Lexicon Iuris ciVILIS, ADVERSVS quosdam insignes accvrsii errores æditum, antonio nebrissensi uiro undecunque doctißimo autore. lvgdvni, Sub scuto Coloniensi, Apud Ioannem & Franciscum Frellæos, fratres. m. d. xxxvii. Sanctissimi Iuris CIVILIS LEXICON, AB antonio nebrissensi uiro undecunque doctißimo, aduersus quosdam insignes accvrsii errores, ordine alphabetico æditum. A Abax , is, siue abacus i, tabula est, in qua escaria & potoria uasa collocantur, quæ sunt mensæ ministerio parata. Iuuenal. Lectus erat Codro Procula minor: urceoli sex, Ornamentum abaci. Ausonius: Fictilibus fama est cœnasse Agathoclea regẽ , Atque abacos Samio sæpe onerasse luto. Cicero 5. Thuscu. quæst. Abacus complures ornauit auro & argento cælato. Idem in Verrem: Abaci uasa omnia ut exposita fuerant sustulit. Sed abacus, id est, ab eo quod est abacos Græcè, est inclinatum, quod teste Prisciano libr. 7. de octo partibus orationis penultimam genitiui breuiauit, quod significat præterea uasa quædam uiliora in quibus pretiosiora reponuntur. ataifor Pœni uocant. de quibus Paulus Iurisconsultus lib. 32. dig. qui est de legatis tertius. l. Hæres. Cui Corinthia, inquit, uasa legata essent, & abaces, huic quoque eorum uasorum collocandorum causa paratos uideri Trebatius respondit. Pro quo in codicibus recentioribus mendose baces, a, litera dispuncta legitur. Accursius non ratione aliqua, sed ueri similitudine ductus, capsulas esse interpretatur baces. Quod cum sit nihili uerbum, interpretamentum quoque erit inane. Philippus Beroaldus quodam in loco suarum commẽtationum , bases legit uocem uulgi sequutus. Sed de hoc lege uerbum, Corinthia uasa. abactores ab oratoribus & historicis appellantur, quos Iurisconsulti uocant abigeos. Ductum utrunque nomen à uerbo abigo is, quod inter alios sensus significat etiam à grege siue armento pecudem furto subducere: hinc abactores & abigei dicti huiusmodi fures. Quod genus hominum in Hispania maxime inuenitur, dicente Virgil. in 3. Georg. Aut impacatos à tergo horrebis Iberos. Quod Seruius interpretatur, abactores. & subdit: nam omnes ferè Hispani qui ijdem sunt & Iberi, acerrimi abactores sunt. Apuleius 7. de asino aureo: Abactorem indubitatum cruentum́ percussorem criminantes. Ambrosius in sermone de hostibus carnalibus non metuendis: Armenta diripiet, istud damnum abactorem tolerando iam didicit. Sed quemadmodum diximus, à Iuriscōsultis potius abigei dicũtur , de quibus tit. est lib. 47. dig. In cuius prima lege Vlpi. his uerbis scribit: Qui pecora ex pascuis uel armentis abigunt, hi proprie dicuntur abigei. Quod si quis oues aberrantes aut alias quadrupedes abduxerit, non erit reus crimine abigeatus, sed potius furti. Est enim abigeatus ipsum abigei crimen, quod in Hispania grauius quàm alibi gentium debere pu niri Hadrianus Cæsar consuli rescripsit: Abigei, inquit, cum durißime puniuntur, ad gladium damnari solent. Puniuntur autẽ durißime nō ubi , sed ubicun frequẽtius est id genus maleficij. Atqui diximus ex autoritate Virgilij & Seruij Hispanos maxime hoc crimine laborare. abrogare legem, idem est quod tollere siue antiquare, quia à magistratu qui eam potestatem habet, populo interrogato, an uelit iubeat́ eam legem tolli, illo annuente, antiquatur tollitur́ , quemadmodum eodem populo interrogato fuerat promulgata: unde & lex plerunque dicitur rogatio. Cice. lib. 2. de legibus: Eas, inquit, tu leges rogabis, quæ nunquam abrogentur. Liuius libr. 22. Plebiscitum primus ego antiquo abrogo́ . Est itaque abrogare legem idem propè quod derogare. Iurisconsultus tamen de uerborum significatione inter utrunque uerbum nonnihil distare facit. Derogatur, inquit, legi, cum pars detrahitur: abrogatur, quum prorsus tollitur. Adde tu quod abrogatur, quum prioris legis infirmandæ causa promulgatur altera. Sermonis Latini ignari uulgari uoce decepti, pro eo quod esse debet abrogare siue derogare legem, ipsi reuocare dicunt, quum sit reuocare, ut autor est Varro de lingua Latina, rursus in cor uocare, hoc est renouare. Iuuenalis de Domitiano, qui legem Iuliam iam obliteratam dormiẽtem́ excitauerat, sic inquit: Qui tunc leges reuocarat amaras Omnibus, atque ipsi Veneri Marti́ timendas. Virgilius primo Aeneid. Reuocato à sanguine Teucri. id est, renouato, quippe qui iam propemodum extinctus erat. acinacivm uinum est quod ex uuarũ folliculis aqua addita diffunditur. Græci deuterion, id est, secundarium: Latini, tum loram, tum loream appellāt . Varro in primo de re rustica: Acinorum, inquit, folliculi in dolia conijciuntur, eo́ aqua additur, ea́ uocatur lora, quod lota acina, ac pro uino datur operarijs hyeme. Nonius quoque Marcellus: Loram, inquit, dicebant in uindemia cum expreßissent mustum ex acinis, & folliculos in dolium cōiecissent . Plinius. lib. 30. Quæ Græci deuteria appellant, Cato & nos loream. Scripsit autem id Cato in libro de rustica, dicens: Lorea erit familiæ quod bibat. Vlpianus libr. 33. dig. titu. de uino & tritico legat. l. Si quis. Vinum, inquit, acinacium planè uino continebitur. Accursius acinaticiũ pro acinacio legit: interpretatur́ esse uinum ad usum comparatum. Quid uero per tale uinum ipse intelligat, ego non uideo. Nam si uinum quod est ad usum comparatum, uinum est, quid ineptius dici potest, quàm appellatione uini uinum contineri? Atqui iuriscōsultus aliud prospiciebat, quod poterat in dubitationem uenire, an scilicet lora siue lorea, hoc est, uinum illud secundarium quod ex uuarum acinis expresso musto atque addita aqua maceratis conficitur, appellatione uini contineatur, quum præsertim maior pars aquæ sit in eo permixta. acapna ligna dicuntur quæ sunt in furno, aut ad solem exiccata, ita ut cum focis admoueantur, non fumigent, dicta ab a particula priuatiua, & capnos quod interpretatur fumus, quasi sine fumo. Apud Martialem in distichis, lemma est ligna acapna: & Srraboni lib. 9. mellis quoddam genus acapniston appellatur: quod ita pugatum sit, ut non sapiat fumum. Vlpianus