cerei, funalia. Sed cur ea iuxta Veneris templum, quae iocorum uoluptatumque dea est, uendebantur, Plutarchus in problematis causam narrat, ut uidelicet cum homines libidinibus dant operam, meminerint se aliquando morituros. Vlpian. lib. 14. tit. de institoria actione. l. quicunque . Si libitinarius, inquit, seruum pollinctorem habuerit, isque mortuum sepelierit. Accursius desipit, nescio quae somnia referens. librarivs , est qui libros scribit: nam scriptor non tam dicitur qui libros scribit, quam librorum compositor. Mart. de libris suis: Non meus est error, nocuit librarius illis. Cice. 3. de Orat. Neque librariorum notis, sed uerborum & sententiarum modo. Callist. tit. de iur. immu. l. quibusdam. & saepe alias. licitor , aris, est in auctione precium pro re uenali offerre. Plin. lib. 7. Aristidis pictoris unam tabulam centum talentis rex Attalus licitatus est. Inde licitator, qui eiusmodi precium offert. Cice. in epist. Ad Marium: Quoniam precium tuum noui, in licitatorem potius ponam , quam illud minoris uaeneat. Licitatio quoque , ut Paul. lib. 39. dig. tit. de publicanis & uectig. l. licitatio. Licitatio, inquit, uectigalium, quae calore licitantis, &c. Et paulo post: Licitatores, inquit, uectigalium. lictores , dicuntur qui ante Praetores, aut Consules ferebant insignia magistratuum, hoc est, uirgarum fasces & secures: dicti a ligando, ut scribit Gellius lib. 11. quod uidelicet iussu Consulum aut Praetorum uinciebant sontes: aut quemadmodum Festus ait, quod uirgarum fasces ligatos praeferebant , quibus imperante magistratu, delinquentibus plagas ingerebant. De manumissis uindicta. l. manumissio. Manumissio, inquit, per lictores. ligna , orum, in numero multitudinis proprie dicuntur, quae comburendi causa comparata sunt. ut apud Martialem: Ad uillam moneo rustice ligna feras. Et apud Horatium: In syluam ne ligna feras. In singulari quoque in eadem significatione reperitur. Vlpia. in tit. de leg. iij. l. ligni appellatione. Materia, inquit, est illa, quae ad aedificandum fulciendumque aedificium est necessaria. Lignum uero quicquid comburendi causa comparatum est. ligvsticvm , herba est in montibus Liguriae nascens, a iunioribus medicis leuisticum appellatum. Est autem liguria regio Italiae, inter Varum & Macram amnes, ad Apennini dextram, in qua est Genua. De ligustico Plin. Columel. Apitius, proinde omnes medici meminerunt, leuisticum corrupto uocabulo appellant. Paul. lib. 33. in tit. de penu legata. l. non omne. Piper, inquit, ligusticum, careum, & laser. liminarcha , potest interpretari liminis, hoc est limitis praefectus, & est ille qui gerit curam tuendorum prouinciae limitum , praeficiturque militibus limitaneis. Arcadius lib. 50. tit. de munerib. l. munerum ciuilium, &c. limitanei , milites dicuntur qui sub liminarcha prouinciae terminos tuentur. Capitolinus: Reparato, inquit, de limitaneis Daciae exercitu. Iustinianus quoque de officio Praetoris Aphricae. l. quas deo. Pro limitaneis, inquit, ordinandis, quia necessarium nobis esse uidetur, ut extra comitatenses limites limitanei constituantur, qui possint & castra, & ciuitates, & limites defendere. Et paulo post: Si commotio aliqua fuerit, possint limitanei sine comitatensibus militibus &c. linea margaritarum, est series margaritarum pertusarum, quae sint filo insertae. Scaeuola lib. 35. ad legem Falcidiam. l. lineam. Lineam, inquit, margaritarum. Item Vlpia. lib. 47. tit. de furtis. l. si quis uxori. Si linea margaritarum surrepta sit. lytos , interpretatur solutus, a lyo quod est soluo. Iustinianus in prooemio digest. Quia solitum erat, quarti anni studiosos, Graeco, & consueto quodam uocabulo lytas appellari, hoc est solutos. pro quo mendose legitur hircos, ex Pandectis Florentinis adnotante Politiano: nam pro eo quod in recentioribus libris habetur hircos & coloritas, legi oportet lytas & prolytas: quid autem sint, lege prolytae. logista , dicitur is qui reddendis rationibus prae est: nam logos inter caeteras significationes interpretatur computatio: & logistice est ipsa ars computatoria, quam uulgus algorismum uocat. Iustinianus in tit. de modo mulctarum . l. curator. Curator, inquit, reipub. qui Grae co uocabulo logista nuncupatur , mulctandi ius non habet. logographvs , potest interpretari rationum scriptor, quo uocabulo utitur Iustinianus lib. 10. in tit. de tabularijs, scribis, & logographis. loricatio , est tectorium parieti in modum loricae super inductum, idem fere quod incrustatio. Vitruuius lib. 6. Duplicem, inquit, praebeat contignationi loricationem. Plin. lib. 8. Ichneumone cum aspide pugnaturo: Mergit, inquit, se limo saepius siccatque sole, mox ubi pluribus eodem modo se corijs loricauit, in dimicationem pergit. Paulus de uerborum signific. l. impensae. Incrustationes, inquit, loricationes & picturae. lvdicrvs , a, um, non ludicer, is, quod Priscianus putauit, dicitur quod ad ludum pertinet. Virg. 12. Aenei. Neque enim leuia aut ludicra petuntur. Horatius secundo epistol. Valeat res ludicra si me Palma negata macrum. De accusationibus. l. qui iudicio. Qui artem, inquit, ludicram fecerit. hoc est scaenicam siue theatralem aut circensem, ubi ludi fiunt. lvgdvnensis colonia, quae Lugdunum cognominatur, ciuitas est nobilissima Heduorum in Gallia Lugdunensi ab ipsa cognominata. Meminit illius Iurisconsultus lib. 50. dig. in tit. de censibus. lvdvs literarius, pro schola accipitur ubi literae docentur : magister quoque ludi, is dicitur qui literas docet. Martia. Quid tibi nobiscum est ludi scelerate magister? & per translationem. Terent. in Ecyra: In eodem mihi omnes uidentur ludo doctae ad malitiam, & ei ludo si ullus est ludus, magistram hanc esse satis certo scio. Vlpia. lib. 41. tit. de uarijs & extra. cog. l. j. ludi literarij magistri. lvscvs , is dicitur qui altero oculo caret, qui Grae ce monophthalmus appellatur, hoc est unoculus. Hiero. de uiris illustribus: Acacius, inquit, quem quia luscus erat, monophthalmum appellant. Martia. Thaida Quintus amat, quam Thaida? Thaida luscam. Vnum oculum Thais non habet, ille duos. Modest. in tit. de uerb. sign. l. inter stuprum. Vitium, inquit, est perpetuum impedimentum, ueluti si luscus sit. Inde fit uerbum eluscare, de quo in suo loco diximus. Neque est, ut Accursius & si qui sunt alij qui id dicant, qui lumine adhibito nihil uidet, sed ut diximus qui est orbatus altero oculo. lvstramentvm , ti, est purgatio facta per ueneficium aut sacrificium, aut incantationem, dictum ab eo quod est lustro, as. Virg. 6. Aeneid. Lustrauitque uiros, dixitque nouissima uerba. Ouid. 10. Meta. Magico lustrabere ritu. Marcellus lib. 48. ad leg. Corneliam de ueneficijs & sicarijs. l. eiusdem. Si quis, inquit, lustramenti causa dederit cantharidas. M Magister , nomen dignitatis est, & magistratus siue magisterium, ipsa magistri dignitas. Vnde magister equitum , qui a Dictatore praeficiebatur equitibus: & magister populi, qui pecuniae diuidundae per populum praepositus est: & magister militum , qui militibus praeest: & magister scrinij, id est, qui libros principis adseruat: & magister pecoris, qui pastoribus reliquis praefectus est. malleatvs , dicitur liber qui iam est ligatus, punicatusque . Sed quia libri malleabantur antequam consuerentur, id quod uidemus nostro tempore fieri, malleati dicebantur, pro eo quod sequitur. Vlpia. tit. de legatis iij. l. librorum. Libri, inquit, nondum malleati & perornati continebuntur. malobathrvm , arbor est odorata ex Syria, quae nomine speciali folium appellatur, unde fiunt unguenta quae dicuntur foliata. Horat. in 2. Carm. Nitentes malobathro Syrio capillos. De folio malobathri meminerunt saepe Galenus & Apitius. Martianus lib. 39. tit. de publicanis. l. interdum. Malobathrum, aroma Indicum. non malabastrum. mandragora , herba est nota, cuius duo sunt genera: alterum nigrum, quae foemina existimatur, alterum candidum, qui est masculus. Habet uim soporiferam, atque prouocandi somni gratia dari consueuit. quia frigida est, ac prope uenenum . Columella in horto: Quamuis semihominis uesano gramine foeta Mandragorae pariat flores, moestamque cicutam . Marcellus lib. 48. dig. ad le. Cornel. de ueneficijs. l. eiusdem , mandragoram inter uenena ponit. Ex quo fit, ut mirandum sit quid per mandragoram interpres sacrarum literarum intellexit in Genesi, capite 30. Et Cant. 7. mango , onis, est non modo seruorum uenditor, sed aliarum etiam rerum, quae ut carius uendantur, solent a uenditoribus adornari. Vnde est mangonizare agros & equos, pro eo quod est colere. Et Plinius lib. 37. politores gemmarum, mangones appellat. Martia. Millia pro puero centum me mango poposcit. Seneca in Epist. Mangones, quicquid est quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt. Aphricanus de uerb. sig. l. mercis appellatione, quo distet a uenaliciario monstrat. mappa , mensae stragulum est, quemadmodum & mantile, siue toral. Erantque duo genera, alterum rasum, alterum uillosum, hoc est in tapetis similitudinem contextum, quod & gausape dicitur. Martial. in disticho cuius index est, Mappa uillosa: Nobilius uillosa tegant tibi lintea citrum. De mantili quoque uilloso Virgilius in primo Aeneid. dixit: Tonsisque ferunt mantilia uillis. quod Seruius pro minutis exponit. Ouidius quoque in quarto Fast. Duxerat ad dextram uillis mantile solutis. Florentinus libro 33. de supellectili legata, lege supellectili. Toralia, inquit, & mappa uillosa. Pro quo mendose legitur. & oralia in panaliosa, nihili uerba. materia , proprie dicitur circa quam uersatur faber tignarius siue lignarius. In communiori tamen significatu dicitur de subiecta cuiusque artis materia. Paul. lib. 18. titu. de periculo & commo. l. quod si. Neque materia empta si furto perisset. mediastinvs , quemadmodum Priscianus in quinto carmine scribit, a medio uidetur componi, quia medias partes balnei tenet. hoc est, qui in medio lauantum stat. Horatius in primo epistol. Tu mediastinus tacita prece rura petebas. Acron in media urbe uiuens interpretatur. Porphyrion in media urbe siue balneo exponit. Vlpianus libro 47. titulo de iniurijs. l. item apud. Multum interest qualis seruus sit, bonae frugi, an mediastinus. mereo , meres, merui, est militare, siue stipendium in militia facere. Lucanus in sexto: Castrorum in plebe merebat. Iuuenalis: Castrorumque aera merentem. Suetonius in Iulio: Meruit & sub Seruilio Isaurico. libro 49. digestorum titulo de re militari, pro eo quod in libris antiquis legitur merere, in recentioribus scriptum est, militare. metalla , dicuntur uenae unde eruitur argentum, aes, & caetera quae uulgus indoctum appellat me talla. dicta sunt autem metalla a metello, quod est scrutor siue inquiro: aut dicuntur metalla, quod alia uena post aliam inueniatur. quod uidetur Plinius libro 34. significare, ubi scribit quod ubicunque una uena est inuenta, non procul alia inueniatur. Hinc metallarij & metallici dicuntur, qui sunt damnati ad metalla, hoc est effodiendam terram ex metallis. Aliquando simpliciter accipiuntur pro effossoribus metallorum, ut in libro digestorum, titulo de poenis. & libro undecimo Codicis, titulo de metallarijs. metator , siue metatus, siue mensor, dicitur qui iussu atque autoritate principis milites in domibus incolarum collocat, siue in castris qua parte debeat quisque tentoria figere, ostendit. Vnde dictum est castrametari. Lucanus in primo: Hesperios ueniam metator in agros. In Codice Iustiniano titulo de metatis. l. j. Si quis, inquit, mensorum nostrorum manu qua deputatur singulis quibusque domus & postibus hospitaturi nomen adscribunt, delere non dubitauerint, ad instar falsi criminis constituti teneantur. metaxa , est congeries illa pensorum ex lino aut lana, quam Hispani paucis literis immutatis uocant madexa, ut in lib. 11. Codicis Iustiniani, titu. de murilegulis, lege, lotas. In posterum serica & metaxae. Vitruuius lib. 6. De paludibus, inquit, tenues colligantur metaxae. metrocomia , interpretatur uilla matrix, dicta a meter, quod est mater, non quod Accursius hallucinatur, a metros quod est mensura, & come uilla, accipiendo uillam, ut nunc uulgus loquitur. Iustinia. lib. 11. Codicis, in titu. non licere habitatoribus metrocomiae loca sua ad extraneam conferre. metropolis , interpretatur ciuitas matrix: neque dicitur a metros quod est mensura , ut imperiti existimant, sed quod de metromia diximus, a meter quod est mater. unde alia complura deriuantur , quae in suo genere significant praecipuum & excellens , ut ortygometra, tetrigometra, echinometra, accentu in penultima, pro duce cothurnicum, cicadarum, & echinorum. Modest. lib. 17. dig. de excusationibus. l. si duas. Decet autem maximo numero uti metropoles gentium. miliarivm , uas erat ad coquendum milium accommodatum , quemadmodum pultarium ad coquendum pultem. Cato de re rust. Inter orbem & miliarium unum digitum interesse oportet. Palladius libro quinto de re rustica: Vas, inquit, aeneum miliario simile. Pomp. libro 33. titu. de auro & argento lega. l. & si. Certe si cacabos argenteos habeat, uel militarium. pro quo, t, litera expuncta, lege tu miliarium. minicvlator , is dicitur qui literas maiusculas, hoc est, initiales siue capitales ex minio libris ex atramento iam scriptis adhibet. Vlpianus lib. 38. tit. de operis libert. l. iurisiurandi. Si forte, inquit, librarius uel miniculator. sic enim in libris antiquioribus legitur, & magis cohaeret ei quod supra dixerat librarius, & ei quod sequitur, uel calculator. molior moliris, est moles ad aedificium aliquod coaptare. Virgilius primo Aeneid. Molirique arcem & manibus subuoluere saxa. Vlpia. lib. 39. l. j. de noui operis nuncia . Qui forte in publico uel in priuato quid molitur. Inde molitio onis, pro ipso apparatu aedificandi: ut infra eodem titu. l. stipulatio. Molitio, inquit, non impeditur. Demoliri uero & demolitio opponitur ei quod est moliri, & molitio, pro eo quod est diruere & dirutio, ut in eodem titulo, saepe. mola manuaria, siue manualis, siue trusatilis, dicitur quae ad frumenti molituram manu circumagitur, quae, ut ait Virgilius in Moreto, Rotat assiduis gyris, & concitat orbem. Mola quoque iumentaria, & ex euangelio, mola asinaria est, quam iumenta uersant. Iabolenus Priscus libro 33. digestorum, de fundo instructo. l. dolia. Molas, inquit, manuarias supellectilis, iumentarias autem instrumenti esse Offilius ait. Molas uero aquarias, hoc est, aqua uersatiles, ante Iustiniani tempora fuisse nondum legi. Is enim in titulo de aquaeductu. l. decernimus. molae aquariae meminit, quam sermonis Latini ignari molendinum appellant. Nam quod legitur asina molendinaria in titulo de fundo instructo. l. cum de lanionis, non a molendino, sed a molendo deductum est. meniana , ut ait Festus Pomp. aedificia erant a Menio ciue Romano sic appellata, non a moenibus sic dictum, ut putauit somniculosus Accursius. Is enim primus ultra columnas extendit tigna, quo ampliarentur superiora. Hic est ille Menius qui post bona patris absumpta, locum sibi seruauit, unde ludos spectaret, de quo Horatius in primo epist. Menius ut rebus maternis atque paternis Fortiter absumptis, urbanus coepit haberi &c. Locus autem ille fuit Menianum, quod ultra aedificia protendebatur, in uiam publicam propendens. Vitruuius libro quinto: Meniana, inquit, superioribus coassationibus collocentur. Suetonius in Caligula: Cum apparatu circi perspicientem, pauci ex proximis Menianis postulassent. Valerius de mortibus non uulgaribus: C. Licinius Macer uir praetorius Calui pater, dum sententiae dicerentur, in Menianum conscendit. Iabolenus de uerborum significatione. l. malum nauis. Qualia, inquit, meniana & subgrundaria essent. Vlpianus in titulo, ne quid in loco publico. l. praetor ait. Cum quidam, inquit, uelum in meniano immissum haberet. meritorivm , siue meritoria taberna, est stabulum siue caupona in quam uiatores diuertunt: dictum meritorium, a mercede quam soluunt. Iuuenalis: Nam quae meritoria somnos Admittunt. Valerius de duobus Arcadibus: Quorum alter, inquit, ad hospitem se contulit, alter in tabernam meritoriam diuertit. Vlpianus in titulo de iniurijs. l. lex Cornelia. Ad meritoria, inquit, uel stabula non pertinebit. Accursius nescio quas nugas somniat, neque id mirum, cum uigilans quid esset meritorium nescierit. modvs , & Modulus, plerunque pro mensura accipitur, ut Horatius in secundo Sermonum: Hoc erat in notis modus agri non ita magnus. Frontinus de aquaeduct. Aquarum, inquit, moduli aut ad digitorum, aut ad unciarum mensuram instituendi sunt. In lib. dig. 11. titu. est, si mensor falsum modum dixerit. & ibidem saepe. Paulus lib. 39. titu. de damno infect. l. damni. Eum, inquit, qui modulorum aut riui faciendi causa. mvlsvm , potio est quae ex uino & melle concinnatur. Horatius primo Sermonum: Leui praecordia mulso Prolueris melius. Martialis in disticho cuius lemma est, Mulsum: Attica nectareum turbatis mella falernum. Vlpianus libro 33. titulo de tritico & uino legato. l. si quis. Si mulsum, inquit, sit factum, uini appellatione non continebitur. Vlpia. lib. sexto, tit. de rei uendic. l. idem. Si ex melle meo & uino tuo mulsum factum sit. mvndvs muliebris, ut inquit Varro, dictus est a mundicia. Idem & ornatus, quasi ab ore natus, a Graecis cosmos dicitur. Vnde multi fuerunt autores quos Galenus citat, qui cosmetica, id est, de ornatu scripserunt. Vlpianus titulo de auro & argento legato. l. argumento. Mundus, inquit, muliebris est, quo mulier mundior fit. & subdit quae numerantur in mundo muliebri, de quo etiam est titulus. mvnimentvm differt a monumento siue monimento, quod monumentum est sepulchrum quod erigitur in defuncti memoriam, siue illud sit inane, siue cadauer complectatur. Munimentum uero est in aedificio illud quod ab inferendo damno defendit, dictum a muniendo. Marcellus libro undecimo, titulo de religiosis & sumptibus funerum. l. funeris sumptus. Munimentum sepulchri id esse diuus Hadrianus scripsit, quod muniendi eius loci causa factum sit. mvrilegvli , dicuntur qui murices, hoc est, conchylia colligunt, ex quibus purpuraceus color inducitur. nam purpurarum genera complura sunt, buccinum , ianthinum, murex. de quibus in titulo de lega. tertio. l. Si cui lana. Igitur murileguli sunt purpurarum conquisitores, de quibus Iustinianus libro undecimo Codicis, tit. de monetarijs & murilegulis. mvria salsamentum siue salsugo exudans ex piscibus salitis, qua antiquiores utebantur ad ciborum condituras. Aliquando muria ex sale tantum & aqua macerata constabat. quae muria dura cognominabatur: quomodo autem fiat, Pli. & Columella ostendunt. Vlpia. in tit. de penu lega. l. qui penum. Laceratos, inquit, cum muria sua contineri, Labeo ait. mvrrha , & uasa murrhina dicebantur quae ex murrha lapide precioso tornabantur. Lucanus: Non auro murrhaque bibunt. Martialis: Si calidum potas ardenti murrha falerno Conuenit. De murrha lapide Plinius lib. 37. plura. Sed huius lapidis uas unum tantum nostro seculo monstratur Venetijs in aerario diui Marci: Agatham ipsi uocant. De uasis murrhinis Martialis: Surentina bibis, nec murrhina sume, nec aurum. Et Iuuenalis: Grandia tolluntur crystalla, maxima rursus Murrhina. Florentinus in titulo de supellectili lega. l. supellectili. De murrhinis, inquit, & crystallinis dubitari potest. atque ibidem: Murrhina & crystallina ex eadem materia esse. Item Pompo. tit. de auro & arg. leg. l. & si non. Murrhina, inquit, uasa in gemmis non esse, Cassius scribit. N Natales , in numero multitudinis sunt ipsa nascendi conditio, siue illa sit obscura, siue clara. Plinius lib. 18. Ruffus infima natalium nobilitate. Cornelius Tacitus: Fuscus ingens aetate, claris natalibus. Iuuenalis: Palmam inter dominas uirtus natalibus aequat. Apud Iurisconsultos lib. 44. dig. tit. est de nata. restitu. quasi natales de natalibus claris tantum dicantur. negocivm facere, siue negocium exhibere, quod apud Iurisconsultos frequenter legitur, significat molestiam alicui facere. & sic est illud: In eum qui calumniae causa negocium faceret. & illud: Qui pecuniam acceperit ut faceret negocium uel non faceret. pro eo quod est molestiam. nomen pro debitore, maxime in re foeneratoria apud Iurisconsultos saepissime inuenitur. Seneca de uita beata: Nunquam magis nomina facio quam cum dono. Alphius foenerator apud Columellam: Optima, inquit, nomina non adpellando fieri mala. Horatius: Cautus nominibus certos expendere nummos. Iuuenalis: Qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen. Hinc apud Iurisconsultos pecuniae in nominibus dicuntur quae datae sunt foe nori. In hac quoque significatione accipitur nomen ab Vlpiano libro 47. dig. in titu. de furtis. l. si quis uxori. Si quis, inquit, seruo meo persuaserit, ut nomen suum ex instrumento tolleret. non , particula negatiua turbat sensum adiecta, in titulo de officio proconsulis. Legatus, inquit, mandata sibi iurisditione iudicis dandi ius non habet. Caeterum in Pandectis non particula non habetur. Notauit primus hunc errorem Angelus Politianus in quadam obseruatione eius centuriae, quam tunicam nobis uidere contingit. nosocomion , interpretatur infirmorum siue aegrotantium uilla: nam nosos interpretatur morbus, & come uilla. Hieron. ad Oceanum de epitaphio Fabiolae: Primo omnium nosocomion, id est, languentum uillam instituit. Iustinianus in codice tit. de sacrosanct. eccl. Nosocomia, inquit, uel brephotrophia. Item coll. j. de non alienando nosocomion uel brephotrophium. Nosocomos uero appellatur qui praesidet nosocomio, ut coll. 2. de non alienandis &c. notarivs , non est qui uulgo putatur, hoc est tabellio, sed qui excipiens uerba dictantis per notas & compendia scribit. Talis describitur a Martiale in disticho cuius index est, Notarius: Currant uerba licet, manus est uelocior illis, Nondum lingua suum, dextra peregit opus. Paulus lib. 29. dig. tit. de militari testa. l. Lucius Titius miles notario suo testamentum scribendum notis dictauit, & antequam literis perscriberetur, uita defunctus est. Ergo per notas intelligendum est, per literarum compendia , hoc est breuiaturas. O Obsidianvs lapis ab Obsidio quodam inuentus dicitur. de quo Plin. lib. 36. In genere uitri & obsidiana numerantur ad similitudinem lapidis, quem in Aethiopia inuenit Obsidius, nigerrimi coloris, aliquando & translucidi , crassiore uisu atque in speculis, reddente pro imagine umbras. Idem lib. 37. Inueniuntur & gemmae eodem nomine ac colore, non solum in Aethiopia & India, sed etiam in Samo & in litoribus Hispaniensis oceani. Meminit eiusdem Sueton. in Augusto. Pomponius lib. 34. dig. tit. de auro & argento leg. l. etsi. Gemmae, inquit, sunt perlu cidae materiae, uelut smaragdi: Lapilli contrariae superioribus naturae, ut obsidiani. non abasiani, ut in codicibus recentioribus legitur. obsonatores , dicuntur qui obsonia emunt , hoc est cibos recentes ex macello, foro boario, foro olitorio, aut eiusmodi locis. Seneca lib. 6. epist. Adijce obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est. Martia. in disticho, cuius lemma est, Obsonator: Dic quotus es, quanti cupias coenare, nec unum Addideris uerbum, coena parata tibi est. Marcel. tit. de leg. iij. l. legatis seruis. Cubicularios, inquit, & obsonatores. Accursius, ut est in excogitandis ineptijs diligentissimus , obsonatores dupliciter exponit, aut qui domino praestant silentium dum dormit, quasi a somno dictos, aut qui canunt dum coenat dominus, quasi a sono uocis. odyssea , opus est Homeri poetae, in quo Vlyssis errores prosequitur, quoniam Vlysses a Graecis dicitur Odysseus. citatur a Marcello in ti. de leg. iij. l. legatis. Sic denique in Odyssea Homerus ait, & subdit carmen graecum . oenomeli Graecis dicitur, quod sit Latinis mulsum, ab oenos quod est uinum, & meli mel: quoniam ex uino & melle constat, quemadmodum in uerbo mulsum diximus. Apud Galenum caeterosque medicos crebra fit mentio oenomeli. Vlpia. in tit. de tritico & uino leg. l. si quis uinum. Oenomeli plane, id est, uinum dulcissimum continebitur. pro quo mendose legitur coenomeli. olitor , est qui uulgo appellatur hortulanus, dictus ab oleribus, hoc est, herbis hortensibus. Inde olitanus, a, um, ad hortum siue horti curatorem pertinens. Plin. lib. 19. Vrceola olitoria ex his factitari prodiderunt. Vlpia. de uerb. signific. l. Vrbana. Horti uinearij forte uel olitorij. nec dicitur ab oliuis, sed ab oleribus. opera , ae, est labor diurnus, quemadmodum a Paulo & Vlpia. diffinitur lib. 38. dig. tit. de operis liber. differt autem ab opere, quoniam in uno opere plures operae consumi possunt, & una opera plura opera fieri possunt. opistographa , dicuntur quae in tergo chartae scripta sunt. ab opisthen, quod interpretatur retro, & grapho scribo. Eiusmodi est scriptura de qua dixit Iuuenalis: Scriptus & in tergo nec dum finitus Orestes. Et Martialis: Scribit in auersa Picens epigrammata charta. Plin. in epist. Reliquit, ait, commentarios opistographos & minutissimis literis scriptos. Consultus in tit. de bono. posses. l. chartae appellatione. Proinde, ait, si in opistographo quis testatus sit, hinc peti bonorum possessionem . ubi Accursius dupliciter peccat, tum in opistographo, id est, ubi opes scribuntur, exponens: tum in epistographo, id est, in epistola. orichalcvm , interpretatur aes montanum , nam oros est mons, & chalcos aes: nam quod uulgo aurichalcum dicitur, nulla ratione defendi potest. Tum ex illo principio omnium consensu recepto, non solere fieri compositionem ex Graeco & Latino, tum autoritate & ratione. Ratio autem illa nimirum est, quod in carmine semper prima breuis reperitur. Virg. 12. Aenei. Alboque orichalco Circundat loricam. Et Horat. in Poetria: Tibia non ut nunc orichalco iuncta tubaeque Aemula. Aurichalcum uero non posse dici Sextus Festus Pompe. est autor. Aurichalcum , inquit, quidam putauerunt compositum ab aere & auro. Sane uero orichalcum dicitur, quod in montosis locis inuenitur: mons etenim Graece oros appellatur. Vlp. tit. de leg. iij. l. si quis electrum, inquit, uel aurichalcum contineri. In tit. quoque de act. empt. & uendi. Quemadmodum, inquit, si quis uas aurichalcum. sed orichalcum legas. orcinivs , ab orco dicitur. Est autem Orcus inferorum atque mortis deus. Virgil. 2. Aeneid. Multos Danaum dimittimus orco. Idem in 6. Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus orci. Hinc orcinius libertus, qui sit ipsius testatoris defuncti & in orci familiam adscripti. De pheretro in quo mortui efferuntur dixit Martialis: Orciniana qui feruntur in sponda. Vlpia. lib. 10. tit. de fideicommiss. lib. l. ergo. Qui directam, inquit, libertatem acceperunt, orcinij erunt liberti. Orcinij quoque liberti meminit Iustinianus lib. 2. Institutionum. orphanotrophivm , penultima longa, locus est ubi orphani aluntur, quemadmodum brephotrophium ubi infantes, ut suo loco diximus. In codice Iustiniani titulus est de orphanotrophijs. quorum etiam meminit frequenter tit. de sacrosanct. eccles. Orphanotrophus, is dicitur qui orphanotrophij curam gerit. P Paegma , atis, ludus interpretatur, a pezo, quod est ludo. Erat autem paegma machina in sublime tendens, in qua puerorum cantantium erant nidi. Seneca lib. 13. epistolarum his uerbis paegma describit: His, inquit, annumeres machinatores, qui paegmata per se surgentia excogitant, & tabulata tacite in sublime crescen tia , & alias ex inopinato uarietates, aut dehiscentibus quae cohaerebant sua sponte coeuntibus, aut ijs quae eminebant paulatim in se residentibus. Iosephus quoque in triumpho Vespasianorum nonnihil de paegmatis scribit. Iuuenalis: Et paegma & pueros inde ad uelaria raptos. Martialis: Et crescunt media paegmata celsa uia. Claudianus: Mobile ponderibus descendat paegma reductis. Vlpianus tit. de fundo instructo. l. quaesitum. In emptionem, inquit, domus specularia & paegmata cedere. paganv s, a pago dicitur, quemadmodum a uico uicinus: habet tamen aliquando remotiorem significatum , atque pro eo accipitur, qui non est militiae sacramento addictus, ut nemo sit qui non aut paganus aut miles dicatur. Iuuenal. Citius falsum producere testem Contra paganum possis, quam uera loquentem , Contra fortunam armati. id est, contra militem. Modestinus in tit. locati & cond. l. si ignorans , inquit, militi quasi pagano locauerit. Item multis alijs in locis digestorum , sed nunquam in alia significatione. Siquando tamen a iunioribus paganus pro infideli accipitur, id per translationem fit, quasi non sit initiatus ad sacra religionis christi, atque illius militiae adiuratus. pancrativm , ut scribit Vitruuius locus erat in quo athletae exercebantur. Plin. lib. 34. Puerum autoli cum pancratio uictorem. Propert. lib. 3. Et patitur duro uulnera pancratio . Vlp. lib. 9. tit. ad leg. Aquil. l. qua actione. Si quis in colluctatione, inquit, uel in pancratio. Vnde pancratiastes pro athleta qui se in pancratio exercet. pandecta , potest interpretari comprehensorium , hoc est, omnia continens, a pan, quod est omne, & de chomae comprehendo. Gellius lib. 19. Sunt, inquit, qui Pa dectas, id est, omnium receptacula inscripserunt. Idem lib. 12. Quas Graeco uocabulo pandectas , id est, promiscua & omnimoda continentes libros. Hinc Iustin. lib. 50. digestorum, Pandectas Graeco titulo praetitulauit, non quemadmodum quidam existimant, pandectas fuisse libros Iurisconsultorum, ex quibus conflatum est ius ciuile, quod Iustinianus Imperator in 50. libros redegit. pannicvlaria bona, quemadmodum Vlpia. in tit. de bonis damnatorum definit, sunt ea quae in custodiam receptus, secum attulit, non omnia quidem, sed uestem qua is fuerit indutus, & nummos inueterales, & annulos parui precij. pantomimvs , dicitur is qui mimos representat, atque in ea arte tantum pollet, ut omnia possit imitari, a pan, quod est omne, et mimeomae , quod est imitor. Seneca in 4. epist. Si clamor & plausus & pantomimica instrumenta perstrepuerint. Iulius Firmicus lib. 3. matheseon. Si luna, inquit, a Mercurio defluens ad Venerem peruenerit, organorios aut pantomimos facit. Iabolen. lib. 38. dig. tit. de operis libert. l. si libertus. Si libertus, inquit, artem pantomimi exerceat. & supra eodem tit. l. patronus. Si quis, inquit, pantomimum uel archimimum libertum habeat. papyrvs , frutex est in palustribus Aegypti locis, aut quo Nilus non fluit, brachiali crassitudine, decem cubitorum altitudine: ex cortice uero stragulas Aegyptij faciunt atque ex eodem chartas. & est alioqui materia combustibilis. Vlpia. in tit. de leg. iij. l. ligni appellatione. Harundines, inquit, & papyros comburunt. paranymphi & paranymphae dicuntur Grae ce, qui Latinis sunt pronubi & pronubae, hoc est, nuptijs praesidentes. August. 14. de Ciuitate: Non'ne omnes famulos atque etiam ipsos paranymphos ante mittit foras, quam blandiri coniux coniugi incipiat? Hieronymus in Serm. assumpt. Mariam, inquit, angelus Gabriel ac si coelestis paranymphus intactam custodiuit. dictus est autem paranymphus a para quod est iuxta, & nymphe, sponsa: quasi assidens sponsae. Commentator Decretorum paranymphas somniat esse ancillas: dictas sic, ut ille putat, a parando lymphas. parapherna , bona sunt quaecunque praeter dotem dantur sponsae. Vnde paraphernica instrumenta dixit Sidonius Apollinaris puellae tradita. & dicuntur parapherna a para quod est praeter, & pherne dos: non ut uulgus loquitur, paraphrena. Vlpia. lib. 23. dig. tit. de iure dotium. l. si ego. Si res dentur, ea quae Graeci parapherna uocant, quaeque Galli peculium appellant. parephippivs , est qui equo insidet, siue equorum sessor, a para Graeca praepositione, & ephippium . Iustinia. lib. 12. cod. tit. de cursu publ. l. parephippium . Parephippium, inquit, eum uideri, qui usurpato uno uel duobus ueredis, quos solos euectio continebat. Est autem ephippium stragulum quod equo imponitur. Horat. Optat ephippia bos piger, optat arare caballus. Martial. in disticho cuius lemma est, ephippium: Stragula succincti uenator sume ueredi, Nam solet a nudo surgere ficus equo. parochvs , interpretatur dator siue praebitor, hoc est, tributarius. Vnde scribit Aulus Gellius: Ventidium uelut parochum uictum sibi aegre quaesisse. & erat parochorum magistratibus praebenda conducere. Horatius 1. Ser. Parochi qui praebent ligna salemque . Idem in 2. Vertere pallor Tum parochi faciem. Inde est parochia, parochorum communio . August. 14. de ciuitate: Fuit quidam nomine Restitutus in parochia Calamen . eccl. non ut illiterati dicunt, parrochia per duplex r. paroecos , est incola siue habitator in loco, & paroecia incolatus siue habitatio, a para quod est iuxta, & oeceo habito. Pompon. de uerb. sig. l. pupillus. Incola, inquit, est qui in aliquam regionem domicilium suum contulit, quem Graeci paroecon uocant. paropsis , dis, genus est lancis grandioris , de qua in Euang. Qui intingit mecum manum in paropside. pro qua alius Euangelista catinum posuit. Sene. in 5. de beneficijs: Sic paropsidem argenteam & auream dicimus. Iuue. quam multa magnaque paropside coenat. Martia. Cui portat gaudens ancilla paropside rubra Halecem. Pomponius de auro & argento legato. l. & si ueluti paropsidas, tabulas, trullas. passvm , est uinum illud quod ex uuis passis conficitur. Hispani bastardo appellant . Seruius in illud Virg. secundo Georg. Et passo psythia utilior. Passum, inquit, ideo dicitur, quod ab igne patitur decoquendo: sed illud quod decoquitur, non passum, sed defrutum aut sapa dicitur. Iuuen. Passum & municipes Iouis aduexisse lagenas. Vlpian. de trit. & uino leg. l. si quis. Passum, inquit, nisi contraria mens sit intelligitur. Proculus in eo titul. l. qui uinum. Cui dulcia legata essent, omnia haec esse legata, mulsum, passum, defrutum, & similes potiones. pastinare , est agrum fodere, dictum uerbum a pastino, quod est ferramenti genus bifurci, quo plantae panguntur. autor Columella libro quarto de re rustica. Sed consuetudo quicquid emoti soli uineis praeparatur, repastinatum uocat. Matthaei duodecimo: Vineam pastinauit homo, & sepem circundedit. Vlpianus libro 43. quod ui aut clam. l. semper. Is cui fundum pastinandum locaueras. Paulus de uerb. sign. l. impensae. sicuti arbusti pastinatione ultra quam necesse fuerat. pater , praeter notam significationem quam habet in promptu, significat etiam senatorem: nam senatores patres conscripti appellantur , illi propter aetatem, hi propter curam . hoc adnotaui ne quis decipiatur Accursij uerbis, in illud Iustiniani lib. 10. Institutionum, tit. quibus modis ius pat. potest. sol. Quem sibi princeps patrem elegit: id est, Senatorem. pecvlatvs , furtum est rerum publicarum, coe ptum dici a pecore eo tempore quo Romani nihil prae terquam pecudes possidebant. Sallustius in Iugurtha: Peculatus aerarij factus est. hinc apud iurisconsultos in lib. dig. tit. est ad legem Iuliam peculatus. pecvlivm , uerbum quoque frequens in iure ciuili, ut ait Seruius in illud Virg. Nec spes libertatis erat, nec cura peculi. Est simpliciter patrimonium: ita enim maiores nostri dicebant a pecoribus in quibus eorum constabat uniuersa substantia, sed postea illud tantum appellari coeptum est peculium, quod seruus in potestate domini, & filiusfamilias in potestate patris con stitutus possidet. pecvnia praeterea dicta est a pecude, quoniam, ut inquit Varro, a pastoribus horum uocabulorum fuit origo. Plinius libro 33. pecuniam accepisse nomen scribit a nota pecudis nummo impressa: sed iam pecuniae appellatione omne illud continetur, quod pecunia mensurari potest. Paulus de uerborum significatione. l. pecuniae. Pecuniae, inquit, appellatione rem significari Proculus ait, hoc est, patrimonium. infra eodem titulo Vlpianus: Pecuniae, inquit, non solum numeratam pecuniam complectitur, uerum omnem omnino potentiam, hoc est omnia corporea. pecvs , pecudis, est omne animal quod caret ratione atque effigie humana, nam & de piscibus Horatius in primo Carminum dixit: Omne cum Proteus pecus egit altos Visere montes. Caius tamen libro nono digestorum, titulo ad legem Aquiliam. l. lege Aquilia. Seruis, inquit, nostris exaequantur quadrupedes quae pecudum numero sunt, & gregatim habentur, ueluti oues, caprae, boues, equi, muli, asini: sues etiam, sed canis inter pecudes non est. pedamentvm , dicitur uitis fulcimentum. Varro in primo de re rustica: Quibus stat recte uinea, dicuntur pedamenta : quae transuersa iunguntur, iuga. Vlpianus libro 47. de tigno iniuncto: Vineis, inquit, necessaria, perticae, pedamenta. pedvles , calceatui aptae fasciae erant, quibus antiquiores utebantur. Plinius libro octauo, Mures ait, abrosisse Carboni imperatori fascias quibus in calceatu utebatur. Tales fascias Vlpianus crurules & pedules uocat, in tit. de auro & argento legato. l. argumento . Fasciae, inquit, crurules pedulesque & pilea uestis loco sunt, quia partem corporis uestiunt . ubi crinales pro crurules legitur. perivrare , quoties in libris digestorum legitur est uitium scriptoris, quoniam in Pandectis Florentinis semper pro eo legitur peierare. pellex , concubina est illius qui habet uxorem: eoque distat a pallaca, quae est concubina coelibis. dicta est autem pellex a pelliciendo, quod uidelicet attrahat alliciatque alterius uirum. Cui mulierum generi poena est a Numa Pompilio constituta hac lege: Pellex aram Iunonis nec tangito: si tanget, Iunoni crinibus demissis agnum foeminam caedito. Paulus de uerborum significatione. l. masurius. Caius, inquit, Flaccus scribit pellicem uocari, quae cum eo cui uxor sit, corpus misceat, aut quae uxoris loco sine nuptijs in domo sit. penaria cella, & penarium, ut inquit Varro, locus est ubi penus reponitur atque adseruatur. Cicero quinto in Verrem actione: Cato sapiens Siciliam cellam penariam reipublicae dicebat. Vlpianus titulo de penu legata. l. qui penum. Quae horrei penarij uel cellae penariae instituendae gratia habentur. penvs penoris, siue penus, us, est, ut ait Cicero in undecimo de natura deorum, omne illud quo uescuntur homines. Atque ut Phauorinus apud Gellium ostendit, penus est quod longae usionis gratia contrahitur atque reconditur : ex eo dictum quod non in promptu sit, sed intus reconditur, & habeatur penus. Apud Iurisconsul. tit. est de penu legata, hoc est, ijs de rebus quae adseruantur in penario ad longum tempus : nam quae ad breue, in promptuaria sunt cella, inde appellata, quod in promptu sit, quemadmodum penus in recessu interiori. penes praepositio, ut inquit Festus, differt ab eo quod est apud, quod apud personam tantum cum loco significat: ut si dicas, pecunia est apud me, possis id recte dicere etiam si tua non sit. Penes uero non tantum personam & locum designat, sed etiam dominium: ut si dicas, pecunia est penes me, significat quod est tui iuris ac potestatis. Vlpia. in tit. de uerb. signi. l. penes te. Penes te, inquit, amplius est, quam apud te est: nam apud te est, quod qualitercunque a te teneatur, penes te est quod quodammodo a te possidetur. penicvlvs , pictoris est instrumentum quo inducit in picturam colores: dicitur & penicillus, utrunque per diminutionem ab eo quod est penis, hoc est, cauda inclinatum: nam in modum paruae caudae prominent setae ex quibus fit peniculus. Plinius libro 35. Arrepto peniculo lineam ex colore duxit. Martianus in titulo de fundo instructo. l. pictoris. Peniculi, inquit, & cauteria & conchae. perdvelles , ab antiquioribus dicebantur, qui postea dicti sunt hostes: nam hostes dicebantur quos nunc uocamus