libr. 32. dig. qui est de legatis tertius. l. ligni. Sed & titiones, inquit Iurisconsultus, & alia ligna cocta ne fumum faciant: acapna uolens significare. aconitvm , ueneni genus quoddam est celebratißimum, dictum ab acone quod interpretatur cos, quoniam ut inquit Ouidius ea herba ex cotibus colligitur: ait nanque libro septimo Metamorph. Quæ quia nascuntur dura uiuacia caute, Agrestes aconita uocant. Idem libro primo: Lurida terribiles miscent aconita nouercæ. Iuuenalis: Sed nullis aconita bibũtur Fictilibus. A Græ cis quoque pardalianches dicitur, id est, pardi animalis strangulator. Sed quod ferè ignoratur quæ sit ea herba aconitũ uulgò pro quocun ueneno accipitur. Marcellus libro 48. dig. tit. ad legẽ Corn. de sicarijs & ueneficis. l. eiusdẽ . Si quis, inquit, temere cicutā et salamandrā & aconitũ , pityocampas & buprestin dederit &c. ad praepositio composita cum dictionibus à consonante incipientibus, mutat din consonantem quæ sequitur, id quod omnes qui de orthographia scribunt, annotauere, ut accurro, quod ex ad & curro componitur: affligo ex ad & fligo. In Pandectis tamen quas Florentini ex præda pilana in archiuo adseruant, semper reperiuntur præpositiones integræ, quod & antiquos obseruasse ex numismatis & monumentis literarum marmoribus incusis etiam hodie uidemus. Ita in codicibus illis archetypis non legitur ex orthographorum ratione, accresco, affero, affinis, agnatus, appono, arrogo, asscribo, assentio, aßideo, aßiduus, astringo, & huiusmodi, sed adcresco, adfero, adfinis, adnatus, adpono, adrogo, adscribo, adsideo, adsiduus, adstringo, hoc est, ad, præpositione integra. Hæc nan omnia & similia (tametsi nō mutāt sensum) retinẽda est tamẽ antiquorũ librorũ maiestas, in libris maxime legum, qui quo sunt uetustiores, eo habentur maioris autoritatis. Nam si quis per regulas artis grammaticæ conaretur talia castigare, non minus peccaret, quàm si pro repetundarum, & finium regundorum, & de familia herciscunda, & de communi diuidundo contenderet, scribendum esse repetendarum, & finium regendorum, & familia herciscenda, & commune diuidendum, quòd regulæ quæ traduntur à Grammaticis de formatione uerborum id fieri debere præcipiant. Apud antiquos nan gerũdia & participia futuri in dus, à uerbis tertiæ & quartæ coniugationis inclinata, in undus non in endus desinebant. Plautus in ipso statim initio Amphitrionis: Vt uos in uostris uoltis mercimonijs emundis uendundis́ , pro emendis & uendendis. Permansit tamen hæc declinādi forma in hoc uerbo Eo is, & ab eo compositis, ut eundi eundo eundũ , adeundus a, um, prætereundus a, um. Dicimus quoque hodie præesse quempiam iuridicundo potius, quàm præ esse iuri dicendo. addico is, xi, pro eo quod est adiudico simpliciter accipitur, ut Cicer. in offi. addictus morti dixit, proadiudicatus. Et Horatius in 1. epist. Nullius addictus iurare in uerba magistri. Aliquando etiam inuenitur pro eo quod est uendo, ut apud Martialem: Addixti Labienæ treis agellos. pro addixisti, hoc est uendidisti. Gellius quo lib. 10. Liberos uerberari addici́ iusserunt ei, cui furtum est. Et est unũ de uerbis tribus quæ Prætori accommodantur, de quibus intellexit Ouidius in 1. Fast. scribens: Ille nefastus erit per quem tria uerba silentur, Fastus erit per quem iure licebit agi. Erit igitur tũc addicere ex uenditione aliquid alicui adiudicare. Apud Iurisconsultos lib. 18. dig. titu. est, de in diem adiectione: pro eo quod esse debuit de die in diem addictione: quem errorem primus omnium deprehendit agnouit́ Laurentius Valla. Verbum quoque ipsum nihilominus corruptum cum alijs in locis, tum in eodem titulo legitur, adijcio uidelicet pro addico: ut in l. Vlpiani, cuius initiũ est Quoties: Quoties, inquit, fundus in diem adijcitur. Et ibidem. Si res in diem adiecta sit. pro addicitur, & addicta sit: quod in emendatioribus libris reperias. Item lib. 40. dig. tit. de fideicommiß. li. sæpe legitur adijcio & adiectio in eadem significatione, sed corruptè, pro addico & addictio. adrogare & adrogatio, adoptare & adoptatio siue adoptio differunt, autore Gellio lib. 5. noct. Att. ubi ex æquo distinguit adrogationem ab adoptione, nec alteram sub altera cadere putat. Eius uerba sunt: Cum in alienam familiam in́ liberorum locum extranei sumuntur, aut per Prætorem id fit, aut per populum. Quod per Prætorem fit, adoptio dicitur: quod per populum, adrogatio. Adoptantur autem cum à parente in cuius potestate sunt, tertia mancipatione in iure ceduntur, at ab eo qui adoptat, apud eum, apud quẽ legis actio est, uindicantur. Adrogantur autem ij qui cum sui iuris sint, in alienam sese potestatem tradunt, eius́ rei ipsi autores fiunt. Et subdit: Adrogari non potest nisi iam uesticeps, id est, cum ad annum duodeuigesimũ peruenerit. Adrogatio autẽ dicta, quia genus hoc in alienam familiā transitus per populi rogationẽ fit. Eius rogationis uerba hæc sunt. Velitis iubeatis Quirites, uti L. Valerius, L. Titio tam lege iure́ filius sibi fiat, quàm si ex eo patre matre́ familiâs eius natus esset, ut́ ei uitæ necis́ in eum potestas siet, uti pariẽdo filio est. Hæc ita uti dixi, ita uos Quirites rogo. Modestinus lib. 1. dig. tit. de adoption. l j. adrogationem ab adoptione eo differre putat, quo species distat à suo genere. Adoptionis, inquit, nomen generale est. In duas autem species diuiditur: quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. quasi uelit dicere, adoptio duas habet species, quarum altera nomine caret, & ex doctrina Aristotelis, nomine generis appellatur, altera uero est adrogatio. Accursius adrogationẽ dicit appellari, non quod populus rogaretur, ut scribit Gellius, sed quod adoptator interrogatur, an uelit eum quem adoptat, sibi iustum filium esse: ex eo fortasse deceptus, quod legerat libro primo Institutionum, tit. de adoptionibus, adrogationem fieri solitam Imperatoris autoritate, quia lege regia populus ei & in eũ omne imperiũ suum & potestatem cōceßit . Quòd si ita est, nō adoptator