peregrinos. Cicero in primo officiorum: Equidem illud animaduerto, quod qui proprio nomine perduellis esset, is hostis uocaretur, lenitate uerbi tristitiam mitigante. Caius in titulo de uerborum signific. l. Quos nos, inquit, hostes appellamus, ueteres perduelles appellabant. hinc perduellio, onis, pro ipsa in rempubl. aut in principe hostilitate eorum qui hostes patriae iudicati sunt. Suetonius in Iulio: Subornauit qui Caio Rabirio perduellionis diem diceret. Perduellionis crimine primus omnium damnatus est Horatius, ob sororem interfectam, sed absolutus. Vlpianus in titu. ad legem Iuliam . l. is qui. Qui perduellionis, inquit, reus est, hostili animo aduersus rempub. uel principem ammatus est. pergvla , est mensa in qua opifices opera sua uendenda exponunt. Hinc Plinius scribit Apellem tabulas quas pingebat transeunti populo iudicandas in pergula consueuisse proponere. Vlpianus libro nono digestorum, titulo de ijs qui deiecerunt. l. si uero. Cum pictor, inquit, in pergula clypeum uel tabulam expositam habuisset, eaque excidisset. pharmacvm interpretatur uenenum , quod tam Graece quam Latine medium indifferens est ad bonum & ad malum. Caius de uerb. sign. l. qui uenenum dicit. philyra siue philura, arbor est quae a Latinis tilia dicitur. appellantur quoque philurae tuniculae quaedam intra philurae arboris corticem: atque inde librariorum quoque chartae ad scribendum philurae dicuntur, siue illae sint ex tilia siue ex quacunque alia materia. Martianus de philologiae nuptijs libro secundo: Rari uero libri in philyrae cortice subnotati. Herodianus quoque libro primo mentionem libelli facit ex tenuissima philura. Plinius libro 13. Praeparantur, inquit, ex papyro, chartae diuisae acu in praetenues, sed quamlatissimas philuras. Vlpianus titulo de legatis tertio. l. librorum appellatione. Siue in philura, inquit, aut in uitellitia ut nonnulli conficiunt. philippi , orum, colonia est Thraciae, siue Macedoniae, de qua Lucanus in primo Pharsaliae: Vidi iam Phoebe Philippos. Extat epistola Pauli apostoli ad Philippenses. Philippensis coloniae meminit Iurisconsultus in titulo de censibus. pistrinvm dicitur locus siue machina in qua frumentum molitur: dictum a pinsendo, hoc est molendo. & pistores qui molunt. & pistrinarij qui pistrini curam gerunt. Paulus de uerborum significatione. Pistrinum & horreum infulae dotali adiectum. in titulo quoque de impensis. l. j. & saepe alias. pityocampe , uermis est siue eruca in nucibus pineis: nam pitys est pinus, & campe eruca. Plinius libro 23. Pinorum, inquit, erucas, quas pityocampas uocant. Item libro 29. Eadem in pityocampis in pinea nascentibus, eadem bupresti similiter praeparatur. Marcellus libro 48. ad legem Corneliam de ueneficis & sicarijs. l. eiusdem. ubi pro bupresti & pityocampis bubostrum & pityocarpas mendose legitur. plagae , sunt retia rariores maculas habentia. Virgilius quarto Aeneid. Retia rara plagae, lato uenabula ferro. Vlpianus in titulo de fundo instruct. l. quaesitum. Aucupes, inquit, & plagae huiusmodi instrumento continebuntur. Accursius plagas palos esse putauit, quibus retia fulciuntur. plagiarivs , non tam eum significat, qui surripit seruos alienos, quod putauit Accursius, quam eum qui liberum hominem in seruitutem trahit, quique hominem emit, quem scit esse liberum, & qui liberum esse sciens uendit, aut eo utitur quasi seruo. Plagium uero est ipsa poena quae plagiario infligitur. Martialis: Impones plagiario pudorem. Plagiariorum quoque meminit Paulus apostolus in prima ad Thimotheum epist. Apud Iurisconsultos titulus est de plagiarijs ad legem Flauiam. polio , onis, dicitur qui arma polit. Iulius Fir. lib. secundo: Mars, inquit, & Mercurius in decimo ab horoscopo loco poliones faciunt. Callistratus libro 50. de iure immunita. l. quibusdam. polyposvs , is dicitur qui polypo morbo laborat. est autem polypus, ut inquit Celsus lib. septimo, caruncula modo alba, modo subrubra, quae narium ossi inhae ret, strangulatque hominem, maxime Euro aut Austro flante. Paulus quoque Aegineta: Polypus, inquit, tumor est praeter naturam, in naribus consistens, a similitudine marini polypi nominatus, quod eius carni similis sit. Galenus libro tertio decameridon multa de origine & cura illius scribit. Vlpianus libro uigesimoprimo digestorum, titulo de aedili. edicto. l. Qui clauum habet, morbosus est, & polyposus. polinctores dicuntur funeris paratores. nam polincere est funus parare. Plautus in Penulo: Propterea apud uos dico confidentius, quia mihi polinctor dixit, qui eum polinxerat. Idem in asinaria: Ecquis currit polinctorem accersere? mortuus est Demenetus. Vlpianus de institoria actione. l. quicunque. Si libitinarius, inquit, seruum polinctorem habuerit, isque mortuum spoliaue rit, dandam in eum quasi institoriam actionem. Itaque nonnihil interest, cum Libitinarij uideantur qui funus curant, polinctores qui efferunt. popina , locus est ubi edulia esculentaque parantur hominibus non satis honestis. Vnde Lucilius: Infamemque inhonestam, turpemque odisse popinam. Nonius: Quos nunc dicimus tabernarios a popinis, uel luxuriosos qui se popinis dedunt. de legatis tertio. l. caetera. Ad tabernas, inquit, uel popinas extenditur. postliminivm , ut inquit Festus, a post & limen componi uidetur: nam postliminio, inquit, receptus est is, qui cum extra limina, hoc est, terminos prouinciae captus fuerat, rursus ad propria reuertitur. Cicero tamen in libro Topicorum ex autoritate Seruij Sulpitij, in postliminio nihil esse putat nisi post, liminium uero nihil significare, sed tantum nominis esse productionem. ut timus in legitimus, & finitimus, & tullium in meditullium . & subdit: Postliminio redeunt haec, homo, nauis, mulus, clitellarius equus, equa quae frena recipere solet. Vnde in libris digestorum titulus est de captiuis & postliminio reuersis. praeses , is dicitur qui prouinciam armis tuetur, ne desciscat atque rebellet, a dominio illius cui est subiecta. Sed quemadmodum Vlpia. in tit. de officio praesidis ait, ad illum pertinet potissimum, ut pacata et quieta sit prouincia quam regit. sic euangelista Pilatum Iudae ae praesidem appellat, sub quo christvs passus est. praematvra , dicuntur poma quae nondum uenerunt ad maturitatem. Luca. libro septimo: Ad praema turas segetum ieiuna rapinas Agmina compulimus. & sic per translationem mors praematura dicitur, quae uenit ante tempus. Gell. lib. 19. Cum significamus coactius quid factum & festinantius, tunc rectius praemature id factum esse dicimus. Papinia. lib. 45. dig. tit. de stipulationibus. l. liber homo qui bona fide. Decem, inquit, hodie dari spondes? dixi posse uel ab eodem die pecuniam peti, nec uideri praematurius agi non finito stipulationis die. praematurius exponendum est, id est, festinantius, ut apud Gellium. praetorivm , non solum est domus ubi Praetor habitat, uel ubi ius reddit, sed etiam regum, principum, & summorum magistratuum. Vnde nauis praetoria, & cohors praetoria, & porta praetoria, id est, ad regem uel principem pertinens. Significat quoque praetorium , uillam in agro magnifice extructam, in qua significatione accipitur apud Iuuenal. Criminibus debent hortos praetoria, mensas . Marti. Ad lapidem Torquatus habet praetor ia, quartum. Sueton. in Caligula: In extructionibus, inquit, praetoriorum atque uillarum omni post habitatione nihil tam efficere concupiscebat , quam quod effici posse negabatur. Nerat. lib. 8. tit. de ser. ru. praed. l. rusti. praed. Vel cloacam , inquit, habere licere per uicini domum, uel praetorium, uel protectum habere licere. Vlpia. de uerb. signific. l. urbana. Sed & si forte stabula sunt uel alia meritoria in uillis & in uicinis, uel si praetoria uoluptati tantum deseruientia, quia urbanum praedium non locus facit, sed materia. En quomodo utrobique praetorium pro aedificio in agro ponitur. pridie , cum accusatiuo & cum genitiuo construitur: nam ut ait Prisci. tempor alia & localia aduerbia in praepositiones transferuntur, ut pridie calendas, & pridie calendarum. Vlpia. lib. 24. tit. sol. matrimo. l. fructus. Si mulier, inquit, pridie uindemias dotem dederit. Idem tit. de testamentis. l. qua aetate. Si testamentum, inquit, pridie calendarum fecerit. primipilvs in bello dicebatur, qui quatuor centurijs, hoc est, qui quadringentis militibus praeerat. Martia. Grata pudens meriti tulerit cum praemia pili. Modest. lib. 27. tit. de excusat. l. non solum. Qui primipilum, inquit, expleuit. & ibidem : Qui ad caligatas militias & reliquas militauerunt. & in eodem tit. atque eodem autore. l. sed & primipilarij, inquit, ex constitutionibus imperialibus uacationem habent. Appellatur & idem primipilaris, ut de leg. iij. l. pater filium. Iulius, inquit, agrippa primipilaris. Iustinia. lib. 12. codicis, de primipilo & dignitate, & commodis primipilatus nonnihil disseruit. principia , in castris dicebantur, in quibus principes castra metabantur: nam ut inquit Varro de lingua Latina, milites hastati dicti sunt qui primi hastis pugnabant, pilani qui pilis: principes qui principio gladijs. Inde principalis porta castrorum dicitur, ut inquit Festus, quod in eo loco est, in quo principes ordines tendunt, id est, tentoria figunt. & principalia in castris inde dicta, ut apud Trogum lib. 11. Si principalia castrorum cerneres, senatum te alicuius reipub. priscae uidere diceres. Sunt itaque principia in acie, ubi consistunt milites, cognominati principes. Liuius lib. 8. ab urbe cond. Principia Latinorum protur bant clamore sublato. Valerius de disciplina militari: Ad principia, inquit, per omne militiae tempus adesse. Terent . in Eunucho: Tu hosce instrue, hic ego ero post principia. Martia. lib. 49. de re militari. l. officium. Officium , inquit, tribunorum est principijs frequenter interesse. Accursius principijs exponit, cum milites assumuntur , uel cum rixa aliqua nascitur. Sed nihil mirum est, reconditos sensus ignorasse, qui consueuit in manifestis caecutire. privilegiarivs , is appellatur cui priuilegium aliquod est concessum , qui ab indoctis priuilegiatus dicitur: pari errore illi quod pro beneficiario, uocant beneficiatum: nam beneficiarius & priuilegiarius, ea figura dicuntur, qua donatarius, legatarius, testamentarius, depositarius. Vnde milites beneficiarij dicti, qui uacabant officio. Festus, Vegetius, & Caesar belli Gallici ultimo commentario . Vlpia. lib. 42. de priuil. cred. l. si uentri . Quorum pecunia ad creditores priuilegiarios peruenit. Et statim bis ponit creditores priuilegiarios. Idem lib. 2. de pactis. l. rescriptum. An priuilegiarijs, inquit, absentibus haec pactio noceat. Idem Vlp. lib. 14. tit. quod cum eo qui in aliena potestate. l. sed an hic. Recte, inquit, dicetur occupantis meliorem esse conditionem, nisi quis priuilegiarius ueniat. Sed neque priuilegium dicitur quod priuet legem, ut isti putant, sed quod sit lex priuata, hoc est, propria alicui in illius fauorem concessa. procvrator Caesaris, erat qui res Imperatoris procurabat. Refert Cornelius Tacitus, quod Claudius Caesar procuratoribus suis omne ius tradidit, paremque uim in rebus peragendis esse uoluit, ac si ipse sta tuisset. atque ut simpliciter loquamur, Vlpiano lib. 3. dig. autore, procurator est, qui aliena negocia mandato domini administrat. sed de officio procuratoris Caesaris tit. est in primo dig. lib. ubi Vlpian. ait, quae acta & gesta sunt a procuratore Caesaris, sic ab eo comprobari , ac si a Caesare gesta essent. promercalia , dicuntur quae ut diuendantur pluris, fuerunt empta. Gellius lib. 4. Ex ijs inquit, quae promercalia & usualia. Columel. lib. primo: Aut animalibus, aut rebus alijs promercalibus occupet. Idem lib. 12. de officio uillici: Pecuniam domini neque in pecore, neque in alijs rebus promercalibus occupet. Paulus lib. 25. dig. tit. de impensis. l. quod si. Quod si res, inquit, in quibus impensae factae sunt, fuerint promercales, tales impensae non uoluptuariae, sed utiles sunt. prolytae , Iustiniano autore, in prooemio digestorum, illi dicebantur scholares, qui quintum iam annum iuri ciuili operam dederunt, quemadmodum appellabantur lytae, qui quatuor annos eidem studio incubuere, nam quod legitur coloritae, pro eo quod debuit esse prolytae, mendum est manifestarium, ex Florentinis illis Pandectis deprehensum. Sed cur illi dicantur lytae, id est, soluti, hi uero prolytae, id est, praesoluti, nondum mihi liquet, nisi forte hi sunt quos nunc uocant licentiatos: illi, quos bacularios. promptvarivm , cella est in qua reponuntur edulia quae ad usus cotidianos comparata sunt: eoque differt a penario, ut in suo loco dictum est, cum sit penus, ut Phauorinus ait, quod longe usionis gratia conquiritur. Apuleius in 1. de asino. Ex promptuario oleum unctui, & lintea tersui. Hieronym. interpres in psalmo, Promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud. Paul. tit. de penu leg. l. nam quod. Si cui quae in promptuario sunt, legata sunt. Dicitur quoque cella promptuaria, & promus dispensator. Omnia a promendo dicta. promvlsidarivm , poculum est mulso bibendo aptum. Mulsum autem , ut diximus, potus est ex mellis & uini commixtione concinnatus . Pompo. in tit. de auro & arg. leg. l. & si. Scutellas, inquit, & promulsidaria contineri. repositoria quoque continebuntur. proreta , dicitur is qui nauis prorae praefectus est, & est Graecum , nam proreus dicitur. Plaut. in Ruden . Si tu isti naui proreta es, ego gubernator ero. Pau. lib. 39. de public. & uectigal. l. cotem. Proreta, inquit, nauta'ue. proscaenivm , inquit Seruius in illud Virg. secundo Geor. Veteres ineunt proscaenia ludi. est pulpitum ante scaenam in quo ludicra exercentur. Vlpia. lib. 50. de pollicitationib. l. de pollicitationi. Probe, inquit, faciet Statius Ruffinus, si opus proscaenij perficiat. Iustinianus lib. 11. codicis, tit. de spectaculis. l. si qua. Vel in theatri, inquit, proscaenijs. Vtrobique Accursius nihil aliud quam locum esse dicit. proscindere terram, est illam uertere cum primum aratur. Nam ad uernactum faciendum terra primum proscinditur: deinde offringitur, siue iteratur: postea tertiatur. Virg. 1. Georg. Et qui proscisso quae suscitat aequore terga. Varro in primo de re rust. Terram, inquit, cum primum arant, proscindere appellant: quod iterum, offringere dicunt. Paulus titulo de uerborum significat. l. sylua. Noualis, inquit, est terra proscissa. non praecisa, quod delirat Accursius. prothyrvm , autore Vitruuio, est uestibulum ante domorum ianuas, a pro quod est ante, & thyra ianua, aliquando etiam pro antepagmento, id est, ianuarum ornatu ponitur. Idem Vitruuius aliubi: Nos, inquit, prothyra appellamus, quae Graece dicuntur diathyra. Vlpia. tit. de fundo instru. l. quaesitum. Prothyrum domus, si uelamen est, instrumento domus continetur. Accursius aegroti somnia narrans, prothyron a thyros quod est magister, deducit. Sed quomodo magister instrumento domus contineatur, ipse uiderit. Multo adhuc somniculosius in illud Pomponij de uerb. signific. l. statuae. Prothyrum quod in aedibus interdum fieri solet: Prothyrum, inquit, quia procul trahitur, quasi Latina dictio esset. Illud profecto simplicius, quod ingenue fatetur se nescire quid prothyrum sit. protocolon , interpretatur primum membrum, ut sit prima illa scriptio, quam in commentarij modum tabelliones scriptitant: quae significantius commentationes, aut prototypa, aut archetypa dici possent. Codice titulo de tabellionibus. collat. 4. Vt protocola, inquit, dimittant in chartas. proxeneta , non ut uulgo legitur, proseneta, latine interpretatur mediator, id est, qui conciliat inter se ementes & uendentes, maxime hospites, unde nomen deductum est: nam xenos hospes interpretatur. Seneca in epist. Nolo proxenetae nomen tuum iactent. Et Martialis: Vatiniorum proxeneta sartorum. lib. 50. dig. de proxenetis. l. si proxeneta. & ibidem saepe. pvblicanorvm ordo, quemadmodum Cicero in multis locis scribit, Romae fuit hominum honestissimorum. hi uectigalia publica conducebant, & inde dicti. In sacris literis publicanus nomen propemodum est infamiae, propterea quod qui portoria exigunt, odio sunt omnibus. unde Saluatori nostro uitio dabatur, quod cum publicanis & peccatoribus manducabat. Apud Iurisconsul. tit. est de publicanis & uectigalibus. pvlmentarivm , dicitur a pulmento. Pulmentum uero, ut ait Varro, dictum est, quod id edebant cum pulte: est autem cibus solidior utrunque, siue illud sit ex aquatilibus, siue ex terrestribus. Horat. 2. Serm. Pulmentaria quaere sudando. Cato de re rust. Pulmentarium familiae oleae caducae quamplurimum condito. Pau. tit. de fun. instru. l. cum de lanionis. Sine his, scilicet patinis & cacabis, pulmentarium coqui non potest. pvstvlatvm argentum, dicitur, quod est purum & absque omni spurcitia. dictum pustulatum, quasi purum putumque . Pustula quoque ipsa argenti puri massa dicitur. Martialis: Et nimium felix pustula uincit ebur. Idem: Nulla uenit a me argenti tibi libra pustulati. Suetonius in Nerone: Nummum asperum, argentum pustulatum, aurum obrizum exegit. Alphenus libro decimonono, titulo locati & conducti. l. in naue sauphelli. Cum argentum, inquit, pustulatum fabro daretur. Accursius hallucinans uarijs modis, legit quasi is qui nihil certi ac definiti tradit. Q Qvalli , sunt canistra uindemiae apta, siue ad comportandas uuas, siue ad colandum mustum, ut uult Seruius, inde dicta. Ait nanque in illud Virg. 2. Geor. Tu spissos uimine quallos Colaque praelorum fumosis diripe tectis. Qualli sunt per quos uinum defluit, qui & ipsi a colando sunt dicti. Columella in horto: Ipse ferens olitor deductos pondere quallos. Et Cato de re rustica: Ad uindemiam, inquit, parentur qualla & sarcinantur. Vlpian. de fun. instru. l. instrumenta. Qualli, inquit, uindemiatorij exceptorijque , in quibus uuae comportantur . qvini , ae, a, quemadmodum de binis & denis est dictum, nomen est diuiduum siue distributiuum ad singulos tantum. Aphricanus lib. 21. tit. de euictionib. l. si duos. Si duos, inquit, seruos quinis a te emam, & eorum alter euincatur &c. Accursius quinis pro bis quinque exponit, falso nimirum interpretamento. aliud nanque est emere duos seruos quinis aureis, aliud bis quinque, id est, decem aureis: nam illud significat quod quenque illorum emi quinque aureis diuisim, hoc uero quod ambos emi decem aureis coniunctim. Cui uero sensui magis accommodari debeant uerba legis, iurisconsulti uiderint, nos sermonis Latini puritatem inquirimus. R Refigere , est id quod fixum est labefactare atque conuellere: nam sunt uerba quaedam quae composita cum re uertunt significationem in contrarium. Virgilius sexto Aeneidos: Fixit leges pretio, atque re fixit. Horat. j. Epist. Qui templis Parthorum signa refixit. Venuleius libro 43. quod ui aut clam. l. si uitem. Si fixeris, inquit, & ego refixero. Paulus titulo de uerborum obligatione. l. inter. Tabulae ait, refixae sunt. Venuleius tit. ad legem Iuliam peculatus. l. qui tabulam. Qui tabulam, inquit, aeream refixerit. Tabulam aeream Venuleius intelligit, in qua aliqua lex erat scripta, ut sic promulgaretur. Quod uero huiusmodi tabulae essent aereae, ostendit Ouidius in primo Metamorph. cum dicit: Nec uerba minantia fixo Aere ligabantur. repetvndarvm , uel de repetundis, accusatur quis uel damnatur, qui in administratione magistratus pecunias accepit, unde accipere non debuit. Neque habet alios casus quam genitiuum & ablatiuum numeri pluralis. Sallustius in Catilina substantiuum subintellectum expressit, dicens: Catilina pecuniarum repetundarum reus. Titulus est in libro digestorum 48. ad legem Iuliam repetundarum, de qua Martianus his uerbis scribit: Lex Iulia repetund. pertinet ad eas pecunias quas quis in magistratu potestatis'ue curatione, legatione'ue acceperit. replvmbari dicitur argentum, quoniam elaborati argenti partes non possunt consolidari, nisi interueniente plumbo: nam quemadmodum supra diximus ferruminatione fieri per eandem materiam, ita nunc dicimus plumbationem fieri per aliam materiam, hoc est, per plumbum. Seneca in quarto naturalium quaestionum : Argentum, inquit, replumbatur, signorum argumenta soluuntur. Vlpia. de auro & argento leg. l. cum aurum. An replumbari debeam cum sic appenduntur. Replumbari igitur est plumbum auferre. resipiscere , est ex temporario furore in pristinum sensum redire. Liuius lib. 24. Si quis resipiscat & antiquam sanitatem recipiat. De uulgari & pupilla. l. ex facto. Desinere, inquit, ualere testamentum cum resipuisset. rheda , uehiculi genus est. Quintilianus lib. primo, uocabulum gallicum esse putat: Plurima, inquit, Gallice ualuerunt, ut rheda, petoritum: quorum altero Cicero, altero Horatius utitur. Iabolenus libro 19. titulo locati & conducti. l. cum in plures. Pro sola, inquit, rheda portorium daturus fuerit. rivales , dicuntur qui eundem riuum communem habent. Gellius libro decimotertio: Negotium quoque alicuius quod ei forte de aquae ductu cum riualibus est. Pompo. lib. 43. titu. de aqua cotidiana. l. hoc iure. Dum ne fundum, inquit, domino, aut aquarium riualibus deterius faciat. Per translationem riuales dicuntur, qui communem habent amicam. Iuuenalis: Non unus tibi riualis ditabitur haeres. rogatio , rogationis, pro eo quod est lex, propterea sic appellata, quod cum promulgatur, populus rogatur, uelit ne, & iubeat eam legem sanciri. Festus: Rogatio, inquit, est cum populus consulitur de uno pluribus'ue hominibus, quod non ad omnes pertineat, & de una pluribus'ue rebus de quibus omnibus sanciatur. Nam quod in omnes homines resque populus sciuit, lex appellatur. rvbrica , genus est terrae rubrae, quae ad picturam solet accommodari. habetque accentum in penultima. Horatius Sermonum libro secundo. Praelia rubrica picta aut carbone. Persius: Non secus ac si oculo rubricam dirigat uno. Quae uero in iure ciuili & pontificio dicuntur rubricae, tituli siue indices rubri, uel ex rubro, possunt rectius appellari. rvder , ruderis, siue rudus ruderis, est purgamentum domus, siue putei, siue cuiuscunque rei quae ex sordibus purgari debeat. Columella in horto: Rudere tum pingui solido uel stercore aselli. Suetonius in Vespasiano: Ipse restitutionem Capitolij aggressus ruderibus purgandis manus primus admouit. Vlpianus titulo de damno infecto. l. praetor ait. Neque dominus uelit rudera egerere. & in eodem titulo saepe. S Saccarivs , dicitur baiulus qui sacco defert transfertque merces, aut aliquid aliud a loco in locum. Et saccaria negociatio est dicta quae circa saccos uersatur. Apuleius primo de asino: Operculas quas adhuc uegetus saccariam faciens merebam . Vlpia. in quadam lege. Si quid, ait, ex sacco saccarij excidisset. Et est saccus idem fere atque ex eadem materia, qua sagum sagi. saccvs sacci, & sacculus sacculi, pro nummorum loculis accipiuntur plerunque. Plinius libro secundo: Aurum & aes & argentum liquatur in sacculis. Marti. Excussi loculosque & sacculum. Vlpianus libro 47. in titulo de furtis. l. uulgaris. Si quis, inquit, qui uiginti nummorum saccum deposuisset, alium saccum in quo scit triginta nummos esse acceperit. Et paulo post: Si quis, ait, surripuerit furto duos sacculos, unum decem, alterum uiginti nummorum. Idem in titulo de statu liberis. l. statu liberos. Decem, inquit, iussus erat dare, uiginti dedit, siue numerauit, siue in sacculis dedit. saccvlarivs dicitur, qui saccis, id est, loculis quibusdam praestigias quasdam exercet, ut aliud fiat, aliud uideatur fieri. Vlpianus in titulo de extraordinarijs criminibus. l. saccularij. Saccularij, inquit, qui uetitas in sacculis artes exercentes, partem subducunt, partem subtrahunt. Idem in titulo de effractoribus & expilatorib. l. j. saccularium pro fure qui in saccum res furto ablatas inijcit, accipere uidetur. Simili, inquit, modo saccularij & diaetarij, erunt puniendi. sacrvm , ut Macrobius libro Saturnaliûm primo, autoritate Trebatij definit, est omne illud quod deorum habetur, idque probat multis Virgilij carminibus. Iustinianus libro secundo Institutionum: Sacrae, inquit, res sunt, quae rite per pontifices deo dedicatae sunt. Martia. quoque libro primo digestorum, titulo de rerum diuisione. l. in tantum. Sacrae, inquit, res sunt hae, quae publice consecratae sunt, non priuatim. sagarivs , est uenditor sagorum, de quo Iuuena. dixit, An saga uendendi nubat caupone relicto. Est autem sagum textum ex lana caprina, aut hirca ex ouibus, idem fere quod saccus. Vnde sagarius, a, um, ad saga pertinens . Vlpian. lib. 14. titu. de tributoria actione. l. procuratoris. Duas, inquit, negociationes, puta sagariam & lintheariam . sagmen , inis, herba notissima est, non tamen sub hoc nomine, sed sub alio quo appellatur gramen siue uerbena, Graece agrostis, quae uero Hispane dicitur uulgo uerbena, ea Latine est uerbenaperica, & Graece pistereon. Liuius primo ab urbe condita: Sagmina, inquit, te rex posco. rex ait, puram tollito. fecialis ex arce graminis herbam puram attulit. & sequitur: Verbena caput, pilosque tangens. Idem quoque scribit Plinius libro 22. Non aliunde, inquit, sagmina in remedijs publicis fuere, & in sacratis legationibus quam uerbenae, certe utroque nomine idem significatur, hoc est gramen ex arce cum sua terra reuulsum. Martia. libro primo de rerum diui. l. sanctum est. Sunt, inquit, sagmina quaedam herbae, quas legati populo Romano ferre solebant, ne quis eos uiolaret: sicut legati Graecorum ferunt ea quae uocantur ceratia, id est, siliquas. salgama , inquit Merula, appellantur quaecunque conditanea ad uictum nostrum ex sale in uasis adseruantur. Columella lib. 13. de re rustica. Locum & uasa idonea salgamis praeparari iubent . Idem in horto: Tempore non alio uili quoque salgama merce. Condiebantur autem ex sale praeter oleas asparagi, capparis, & tristes inulae, ferulaeque minaces. In libro duodecimo codicis, titulus est de salgamo hospitibus non praestando. Ne quis, inquit, comitum, uel tribunorum salgami nomine, culcitram, lignum, oleum, a suis extorqueat hospitibus. Accursius a sale & gamos compositum esse dicit, quod culcitram interpretatur, quoniam, ut ait, propter nuptias culcitra est. Pulchra expositio, atque tali digna interpre te, qui putet culcitram ob eam tantum causam paratam, & qui nulla cogente necessitate compositionem ex Latino & Graeco faciat. Est igitur sensus legis, quod cum parochi soliti sint praestare hospitibus salgamam , appellatione salgami non debent ab illis exigi culcitra, ligna, oleum. Atqui ligna & sal solita esse praeberi, testatur Horatius in primo Sermonum, cum dicit: Et parochi qui praebent ligna salemque . Sed a sale appellatum esse salgamum, non est dubium. Sed appellatione salgami siue salis quid intelligi debeat, Imperator expressit. saliens , tis, dicitur fistulae pars illa unde aqua salit, quae Graece appellatur Crunos. Vitruuius libro octauo: Athenis, inquit, usque ad portum Pyreum ducti sunt salientes, ex quibus bibit nemo. Frontinus de aquaeductibus. Binos, inquit, salientes diuersarum aquarum accepere. Vlpia. lib. 19. dig. l. limes. Labra, inquit, salientes, fistulae quoque quae salientibus iunguntur. salictvm , locus est ubi salices consitae sunt, pro eo quod esse debuit, salicetum, ea forma qua a quercu fit quercetum, a lauro lauretum. Aliquando etiam pro ipsis salicibus accipitur. Virgilius in Bucolicis: Hybleis apibus florem depasta salicti. Et in secundo Georgicorum: Glauca canentia fronde salicta. Iurisconsultus arborum furtim caesarum. l. uitem. Arborum, inquit, appellatione uitem contineri plerique existimauerunt, hederae quoque, arundines, & salictum. Pro loco uero salicum Columella libro primo: In prata & arua salictaque & arundineta. Vlpia. tit. de fund. instru. l. quaesitum . Arundineta, inquit, & salicta anteaquam caesa sint. salignevs , a, um, quod est ex materia salicis arboris notae. Cato de re rustic. Si lapis non erit, particis saligneis. Ouid. octauo Meta. Lecto non indignanda saligno. Vlpia. Arborum furtim caesarum. l. uitem. Sed & si quis saligneas uirgas instituendi salicti causa defixerit. saltvarivs , inquit Valla, est custos saltus. Saltus uero dicitur ubi pascuntur armenta , feraeque uersantur. Iurisconsultus tamen de legatis tertio. l. cum quaeritur. pro agri custode accepit. Neque topiarium , inquit, ornandi, saltuarium tuendi fundi magis quam colendi causa paratum uideri. Item de fundo instr. l. instrumenta. Si uiridaria, inquit, sint, topiarij. Si fundus saltus pastionesque habeat, greges pecorum, pastores, saltuarij. salvstiani horti, fuerunt Romae, quorum Plinius libro septimo meminit. In conditorio, inquit, Salustianorum hortorum adseruabant. Aphric. de leg. j. l. idem Iulianus. Si Salustianos, inquit, hortos, qui sunt Augusti. sapa , quod Graece tum hepsema, tum syreum dicitur, est cum mustum ad tertiam partem decoquitur. Plinius libro decimoquarto : Syreum quod alij hepsema, nostri sapam appellant. Idem libro uigesimotertio. Vino cognata res sapa est musto decocto, donec tertia pars supersit. Marcel. Sapa, inquit, quod nunc mellacium dicimus, mustum ad mediam partem decoctum est. Vlpianus de fundo instruct. l. quaesitum. Vas, inquit, aeneum in quo sapa decoqueretur, & defrutum fieret, & ea quae ad bibendum lauandumque familiam parantur , instrumenti esse. Sapa, inquit Accursius quiddam quod fit ad potandum, dicta quasi parum saporis habens. sarcinatores , & Sarcinatrices, dicuntur autore Nonio, qui pannos, siue ex pannis uestes consuunt. Plautus in aulula. Petunt fullones, sarcinatores petunt. Lucillius: Sarcinatorem esse summum, suere centonem optime. Vlpianus libro 47. tit. de furtis. l. itaque fullo. Itaque uel sarcinator, qui polienda uel sarcienda uestimenta accipit. In alia quoque lege. Et ancillarum, inquit, maxime si qua sarcinatrix erit. sarcophagvs , lapis est qui peculiariter hoc habet, ut carnem ex cadaueribus exedat, dictus a sarx sarcos, quod est caro, & phago comedo. Plinius libro 36. Sarcophagus lapis est, qui fissili uena scinditur, corpora defunctorum condita in eo absumuntur. Celsus libro quarto: Lapis qui carnem exedit, quem sarcophagon Graeci uocant. Vnde & pro sepulchro quod ex eo lapide fieri consueuit, plerunque ponitur, sed & pro sepulchro ex alia quauis materia. Iuuenalis: Sarcophago contentus erit. Modestinus de alimentis & cibarijs legatis. l. libertis. Ad sarcophagum, inquit, meum, memoriam quotannis celebrent. Marcellus tit. de religiosis. l. funeris. Si qua, inquit, uestiaria sunt. uel sarcophagi. sarcvlvs , li, uel sarculum, li, instrumentum est quo sata sarriuntur, id est, herbis internascentibus purgantur. Iuuenalis: Ne marrae ac sarcula desint. Aliquando simpliciter pro instrumento fossorio accipitur, ut apud Horatium in primo carminum: Gaudentem patrio findere sarculo Agros. Vlpianus de fundo instruct. l. instrumenta . Ligones, inquit, sarculi, falces putatoriae, bidentes. Accursius multipliciter exponit. sardonyx , ychis, lapillus est unus ex ijs qui in precio habetur, referens colorem Sardij & Onychis, ex quibus uidetur compositum esse nomen. Onyx autem lapis est quem uulgus Corneolam appellat. De Sardonyche Plinius lib. 37. multa scribit. Vlpi. lib. 48. tit. de bon. dam. l. diuus. Si damnatus, inquit, in digito habuerit aut sardonycha, aut aliam gemmam magni precij. sarmatae , siue Sauromatae, nam utroque modo appellantur, populi sunt septentrionales, alteri in Asia, alteri in Europa. nam duplex est Sarmatia. Luca. in 3. Et iuncto Sarmata uelox Pannonio. & ibidem: Affinis Sarmata moscho. De auro & arg. leg. l. argumen . Sunt, inquit, nationes quaedam quae pellibus utuntur , ueluti Sarmatarum . sativs , pro eligibilius atque melius, aduerbium est comparandi ab eo quod est satis. Iuue. Hoc satius quam si dicas sub iudice uidi Quod non uidisti. Vlpianus de fideicommis. liber. l. si debitor. Satius est eum qui agnouit legatum onerari. satricvm , urbs fuit antiquissima Italiae, de qua Liuius lib. 28. Satrici matris matutae de coelo tactam aedem. Florus de bello latino: Satricum atque Corniculum quis credat? tunc prouinciae fuerunt. Scaeuola tit. de leg. 3. l. patronus. Fundum, inquit, Satricanum in regione Nisana. scaena , ut inquit Seruius, in illud Virg. 1. Aeneid. Tum syluis scaena coruscis Desuper. potest inumbratio interpretari: apud antiquos enim theatralis scaena parietem non habebat, sed de frondibus arborum umbracula quaerebat, postea tabulata coeperunt componere in modum parietis. Vlpia. de ijs qui notantur infamia. l. quod praetor. Qui in scaenam, inquit, prodierit, infamis est. Et subdit: Scaena autem est, ut Labeo definit, quae ludorum faciendorum causa quolibet loco ubi quis consistat moueatur, spectaculum sui praebitura. Inde ludi scaenici dicti, qui in scaena repraesentabantur. Sed definitio Labeonis de scaena uersatili intelligenda est, de qua Virg. in 3. Georg. Vel scaena ut uersis discedat frontibus. De scaena uersatili Plinius & Valerius. Inde dicti ludi scaenici, qui in scae na repraesentabantur, quorum fit mentio a Iurisconsultis frequenter. scaeva , dicitur qui manu sinistra perinde ac dextra utitur, nam scaeuos graece, sinister interpretatur. hinc Romanorum cognomina. Hinc Scaeua miles ille Caesarianus, qui bello ciuili fortiter dimicans, pro munitione caesus est, & Scaeuolarum nobilissima familia. Vlpia. de aedilitio edicto. l. qui clauum. Scaeuam, inquit, non esse morbosum. scandvlarivs , est faber lignarius qui scandulas facit. Sunt autem scandulae ex ligno assulatim desecto. Plinius libro 16. Scandulae ex robore aptissimae. Vitruuius libro 2. Scandulis robusteis aut stramentis. Vegetius lib. 2. de re militari: Tempore hyemis de tegulis uel scandulis porticus tegitur. Inde scandulare, quod scandulis constat . Apuleius tertio Meta. Iam uecors animi tectum scandulare conscendit. Scandulariorum meminit Iurisconsultus de iure immunitatis. l. quibusdam. scapha , nauigij genus est minusculum, ueluti monoxylon, hoc est ex uno solidoque ligno excauatum , ad quod allusit Virg. in primo Georg. cum dixit, Cauat arbore lintres. Et est fere quae deputata est maioris nauis mini sterio, & quae pro tempore nunc ex naui deducitur, nunc in nauem subducitur. Dicta est autem scapha a scapro, quod est cauo siue fodio. Labeo titulo de fundo instru. l. si nauem. Scapha, inquit, nauis, non est instrumentum nauis. scaphivm , uas est in quod uentris sordes excipiuntur. Martialis: Qui mentora frangis In scaphium moechae Sardanapalae tuae. Iuuenalis: Et ride scaphium positis cum sumitur armis. Vlpia. in tit. de auro & arg. leg. l. Quintus Mutius. Argento autem legato non puto uentris causa habita scaphia contineri, quia argenti numero non habentur. Accursius scaphium genus cinguli esse dicit, & uentris causa exponit, quia corrigia est pro uentre sustentando, quasi non ex auro etiam scaphia fieri consueuerint, dicente Martial. Ventris onus misero, nec te pudet excipis auro. scortvm , est meretrix a uiris plurimum attrectata, & cuius nimio coitu genitalia ad corij duriciem obcalluerunt indurueruntque . Festus Pomp. Scorta, inquit, meretrices, quia ut pelliculae subigantur: omnia nanque ex pellibus facta, scortea appellantur. Iulianus lib. 41. tit. pro emptore. l. si quis scorto, inquit, daturo pecuniam seruos emerit. scrvpvlvs , siue scrupulum, lapillus est in forma diminutionis a scrupo, quod est lapis asper. Aliquando tamen accipitur pro 24. parte unciae, a Graecis id pondus gramma dicitur. Priscia. de ponderib. Semioboli duplum est obolus, quem pondere duplo Gramma uocant. scrupulum nostri dixere priores. Iustinianus libro 11. Codicis titulo de metallarijs. Octonos, inquit, scrupulos in baluca. hoc est tertiam unciae partem: quoniam, ut diximus, uncia quatuor & uiginti scrupulos continet. scrvpvlosvs , a, um, accipitur pro scrupulis hoc est asperis lapillis plenus. Vnde res difficiles scrupulosae dicuntur, & scrupulositas, illa difficultas, atque examinis scrupulosa subtilitas. Vlpi. lib. 28. tit. de iniusto testamento. l. posthumus. Licet iuris scrupulositate nimiaque subtilitate testamentum ruptum uideatur. sebastani , siue Sebastiani, populi sunt Sebastae urbis incolae, quo nomine duas urbes legimus, alteram Cappadociae, & alteram Samariae in Palaestina Iudaea, quae in honorem Augusti Caesaris, qui graece sebastos, Sebasta est cognominata. De utra tamen illarum in tit. de ann. leg. l. liberto. Iurisconsultus intellexerit, non liquet, neque multum refert, cum dicit patriae suae ciuitati Sebastianorum . secvndvm praepositio, multas habet significationes, inter quas & illam, quod aliquando accipitur pro eo quod est pro. Gell. Sin uero secundum te iudicatum erit, id est, pro te, id est, ut uulgo loquuntur, in fauorem tuum. Idem lib. 13. Illi unde petitur crederet, & secundum eum iudicaretur. Aliquando ponitur pro iuxta. Luca. in 8. Secundum Aemathiam lis tanta datur. & Virg. 3. Geor. Et plena secundum flumina. Vlpi. tit. de praescriptis uerbis. l. duo. Duo, inquit, secundum Tiberim cum ambularent. Papinianus lib. 43. tit. de uia publica. l. aediles. Eas, inquit, quae secundum ciuitatem sunt uias. sedvlarivm pro lectica siue sella, uidetur accipere Iurisconsultus in titulo de supellectili legata. l. instrumenti. cum dicit Rhedae & sedularia: nam sellam a sede dici d, mutata in l, omnes grammatici testantur, sellam autem accipi manifestum est. lege utroque. selinis , nomen est duarum ciuitatum , altera nanque est Ciliciae, de qua Lucan. lib. 8. Quo portu mittitque rates recipitque Selinis. Altera Siciliae de qua Virg. 3. Geor. Palmosa Selinis. de hac Iuriscon. in tit. de censib. In Sicilia, inquit, Selinis & Traianopolis. sella pro lectica siue pro parte lecticae in qua sedet qui lectica uehitur, nam Iuuena. de eadem re sellam & lecticam dixit: Centum, inquit, quadrantes lectica petit. & paulo post: Ostendens uacuam , & nudam pro coniuge sellam. Paulus de seruitutibus rusticorum praedi. l. qui sella. utrunque coniunxit. Qui sella, inquit, aut lectica uehitur, ire, non agere dicitur. quod quam inepte ab Accursio exponatur, in uerbo lectica diximus. semis semissis, pro solidi, hoc est assis dimidio: ut si quis ex semisse relictus sit haeres, intelligendum est dimidium haereditatis illi debere cedere. Labeo ti. de uulgari substitutione. l. si pater. Vt unus, inquit, semis apud te maneat. & ibidem. l. & si. Per bonorum possessionem semis ei sit ablatus. semisses usurae, quae dicantur , & quae trientariae, primus omnium ostendit Hermolaus Barbarus, uir omnium meo iudicio nostri seculi eruditissimus: is enim in secunda aeditione castigationum Plinianarum libr. 14. in illud, usura multiplicata semissibus: ex autoritate Columellae, atque ipsa ratione & aequitate quae omni autoritate prae stantior est, manifeste demonstrat, usuras semisses eas esse, quae ex centenis nummis redduntur quotannis, habita ra tione non ad centum, sed ad duodecim uncias, quae assem constituunt. Trientarias uero usuras quae ex centenis reddunt quaternos nummos . Quadrantarias quae ternos. De semissibus usuris dixit Plinius. Vsura multiplicata semissibus, quae ciuilis ac modica est. Quod si ex tantum quotannis quinquaginta redderentur, esset profecto inciuilis & iniqua: tanto mitiores quae trientes & quadrantes appellantur. De trientaria usura Capitolinus in Alexandro scripsit, exercuisse illum trientarium foenus ut aequissimum & leuissimum ad usum reipublicae. de hac quoque scribit Paulus, in titu. ad legem falcidiam. l. si haeres. Si reipublicae, inquit, in annos singulos legatum sit, cum de lege falcidia quaeratur, Marcellus putat tantum uideri legatum, quantum sufficiat sorti ad usuras trientes eius summae quae legata est colligendas. Est sensus legis. si reipub. legati essent in annos singulos quater mille nummi ex centum millibus nummorum , quibus aestimatur haereditas, quaterni milleni colligerentur quotannis usurae trientis nomine. Quod si ut isti legum interpretes putant, usura triens esset non quatuor de centum, sed triginta tria, sequeretur hoc incommodum, quod si haereditas centum millium nummorum foret, & ex ea in annos singulos uiginti quinque legarentur, quis tam stupidus, tamque nullo sensu talem hae reditatem adire uellet, quae quarto demum anno sit absumenda, & obligatio nihilominus legati tota maneat? Hoc legum interpretes non considerantes omnia miscent atque perturbant, neque tamen enatant, aut aliquid certi enunciant. Accursius in primis, qui exemplo quod ponit exponendo legem, omnino fatetur se ignorare quid sit usura triens. Sic etiam intelligendum est, quod Scae uola lib. 22. titu. de usuris. l. qui semisses. scribit: Qui semisses, inquit, usuras promisit per annos singulos & minores praestitit, haeres creditoris semisses, petit &c. Sed ut liquido ante oculos ponamus, quid per usuras semisses intelligendum sit, libuit ad uerbum transferre quod scribit Columel. libr. 4. de re rustica. Vinitor, inquit, licet sit emptus sex uel potius octo millibus sestertijs, tum ipsum solum octo iugerum totidem millibus nummorum partum, uineasque cum sua dote, id est, cum pedamentis & uiminibus binis millibus in singula iugera positas duco. Fit tum in assem consummatum precium sestertiorum 29. millium. Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria millia & quadringenti octoginta nummi biennij temporis, quo uelut infantia uinearum cessat a fructu. fit in assem summa sortis & usurarum triginta duorum millium quadringentorum octoginta nummûm. Quod quasi nomen si ut foenerator cum debitore, ita rusticus cum uineis fecerit, eius summae ut in perpetuum praedictam usuram semissium dominus constituat, percipere debet in annos singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos. Ex his Columellae uerbis euidentissime colligitur ex usuris semissibus non quinquagenos de centenis, sed senos duntaxat in annum redire creditoribus, sicuti quaternos ex trientibus, & ternos ex quadrantibus. septa , oppidum est Aphricae Mauritaniae, ex aduerso Mellariae positum, quae nunc Tarifa, illud Cepta uulgo dicitur. In codice ti. de officio praetoris Aphricae. l. in nomine domini. Iubemus, inquit, in traiectu qui est circa Hispaniam, qui Septa dicitur. septvm , quod est a sepiendo dictum, complura significat: nam septa dicuntur quae sunt munita siue lapidibus siue formaceis parietibus, hoc est terra pauita, siue ex lignis, siue etiam ex uepribus & spinis. Hinc dicta Romae septa in campo Martio. Hinc septa a Iurisconsulto appellantur quae sunt opposita ad fossas inciles, ne aqua fluminis euagetur. Vlp. libr. 40. titu. de riuis. l. j. Septa sunt, inquit, quae ad incile opponuntur aquae deriuandae compellendae'ue ex flumine causa, siue lignea siue lapidea sint. seria , uas est fictile uino ailjs'ue rebus adseruandis aptum . Persius: O si sub rastris crepet argenti mihi seria dextro Hercule. Inde per diminutionem idem autor deduxit seriolam . Vlp. in ti. de uerb. sig. l. Vinaria dolia, inquit, & serias tamdiu in ea causa esse, quamdiu uinum continerent . sericvm , quemadmodum diximus in uerbo bombycinus, lanae genus est, quod apud Seras Indos ex arboribus depectitur, non illud quod uulgo creditur. Hora. in Epodo: Inter sericos iacere puluillos amant. Vlp. ti. de auro & argento leg. l. uestis. Vestimentorum, inquit, sunt omnia lanea, linea, uel serica, uel bombycina. sescvncia , est uncia cum dimidia. Plin. in calce libri 36. Fastigium, inquit, seruari in pedes denos sescunciamque . Inde sescunciale quod sescunciam continet . Pli. li. 13. Crassitudine, inquit, sescunciali. Vlp. in ti. de legatis praestandis . l. filium. Vt partis, inquit, dimidiae quartam. id est, dimidium totius assis sescunciam retineat. quarta nanque pars tres uncias continet. igitur dimidium quartae sescuncia est, id est, uncia & semis. sestertivs nummus duos asses cum semisse ualebat: unde dictus sestertius quasi semisse dempto de tribus. Assis autem non semper in eodem ualore perstitit: nam as Seruio Tullo rege Romanorum pondere duodecim unciarum percussus est, primum sub nota pecudis, quod unus as pecude permutabatur. unde & pecunia dicta. Postea uero primo bello Punico sextantario pondere percussus est as: deinde secundo bello Punico unciales asses facti, atque deinceps paulatim principes imperatoresque assium pondus ualoremque imminuere, in tantum ut Saluatoris nostri aetate asses uix semunciales essent. Vnde Matthaei cap. x.. Non'ne, inquit, duo passeres asse ueneunt? quod & Marcus alijs uerbis idem significantibus dicit: Non'ne quinque passeres ueneunt dipondio? quod uidelicet dipondius duos ualebat asses. Si igitur de sestertij ualore quispiam quaereret, non possemus simpliciter respondere, cum assis ualor uarijs temporibus sit uariatus: semper tamen ualuit duos asses cum semisse. Accursius in codice Iustiniano, tit. de donationibus. l. uerba superflua. ingenue fatetur se nescire quid sit sestertium. sycomorvs , ficus est Aegypti peculiaris. Latine interpretatur ficus fatua, habet enim ficos nostris non absimiles, insulsas tamen. Eius arboris meminit Iurisconsultus titulo de extraordinarijs crimi. l. saccularij. Si quis, inquit, arborem sycomorum exciderit: nam & haec res uindicatur extra ordinem non leui poena, idcirco quod hae arbores colligant aggeres Niloticos. sigillvm , est parua statua, quoniam signum pro statua plerunque accipitur. Ouidius in primo de arte: Siue erit ornatus non ut fuit ante sigillis. Aphricanus de legatis primo. l. caetera. Vel singula sigilla adaequata legari posse. Item Vlpianus titulo de fundo instructo. l. quaesitum . Sigilla, inquit, & statuae affixae non continentur . Accursius annulos nescio quos ferreos interpretatur. signator , ut autor est Pedianus, erat qui testamento aut alijs instrumentis & contractibus nomen suum subscribebat. Sallustius in Catilina: Ex illis testes signatoresque falsos commodare. Iuuenalis: Signator falso qui se lautum atque beatum. Vlpianus titu. quemadmodum testamenta aperiantur . l. cum ab initio. Cogat, inquit, signatores conuenire, & signa sua recognoscere. signinvs , a, um, a Signia urbe Campaniae. Vnde pira signina Iuuenali, & uina signina Martiali, & structura siue opus signinum, quod ut scribit Plinius libro 35. conficitur fractis testis contusis calce addita. Columella libro primo, uelut signinum opus pilis condensatur. operis quoque signini intrita quomodo fiat, Vitruuius libro octauo exponit. Vlpianus in titulo de riuis. l. prima. Si quis, inquit, terrenum riuum signinum facere uelit. ubi pro signino signatum mendose legitur in codicibus antiquioribus. Qui uero non intelligebant quid signinum aut signatum esset, in ciliceum commutarunt. in archetypis tamen Pandectis Florentinorum signinum habetur. siliginarivs , est custos siliginis, id est, horrei in quo siligo adseruatur. Est autem siligo frumenti quoddam genus candidissimi. aliquando siligo pro farina purgatissima atque ipsis tritici delitijs accipitur. Plinius libro 18. Siliginem dixerim proprie tritici delitias. Celsus libro secundo: Ex tritico, inquit, firmissima siligo. Vlpia. in titulo de furtis. l. si quis uxori. Si siliginario, inquit, quis dixerit, ut qui nomine eius siliginem petisset. Item Iulianus titulo de negotijs gestis. l. ex facto. synthesis , inter alias significationes designat etiam genus quoddam uestis duplicis, quae sit alio nomine Abolla. Martia. Synthesibus dum gaudet eques dominusque senatus. Idem alibi: Sic micat innumeris arcula synthesibus. Scaeuola titu. de auro & argento legato. l. titio. Ex synthesi, inquit, tunicas duas & palliola. si qvis , generis tantum est masculini, quia foemininum propriam habet terminationem. ea est: si qua. Iurisconsultus tamen de uerborum significatione. l. uerbum si quis. Si quis, inquit, tam masculos quam foeminas complectitur. sisto , sistis, uerbum est aliquando absolutum, pro eo quod est sto stas, ut apud Virgilium primo Georgicorum, Sistunt amnes, terraeque dehiscunt. aliquando actiuum, significatque statuo statuis. Idem quarto Aeneid. Et sistere flumina uidi. & illud ex euangelio: Vt sisterent eum domino. in hac significatione accipitur apud Iurisconsultos iudicio sisti, & iudicatum solui. sisti pro statui & repraesentari ponitur. sitvla , urna est aquae ex puteo hauriendae accommodata. Plautus in amphytrione: Si situlam iam cepero, illi puteo animam omnem traxero. Hiero. quoque Esaiae 40. Ecce gentes quasi stilla situlae reputatae sunt. in tit. locati. in. l. qui fundum. Rota quoque per quam aqua traheretur, nihilo minus aedificij est quam situla. sitvs , us, pro squallore siue incultura cuiusque rei, dictus a desinendo, quia ea quae deseruntur ex negligentia redduntur inculta. Virgilius primo Georgicorum : Et segnem patiere situ durescere campum . Idem in sexto Aeneidos: Per loca senta situ. quod Seruius pro lanugine & squallore exponit, quae fit in locis sole carentibus. Vlpia. libro 37. de bonorum possess. sec. tab. l. j. Vetustate, inquit, uel situ putrefactum. smyrna a Graecis appellatur, quam nos myrrham odoratam dicimus. Lucretius lib. secundo: Contentus odor Smyrnae mellisque sapores. apud Galenum quoque interpres semper smyrnam uerbum Graecum pro myrrha reliquit. Apud Martianum titu. de publican. l. interdum. sinura pro smyrna mendose legitur. sodales , dicuntur qui sunt conuiuiorum participes. fuit & Romae collegium sodalium, de quo Cicero in Catone maiore: Primum, inquit, semper habui sodales: sodalitates autem me Quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae matris acceptis, epulabar igitur cum sodalibus omnino modice. huiusmodi autem sodalitates a Graecis phratria dicuntur, de quibus Aristoteles in Politicis. Erantque plerunque inhonestae. Gellius libro 19. Adolescentem, inquit, Taurus a sodalibus conuictuque hominum scaenicorum abducere uolens. Caius libro 48. de collegijs illicitis. Sodales, inquit, sunt, qui eiusdem collegij sunt, quam & Graeci phratriam uocant, & haec uide tur ex Solonis lege translata esse. nam illicita est eadem. solidvs , a, um, dicitur quod integrum est, neque habet inane quicquam, aut parte aliqua fraudatum non est. Hora. primo Carm. Aut partem solido demere de die. Vlpianus de fideicomss . liber. l. ergo. De solido, inquit, sic accipere debemus de sorte & de usuris. sphaeristerivm , locus est ubi pila luditur: nam sphaera pila interpretatur, & sphaeristes qui pila ludit. Sueto. in Vespasiano: Fauces, inquit, caeteraque membra sibimet ad numerum in sphaeristerio defricaret. Plin. in episto. Apodyterio superpositum est sphaeristerium. Lampridius in Seuero scribit eum dedisse operam sphae risterio. Vlpia. lib. 17. in titu. mandati. l. si quis mihi. Hypocausta, sphaeristerion, & quaedam ipsius ualetudini apta sua impensa faceret. Accur. uelut oestro quodam percussus diuinat sphaeristerion esse locum amoenum herbis. spica nardi, quae spica quoque cilissa uocatur, Grae ce dicitur stachys nardi, de qua inter caetera Iurisconsultus meminit in titulo de publicanis. l. interdum. Nardi stachis, inquit, id est, spica nardi. spvrco spurcas, praeter eam significationem quam habet in promptu, significat etiam uinum aqua diluere: quoniam ut ait Festus Pompeius, spurcum uinum dicebatur, quod erat aqua mixtum . Vlpianus ad legem Aquiliam l. si seruus. Qui uinum, inquit, spurcauit, uel acetum fecit. Sed & aquae dicuntur spurcari, cum corrumpuntur aliqua re quae illas uitiet iniecta. Paulus de extraordinarijs criminibus. l. j. Si aquas, inquit, spurcauerit. spvrivs dictus est, qui Graece dicitur nothus. sic appellatus, uel quasi sine patre, uel ab eo quod est Graece sporon, quod significat pudenda. nam sporos est semen. In primo Institutionum libro, in titulo de nuptijs, mendum est manifestum , spadon, pro eo quod esse debuit sporon. Solent, inquit, filij spurij appellari a Graeca uoce spadon. tu lege sporon. stabvlarivs , is dicitur qui mercede in tabernam meritoriam uiatores excipit, qui caupones quoque dicuntur. Apuleius in primo de asino. Precio mansionis stabulario persoluto uiam capessimus. Idem in eodem, stabulum pro ipso loco diuersorij: Ianitor, inquit, pone stabuli ostium humi cubitans . Vlpianus titulo de iniurijs, Ad meritoria, inquit, uel stabula non pertinebit. Vlpia. lib. tertio, tit. de ijs qui notantur infamia. l. Athletas, puta, inquit, si caupo fuit uel stabularius. statio , onis, aliquando accipitur pro uigilia, ut apud Ouidium primo Metamorphos. Atque omnes in statione manebant. Modestinus titulo de re militari. l. desertorem. Qui stationis, inquit, munus reliquit. Hinc milites stationarij dicti qui sunt uigilijs deputati. Vlpianus titulo de officio praefecti urbis. l. omnia omnino. Milites, inquit, stationarios habere ad tuendam popularium quietem. Aliquando statio accipitur pro portu in quem se recipiunt naues, aut ex tempestate, aut negociandi gratia. Virgilius tertio Aeneidos: Nunc tantum sinus & statio male fida carinis. Idem in quarto Georg. Deprensis olim statio tutissima nautis. Vlpia. titu. de fluminibus. l. ait praetor. Stationem, inquit, dicimus a stando, is igitur locus demonstratur ubi naues stare possunt. stellionatvs crimen, latissime patet, de quo apud Iurisconsultos titulus est, atque ut semel dicam circa quod genus criminis lex stellionatus uersetur. Vlpianus breui ostendit, dicens quod ubicunque crimen nomine caret, illic stellionatum obijcimus. dictus est stellionatus a stellione animali uenefico, atque hominum generi inuidente, quippe qui cum intelligat exuuias multis morbis esse remedio, cum primum illas deponit, illico deuorat. Plinius lib. 30. de stellione: Nullum, inquit, animal fraudulentius inuidere homini tradunt. inde stellionum nomen in maledictum translatum, a Graecis dicitur Ascalabotes: Aristoteli Colotes. uulgo persuasum est esse Tarantulam bestiolam in Apulia notam. stypteria Graece, Latine interpretatur alumen, quo uerbo utitur saepe Galenus, uel potius Galeni interpres: dictaque est stypteria a stypto, quod est astringo, quoniam alumen uim habet astringendi. Vlpianus titulo de rebus eorum qui sub tutela. l. sed si. Si lapidicinas, inquit, uel quae alia metalla pupillus habuerit stypteriae uel cuiuslibet alterius materiae. stipvlor stipularis, uerbum frequens est apud Iurisperitos, significatque promittenti assentire: & fere ad aliquid sunt promitto, & spondeo, ei quod est stipulor. ut si dixero, promitto tibi centum aureos, tu respondebis, stipulor a te centum aureos. Hinc nascitur contractus stipulationum sponsionumque . Seruius Sulpitius in libro quem scripsit de dotibus, citaturque a Gellio libro quarto Noctium Atticarum: Qui uxorem, inquit, ducturus erat, ab eo unde ducenda erat, stipulabatur eam in matrimonium ductum ire, qui daturus erat, item spondebat ducturum: tum quae promissa erat, sponsa appellabatur: qui spoponderat ducturum , sponsus. Columel. lib. 11. Foenoris, inquit, tui Siluine quod stipulanti spoponderam tibi. Dictumque est stipulari, ut ait Varro de lingua Latina, a stipe, hoc est, pecunia, quoniam qui pecuniam obligat, stipulari dicitur. hinc stipulatus, us. Papin. in titulo soluto matrim. l. post dotem. Non erit impediendus pater, quo minus ex stipulatu agat. stola , uestis erat ad talos demissa, matronarum insigne. Ouidius secundo de tristibus: Quas stola contingit, & stola sumpta decet. Vlpianus de auro & argento legato. l. uestis. Muliebria, inquit, sunt, ueluti stolae, pallia, tunicae. stragvlvs , a, um, est quod sterni solet aut lecto, aut strato, aut equo, aut iumento , ut melius iaceas siue sedeas. Hinc uestis stragula, ephippium stragulum , & stragulum substantiue. Varro de lingua Latina: Quicquid lecto sternebant, a sternendo stragulum, appellabant. Apuleius libro quarto de asino: Vestem stragulam subiectam iactare consuerat. Plinius libro septimo: Frenos & stragula equorum peletronium inuenisse ferunt. Vlpianus titulo de uerborum significatione. l. instratum. Instratum, inquit, omne uestimentum contineri quod inijciatur, Labeo ait, neque enim dubium est, quin stragula uestis sit omne pallium. In uictu ergo uestem accipiemus non stragulam, instratum omnem stragulam uestem. stramenta , dicuntur calami frumentacei spicis demissis, dicta a stando, siue a sternendo. Varro primo de re rustica: Cum comprehendit, inquit, fascem spicarum desecat, & stramenta stantia in segete relinquit. & paulo post: Alij stramentum a stando dictum putant, quasi stamen, alij a stratu, quod substernatur pecori. Calami igitur qui lecto insternuntur stramenta appellantur. Vlpianus lib. 19. titulo de actionibus empti. l. fundi. Fundo, inquit, uendito uel legato sterquilinium & stramenta emptoris & legatarij sunt. strobylvs , dicitur tum arbor ferens nuces pineas, tum ipsae nuces pineae. Plinius lib. 16. de pini generibus: Easdem, inquit, arbores esse per oram Italiae, quas strobylos uocant. Galen. lib. 2. alimentorum. cap. de pineis nucleis. Vocant, inquit, ipsos qui nunc Graeci, non conoa, sed strobylos. Idem in 7. decameridon: Quos omnes, inquit, Graeci nominant strobylos, antiquitus ab Atticis dicebantur coni. Vlpi. titu. de legatis tertio. l. ligni appellatione. De pinu, inquit, integri strobyli. Idem titulo de uerborum signific. l. carbonum. superiora uerba repetit. svbdisivnctiva coniunctio a grammaticis sic definitur, quae uoce disiunctiua utrunque adesse significat uel simul, uel discrete. ut Alexander, siue Paris: nam qui prius uocabatur Alexander Priami filius, postea cognominatus est Paris, dormit uel disputat, nam potest neutrum facere. Sed de particula subdisiunctiua, quanquam ad grammaticum pertineat disserere, copiosissime disputauit Proculus Iurisconsultus in titulo de uerborum significatione. l. haec uerba &c. svbgrvndae , sunt tegulae propendentes extra tectum domus ad parietum defensionem , ne imbribus cor rumpantur. Varro lib. 3. de re rust. Aues subtus subgrundas, inquit, ab initio uillatico usas tecto. Vitru. li. 10. Pinnas, inquit, ex tabulis & superne subgrundas proclinatas. Iabolenus de uerb. signi. l. malum nauis. Inter proiectum, inquit, & immissum hoc interesse Labeo ait, quod proiectum esset id quod ita proueheretur, ut nusquam requiesceret, qualia meniana & subgrundaria essent. id est, tecti partes impendentes ad parietum munitionem. Plinius tamen subgrundas accipit pro tegulis inferioribus: nam in tectorum structura duo sunt ordines tegularum, alter supernarum, alter infernarum. Scribens nanque libro 25. de duobus Sedi generibus, hoc est, maiori & minori: dicit minorem appellari hypostegon. & subdit causam cur sic appelletur, quoniam in subgrundis fere nascitur, hoc est in tegulis inferioribus: id quod uulgo uidemus in tectis nasci. svbsellivm , est sella inferior. Varro de lingua Latina: À sedendo, inquit, sella & selliquastrum, deinde ab his subsellium ut suscipere quod non plane sapit, sic subsellium dictum quod non plane erat sella. Iuuenalis: Sed cum fregit subsellia uersu. Florentinus de supellectili legat. l. supellectili. Trapezophora, delphica, subsellia. Item de acquirendo rerum dominio. l. ideo. svbsisto , pro eo quod est haereo siue dubito: nam qui incedens subsistit, uidetur de aliqua re deliberare quid agat, ut de Aenea Virg. 1. Aeneid. dixit: Substitit hic, arcumque manu