sed imperator, qui in locum populi succeßit, in huiusmodi adrogationibus faciendis rogandus est. advlterina res dicitur, quæ non est legitima, sed supposititia, unde filij adulterini dicti, ex adulterio concepti. Hinc adulterinæ literæ apud Apuleium lib. 4. de asino aureo, & adulterina clauis apud Sallustium: & adulterina signa uocat Festus Pomp. quæ sunt alienis annulis facta. Ipse quo annulus quo signa imprimuntur, adulterinus dici potest, ut lib. 48. dig. tit. ad legẽ Corneliam de falsis legib. l. Cornel. ubi Modestinus ait: Qui signum adulterinum fecerit, uel exculpserit. Aphricanus quoque in eodem titulo. l. si quis. Quòd si testamentum, inquit, adulterinum non esset. In eodem quo quadragesimooctauo libro, titulo ad legem peculatus. l. sacrilegij. Vlpianus ait: Non uidentur adulterinam monetam exercuisse. aedicvla pro parua æde, hoc est, templo paruo accipitur. Nam ædes, is, in numero singulari semper accipitur pro templo: unde semper adiũgitur illi cui deo sacrata est atque dedicata, ut ædes Iouis, ædes Castoris, ædes Concordiæ. Dicitur quoque ædes sacra. Aedes, ium, in numero multitudinis significat domum priuatam, caret́ numero singulari. Ab æde igitur sacra, fit ædicula pro alicuius dei templo paruo: ut Plinius lib. 35. Supra ædiculam, inquit, Iuuentutis: hoc est, deæ præsidis iuuẽtæ ætatis. Iurisconsultus libro 48. dig. tit. ad legem Iuliam peculatus. l. sacrilegij. Qui ædiculas, inquit, incustoditas tentauerit. Quòd si ædiculæ non essent sacræ, tentare illas non esset sacrilegium, at ex consequenti ad legem peculatus non pertineret crimen. aestimo , as, pro eo quod est taxare accipitur, uerbum frequẽs in iure, scribitur́ per æ, diphthongum, quod ab ære & time quod est pretiũ componitur. Sic quoque in archetypis illis Florentinorum Pandectis semper scriptum reperitur: neque scribendum extimo as, id quod in libris recentioribus legitur. Hinc est apud antiquos pœna æstimata, ab ære, inquit Festus, quia æstimauerũt eam ouem decusse, id est, decem aßibus: bouem centusse, id est, centũ aßibus. Hinc rursus fit æstimatio, æstimator, & æstimatorius. ut Vlpianus libro 19. dig. tit. de æstimatoria actione. agnvs pro fœtu ouis, dictio Græca est, significat́ purum siue castum: dictus́ est agnus quòd ea sit hostia pura & immaculata. Varro tamen de lingua Latina, agnum putat ab eo dictum, quod sit pecori agnatus. Paulus libro trigesimosecundo digestorum, qui est de legatis tertius. l. cum quæritur. Agni, inquit, legati quatenus uiderentur, quidam aiebāt tantum sex mensium esse. Sed uerum est eos legatos qui minores essent anniculis. Hinc pelles agninæ dictæ, ut apud Vlpianum lib. 33. digestorum, de auro & argẽto legato. l. uestis. Pelles, inquit, caprinæ & agninæ. agrippinensis Colonia ciuitas est Germaniæ inferioris siue Galliæ Belgicæ autor Ptolemæus. Tẽ pestate quo nostra Colonia appellatur, de qua Paulus lib. ultmo dig. tit. de censib. l. iuris Italici sunt, in Germania inferiori Agrippinensis Colonia. agonotheta interpretatur certaminis dispositor: & est qui certantibus proponit præmiũ quod detur uictori. Hiero. pri. in Iouinianũ lib. Proponit agonothetes præmiũ , inuitat ad cursum. Idẽ ad Luciniũ Bæticũ : Nō est inuidus agonotheta noster, nec alteri palmā , alteri parat ignominiam. Modestinus lib. 50. dig. de pollic. l. Septitia. Agonẽ inquit, cōstituo trietericũ . & sequitur: agonotheta existẽte ac præsidẽte uiro meo. Accur. agoneta legit, nō minus falso interpretamento quàm lectione. albvm , tabula erat in qua iudicũ nomina scribebantur, quod leucoma Græcis dicitur, ut est apud Iuliũ Pollucem. Pli. in proœmio Nat. hist. Quid te iudicẽ facis? cum hanc operā condicerẽ , non eras in hoc albo. Suetonius in Claudio Cæsare: Iudicũ inquit, albo erasit. Idẽ in Domitiano. Equitem Romanum erasit iudicum albo. Seneca lib. 5. epist. Turpes infames́ etiam ad album sedentibus exceptiones. Vlpianus lib. 4. ad edictũ : cuius uerba transcribuntur in secundum librum digest. titu. de edendo. l. prima. Eum inquit, edere Labeo ait, qui producat aduersarium suum ad album, & demonstret quid dicturus est. Sic enim in Pandectis Florentinorũ prototypis legitur, nō ad alium. Quo in loco Accurs. multa hæsitatione seipsum at alios torquet. Deprehendit hunc errorẽ primus omniũ at monstrauit Angelus Politianus, cui sæpe data fuit copia inspiciendi libros illos. algidvm , oppidum erat trans montes Tusculanos, quindecim millibus passuum ab urbe Roma: nunc urbis tantum uestigia extant. Horat. primo carminum: Quæcunque aut gelido prominet Algido. Pomponius de origine iuris. l. necessariũ . Virgineus, inquit, recens à cæ de, madens́ adhuc filiæ cruore, ad cōmilitones confugit, qui uniuersi de Algido monte, ubi tunc belli gerendi causa legiones erāt , relictis ducibus protinus signa in Auentinum montem trāstulerũt . Atqui Algidum, ut diximus, oppidum fuit, in cuius agro eo tempore Romanorum exercitus ab equis cæsus fuerat. Neque ab Algido, sed Auecilio monte tunc exercitus Romam uenit, ut autor est Liuius libro tertio. allego allegis, penultima breui, pro eo quod est cooptare, hoc est, in collegium adsciscere: componitur́ ex ad & lego, gis. Vlpianus lib. 50. dig. tit. de decurionibus. l. generaliter. Allegi, inquit, id est, per electionem in ordinem assumi. Allego, gas, quod est compositum ex ad & lego, gas, penultima longa, est ad aliquem locum mittere. Vnde iuris professores consueuerunt allegare leges, id est, citare testes ad id de quo disputant comprobandum, sed non sine barbarismi uitio, quod pro allégo penultima longa, proferunt állego penultima breui. alvevs , fluminis est uallis, siue fossa, siue conceptaculum, & locus per quem fluuius labitur, dum intra ripas notas currit, nam cum euagatur alueum transcendit. Pomponius Mela: Ora, inquit, Asiæ cum alueo Nili amnis descendit in pelagus. In hac significatione accipitur in iure, cum sæpe aliàs, tum lib. 41. tit. de rerum dominio. l. ideo, quæ est Caij. Quòd si in