celeresque sagittas Corripuit. Callistratus lib. 50. titu. de iure immunitatis. l. semper. Subsisti, inquit, potest an prohibendi sint a praeside. Item Vlp. lib. 3. titulo de procuratoribus. l. seruum. Quantum, inquit, ad filiumfamilias uerum est, in seruo uero subsistimus. Hic serie uerborum coactus Accursius, non potuit nisi uere interpretari, exponens pro eo quod est dubito. svbstrvere , est aedificium a fundamentis deficiens fulcire. Hinc substructio dicta parietis fultura. Vitruuius lib. 1. Non solum in muro, sed etiam in substructionibus. Columella lib. 1. Pro fultura, inquit, & substructione fungetur. Vlpia. lib. 43. titu. de riuis. l. j. Verbo, inquit, reficiendi, tegere, substruere, sarcire continentur. svccinvm , gemma est ex gummi arboris glessariae congelata, quam diximus a Graecis appellari electrum . Iuue. In cuius manibus ceu pinguia succina tritas Cernis ephemeridas. Mart. Inclusit tenuem succina gemma feram. Plin. de succino deque medicamentis ex eo multa lib. 37. svggillo , as, pro eo quod est contundo, is. Vnde suggillata dicuntur membra quae sunt contusa, unde liuores suboriuntur. Plin. lib. 30. Liuentia, inquit, & suggillata pulmones arietum sanant. Idem libro 20. Suggillata & alios liuores legat. Suggillatum, ut inquit Festus, dicitur ex Graeco, quod ea pars quae sub oculis est, ab eis dicitur hipopion. Sed aliquando reperitur suggillo pro eo quod est derideo, propterea quod qui ex contusione liuores contraxerunt, derideri solent. Vlpianus lib. 47. titu. de iniurijs. l. item apud Labeonem . Si quis, inquit, non ad suggillationem domini iniuriam seruo fecit. svpellectilis appellatione, quae res contineatur, ex titulo qui est libro 32. digest. de supellectili legata facile possumus intelligere. Quanquam enim supellex uideatur dici de stragulo tantum, siue lodice, ab eo quod super lectum imponatur, etiam ad alia domus utensilia eius significatio se extendit, imo & ad alias res quae sunt aut possunt alicui ornamento esse. Persius: Tecum habita, & noris quam sit tibi curta supellex. svperficies , in aedificijs dicitur domus quae in alieno solo siue area aedificata est. Itaque fieri potest, ut eiusdem domus duo sint domini. Alter domus superficiariae: alter soli. Vnde pulchre Seneca libro tredecimo epistolarum translatione sumpta ex modo loquendi Iurisconsultorum: Philosophia, inquit, nihil aliunde petit, totum opus a solo excitat. Mathematica, ut ita dicam, superficiaria est, in alieno aedificat, accipit prima quorum beneficio ad ulteriora peruenit. Paulus titulo de damno infecto. l. damni. Et qui in conducto solo, inquit, superficiem posuit. Item Iabolenus titu. de ususcapionibus. l. eum qui. Cum aedes, inquit, duabus rebus constent, solo & superficie. Iulianus quoque de legatis primo. l. si fundum. Appellatione, inquit, aedificij, aut superficiem significat, aut solum. Caius item titulo de superficiebus. Superficiarias, inquit, aedes appellamus, quae in conducto solo constitutae sunt. Dominus uero domus, superficiarius dicitur: ut in titulo de damno infecto. & saepe alias. T Tantisper quod significat per tantum spatium, siue per tantum tempus, ut inquit Valla, semper fere desiderat iungi huic particulae dum, pro donec. Terentius in Heautontu. Ego te meum esse dici tantisper uolo, dum quod te dignum est facias. & paulo post: Decreui tantisper me minus iniuriae meo gnato facere, dum fiam miser. Liuius lib. j. Tantisper dum prisca illa tota mente repeto. Gellius lib. 6. loco dum, aequiualens posuit quoad: Tantisper, inquit, quoad fieret permutatio. Vlpianus titu. de tutelis. l. qui tutorem. Dum magis aetati quam dementi tantisper sit consulendum. tectorivm , opus est quod calce aut gypso incrustatum est, & tectorium substantiue pro ipsa calce siue gypso quod superinducitur. Varro libro 3. de re rustica: Cum uillam, inquit, haberes opere tectorio spectandam. Gellius libro 12. Villas inexcultas & rudes nec tectorio quidem praelitas esse dicit. Per translationem quoque de foemina cerusata dixit Iuuenalis: Tandem aperit uultum & tectoria prima reponit. Vlpianus titulo de damno infecto. l. ex damni. Ob tectoria, inquit, & picturas. Item Proculus titulo de seruitutibus praediorum urbanorum. l. quidam. Si parietem demolitus sit uicinus, non pluris quam uulgaria tectoria aestimari debent . In alia tamen significatione uidetur accipere Paulus in titulo, uti possidetis. l. si duo. Si uicinus, inquit, meus in pariete meo tectoria habeat & in pariete suo. telvm , largo quodam modo quicquid nocere potest appellatur. Nam & apud Virgilium atque alios autores aliquando pro ense etiam accipitur. Iustinianus tamen libro 4. Institu. titulo de publicis iudicijs. Telum, inquit, ut Caius noster ex interpretatione legum duodecim tabularum scriptum reliquit, uulgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur. sed & omne significat quod manu cuiusque iacitur. dictum ab eo quod in longum mittitur, a Graeca uoce figuratum, teloten enim a longe significat. quae uerba Caij iterum ponuntur in titulo de uerborum significatione. lege, si calumnietur. temporaria res, dicitur quae ita extruitur ut ad certum quoddam tempus duret, & non in perpetuum. Plinius libro octauo: Temporario, inquit, euripo ostendit. Idem libro trigesimosexto: Theatri, inquit, temporarij, & uix uno mense futuri. Seneca libro nono epistolarum: Hae sunt, inquit, amicitiae quas temporarias populus appellat. Paulus titulo quibus ex causis. l. ad cognitionem. Exilio, inquit, temporario. Papinianus titulo de poenis. l. seruus. Cum seruus per errorem in opus temporarium fuisset datus, expleto tempore domino seruum esse reddendum respondi. tepidarivm , locus erat in balneo tepidior, quemadmodum calidarium, calidior. Celsus lib. 1. Tunc, inquit, in calidarium transire, ubi tepidario paululum insudauit. Idem in eodem: Si est balneum ante omnia in tepidario residere. Vitruuius lib. 5. Sudationes, inquit, quae sunt coniungendae tepidario. Paulus in titulo de seruitutibus praed. urban. l. fistulam. Si talis, inquit, sit usus tepidarij, ut assiduum humorem habeat, & id noceat uicino. tessera tum pro symbolo, hoc est belli signo accipitur. Virg. 7. Aeneid. It bello tessera signum. tum pro talis, ut uulgo accipiuntur, nam talus aliud est. Martialis: Haec mihi bisseno numeratur tessera puncto. tum pro frumenti quadam mensura, de qua Seruius in illud Virg. 1. Georg. Numeros impressit aceruis. tesseras interpretatur, quibus frumento numerus designatur. Iuuenalis: Sum mula ne pereat, qua uilis tessera uenit Frumenti. Sueto. in August. Ne plebs frumentationum causa frequentius a negotijs auocaretur, ter in annum quaternorum mensium tesseras dare destinauit. Hinc Persius per diminutionem fecit tesserula. Scabiosum, inquit, tesserula far possidet. Iustin. lib. 11. codicis, titu. de frumento Alexandrino. l. diurnos. Tesserae, inquit, designentur. Paulus de legatis secundo. l. mortuo. Si Titio tessera frumentaria legata sit. Vlpianus lib. 5. de iudicijs. l. sed & si. Si libertis, inquit, suis tesseras frumentarias emi uoluerit. theriaca , non tyriaca, ut libri medicorum corrupte habent, antidotum est notissimum contra uenena. de cuius compositione duo extant Galeni opera, alterum ad Caesarem, alterum ad Pamphilium, dicta theriaca, a ther, quod est fera, hoc est uipera. Plinius libro uicesimo nono. Fiunt, inquit, ex uipera pastilli qui theriaci uocantur a Graecis. Hieronymus in Iouinianum, libro secundo: Viperae, inquit, carnes unde theriaca conficitur, quantis rebus aptae sunt, norunt medici. De fundo instructo. l. quaesitum. Theriacam, inquit, & caetera medicamenta. non tyriacam. thymelicvs , interpretatur histrio. quoniam thymele, es, est pulpitum siue scaena. Apuleius pro magia. Si choragium, inquit, thymelicum, num argumentarere uti etiam me Gragidij syrmate histrionis? Augustinus, lib. 6. de ciuitate dei: Quae sunt, inquit, illa sacra, quibus agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se admittit obscoenitas. Vitru. lib. 5. Ex eo, inquit, scaenici & thymelici separatim nominantur. Vlpianus libro tertio, titulo de ijs qui notantur infamia. l. athletas. Neque thymelici, inquit, qui certaminibus sacris deseruiunt, ignominiosi habeantur. Item de consecra. dist. 5. cap. non oportet. Sed utrobique themelici corrupte legitur. thlasiae , siue thlibiae, quod idem est, Latine dicti qui habent testiculos attritos, appellati sic a thlao, quod est frango, siue thlibo quod idem significat. Vlpia. titulo de uerborum significatione. l. spadonum. Thlibiae, inquit, & thlasiae, sed & si quod & aliud genus spadonum est. Item Paulus ad legem Corneliam de sicarijs. l. si quoque . Ii, inquit, qui thlibias faciunt, ex constitutione diui Hadriani in ea sunt causa, qua ij qui castrant. Vtrobique mendosi sunt codices recentiores. Accursius tota errat uia, nunc dicens esse ferramentum castratorium, nunc uenas quae inciduntur, nunc id quod uerissimum est, nescire se, quid thlasia aut thlibia sit, cum sit non castratus siue exectus, sed qui ut diximus, attritos habet testiculos, de quo dominus per Mosen scribit in Deuteronomio, capite uigesimo tertio: Non intrabit eunuchus attritis uel amputatis testiculis, & abscisso ueretro ecclesiam domini. tyberivs Caesar, Liuij Drusi ex Liuia Drusilla filius, Augusti deinde priuignus. ab illo ea lege est adoptatus, ut ipse Germanicum Drusi Neronis fratris sui filium adoptaret. Ex Suetonio in uita Augusti, Tyberij, & Caij Caesarum. Iustinia. lib. 1. ti. de adoptionib. Augustus, inquit, non ante Tyberium adoptauit, quam is Germanicum adoptauerit, ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse. Accurs. Imperator, inquit, uolebat adoptare quendam nomine Germanicum, & Germanicus nolebat consentire. Vnde Augustus callide suasit cuidam nomine Tyberio, ut illum Germanicum adoptaret, quod fecit. Quis talia historiarum portenta fingeret, nisi Accursius, aut Accursij admiratores? De Tyberio uero tanquam de persona ignota & obscura dixit cuidam Tyberio cum successerit Augusto in imperio. Quod si historias seculares nunquam legit, nunquam'ne audiuit illud ex Euange. Lucae 3. Anno decimoquinto Tyberij caesaris &c. tympanivm , margaritarum genus est, ex altera parte sphaericum, atque ex altera planum. quasi in tympani effigiem formatum. Plin. lib. 9. ubi de margaritis & unionibus: Quibus, inquit, una tantum facies est & ab ea rotunditas, auersis planicies, tympania nominantur. De auro & argen. leg. l. pediculis. Cum quaedam, inquit, ornamenta mamillarum ex cylindris triginta quatuor & tympanijs & margaritis detraxisset. tyrvs , colonia Syriae Phoenices, insula quondam, sed ab Alexandro in continentem translata, unde Luca. in 3. Et Tyros instabilis, praeciosaque murice Sidon. Tyriorum coloniae meminit iuriscons. in ti. de censib. toga praetexta, dicebatur apud Romanos, qua utebantur pueriusque in annum octauumdecimum. tunc enim sumebant togam uirilem, quae & libera dicebatur. Seneca in epist. Tenes memoria cum praetexta posita sumpsisti uirilem togam. Pueri quoque in ea aetate, praetextati appellabantur . Iuue. Et praetextatus adulter. Hinc Fest. Pompe. ait: Praetextatis nefas erat obscaeno uerbo uti, ideoque praetextatum appellabant sermonem, qui nihil obscoenitatis habebat. Vlp. de auro & arg. leg. l. uestis. Puerilia autem sunt, ueluti togae, praetextae, aliculae, chlamydes, & pallia, quae filijs nostris comparamus. Praeterea uero appellata est, quoniam purpura uesti intertexebatur. tomentvm , est quicquid puluillo aut culcitrae infercitur, siue illud sit lana, siue pluma, siue stramentum , siue carices & iunci concisi, quod tomentum circense appellatur, id est uulgare, triuiale, & pauperibus commune, dictum a circo Romano, ubi huiusmodi tomenta uendebantur. Martial. Tomentum concisa palus circense uocatur. concisam appellat paludem, carices & iuncos, qui ad tomentum concidebantur, quod a temo, quod est incido, dicitur, non ut indocti putant, ab eo quod tum eat. Seneca de uita beata: Si super circense tomentum per fascias ueteris linthei effluens incubabo. Sueto. in Tyberio: Druso, inquit, adeo alimenta subducta, ut cogeretur ex culcitra tomentum mandere. Varro quoque de ling. lat. Quod in culcitra tomentum aliud'ue quid calcabant, ab inculcando culcitra dicta. Vlp. de leg. 3. l. si cui lana. Lanae, inquit, appellatione tomentum non continebitur. Expone tu, id est lana quae culcitrae inculcata est, nam ea poterat in dubitationem uenire. Quod uero Accursius putat genus esse uestis, uel coopertorium de lana factum, quis non iure possit ridere? Nam ut in eadem lege habetur, si lanae appellatio eatenus extenditur , quo ad telam peruenerit, hoc est ut idem Accursius interpretatur, ut solum restet texere, nondum tamen est in tela posita. quomodo uestis siue coopertorium ex lana factum, debet lanae appella tione contineri? Quid quod Paulus in eodem titulo expresse dicit: Lana legata uestem quae ex ea facta sit deberi non placet. topiarivs , est operis topiarij artifex. Opus uero topiarium dicitur, quod in uiridarijs topiarij faciunt, exprimentes uarias figuras animalium aliarumque rerum ex myrto, citro, buxo, haedera, alijsque arbusculis, fruticibus, & herbis, quarum natura flexibilis est. Plinius li. 15. Satiuarum, inquit, myrtorum genera topiarij faciunt. Idem libro 12. ficum Indicam ad opus topiarium dicit pertinere. Et libro 21. de chamaedaphne. Topiaria, inquit, herba inopiam florum aliquando supplet. Idem libro 22. acathon herbam appellat topiariam, quia topiario operi accommodari potest. Cicero ad Quintum fratrem: Topiarium laudaui, ita omnia conuestiuit haedera. Atque ibidem: Vt denique illi palleati topiariam facere uideantur. Vlpianus tit. de fundo instruct. l. instrumenta. Si uiridaria, inquit, sunt topiaria, accedunt instrumento fundi. Et in eodem tit. l. quaesitum. Hostiarij, inquit, uel topiarij, & diaetarij. Aphricanus tit. de legatis tertio. l. cum quaererentur. prae dijs legatis, & quae eorum praediorum causa empta essent, neque topiarium, neque saltuarium legatum uideri ait: topiarium enim ornandi, saltuarium autem tuendi & custodiendi fundi, magis quam colendi causa paratum uideri. Accursius cuiusmodi ornatus esset topiarij, nesciuit, cum dicit illius officium esse, purgare agrum spinis & uepribus, & facere fossas. Imo uero eiusmodi serui legato cederentur, cum necessario ager purgari debeat spinis, & fossae atque elices deducendae sint, atque ad culturam pertineant . toral , mappa est quae toro, id est mensae imponitur. Varro de lingua latina: Toral, inquit, quod ante torum. Hora. 1. epist. Ne turpe toral, ne sordida mappa. Florentinus de supellectili lega. l. de tapetis. Sicut toralia, inquit, quae stragulorum non sunt. In eodem titu. l. supellectili, ut diximus in uerbo mappa, oralia pro toralia legitur. traianopolis , ciuitas Siciliae, a Traiano Cae sare cognominata, ut ex uerbis iurisconsulti colligimus in titulo de censibus. In Sicilia, inquit, Selinis & Traianopolis. Sed cum Traianopolis nusquam in Sicilia legatur, atque ediuerso Traianopolis oppidum sit Misiae maioris, atque alterum eiusdem nominis in Piceno Italiae, interpungenda sunt legis uerba, aut Selinis sit in Sicilia, & Traianopolis altera ex illis duabus. traiecticia pecunia, dicitur ut Modestinus lib. 22. tit. de nautico foenore scribit, quae trans mare uehitur. & ibidem saepe. Aphricanus quoque in tit. de actionibus & obliga. l. traiecticiae pecuniae. Item codice de ueteri iure enucle. l. tanta. Dicta est autem traiecticia, a traijciendo, hoc est transmittendo. unde est frequenter apud historicos, traijcere montem , & traijcere mare, & traijcere flumen, & traijcere exercitum, traijcere merces, traijcere pecunias. Atque utrunque simul traijcere exercitum, mare, flumen. Quare traiecticiae pecuniae nomine ueniet ea quae permutatur, & transuehitur ultra montes & maria. trapetvm , siue trapetus, ut inquit Seruius in illud Vir. 2. Geor. Venit hyems, teritur sicyonia bacca trapetis. olearia mola est. Martial. Nec tartessiacis cedat tua sylua trapetis. dictum a tero, is, ut Var. de ling. lati. tradit, uel, ut alij, a trepo quod est uerto, quia molae oleariae uertuntur: uel a trepo, quod est premo, ad priorem etymologiam allusit Vir. cum dixit, teritur sicyonia bacca trapetis. ad alteram, uel potius ad utranque . Plin. libro 15. Mox, inquit, trapetis fractae oliuae premerentur. Vlpianus titulo locati & conducti. l. sed ades. Trapeta, inquit, instructa funibus. Accursius instrumentum tantum esse dicit, sed non cuiusmodi, aut ad quos usus. Quod uero in ti. de supellectili leg. l. de trapetis. bis scriptum est trapetum, expuncta r, litera, tapetum est legendum, quod nemo dubitat in genere stragulorum esse. trapezophorvm , theca erat in qua preciosiores mensae deferebantur: nam trapeza interpretatur mensa, & phoreo uel phoresco, quod est fero. Florentinus de supellectili legata. l. supellectili. Trapezophora, inquit, delphica & subsellia. Cicero tamen ad Fabium Gellium pro statua siue signo quod ferebat mensam posuit. Trapezophoron, inquit, si te delectat, habebit. trierarchvs , interpretatur nauis princeps, nam trieris est nauis habens triplicem ordinem remorum, quae triremis dicitur. Hierony. Ezechielis capite 30. Egredientur nuncij a facie mea in trieribus. Ad senatusconsultum Trebellianum. l. eius. Fiduciarium, inquit, reliquit haeredem trierarchum. Item de bono. possess. l. j. Nauarchos, inquit, & trierarchos classium. trietericvs , a, um, est illud quod tertio quoque anno contigit , a tria quod est tres, & etos annus. Vir. 4. Aeneid. Referunt trieterica Bacchi Orgia. Oui. 2. de remed. Ibat ut aedonio referens trieterica Baccho. Apuleius pro magia: Crotalum, inquit, ad trieterica Orgia. Modestinus lib. 50. dig. titu. de pollicitationi. l. septicia. Agonem, inquit, constituo trietericum. trini , ae, a, nomen est distributiuum, quale illud bini, & quini, & deni, significatque cuilibet competere tria. Iungiturque ut alia eiusmodi nomina nominibus pluraliter declinatis. Martialis: Transierint binae forsan trinae'ue calendae. Sillius li. 15. Punicorum: Qui sua nunc trinis deducunt agmina castris. Martianus li. 50. de legatio. l. sciendum. Praecipitur, inquit, edicto Vespasiani omnibus ciuitatibus, ne plures quam trinos legatos mittant. Accursius in erroribus pertinax est, nam qui binos exposuit pro quatuor, quinos pro decem, denos pro uiginti, hoc in loco trinos pro sex exponit, cum exponendum fuerit trinos, id est quaelibet ciuitas tres. Sed quaero iam, non ab illo, sed ab illius amatoribus, an recte dictum sit, quod omnes ciuitates non amplius mittere debeant, quam sex legatos? significaretur nanque , quod omnes ciuitates simul sumptae non amplius essent missurae quam sex legatos, quod est perquam ridiculum. triphvs , potest interpretari delicatus: nam tryphe, es, est delicium, & tryphao delicior. Vlpia. titulo de aedilitio edicto. l. idem Offilius. Balbus, inquit, & blesus & tryphus, isque qui tardius loquitur. Vbi tryphum pro traulo hoc est bleso posuit, & qui quodammodo ex delicijs sic loquitur. Quintilianus libro primo: Illorum delicias reprehendi, qui, s, literam male proferunt. trochlea , instrumentum est cum orbiculis ad eleuanda & deprimenda onera. Cato de re rusti. Trochleas Graecanicas binis funibus sparteis. Vitru. lib. 10. cap. 2. & 3. de trochleis multa, dicta a trecho, quod est curro. Vlpianus titulo locati. lege, sed addes. Tympanum, inquit, et trochleas quibus eleuatur praelum. trozimos , Graece, maturus siue comestibilis interpretatur. Vnde uua quae esui adseruatur & quae non est apta uino, trozimos a iurisconsulto appellatur in titu. de uerb. signi. l. qui fundum. Qui fundum, inquit, uendidit, pomum excepit, nuces, ficos & uuas duntaxat duracinas, & purpureas, & quae eiusdem generis essent, quas non uini causa haberemus, quas Graeci trozimus appellant, excepta uideri. trvlla , uas est quo ex culina in lauatrinam aquam fundunt atque ad alia eiusmodi ministeria comparatum . Hora. 2. Ser. pro uase potorio uiliori posuit, dicens: Qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla. Iuuenal. Si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo. Pomponius de auro & arg. leg. l. & si. Veluti paropsidas, inquit, tabulas, trullas. Paulus de fundo instructo. l. tabernae. Trullae, inquit, quae circa coenam solent traijci. tvbvs , bi, siue sit fictilis, siue ex alia materia, est fistula per quam aqua deducitur, imo uero aquaeductus ipse tubulis pyxidatis constat. Hispani aranoras appellant. Columella lib. 1. Aqua, inquit, sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur. Plinius li. 31. Aquam ex fonte duci fictilibus tubis utilissimum est. Seneca lib. 14. epist. Suspensuras balneorum & im pressos parietibus tubos. Vlpia. tit. de cloacis. l. j. Cloacae appellatione & tubus & fistulae continentur. Et per diminutionem tubulus in eadem significatione. Plinius libro 33. pro cuniculo subterraneo posuit. Hi colores, inquit, in eisdem tubulis inueniuntur. Proculus in titulo de seruitutibus urbanorum praediorum. l. quidam. Non licet, inquit, tubulos habere admotos ad parietem communem. Hic Accursius tribulos pro tubulis legit, interpretaturque esse uasa lapidea, in superiori lege tubum putat esse foramen cloacae. V Vadimonivm accipitur pro ea sponsione quae datur in causa grauiori, puta criminali: dictum uadimonium a uadibus, hoc est sponsoribus, quos qui dederit in iudicio, uadere, id est decedere potest quocunque libuerit. Autores sunt Acron & Porphyrion in illud Horat. in primo Ser. Ille datis uadibus qui rure extractus in urbem est. Iuuenal. Differt uadimonia praetor. Et Plinius in prooemio naturalis historiae: Propter quod, inquit, uadimonium differri possit. valesii , apud antiquiores dicebantur qui postea s litera (ut in plerisque alijs) in r literam mutata, Valerij sunt appellati. Fuit autem Valeriorum familia Romae dicta a Valesio uiro praeclaro, nec minus locuplete, in gente Sabina, qui postea Manius Valerius Terentinus cognominatus est, a Terento loco quodam Diti patri sacro, Romae in campo Martio, in quo aram illi dicatam ab antiquis primus omnium monstrauit Quintilianus libro primo: Vt Valesij, inquit, & Fusij, in Valerios, & Furios uenerunt, ita arbos aetatis fuit. Idem quoque Festus Pompeius scribit in dictione Aurelia familia. Pomponius in titulo de origine iuris. l. necessarium. autor est, Appium Claudium caecum fuisse autorem, ut in illis nominibus s, litera in r, transiret. Appius, inquit, Claudius inuenit, ut pro Valesijs Valerij, & pro Furijs Fusij essent. Hinc est in libro Institutionum titulus de lege Fusia canina. pro eo quod est Furia canina. valetvdo , & ualetudinarius, & nunquam ualitudo & ualitudinarius legendum est in libro digesto. quoniam sic scriptum esse animaduertit Ludouicus Bonogninus in Pandectis Florentinis, atque apud antiquos haec nomina sic proferebantur. varvs , uaricus, & uaricosus, quid significent, non est in promptu. Est autem uarus qui habet crura obtorta, pedesque introrsus figens: quemadmodum ediuerso dicuntur uaciae qui extrorsum crura habent, idemque Vatinij, & Vacieni. Plinius: Hinc, inquit, cognomina inuenta, Planci, Pansae, Scauri. sicut a cruribus Vari, Vaciae, & Vacieni, & Vatinij. Horatius primo Sermonum: Hunc, inquit, Varum distortis cruribus. Et Persius per translationem: Vel cum fallit pede regula Varo. Inde uaricus, pro eo qui ex distorsione pedum inaequaliter ambulat. Ouidius in tertio de arte: Ingentes uarica fertque gradus. Vlpianus titu. de aedilitio edicto. l. Offilius. Varus, inquit, & Varicus an sanus sit & opinor sanos esse. Accursius nomina esse dicit illorum qui non possunt recte pronunciare. Varicosus qui a tumentibus & intortis uaricibus dicitur, uitium est longe diuersum. Iuuenalis: Varicosus fiat aruspex. & Persius: Dixeris haec inter uaricosos centuriones. Vlpianus in eodem titulo: Varicosus, inquit, sanus non est. Neque est qui ut insipiens modo huc, modo illuc uadit, quod Accursius somniat: sed, ut diximus, qui ex nimio labore uenas habet crurum intortas & conglobatas, quas Hippocrates appellat cirsas, Aristoteles ixias. venaliciarivs , est seruorum mango. Quintilianus: Adolescentem, inquit, apud uenaliciarium repertum. Et iterum: Dedit libertus pecuniam uenaliciario. Iidem & uenalicij dicuntur. Cicero in oratore ad Brutum: Aphricanos, & Laelios multi uenaliciarij mercatoresque superarunt. Caius titulo de aedilitio edicto. l. iustissime. Venaliciarij, inquit, ita societatem coeunt, ut quicquid agunt &c. Vlpianus quoque: Quia uenaliciarij, inquit, sciunt decurri ad nouitiorum emptionem. Item Aphricanus de uerborum significatione. l. mercis appellatione. Mella mangones non mercatores, sed uenaliciarios appellari ait. veneficvs , non simpliciter est qui uenenum necandi alterius gratia porrigit, sed quia adhibitis incantationibus quibusdam utitur, qui & maleficus dicitur. Ouidius septimo Metamorphos. de Medea: Validosque uenefica succos Mergit in aere cauo. Lucanus in septimo: Pollutas cantu diroque uenefica succo. Hinc apud Iurisconsultos titulus est de ueneficis & sic arijs. Idem & uenenarius dicitur. Iulius Firmicus libro secundo: Si Mars Mercurium de diametro aut de quadrato respexerit, faciet uenenarios & maleficos. Callist. titulo de poenis. l. capitalium. Venenarij, inquit, capite puniendi sunt. versicolor uestis, inquit Valla, non tam illa dicitur quae colorem natiuum mutauit, puta in rubrum, pallidum, aut nigrum, quam illa quae uarium habet colorem. Gellius libro sexto: Tunica, inquit, longa muliebri indutus & uersicolori pallio. Cicero tertio de finibus: Plumae, inquit, uersicolores columbis. Plinius lib. 35. Capita earum mitris uersicoloribus operuit. Vlpianus de legatis tertio. l. si cui lana. De uersicoloribus, inquit, uidendum est. Paulus de auro & argento legato. l. pediculis. Vestem, inquit, tam coloriam quam uersicoloriam. vespilones , & uespae, ut inquit Festus, dicuntur qui funerandis corporibus officium gerunt, non a minutis illis uolucribus, sed quia uespertino tempore eos efferunt , qui funebri pompa propter inopiam nequeunt. Suetonius in Domitiano: Cadauer, inquit, eius populari sandapila per uespilones exportatum. Apuleius libro Floridorum quarto: Vespilonum manibus extortum uelut ab inferis postliminio domum retulit. Martialis: Chirurgus fuerat, nunc est uespilo Diolus. Martianus in titulo de solutionibus. l. qui decem. Num ergo & si uespilonem aut alias turpem dederit hominem. pro quo mendose legitur uespertilionem. Item Vlpianus titulo ad Senatusconsultum Trebellianum. l. sed sciendum. Vel nomen quidem uespilonis testatoris ferre. Hic Accursius non minus insanit, quam in superiori lege fecerat. Nam utrobique uespilonem intelligendum ait esse nomen infamiae, ut si cognominaretur carnifex: ut apud Mart. Postquam triste caput fastidia uespilonum, Et miseri meruit taedia carnificis. vestiarivm , pro loco ubi reponuntur uestes, ut apud Plinium libro decimoquinto: Vestiarium, inquit, contra teredines ac noxia animalia amurca aspergi. Alias uestiarium pro ipsis uestibus, sicut ministerium pro ministris, cibaria pro cibis. Seneca libro de uitae tranquillitate: Familia uestiarium petit uictumque . Scaeuola, titulo de annuis legatis. l. annua. Ac per hoc, inquit, neque uestiaria, neque cibaria his debeantur. Iabolenus titulo soluto matrimonio. l. in his. Seruis, inquit, uxoris uir nummos in uestiarium dederat. veterator , seruus is dicitur qui diu seruiuit, & qui ex uetustate callidus est, quemadmodum ediuerso nouitius, qui nouus est in seruitio. Festus: Veteratores, inquit, callidi dicti a multa rerum gerendarum uetustate. Donatus in illud Terentij in Andria: Quidnam hic uult ueterator sibi. Veterator, inquit, est uetus in astutia. Vlpianus titulo de aedilitio edicto. l. praecipiunt. Praecipiunt, inquit, aediles, ne ueterator pro nouitio ueneat. Atque ibidem: Quia uenaliciarij sciunt facile decurri ad nouitiorum emptionem, idcirco interpolant ueteratores. veterinarivs , est ueterinarum medicus. Est autem ueterina iumentum, uel a uehendo dictum, ut putauit Cato, referente Festo Pompeio, uel ut Opilius, ueterinam dici uoluit, quasi uterinam, quod ad uentrem onus religatum gerat: inde ueterinaria, medicatiua iumentorum ars. Columella libro octauo: Veterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister. Callistratus titulo de iure immunitatis. l. quibusdam. Accursius: Qui fodiunt, inquit, aurum & argentum, aut qui faciunt uitra. sed hoc diuinare est. viaticvm , ci, est pecunia illa quae in uiae sumptus alicui datur. Cicero de senectu. Quo minus uiae restat, eo plus uiatici quaerere. Plinius Caecilius de Martiale: Prosequutus, inquit, eram uiatico sedentem. Inde Viaticulum, paruum uiaticum. Apuleius libro septimo de asino: Viaticulum, inquit, mihi corrasi. Vlpianus libro quinto, titulo de iudicijs. l. si longius. Egestate, inquit, Romae laboraret uiaticulo suo non recepto quod ad sumptus pater ei destinauerit. Accursius ignorans quid uiaticum sit: quod propter impensas, inquit, in scholis datur. quia supra dixerat, studiorum causa. viatores , inquit Festus, appellabantur qui magistratibus parebant, eo quod plerunque ex agris homines euocabantur a magistratibus, & frequens erat eorum ab agris in urbem uia. Plinius libro decimo octauo: Cincinato uiator attulit dictaturam. Tales tunc uiatores erant, quibus idipsum nomen inditum est subinde ex agris senatum ducesque accersentibus. Vlpianus titulo de rebus eorum qui sub tutela. l. magis. Dari, inquit, uiatorem qui ei renunciet. vicarivs seruus, dicitur ille, quem atriensis seruus substituit. Itaque uicarius dicitur serui seruus. Martialis: Esse sat est seruum, iam nolo uicarius esse. Plautus in asinar. Sticho, inquit, uicario ipsi tuo. cui Leonidas Atriensis respondet: Mihi scio uicarium esse. Vlpianus titulo de legatis tertio. l. seruos. Vicarios seruorum suorum numero non contineri . Idem in titulo de peculio legato. l. si peculium legetur. Recte igitur atque Latine Pontifices appellant se uicarios, hoc est, seruos serui Petri, qui se appellat seruum iesv christi in suis canonicis. sed Petrus non uicarius christi, quia non est seruus serui. vienna , ciuitas est Allobrogum in Gallia Narbonensi, cuius meminit Iurisconsultus, titulo de censibus. vinacivm , uel uinacius proprie acini semen est. Acinus autem granum uuae. Cato tamen in libro de re rustica, pro acinis musto exhaustis uinacium posuit. Dolia, inquit, quibus uinacios condat decem habeat. Vlpianus quoque titulo de furtis. l. si quis uxori. Vuarum, inquit, & musti & uinaciorum nomine furti agere potest. vindicta , uirga Praetoris erat, qua seruo imposita illum faciebat liberum. Persius: Vindicta postquam meus a praetore recessi. unde per metonymiam, uindicta pro libertate aliquando. Ouidius de remed. Vindictae quisque fauete suae. & ibidem: Optima uindictae proxima quaeque dies. Dicta est autem uindicta a uindicando, hoc est in libertatem asserendo, uel a Vindicio seruo Vitelliorum, qui coniurationem de reddenda urbe Tarquinijs patefecit. de quo Liuius libro secundo. & Pomponius de origine iuris. lege, necessarium. Titulus est praeterea in libris digestorum, de manumissis uindicta. viriolae , armillae erant ex gemmis margaritisque auro caelatis, quae & uiriae dicebantur. Plinius libro trigesimotertio: Vt habeant quidem in lacertis iam quidem & uiri, quod ex Dardanis uenit, atque itaque Dar danium uocabatur, uiriolae celticae dicuntur uiriae celtibericae, habeant foeminae in armis digitisque totis, collo & auribus. Itaque uult Plinius quod Dardanium sit armilla, quoniam a Dardanis uenit, Viriola qua utuntur Celtae, id est, Galli: Viria, qua Celtiberi, id est, Hispani. Vlpianus titu. de auro & argento legato. l. argu. Armillae, inquit, uiriolae, annuli praeter signatorios. & infra. l. medico. Lineas duas ex margaritis, & uiriolas ex smaragdis. Paulus de optione & electione leg. l. si tibi. Si ex quatuor, inquit, uiriolis duae. vitis , centurionis gestamen erat, ad fustigandos milites pigre munera sua obeuntes. de qua in uerbo Centurio multa diximus. vniones , dicuntur margaritae grandiores, dicti ab eo ut Plinius libro nono scribit, quod nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum, inquit, Romanae imposuere deliciae. de auro & argento legato. l. seia. Legauit, inquit, unionem cum hyacinthis, & postea unionem soluit. vrinatores , dicuntur qui subter aqua natantes tempore multo continent spiritum, ab eo quod est urino, as, uel urinor, aris. Varro de lingua Latina: Vrnae, inquit, dictae quod urinant in aqua haurienda. Vrinari enim est in aqua mergi. Plinius libro secundo: Vrinantibus in quamlibet profundam aquarum altitudinem. Idem lib. 9. Has, inquit, urinantium cura capi. Idem libro undecimo: Eadem est causa quare sub aqua diu Ranae & diu Phocae urinentur. Callistratus ad legem Rhodiam de iactu. lege, nauis. Merces per urinatores extractae. Audi som nium Accursij: Qui ita, inquit, subtiliter perpendunt & uident sub aqua, sicut medicus per urinam perpendit aegritudinem. vvlpianvs an Vlpianus dici debeat Iurisconsultissimus Alexandri Caesaris ille assessor, multi dubitant: quae ambiguitas ex Pandectarum Florentinarum lectione tollitur, in quibus semper Vulpianus per duplex u, alteram consonantem, alteram uocalem scribitur. X Xenivm , interpretatur munus quod hospitibus datur. Nam xenos interpretatur hospes. Vitruuius libro sexto: Primo, inquit, die Graeci hospites inuitabant ad coenam, postero mittebant pullos, oua, olera, poma, reliquasque res agrestes. Ideo pictores qui ea quae mittebantur hospitibus, picturis imitabantur, xenia appellarunt. Martialis: Omnis in hoc gracili xeniorum turba libello. & sequitur: Haec licet hospitibus pro munere disticha mittas. Inde per diminutionem xeniolum. Apuleius libro secundo de asino: Mittit byrrhena mihi xeniola, porcum optimum & quinque gallinulas. Vlpianus libro primo, titulo de officio procons. l. solent. Non, inquit, in totum xenijs abstinere debet proconsul. & paulo post: Quantum ad xenia, inquit, pertinet uetus prouerbium est &c. xenodochivm , interpretatur hospitium, quod hospitibus & peregrinis publicitus siue priuatim patet, Hieronymus in quadam epistola ad Pammachium: Audio te xenodochium , in portu fecisse Romano. In codice Iu stiniano titu. de sacrosanctis ecclesijs. l. illud. l. sancimus. l. si quis. Item de episcopis & clericis, tum xenodochium, tum xenon appellatur. xenoparochvs , is est qui publice munera hospitibus contribuit, quia xenos hospes interpretatur, & parochus tributor. Archadius lib. 50. tit. de muneribus. l. munerum. Tabularij, inquit, uel xenoparochi ut in quibusdam ciuitatibus. xerolophvm , locus erat celebris Bizantij , quae Constantinopolis postea cognominata est. Priscianus libro primo de octo partibus orationis: Epigrammata, inquit, quae egomet legi in tripode uetustissimo Apollinis, qui stat in xerolopho Bizantij scriptus. Idem libr. 6. Ostendunt, inquit, epigrammata uetustissima quae & literis uetustissimis scripta in multis tripodibus legi, & maxime in tripode Apollinis, qui est Constantinopoli in loco quem Xerolophon uocant . Iustinianus libro quarto Institutionum , titulo de publicis iudicijs. Quod nos, inquit, telum appellamus, illi telos appellant. admonent, inquit, nos epigrammata in Xerolopho scripta. Et sequitur epigramma Graecum. xystici , dicuntur athletae, dicti a xysto, qui, ut ait Vitruuius libro sexto, est porticus ampla latitudine, in qua athletae per hyberna tempora exercebantur. Suetonius in augusto: Xysticorum certationes, aut gladiatorum pugnas seuerissime semper egit. Idem in Galba: Si quid scaenici aut xystici donatum olim uendidissent. Vlp. ti. de ijs qui notantur infamia. l. athletas. pro eo quod esse debuit, xystici, xesustici corrupte legitur. Z Zythvm , potus est quem ex frugibus excogitauit Aegyptus. unde a Columella pelusiacum cognominatur in horto, cum dicit, Et pelusiaci proritet pocula zythi. Vlp. ti. de tritico & uino legato. l. si quis. Zythum, inquit, & caetera pro hominum affectione. zona , non tantum pro cingulo accipienda est, sed aliquando etiam pro marsupio & loculis nummorum refertis accipitur. Apuleius lib. 7. de asino: Plotina, inquit, preciosissimis monilium & auro monetali zonis refertis incincta. Suetonius quoque scribit Vitellium zonam se aureorum plenam circundedisse. Spartianus etiam Pescenium nigrum Imperatorem iussisse, ne milites in zonis nummos aureos uel argenteos portarent ad bellum. Lampridius quoque Alexandrum Caesarem dicere solitum ait, Miles non timet, nisi uestitus, calceatus, & satur, & aliquid in zonula habens. Et fere haec est consuetudo Hispanorum, ut cingulo bursam escariam applicent, in qua portent nummos. Itaque Saluator noster discipulis interminatur, ne portent zonam. In hoc significatu accepit Vlp. in titu. de bonis damnatorum. l. diuus. Neque si zonam, inquit, circa se habuerit: protinus aliquis sibi uindicare debebit. Accursius putauit zonam esse cingulum magni precij. EX OBSERVATIONIBVS Aelij Antonij Nebrissensis in libros Iuris Ciuilis. DE GLAVCO ET DIOMEDE, ACCVRSII SOMNIVM. Est in praefatione di gestorum peroratio Iustiniani Imperatoris in haec uerba: Incipite igitur legum doctrinam eis Dei gubernatione tradere, & uiam aperire, quam nos inuenimus, quatenus fiant optimi Iustitiae & reipub. ministri, & uos maximum decus in omne aeuum sequatur. Quia nostris temporibus talis Legum inuenta est permutatio, qualem apud Homerum patrem omnis uirtutis, Glaucus & Diomedes inter se faciunt dissimilia permutantes. & subdit carmina Homeri sumpta ex 7. Iliados libro, ubi narrat quo pacto in obsidione Troiana Diomedes cum Glauco Hippolochi filio congressus, coe pit ab illo quaerere quis esset, quibusque maioribus ortus. Cui Glaucus se Bellerephontis nepotem, Hippolochique filium esse respondit. Cumque Diomedes uetus hospitium Oenei Bellerephontisque utriusque auorum fuisse intelligeret, pugna abstinuit, atque ita commutatis armis digressi sunt, quasi pignus amoris alter alterius reportantes. Fuerunt autem Glauci arma aurea centum bobus aestimata, Diomedis aerea nouem boum. Quod Accurs. nescio quibus furijs agitatus, exponens ait: Diomedes cum rediret per mare a Troiana uictoria, indigebat uino, & inuenit Glaucum iuxta mare abundantem uino & carentem equis, at ipse multos habebat equos, quos in praelio habuerat, & ita dedit illi de equis inutilibus pro uino necessario & utili sibi, & Glaucus dedit uinum superfluum, & accepit equos necessarios, sic & nos fecimus permutationem de inutili modo legendi ad utilem. Hucusque Accursius. Omitto corruptissimum et mille acyrologijs deprauatum dicendi genus. Vbi legit ille bonus uir haec historiarum portenta, aut quis illum docuit in rebus quarum ignoratione tenebatur, diuinare? Aliud est enim, ut diuus Hierony. scribit, esse uatem, aliud interpretem: illic spiritus neutra praedicit, hic eruditio & uerborum copia ea quae intelligit interpretatur. Quod si fuisset Accursio mixtum cum pudore iudicium, aut omnino tacuisset ijs de rebus quas ignorabat, aut ea scriberet quae de Glauco & Diomede ab autoribus memoriae prodita sunt, Homero praesertim, quem Iustinianus citat testem. Quod si Accursius Graecas literas ignorabat, didicisset saltem latinas, in quibus libro primo Sermonum Horatij legeret: Aut si disparibus bellum incidit