toto, inquit, alueo naturali flumen aliàs fluere cœpit, prior quidem alueus eorum est, qui prope ripam prædia poßident, & ibidem sæpe. Aliàs alueus est apium receptaculum: ut in eodem tit. l. naturalem. Antea quàm apes, inquit, in alueo à nobis concludantur. ambitvs ab ambitione distat, quod ambitus in actu est, ambitio uero in animo est habitu: ambitione nanque peccat, qui præter modũ cupit honores, qui am bitiosus dicitur. Ambitum uero committit, qui largitionibus magistratum consequitur, quæ in rebus sacris symonia in religione Christiana uocatur: dictus ambitus, ut inquit Festus, ab ambitu ædificiorum, qui patet in latitudinem pedes duos, & semissem, in longitudinem idem quod ædificium. lib. 48. dig. titu. est, ad legem Iuliam de ambitu. ubi Modestinus: Hæc, inquit, lex in urbe hodie cessat, quia ad curam Principis magistratuum creatio pertinet, non ad populi fauorem, qui scilicet declaratur per suffragia. amphora uas est, sed quantum capiat pauci nouerunt, illi maxime quorum id scire plurimum intererat. Est ita spatium quod circunscribitur, à sex (ut sic dixerim) superficiebus, quarum latera sunt pedalia, anguli uero recti, de qua Priscianus in libro de ponderibus & mensuris: Pes longo spatio solido lato́ notetur. Angulus ut par sit, quem claudit linea triplex, Quatuor ex quadris medium cingatur inane. Amphora fit, cuius uim ne uiolare liceret, Sacra uere Ioui Tarpeio in monte Quirites. lib. 35. dig. qui est de legat. ij. Hermoge. in l. Si quis. Serui ex illo, inquit, dolio amphoras decem. Et ibidem: Vinum amphorarium. Item libro 33. titulo de penu legata. Scæuola in l. penum. Sin, inquit, & in horreis amphoræ an hæc quoque deberentur. Accursius uasa tantum esse dicit. aminaevm uinum ex celeberrimis Campaniæ, de quo Virgilius secundo Georgicorum: Sunt Aminæ æ uites firmißima uina: dictum aminæum, ut putat Seruius, quasi sine minio, id est, rubore: nam, ut ait, album est. Plinius lib. 34. Principatus, inquit, datur Aminæis propter firmitatem, senio quo proficientem. Idem quoque Falernum & Cæcubum dicitur. Macrobius in tertio Saturnal. de generibus uuarum: Aminæa, inquit, à regione dicta: nam Aminæi fuerunt ubi nũc est Falernum. Quod uero Aminæum Cæcubum & Falernum synonyma sint, testatur Galenus in sexto Decameridon: In musto, inquit, uuarum austerarum, quas uocant Aminæas, easdem & Falernas. Idem in libro de uinis: Aminæum quod antiqui Romani nominant Cæcubum. Idem in libro de Euchymia: Album, inquit, quale est Aminæum: nomināt autem id antiqui Latini Cæcubum. Proculus lib. xxxiij. tit. de uino & tritico legato. l. qui. Aminæum, inquit, Græ cum, & dulcia omnia. amvrca est sanies, siue succus ille aqueus atque niger, qui ex oliua simul cum oleo exprimitur, at subsidit: nam oliua ex quinque substantijs constat, osse, nucleo, sansa, oleo, amurca. Virgilius primo Georgicorum: Profuit interdum nigra perfundere amurca. quam Seruius interpretatur olei sordes, sed non exponit quas, cum sint duplices: nam, ut dixi, quod subsidit oleo, ex oliuarum expreßione dicitur Amurca: quod uero post oleum in dolia conditum, quasi secundum purgamentum, Fraces appellantur. Plinius lib. 15. Oleum, inquit, in amurca & fracibus deterius fieri. Adseruabatur autem amurca ad multos usus. Vnde Cato de re rusti. Dolia, inquit, amurcaria decem habeat. Vlpianus lib. 33. dig. tit. de penu legata. l. cui penum. Aristo notat etiam quæ esui potui́ nō sunt, contineri legato, utputa ea in quibus esse solemus, oleum forte, garum, amurca. Accursius salsamenta esse dicit, sed non quæ illa sint exponit. Cum uero in amurca nullus cibus, quod ego legerim, esitari sit consuetum, fortè pro amurca legendum est muria. anadema simpliciter corona est. Nam diadema proprie regum habetur, dictũ anadema ab anadeo, quod est corono. Lucretius lib. 4. Fluunt anademata mitræ. Paul. lib. 33. dig. tit. de auro & argento leg. l. quamuis. Sicut mitræ, inquit, & anademata. analogistae dicuntur tutores illi, qui nō tenentur reddere rationẽ tutelæ administratæ, ab ana præ positione, & logos ratio, ut ana tollat rationẽ . Iulianus lib. 26. tit. de administratione tutorũ . l. quidam decedens. Eos, inquit, analogistas esse uolo. & paulò post: Testamento comprehensum sit, ut analogistæ essent. angaria , penult. longa, at in eodem accentu, interpretatur coactio. Vege. lib. 1. de re militari, loquens de tyronibus: In angarijs, inquit, plurimũ detinendi sunt, procul́ habendi à ciuitatibus. Idem lib. ij. ad uigilias uel angarias faciendas. Accursius in illud codicis Iustiniani, tit. de sacrosanct. eccl. neminem in angarijs uel perangarijs &c. Angariæ, inquit, quæ sunt in operis personarũ . Perangariæ in quibus utrun uertitur, scilicet personarum & rerum impendia: uerbũ quo angario, as, quod interpretatur cogo, gis, sicut angaria est coactio. Matt. cap. 27. atque iterum Luc. 15. Angariauerunt Simonem quendam Cireneum. Vlpia. lib. 50. dig. tit. de priuilegio ueteranorum, naues inquit, angariare posse. animadverto , præter illam significationem quam habet in promptu, hoc est considerare, significat etiam punire eũ tantummodo, qui in alterũ puniendi habet potestatem: differt́ cōstructione , nam dicimus animaduerto te, pro cōsidero te. Sallust. in Catil. Vt prius, inquit, in eos animaduerteretur. Et paulò post: Verberibus animaduertebant in ciues. Vlpia. lib. 46. dig. ti. de iniurijs. l. item apud Labeonem. Ait prætor, ne quid insinuandi causa fiat, si quis aduersus ea fecerit, prout quæ  res erit, animaduertam. Et animaduersio pro punitione. Vlpianus 47. lib. dig. tit. de furtis. l. meminisse. Extraordinaria, inquit, animaduersione coërcendam. ancones uasa sunt cubitalia, quoniā ancon Græ cè, cubitus interpretatur. Pau. lib. 33. de fundo instr. l. tabernæ. Doliaria, inquit, uasa, ancones, calices, trullæ. annicvlvs , inquit Valla, & si formā diminutiui habet, diminutiuũ nō est, & dicitur tam de rebus animatis, quàm de inanimatis, quæ sunt unius anni, ut anniculus puer, anniculus agnus, anniculũ uinũ . Paulus de uerb. sig. l. anniculus. Anniculus, inquit, amittitur, qui extremo die anni moritur. Et infrà: Anniculus, inquit, nō statim ut natus est, sed trecẽtesima sexagesima quinta die incipiẽte planè nō exacta dicitur. Item Aphricanus de leg. iij. l. cũ quæreretur. Agni, inquit, qui minores essent anniculis. annona proprie dicitur de re frumentaria. Sed de alijs quo rebus posse dici, autor est Cic. in secundo, de diuinatione: Annonam, inquit, futuram cariorẽ in macello. Erat autem præfectus annonæ. de cuius origine Liuius, libro quarto ab urbe condita. Dicta est autem annona, propterea quod sit alimentum annuum. annva , bima, trima die, id quod multis in locis apud Iurisconsultos legitur, quo sensu accipi debeat, manifestauit Iurisconsultus de annuis legatis. l. si legatum. Si legatum inquit, sit relictum annua bima trima die, fortè dena, per singulos debentur annos, licet non fuerit adiectum æquis pensionibus. Ratio autem huius dicendi generis illa nimirum est, quod cum dies in genere fœminino tempus significet, ut apud Ciceronem, longa dies adimit ægritudinem. Et illud poëtæ: Longa dies homini docuit parêre leones. Annuus autem significet quod est unius anni: bimus, quod duorum annorum: trimus, quod trium annorũ , erit annua, bima, trima die, idem quod anno, biennio, triennio. Quod Iurisconsultus quo expreßit in tit. de manumißis testa. l. si ita. Si ita, inquit, sit scriptum in testamento: Stichus seruus meus hæredi meo mille nummos annuo, biẽnio , triẽnio , si soluerit, liber esto. antiades & paristmi, à Græcis dicuntur, quæ sunt Latinis tonsillæ, & sunt inflāmationes circa eas parteis, quæ mela, id est, poma, à recẽtioribus uero amygdalæ appellantur. Celsus lib. 7. cap. 11. Tonsillas quæ post inflā mationem induruerunt, Græci antiades appellant. Galenus lib. 6. Decameridon: Hortulanũ , inquit, ab uulua & antiadibus & paristmijs suffocationẽ patientẽ . Idẽ uero lib. x. de medicina simplici, paristmijs siue faucibus uuluæ & antiadibus. Vlpia. lib. xxj. tit. de ædil. edic. l. quæritur. Et si quis habeat antiades, & si antiades sunt quas existimo, id est, inueteratas, & quæ iam discuti non possunt, utrobi mendum est: Antiachæ pro antiades. Accursius faucium tumores exponit, non tamen dicit quos tumores: quod uero subdit ut scrofulæ, omnino falsum est, cum scrofulæ sint apud iuniores medicos quæ ab antiquis dicuntur chœrades Græcis, Latinis strumæ. antidorvm ex Græco interpretatur remuneratio, siue retributio, ab anti quod est re, & doron, donum, quasi doni redditio. Vlpianus lib. 5. dig. tit. de petitione hæred. l. sed & si. Planè si antidora acceperunt, dicendum est eatenus locupletiores factos, quatenus acceperunt. Locus est in quinto Ethicorum Aristotelis lib. hucus ab expositoribus non enarratus, ubi Leonardo interprete legitur, unde sacra gratiarum sunt: quo in loco Aristoteles de hac remuneratione loquitur. antidotvm siue antidotus, est medicamentũ , quo nos contra uenenũ præmunimus, ex eo quod contra detur, dicta. A. Gellius lib. 16. Huius autẽ regis antidotus celebratißima est, quæ mithridaticos uocatur. Serenus: Antidotus uero multis mithridatia fertur Cōsociata modis. & Plin. lib. 7. cōtra uenena est præcipuum antidotũ . Pau. lib. 33. dig. tit. de penu lega. l. nō omne. Quo, inquit, in numero antidotũ nō est. Item lib. 18. tit. de cōtrahenda empt. l. quod sæpe. Antidota, inquit, & alia quædam salubria medicamenta. Vtrobi Accursius nihil aliud dicit, quàm esse genus medicamenti, sed non quid illud sit. antinomia potest interpretari legũ cōtrarietas , ab anti contra, & nomos lex, ut in codice Iustiniano, tit. de ueteri iure enucleando. l. deo autore. Nulla, inquit, in omnibus prædicti codicis mẽbris antinomia. Sic enim à uetustate Græco uocabulo nuncupatur. Et paulò post: Per suum uitium antinomias induxerunt. antoninvs & Seuerus quoties in libris Digestorum legitur, mendum est insigne, pro eo quod esse debuit, Antoninus & Verus, tum ex codicibus illis uetustis Florentinorum, tum etiam ex ipsa temporum historia. apocha dictio Græca est, interpretatur́ receptio: nam tũc illam creditor dat debitori, cum ab illo pecunias numeratas, aut rem quam illi debebat recepit. Vlpianus lib. 46. dig. de acceptill. l. si acceptillatum. Intra acceptillationem, inquit, & apocham, hoc interest, quod acceptillatione omnimoda liberatio contingit, licet pecunia soluta non sit. Apocha non aliàs quàm si pecunia soluta sit. Item de fide instrument. l. plures apochis. at in eodem tit. est de apochis. apolides Græce dicuntur, qui extorres siue exules sunt, dicti uel ab apoleo, quod est deperdo, siue ab a particula priuatiua, & polis, quod interpretatur ciuitas, ut Martianus scribit lib. 48. dig. de pœn. Quidā , inquit, apolides sunt, id est, sine ciuitate. Vlp. quo de leg. iij. l. j. Nec testamẽti , inquit, faciẽdi ius habẽt , cũ sint apolides. apostoli , orum, ex Græco interpretantur dimissoriæ literæ, ab apostello, quod est remitto. Vnde est apostole, es, idẽ quod remißio. T. Li. Apostolos, inquit, fregit in senatu. Titulus est apud Iuriscōs . de libellis dimissorijs, qui dicuntur apostoli, lib. 50. dig. Modestinus quoque de uerborum signific. l. dimissoriæ. Dimissoriæ, inquit, literæ dicuntur, quæ uulgò apostoli. apparitores dicuntur, qui apparent, & præ sto sunt, obsequuntur́ magistratibus. Virgil. 