aut Diomede, Cum Licio Glauco discedat pigrior ultro Muneribus missis. Atque apud Martialem lib. 9. epigrammaton: Tam stupidus nunquam nec tu puto Glauce fuisti, Chalcea donanti chrysea qui dederas. Aut quoniam Iuris libros interpretabatur, illud saltem quod Aristoteles libr. 5. ethicorum cum de iustitia & iure dissereret, scripsit: Volenti, inquit, non fit iniuria, sed qui sua donat, ut Homerus de Glauco scribit, dedisse eum Diomedi arma aurea pro ferreis, centeni precij pro noueni, huic iniuria non fit. Aut imitaretur saltem pudorem sancti Thomae qui locum illum exponens, nihil tale somniat quale Accursius, sed tantum ab ignorantia interpretis deceptus, dixit accepisse Diomedem centum boues pro nouem, cum Homerus dicat arma aestimata precio centum boum, pro armis nouem boum, quod & Pli. lib. 33. affert. Quanquam Homerus inquit admiratus aurum, aestimationes rerum ita fecit, ut centum boum arma permutasse Glaucum diceret, cum Diomedis armis nouem boum . & hoc est quod Iustinianus dicebat talem permutationem legum antiquarum pro nouis esse factam , qualis fuit Glauci & Diomedis, hoc est, centeni precij pro noueni. DE LEGATIS ATHENAS missis Somnium Accursij. pomponivs lib. primo Digest. sub titulo qui est de origine iuris: Placuit, inquit, publica autoritate decem constitui uiros, per quos peterentur leges a Graecis ciuitatibus, ut ciuitas fundaretur legibus quas in tabulis eburneis perscriptas pro rostris composuerunt. Audite nunc obsecro uos aegrotantis Accursij somnia uana: Ante, inquit, quam hoc fieret, miserunt Graeci Romam quendam sapientem, ut exploraret an digni essent Romani legibus, qui cum Romam uenisset, Romani cogitantes quid poterat fieri, quendam stultum ad disputandum cum Graeco posuerunt, ut si perderet, tantum derisio esset. Graecus nutu disputare coepit, & eleuauit unum digitum, unum Deum significans. Stultus credens quod uellet cum uno oculo decaecare, eleuauit duos & cum eis eleuauit etiam pollicem, sicut naturaliter euenit, quasi caecare eum uellet de utroque. Graecus autem credidit quod trinitatem ostenderet. Item Graecus apertam manum ostendit, ut ostenderet omnia nuda & aperta Deo. Stultus autem timens maxillatam sibi dare, pugnum clausum quasi repercussurus leuauit, Graecus intellexit quod Deus omnia clauderet palma: & sic credens Romanos dignos legibus, recessit. O miserrimam saeculi nostri conditionem, qui haec audimus & patimur. Ecquis unquam talia deliramenta nisi a mulierculis lanificio intentis audiuit? & non uidet homo perditus non habita ratione temporum & personarum sibijpsis repugnantia dicere? Quod si tanta erat illi historia mentiendi libido, at debuit saltem aliquid dicere quod nos falleret. Nunc uero ea per crapulam ructat, quae nec credent pueri, qui nondum aere lauantur. Nam si quod hoc in loco Pomponius scribit, constat esse factum trecentesimo altero anno ab urbe condita, hoc est, ante natalem Christianum annos circiter quadringentos quinquaginta, quo pacto Grae cus & Romanus de trinitate personarum atque unitate substantiae in diuinis disputare poterant ? hoc ne Ezras quidem fecisset, doctissimus illa tempestate legis interpres, nedum homines in falsa deorum gentilium religione occupati. Aut si tam diligens in historia esse uolebat, illud potius annotare debuit, Romanarum rerum scriptores non quod Pomponius scribit creatos esse decem uiros per quos leges peterentur, sed cum prius deferendis legibus inter Romanos conueniret, de latore tantum disce ptarent missos esse tris legatos Athenas, iussosque inclytas Solonis leges describere, & aliarum Graeciae ciuitatum instituta moresque pernoscere. Postea uero quam illi redierunt, creatos decem uiros condendarum legum & iuris dicundi causa. Quod uero Pomponius scribit tabulas fuisse eburneas, Dionysius Halicarnaseus diligentissimus antiquitatum Romanarum scriptor libro nono aereas fuisse memoriae prodidit. Quodque idem autor scribit tabulas in foro positas, non est diuersum ab eo, quod Pomponius tradit positas esse pro Rostris: nam Rostra templum erat in foro Romano quod placuit exornari Rostris nauium, quas ab Anciatibus acceperant, non ut Accursius delirat pyratarum. Illud uero perquam ridiculum , quod in re manifesta dubitans, pro rostris exponit ante oculos & ora hominum. Ab Hispano, opinor, aliquo id didicerat, quoniam Hispane facies rostro appellatur. MVTIVS PRO FABIVS. idem Pomponius in eodem titulo de origine iuris: Q. inquit, Mutius qui ad Carthaginienses missus legatus, cum essent duae tesserae positae, una pacis, & altera belli, arbitrio sibi dato utram uellet referre Romam, utranque sustulit, & ait Carthaginienses petere debere utram mallent accipere. Atqui non Q. Mutius, sed Q. Fabius fuit, qui cum Valerio Flacco missus est Carthaginem legatus, ut nisi Hannibal uiolator foederis dederetur, bellum Carthaginiensibus indiceret. Hic Fabius, Pamphilus cognominatus est, ad differentiam illius Fabij qui in eodem secundo bello Punico singularem ope ram Reipu. nauauit, atque tum maximus, tum uerricosus, tum ouicula dictus est. Atque ea propemodum Fabium Pamphilum fecisse coram Carthaginiensibus quae Pomponius refert, autores sunt Polybius, Liuius, Plutarchus. Silius praeterea lib. secundo Punicorum: Non ultra patiens Fabius texisse dolorem, Concilium exposcit propere, patribusque uocatis, Bellum se gestare sinu pacemque profatus. Quid sedeat legere, ambiguis neu fallere dictis Imperat, at saeuo neutrum renuente senatu Ceu clausas acies gremioque effunderet arma, Accipite infaustum Libyae euentuque priori Par inquit bellum, & laxos effudit amictus. tam insigne mendum non debuit Accursius dissimulare, atque intactum relinquere, ubi non in parte, sed in toto error committitur. Nam quid habent simile Mutius & Fabius? nempe hoc quod Thais & Hermione. COLVMNARIVM PRO Colum Niuarium. pomponivs Iurisconsultus in lib. dig. tit. de auro & argento leg. In argento, inquit, potorio utrum id duntaxat sit quo bibi possit, an etiam id quod ad praeparationem bibendi comparatum est, ueluti columnarium & urceoli. Quod uasis genus columnarium sit nullus unquam scripsit, sed neque legit, praeter unum Philippum Beroaldum, uirum alioqui singulari eruditione, qui ex huius legis deceptus lectione, putauit esse poculi genus, & Accursium, qui anglisteriam interpretatur, sic Itali uulgo appellant ampullam uitream longioris colli. Ego uero cum columnarium esse nihili uerbum pro comperto haberem, coepi mecum recogitare quid columnarij loco substituerem, cum subito fuit mihi praesto Martialis poetae distichon, cuius lemma est, Colum niuarium . Cumque adhuc subdubitarem, an pro columnario colum niuarium reponerem, legi sequens distichon, cuius index est, Vrceoli ministratorij. Exilui prae nimia laetitia, atque coepi mihi ipsi gratulari, quod locum alijs incognitum atque intactum mea diligentia restitui. Quid uero colum niuarium fuerit, reliquum est ut ostendamus. Fuit consuetudo apud maiores nostros, non modo colare uina, ut essent molliora defoecatioraque , uerum etiam aquam per niues transmittere, quo fieret gustui suauior. Instrumenta uero ad percolandum erant cola minutissimis uiminibus contexta, aut ex sacco lineo siue cilicino. Virgilius secundo Georg. Tu spisso uimine qualos Colaque praelorum fumosis diripetectis. De colatorio sacco Martialis in disticho, cuius lemma est, saccus niuarius: Attenuare niues norunt & linthea nostra, Frigidior colo non salit unda tuo. Plinius decimoquarto: Vtilissimum omnibus sacco uiribus fractis. Idem decimonono: Inueterari uina saccisque castrari. & uigesimotertio libro: Vt plus, inquit, capiamus, sacco frangimus uires. Atque iterum Martialis: Turbida sollicito transmittere cecuba sacco. & Horatius secundo Sermonum: Integrum perdunt lino uitiata saporem. Quod Porphyrion exponit sacco percolata. Cum itaque Martialis duo disticha continuata scripserit, alterum de colo niuario, alterum de sacco niuario, subdideritque statim ur ceolos ministratores, quis non uidet apud Pomponium legendum esse colum niuarium, cum praesertim euestigio sequatur & urceoli? Quid, quod sensus pulchre coit, atque satisfacit ei quod uenire potuit in dubitationem, an uidelicet uasorum potoriorum appellatione ueniant uasa quibus non bibimus, sed praeparantur ordinanturque ad id quod bibendum est, ut colum & saccus per quae colantur uina niuesque , atque praeter ea urceoli, quibus uinum & aqua discumbentibus ministratur. Non quod Accursius & Philippus putabant esse uasa potoria. Esset nanque sensus legis ridiculus, si dixeris appellatione uasorum potoriorum uasa potoria contineri. FINIS. Index rerum quae IN HOC IVRIS CIVI lis Lexico continentur. -  A -  A Bax pag. 3 -  Abactores 4 -  Abrogare 5 -  Acapna 6 -  Aconitum 7 -  Ad praepositio ibidem -  Addico 8 -  Adrogare 9 -  Adulterina 10 -  Aedicula 11 -  Aestimo ibid. -  Agnus 12 -  Agrippinensis ibid. -  Agonotheta ibid. -  Album 13 -  Algidum ibidem -  Allego 14 -  Alueus ibidem -  Ambitus ibidem -  Amphora 15 -  Aminaeum ibidem -  Amurca 16 -  Anadema 17 -  Analogistae ibidem -  Angaria ibidem -  Animaduerto ibid. -  Ancones 18 -  Anniculus ibidem -  Annona ibidem -  Annua 19 -  Antiades ibidem -  Antidorum 20 -  Antidotum ibidem -  Antinomia ibidem -  Antoninus & Seuerus 21 -  Apocha ibidem -  Apolides ibidem -  Apostoli ibidem -  Apparitores ibidem -  Appendicius 22 -  Aquiminarium 22 -  Arcarius ibidem -  Archiatros 23 -  Archigeron ibidem -  Archigubernius ibidem -  Archimandrita ibidem -  Archimimus 24 -  Architectus ibidem -  Area 25 -  Arelatensis ibidem -  Arena ibidem -  Areseusa 26 -  Argentarius ibidem -  Armentum ibidem -  Armilla ibidem -  Arra 27 -  Artemo ibidem -  Assessores 28 -  Athleta ibidem -  Atrienses ibidem -  Attellanus 29 -  Autorare ibidem -  Aurum 30 -  B -  B Aluca 30 -  Bannum 31 -  Bapheus ibidem -  Bastagarij 32 -  Berytos ibidem -  Biblius ibidem -  Bibliotheca 33 -  Bidens ibidem -  Bini ibidem -  Bissextus 34 -  Byssicus ibidem -  Bombycinus 35 -  Bona ibidem -  Bractearius ibidem -  Brephotrophium 36 -  Bubulcus ibidem -  Buccinum ibidem -  Buprestis 37 -  Burdo ibidem -  C -  C Aballus 37 -  Cacabus 38 -  Caducum ibidem -  Caeduus ibidem -  Caementum 39 -  Caius ibidem -  Calata ibidem -  Calcaria 40 -  Calculator ibidem -  Calendarium ibidem -  Caligatus 41 -  Camelasia 42 -  Cannabis ibidem -  Cancelli ibidem -  Cancello 43 -  Cantharis ibidem -  Cantharus ibidem -  Capitale 44 -  Capitium ibidem -  Capitulum ibidem -  Capsarij 45 -  Careum ibidem -  Carrum 45 -  Carthaginienses ibidem -  Cassiopa 46 -  Castellum ibidem -  Catadromus 47 -  Cauma ibidem -  Cauillatio ibidem -  Caupo ibidem -  Causarij 48 -  Causor ibidem -  Cauterium ibidem -  Cedere diem 49 -  Cellarium ibidem -  Cenotaphium ibidem -  Censeo 50 -  Centones ibidem -  Centurio 51 -  Certamen ibidem -  Certiorem facere ibid. -  Ceruisa 52 -  Character ibidem -  Charta ibidem -  Chirographum 53 -  Choma ibidem -  Chrissamos 54 -  Cidonium malum ibidem -  Cymbium ibidem -  Cilicium ibidem -  Cingere 55 -  Circeiensis ibidem -  Circenses ludi ibid. -  Circitores 56 -  Circulatores ibid. -  Circunscribere 57 -  Circunuenire ibidem -  Cisterna ibidem -  Citreae mensae 58 -  Clandestinus ibidem -  Clauus ibidem -  Clauus morbus 59 -  Cliuosa loca ibidem -  Cloaca ibidem -  Coalluere 60 -  Coccum ibidem -  Coeliaci 61 -  Coemiterium ibidem -  Coenaculum ibidem -  Coetus ibidem -  Collegium ibidem -  Colludere 62 -  Colum niuarium ibidem -  Comes 63 -  Comitia ibidem -  Commeatus ibid. -  Commeatalis 64 -  Commentum ibid. -  Commentariensis ibid. -  Committere 65 -  Commune ibidem -  Compendium ibid. -  Competenter ibid. -  Compilare 66 -  Compingere ibidem -  Concameratio ibid. -  Conclaue ibidem -  Concinnare 67 -  Conditura ibidem -  Congiarium ibidem -  Contignatio ibid. -  Continens 68 -  Conturbo ibidem -  Corbis ibidem -  Corinthium aes 69 -  Corpus ibid. -  Corradere 70 -  Corriuales ibidem -  Cotidie ibid. -  Cotoria ibidem -  Cretaefodina 71 -  Crinale ibidem -  Cucuma ibidem -  Culleus 72 -  Cuppa ibid. -  D -  D Actylotheca 73 -  Damno ibi. -  Daphnensis ibidem -  Dardanarius 74 -  Decedere ibid. -  Decido ibidem -  Decisio 75 -  Decoctores ibidem -  Decuriones ibidem -  Dedititij 76 -  Definio ibidem -  Defrutum ibid. -  Deglabrare 77 -  Delator ibidem -  Delibrare ibidem -  Delphi ibidem -  Delphicae mensae ibidem -  Deminuo 78 -  Demolior ibid. -  Deni ibid. -  Depectus 79 -  Deserere ibidem -  Desidero ibidem -  Diaeta 80 -  Diathetum ibidem -  Dienses 81 -  Diffundere ibidem -  Diffundi ibidem -  Digitus 82 -  Dioecesis ibidem -  Diplomata ibidem -  Dispungere 83 -  Dissidium ibidem -  Distrahere ibidem -  Diuortium 84 -  Dolium ibidem -  Dolones ibidem -  Donaria 85 -  Duracinae ibidem -  E -  E Ditus 85 -  Effringere ibidem -  Electri genera 86 -  Elenchus ibidem -  Elogium 87 -  Elusco ibid. -  Emansor 88 -  Emblemata ibidem -  Emeriti ibidem -  Emerita ibidem -  Emiseni 89 -  Emphyteosis ibid. -  Emphracta ibid. -  Emplastrum ibid. -  Epidemitici 90 -  Episcopus ibidem -  Epistomium ibidem -  Epitome ibidem -  Epulum 91 -  Eremodicium ibid. -  Ergasterium ibid. -  Errones ibidem -  Etiam 92 -  Etiamnum ibidem -  Euestigio ibidem -  Exacta ibidem -  Exaggerare 93 -  Exautorare ibid. -  Exconsul ibidem -  Exemptilis 94 -  Expungere ibid. -  Extricare ibidem -  F -  F Alx 94 -  Familia 95 -  Ferruminare ibid. -  Figlina ibidem -  Fiscus 96 -  Flauius ibidem -  Fomenta 97 -  Forma ibidem -  Fugitiuus ibidem -  Fulcimentum ibid. -  Fultura 98 -  Fullo ibidem -  Fundus ibidem -  G -  G Arum 99 -  Genius ibid. -  Germanicus ibidem -  Gymnasium 100 -  Glans ibid. -  Glarea ibidem -  Glaucinum 101 -  Grammatophylacium ibid. -  Grassari ibidem -  Gutturosus ibidem -  H -  H Amus 102 -  Harpagones ibid. -  Hercisco ibidem -  Hermaphroditus ibid. -  Hydromeli 103 -  Hierophylax ibidem -  Hierapolis ibidem -  Hypocaustum ibid. -  Hypotheca 104 -  Horreum ibidem -  I -  I Anthinus 105 -  Ilienses ibidem -  Impostores ibidem -  Inauris 106 -  Inciles ibidem -  Incrustare ibidem -  Indictio 107 -  Induciae ibidem -  Inducere ibidem -  Inficiatio 108 -  Institor ibidem -  Insula ibid. -  Interpolare 109 -  Intertritura ibid. -  Irenarcha ibidem -  Isauri 110 -  Isostates ibidem -  Iugum ibidem -  L -  L Abrum 110 -  Lacertus 111 -  Lacunae ibidem -  Lapis ibid. -  Laser 112 -  Latus clauus ibid. -  Lautica ibidem -  Laxamentum 113 -  Lectica ibidem -  Lecticarius ibid. -  Liberi 114 -  Libertinus ibidem -  Libitinarius ibidem -  Librarius 115 -  Licitor ibid. -  Lictores ibidem -  Ligna 116 -  Ligusticum ibidem -  Liminarcha ibid. -  Limitanei ibidem -  Linea margaritarum 117 -  Lytos ibid. -  Logista ibidem -  Logographus ibid. -  Loricatio ibid. -  Ludicrus 118 -  Lugdunensis colonia ibid. -  Ludus literarius ibidem -  Luscus ibidem -  Lustramentum 119 -  M -  M Agister 119 -  Malleatus ibid. -  Malobathrum ibid. -  Mandragora 120 -  Mango ibid. -  Mappa ibid. -  Materia 121 -  Mediastinus ibid. -  Mereo ibidem -  Metalla ibidem -  Metator 122 -  Metaxa ibidem -  Metrocomia ibidem -  Metropolis 123 -  Miliarium ibidem -  Miniculator ibidem -  Molior ibidem -  Mola 124 -  Meniana ibidem -  Meritorium 125 -  Modus, & Modulus ibid. -  Mulsum 126 -  Mundus ibidem -  Munimentum ibidem -  Murileguli ibidem -  Muria 127 -  Murrha ibidem -  N -  N Atales 127 -  Negocium 128 -  Nomen ibidem -  Non ibidem -  Nosocomion ibidem -  Notarius 129 -  O -  O Bsidianus 129 -  Obsonatores 130 -  Odyssea ibidem -  Oenomeli ibidem -  Olitor ibidem -  Opera 131 -  Opitographa ibidem -  Orichalcum ibidem -  Orcinius 132 -  Orphanotrophium ibid. -  P -  P Aegma 132 -  Paganus 133 -  Pancratium ibidem -  Pandecta ibidem -  Pannicularia 134 -  Pantomimus ibidem -  Papyrus ibidem -  Paranymphi 135 -  Parapherna ibidem -  Parephippius ibidem -  Parochus ibidem -  Paroecos 136 -  Paropsis ibidem -  Passum ibidem -  Pastinare 137 -  Pater ibidem -  Peculatus ibidem -  Peculium ibidem -  Pecunia 138 -  Pecus ibidem -  Pedamentum ibidem -  Pedules ibidem -  Periurare 139 -  Pellex ibidem -  Penaria cella ibidem -  Penus ibidem -  Penes 140 -  Peniculus ibidem -  Perduelles ibidem -  Pergula 141 -  Pharmacum ibidem -  Philyra ibidem -  Philippi 142 -  Pistrinum ibidem -  Pityocampe ibidem -  Plagae ibidem -  Plagiarius ibidem -  Polio 143 -  Polyposus ibidem -  Polinctores ibidem -  Popina 144 -  Postliminium ibidem -  Praeses ibidem -  Praematura ibidem -  Praetorium 145 -  Pridie 146 -  Primipilus ibidem -  Principia ibidem -  Priuilegiarius 147 -  Procurator ibidem -  Promercalia 148 -  Prolistae ibidem -  Promptuarium ibidem -  Promulsidarium 149 -  Proreta ibidem -  Proscaenium ibidem -  Proscindere ibidem -  Prothyrum 150 -  Protocolon ibidem -  Proxeneta ibidem -  Publicanorum ordo 151 -  Pulmentarium ibidem -  Pustulatum argentum ibi. -  Q -  Q Valli 152 -  Quini ibidem -  R -  R Efigere 152 -  Repetundarum 153 -  Replumbari ibidem -  Resipiscere 154 -  Rheda ibidem -  Riuales ibidem -  Rogatio ibidem -  Rubrica 155 -  Ruder ibidem -  S -  S Accarius 155 -  Saccus ibidem -  Saccularius 156 -  Sacrum ibidem -  Sagarius ibidem -  Sagmen 157 -  Salgama ibidem -  Saliens 158 -  Salictum ibidem -  Saligneus 159 -  Saltuarius ibidem -  Salustiani horti ibidem -  Sapa ibidem -  Sarcinatores 160 -  Sarcophagus ibid. -  Sarculus ibidem -  Sardonyx 161 -  Sarmatae ibidem -  Satius ibidem -  Satricum ibidem -  Scaena ibidem -  Scaeua 162 -  Scandularius ibidem -  Scapha ibidem -  Scaphium 163 -  Scortum ibidem -  Scrupulus ibidem -  Scrupulosus 164 -  Sebastani ibidem -  Secundum ibidem -  Sedularium ibidem -  Selinis 165 -  Sella 165 -  Semis ibidem -  Semisses 165. & seq. -  Septa 167 -  Septum 168 -  Seria ibidem -  Sericum ibidem -  Sescuncia ibidem -  Sestertius 169 -  Sycomorus ibidem -  Sigillum 170 -  Signator ibidem -  Signinus ibidem -  Siliginarius ibidem -  Synthesis 171 -  Si quis ibidem -  Sisto ibidem -  Situla ibidem -  Situs 172 -  Smyrna ibidem -  Sodales ibidem -  Solidus 173 -  Sphaeristerium ibidem -  Spica nardi ibidem -  Spurco ibidem -  Spurius ibidem -  Stabularius 174 -  Statio ibidem -  Stellionatus 175 -  Stypteria ibidem -  Stipulor ibidem -  Stola 176 -  Stragulus ibidem -  Stramenta ibidem -  Strobulus 177 -  Subdisiunctiua coniunctio ibidem -  Subgrundae ibidem -  Subsellium 178 -  Subsisto ibidem -  Substruere 179 -  Succinum ibidem -  Suggillo ibidem -  Supellex ibidem -  Superficies 180 -  T -  T Antisper 180 -  Tectorium 181 -  Telum ibidem -  Temporaria res 182 -  Tepidarium ibidem -  Tessera ibidem -  Theriaca 183 -  Thymelicus ibidem -  Thlasiae 184 -  Tyberius Caesar ibidem -  Tympanium 185 -  Tyrus ibidem -  Toga ibidem -  Tomentum 186 -  Topiarius 187 -  Toral 188 -  Traianopolis ibidem -  Traiectitia ibidem -  Trapetum ibidem -  Trapezophorum 189 -  Trierarchus ibidem -  Trietericus ibidem -  Trini 190 -  Triphus ibidem -  Troclea 191 -  Trozimos ibidem -  Trulla ibidem -  Tubus ibidem -  V -  V Adimonium 192 -  Valesij ibidem -  Valetudo 193 -  Varus ibidem -  Venaliciarius 194 -  Veneficus ibidem -  Versicolor 195 -  Vespilones ibidem -  Vestiarium 196 -  Veterator ibidem -  Veterinarius ibidem -  Viaticum 197 -  Viatores ibidem -  Vicarius ibidem -  Vienna 198 -  Vinacium ibidem -  Vindicta ibidem -  Viriolae ibidem -  Vitis 199 -  Vniones ibidem -  Vrinatores ibidem -  Vulpianus 200 -  X -  X Enium 200 -  Xenodochium ibid. -  Xenoparochus 201 -  Xerolophum ibidem -  Xystici ibidem -  Z -  Z Ythum 202 -  Zona ibidem FINIS. Lugduni, EXCVDEBAT IOANNES BARBOVS, ALIA'S, LE NORMAND M. D. XXXVII.