9. Aeneid. Quam ipsi cupiant regi apparere Latino. Gell. lib. 2. Posteaquam lictor, qui illi apparebat, intellexit. Cic. lib. tertio de legibus: Leges, inquit, sunt, quas apparitores nostri uolunt. Hieron. ad Saluinam: Nihil nocuit militanti paludamentum & baltheus, & apparitorum caterua. Vlpianus lib. 21. tit. de euictionibus. l. si pignora. Si pignora, inquit, uæneant per apparitores. appendicivs , a, um, dicitur quod ab alio pendet. Hieronymus ad Furiam: Pudicitia sine comitibus & appendicijs suis cōtinentia & parcitate. Vlpianus lib. 20. dig. de acquirenda hæred. l. si quis. Sunt, inquit, appendiciæ præcedentis institutionis. aqviminarivm uas est, quod quoquouersum fundit aquas: unde à Græcis ex Herodoto, interprete Val. perirhanterion dicitur, à peri circũ , & rantizo spargo, siue irroro. Pomponius lib. 34. de auro &c. l. et si. De aquiminario dubitatum est. Et puto contineri: nam & hoc propter escam paratur. Et eodem titu. l. in argento. De aquiminario, inquit, Caßius se consultum respondisse. Item de supellect. legata. l. id est. aquiminarij sæ pe meminit. arcarivs , is dicitur, qui pecuniā publicā adseruat. Hieronymus in calce epistolæ ad Rom. pro eo quod in Græco est œconomus ipse arcarius interpretatus est: Salutat, inquit, uos Erastus arcarius ciuitatis. Scæuola lib. xl. dig. in tit. de fideicommiß. liber. l. thais. Stichũ , inquit, rationibus redditis manumitti uolo: Stichus arcarius probante domino nomina fecit. In codice quo Iustiniano titulus est de susceptoribus & præpositis & arcarijs. potest igitur arcarius esse publice & priuatim. archiatros ex Græco interpretatur princeps medicorũ , dictus ab archos quod est princeps, et iatros medicus. Aug. lib. 3. de ciuit. dei. Vbi se, inquit, Aesculapius excusabit, quod archiatrum se nō obstetricẽ profitebatur. Hieron. ad Euagrium: Ne fieret, ait, aliqua plaga, quæ scientiā nostri lateret archiatri. Iulius quo Firmicus lib. ij. matheseon. Mercurius in tertio ab horoscopo loco constitutus facit archiatros. In codice Iustiniano tit. de professorib. & medicis. lib. x. Medicos, inquit, & maxime archiatros, uel ex archiatris. & infrà l. archiatri. Archiatri, inquit, scientes annuaria sibi commoda. archigeron interpretatur princeps seniorũ , quoniā gerontos Græcè est senior, siue senex. In cod. Iusti. ti. de epise. aud. l. archigerontes. Archigerōtes , inquit, & diœcetæ. Accur. quod mirũ sit, archigerōtes archipresbyteros interpretatur recte: quod presbyteros æquè senior interpretatur, ut idẽ sit archigeron quod archipresbyter. archigvbernivs interpretatur gubernatorum princeps, siue claßis præfectus: compositum nomen ex Græco & Latino, quod perquam rarum est: aliquādo fieri solet, ut Quintilianus lib. j. ostẽdit . Iabolenus lib. 36. dig. tit. ad Senatusconsultum Trebellianum. l. eius. Saturnius, inquit, archigubernius ex classe Britannica. archimandrita interpretatur agminis siue gregis princeps: mandra nanque multa significat apud Græcos. speluncā interpretatur frater Ioannes Carmelitanus. Iuuenalis mandram posuit pro mulione, cum in tertia Saty. scripsit, Stantis conuicia mandræ. Martialis pro ipsa mulorum concatenatione, dicens: Vix́ datur longas mulorum uincere mandras. At idem aliubi pro calculo in ludo, quem uocat uulgus scacorum, his uerbis: Sic uincas nouium́ publium́ Mādris & uitreo latrone clusos. In codice tamen Iustiniano lib. 1. pro pontifice accipitur. Reuerẽdißimi , inquit, archimādritæ . Idẽ col. j. de monachis. Deo, inquit, amabiles episcopi & archimā dritæ . utrobi pro pastore. archimimvs interpretatur princeps mimorũ . Sunt autem Mimi poëmata lasciuientia in turpitudinẽ : de quibus scripsit Ouid. Scribere si fas est imitātes turpia mimos. Et Martialis: Mimos ridiculi Philistrionis. Mimus uero, autore Diomede, dictus est, quod omnia solus imitetur, à uerbo Græco mimeomæ , quod interpretatur imitor, nam cũ alia poëmata idẽ faciant, hic tamen peculiari quodam modo. Iudianus lib. 38. de operis lib. l. patronus. Nam si quis, inquit, archimimum uel pantomimum. architectvs interpretatur princeps fabrorum: nam tecton est faber, lignarius maxime, sed architecti negociũ ad plura se extẽdit . Vitruuius lib. 1. de architectonica: Architecti, inquit, scientia est pluribus disciplinis & uarijs eruditionibus ornata, cuius iudicio probātur omnia, quæ à cæteris artibus proficiscũtur opera: ea nascitur ex fabrica & ratiocinatione. Hinc Paulus apostolus trāslatione utens dixit in epistola quadam: Quasi sapiens architectus fundamentũ posui. Callist. lib. 50. de iure immu. l. quibusdam. Veterinarij, inquit, architectus. archivvm interiecta, u, à Latinis dicitur, quod est Græcis archion, quod interpretatur principiũ , & est locus ubi monumẽta literarũ publicè adseruātur . Martial. in philologiæ nuptijs: Cloto & Lachesis librariæ superũ archiui́ custodes. Hieron. in prologo Ester: Librũ , inquit, Ester uarijs translatoribus cōstat esse uitiatum, quẽ ego de archiuis Hebræorum reuelans uerbum è uerbo expreßius transtuli. Vlpianus libro 48. titu. de pœnis. l. moris. Quo loco, inquit, publice instrumenta deponantur archiuo fortè, uel grammatophylacio. area , inquit Festus Pompeius, locus est uacuus quasi exaruerit, & non poßit quicquam generare, qualis est in qua teruntur messes. Est quoque in urbe solum, siue terræ superficies, in qua nihil est ædificatum. Florentinus de uerborum signifi. l. fundi. Locus, inquit, sine ædificio in urbe, area: in rure, ager. arelatensis ab eo est, quod est Arelas, siue Arelate, ciuitas prouinciæ Narbonensis: nunc est Arles. Pli. lib. 33. Pompeius Paulini equitis Arelatẽsis filius. Scæ uola lib. 33. dig. de usu & usufructu. l. codicillis. Ad rempubli. inquit, Arelatensium pertinere. arena plerunque pro amphiteatro ponitur, quo in loco bestiæ conficiebantur, sic appellatus, ab eo, quod arena in solo spargebatur, quæ sanguinẽ effusum ex uulneribus, siue ferarum, siue gladiatorũ ebiberet. Iuuenalis: Lenonibus atque lanistis Libertas iuris́ idem cōtingat arenæ. Vlpianus libr. 48. dig. tit. de accusatoribus. l. qui iudicio. Qui cum bestijs, inquit, depugnandi causa in arenā intromißi sunt. Hinc & Arenarij dicti, qui operas suas locabant, aut obijciendo se feris, aut congrediendo cum altero gladiatore, cuiusmodi homines infames sunt. Callistratus lib. 38. de operis libertorum. l. hæc demum. Ne arenarius, inquit, manumissus &c. aresevsa nomen celebre est fœminarum in libris digest. In libris recentioribus mendose legitur Arethusa. Neque ignoro Arethusam nympham esse, & fontem eiusdem nominis in Sicilia. de utraque Virgilius in Bucolicis, & in quarto Georgicorum libro. Sed quod ad iuris rationẽ attinet, nihil refert Areseusam dicas, an Arethusam. nos puritatem lectionis defendimus, quod grammatici proprium est officium. argentarivs non tam argenti opifex est, quàm is qui pecunias publicas exigit, aut pecunias sub fide publica permutat, qui uulgò Campsores appellantur. Marcellus libro 40. de statuliberis. l. stichus. Aut argentariæ, inquit, mensæ exercitores. Item libro secundo digestorum, titu. de edendo. l. prætor. Prætor ait, Argentariæ mensæ exercitores. armentvm , inquit Varro de lingua Latina, dictum est quod boues maxime parabantur ut inde eligerent ad arandum: inde armenta dicta postea, tertia litera extrita, pro aramenta. Festus tamen Pompeius armentum id genus pecoris appellat, quod est idoneum ad opus armorum. Pomponius titu. de uerborum significatione. l. boues. Boues, inquit, armentorum magis quàm iumentorum nomine appellantur. armillae , inquit Festus, erant ex auro, quas uiri militares ab imperatoribus donati gerebāt , dictæ quòd antiqui humeros cum brachijs armos uocabant, unde arma ab his dependentia sunt uocata. Vlpianus libro trigesimoquarto digestorũ , de auro & argento legato. l. argu mento. Inaures, inquit, & armillæ. arra , arræ: siue arrabo, onis, proprie illud est quod datur pro emptionibus confirmandis. Nam quemadmodum Vlpianus ait, sine pretio uenditio nulla est, neque precij numeratio, sed conuentio facit emptionem. Sed ut Caius Iurisconsultus ait, quod arra pro emptione datur, non eo pertinet, quasi sine arra conuentio nihil proficiat, sed ut euidentius probari poßit conuenisse de pretio. Sed quur in sponsalibus contrahendis ab sponso arræ dentur sponsæ, unde́ ea res habeat originem, pauci nouerunt. Consuetudo fuit apud maiores nostros, ut sponsus & sponsa inituri fœdus matrimonij se inuicẽ coëmerent: facta igitur pretij conuentione, & sponsa emebat sponsum dotis pretio. Id quod Plautus expreßit dicens: Imperium accepi, dote libertatem uendidi. & Iuuenalis: Veniunt an dote sagittæ Libertas emitur. Econtrario sponsus emebat sponsam. Vnde est illud Virgilianum ex primo Georg. Te́ sibi generum Tethys emat omnibus undis. Sed quia utrunque pretium futurum erat in potestate uiri, accipit ille dotem, quia emptus est ab sponsa: illa uero tantum accipit arras, quod est quasi quoddam emptionis signum. Aliquando tamen arra pro pignore simpliciter accipitur apud autores. artemo onis, trochleæ genus est, machina ad subleuanda onera, quæ Græcè dicitur epagon. Vitruuius lib. decimo de Architectura. In radice, inquit, machinæ collocatur tertia trochlea: eam Græci epagonta, nostri artemonem appellāt . Lucas in apostolica historia cap. 27. Artemone quasi Græca dictione utitur, cum dicit: Et le uato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus. Nam in Græco artemona posuit. sed fieri potest ut à sermone Latino acceperit Lucas, cum præsertim qui cum Paulo erant in ea nauigatione Romani essent, aut saltem Romanè loquerentur. Quod si artemo dictio Latina est, non potest per th aspiratum legi, id quod Isodorus putauit, cum nulla dictio Latina th, sed neque ullam aliam consonantem aspiratam recipiat. Iabolenus de uerborum significatione. l. malum. Malum nauis esse partẽ , artemonem non esse, Labeo ait. assessores dicuntur qui aßident iudici, non ut iudices, sed ut approbaturi iudicis sententiam, quomodo Saluator noster discipulis dicit: Sedebitis & uos super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israël. Iulius Firmicus libro secundo matheseon. Mars, inquit, assessores maximos iudicum facit. Paulus libro primo dig. titu. de officio assessoris. l. omne. Officiũ assessorum, quo uiri studiosi partibus suis funguntur, in ijs causis constat. In codice quoque Iustiniano titulus est de assessoribus & cancellarijs. athleta interpretatur pugil siue certator, quia athlos est certamen, & athlon ipsum certaminis præ mium: res quidem honorifica: non quemadmodum eorum qui artem ludicram exercent, infamis. Iuuenalis: Læuibus athletis & uasa nouißima donat. Vlpianus libro 27. titulo de excusationibus. Athletæ, inquit, habent à tutela excusationem. Vlpianus libro 2. dig. titu. de ijs qui not. l. athletas. Athletas autem artem ludicram non facere. atrienses siue atriarius, seruus est, qui alijs ser uis à domino præponitur, dictus quòd atrio, hoc est, primæ domus parti, ubi apud antiquos diuiciæ adseruabantur, custos adhibebatur, de cuiusmodi seruo Virgi. intellexit cum in Aeneid. dixit: Fidus́ ad limina custos. Et qualis est aut fingitur Plautinus ille Saureas atriensis, qui sit quasi œconomus, siue uillicus. Plinius Cæcilius in epistolis: Sumptus atriensium, topiariorum & fabrorum. Seneca quoque in epistolis: Sed habet uillicus atriensis colonus. Vlpianus lib. 33. titu. de fundo instructo. l. instrumenta. Si uilla, inquit, cultior est, ueluti atrienses & scoparij. Item de uerborum signifi. l. in lege. Vtrum, ait, dispensatores, insularij, uillici, atrienses. Accursius atriẽses interpretatur, qui purgant atrium. attellanvs , na, num, ab Attella urbe Campaniæ, de qua Sillius lib. undecimo Punicorum: Iam́ Attella suas, iam́ & Calatia adegit. Inde Attellani ludi, & Attellanæ comœdiæ. Iuuenalis: Vrbicus ex odio risum mouet attellanæ Gestibus autonoës. Scæuola titu. de legatis tertio. l. patronus. Fundũ , inquit: in regione Attellana legauit. avtorare aliquem, est illum sibi obnoxium facere atque obligare, quoniam autores dicuntur, qui habent potestatem aliquid faciendi, & sine quorum autoritate non potest aliquid fieri. Vnde tutores dicũtur autores pupillorum, & milites dicuntur autorari à duce siue præfecto exercitus, id est, obligari in illorum uerba iurantes. Vnde titulus est apud iurisconsultos, de legendo uel autorando milite, & inde autoramentum pro ipsa obligatione. Vnde Seneca dicit, Nullum sine autoramẽto malum est. Et Cicero in primo offic. Est enim illis ipsa merces autoramentum seruitutis. Vlpianus libro 26. tit. de autori. & con. tut. l. etsi pluribus. Si tutor, inquit, autoretur cui administratio tutelæ concessa non sit. pro obligetur. Inde cōponitur exautorare, pro eo quod est ab obligatione soluere. lege in uerbo exautorare. avrvm coronarium dicebatur, quod erat coronis faciendis aptißimum, & quantum possumus coniectura assequi, est illud quod ex insulis Indorum nuper repertis aduehitur, nō quodcun , sed quod uulgò dicitur Guanin: neque enim est eiusdem speciei cum auro communi, quoniam igni purgatum, non pertingit gradum uigesimum. In sacris literis hoc genus auri Cethim dicitur, & inde Cether dicta est corona auri. Huius generis auri meminit Iustinianus in suo codice, titu. de Iudæis. l. Iudæorum. Quam formam, inquit, patriarchæ quondam coronarij auri nomine postulabant. Item libro decimo de auro coronario, lege unica. Ad collationem, inquit, auri coronarij placuit neminem absque consuetudine esse cogendum. Sed quur illud auri genus destinaretur coronis, illam puto fuisse causam, quod splendore quodā peculiari fulget. B Balvca aurum est nondum purgatum, neque adhuc in massam redactum. Græce chrysamos dictum, quasi ab eo quod sit aurum imperfectum. Neque est uerbum Latinum, quod Accursius putauit, sed Hispanũ . scribit Plinius libr. 33. Natur. histo. Hispani, inquit, aurum quod minutum est, balucā uocant. Iustinianus libr. unde cimo, in titu. qui est de metallarijs: Octonos, inquit, scrupulos in baluca. Et infra. l. ob metallum. Quatuordecim inquit, uncias in baluca. Cuius legis sensus hic est, quod si metallarij conduxerunt à principe aurifodinam aliquot auri libris, puta centum, id debere esse purgatum, quod soluendum est. Quod si uoluerint soluere in baluca, debere pendere pro singulis libris quatuor denas uncias, hoc est, pro intertrimento & spurcitia duas ultra duodecim. Est operæpretium audire somniantem Accursium. Baluca, inquit, uas lucens, quasi in eo uase aurei illi uectigales principi deferrentur. Sed quia hæc interpretatio sibi nō placebat, adiecit aliam non minus ridiculam. Vel baluca, inquit, quasi baiulans lucem, hoc est, auri splẽdorem . Dic mihi, ô Accursi, hoc est de quo tu gloriaris, accurrere uel succurrere legibus, an potius ea quæ dilucide à legislatore dicuntur, tenebris inuoluere? bannvm à recentioribus dicitur illa species exilij, quæ ab antiquis dicebatur proscriptio. Encartados huiusmodi exules Hispani appellant. Itali bannitos, ij sunt de quibus in iure ciuili & apud autores Latinos dicitur, quod carent iure togæ, quibus aqua & igni interdictum est. Codice de episcopis & clericis, in noua constitutione Frederici: Banno, inquit, imperiali subiaceant. baphevs interpretatur tinctor, & baphe tinctura, utrunque ductum à bapto, quod est tingo, siue colore inficio. Seruius in illud Virg. libro quarto Georg. Hyali saturo fucata colore: iuxta Tarentum, inquit, sunt Baphia, ubi tingitur lana. Iustinianus libro undecimo codicis, titu. de murilegulis. l. baphei. inquit: Per quos & pri uata nostra substantia tenuatur, & species gynecij confectæ corrumpuntur. Idem in titu. de uestibus holoberis l. purpuræ. Ad baphia, inquit, Phœnices. bastagarii siue bastazontes, dicuntur baiuli & corbulones, qui ferunt onera humeris, dicti à bastazo uerbo Græco, quod est porto as, Latine. Iustinianus libro undecimo codicis, titulo de murilegulis & bastagarijs. Quod ad præsens, inquit, remedium pertinet, quintum animal bastagarijs pro reparatione præbeatur. Accursius nihilo plus succurrit quàm solitus est. Sunt, inquit, bastagarij, qui cogunt rusticos ad hoc, uel sunt becharij de domo principis. Becharios Itali uocant lanios siue laniones: sed diuinat, ut solitus est alijs in locis. berytos ciuitas est Syriæ Phœnices, prope Tyrum & Sidona, patria Vlpiani iurisconsulti. Plinius libr. quinto. Berytos, inquit, colonia, quæ Felix Iulia appellatur. Scæuola libro 45. dige. titu. de uerborum obligatione. l. qui Romæ. In prouincia, inquit, Syria, in ciuitate Beryto. Paulus quoque in titu. de censib. Berytos, inquit, in Phœnicia. Hinc berytius tia, tium. Vnde Plinio uina berytia celebrantur. lege statim biblij. biblivs a, um, à Biblo oppido quoque Phœnices, de quo Strabo, Plinius, Mela. Est & in eadem prouincia Palæbiblos, id est, antiqua biblos. Bibliorum meminit Iezechiel propheta, cap. 26. & 27. Iustinianus libro decimo Codicis, titu. qui est de municipibus & originarijs. Cum te Biblium origine, incolam autem Berytium esse proponas. Vtraque enim Syriæ Phœnices est ciuitas, & altera alteri finitima est. bibliotheca locus est, ubi reponuntur libri, nam biblos interpretatur liber, theca repositorium: quẽ admodum Dactylotheca, ubi reponuntur annuli: Oporotheca, ubi fructus arborum: Pinacotheca, ubi tabulæ. Vlpianus lib. 32. dig. qui est de legatis tertius. l. librorum. Libris, inquit, legatis bibliothecas non contineri. bidens , tis, genus est instrumenti fossorij, dictum ex eo, quòd duos habeat dentes, quemadmodum rastri, quòd habent plures. Iuuenalis: Viue bidentis amans, & culti uillicus horti. Vlpianus lib. xxxiij. dig. l. instrumenta. Ligones, inquit, sarculi, falces putatoriæ, bidentes. bini , æ, a, nomen est numerale distributiuum, siue diuiduum, hoc est, quod significat tot res illarum quæ diuiduntur singulis competere, ut si dixeris, bini argentei sunt uiritim distribuendi, intelligimus quod singulis uiris competũt duo argẽtei . Poëtæ abutũtur hac significatione, accipiẽtes bina pro duobus simpliciter. Virg. j. Aene. Bina manu lato crispans hastilia ferro. Idem in 8. Frena́ bina meus quæ nunc habet aurea Pallas. Accursius huiusmodi nomina in bis tantum interpretatur: ut bina pro quatuor, quina pro decem, dena pro uiginti, contra mentem legislatoris, magno́ sensus detrimento. Lege in dictione deni. Est alia significatio huiusmodi nominum cum iunguntur nominibus pluraliter declinatis, ut si dicas, binas literas tuas accepi, intelligo quod accepi duas epistolas, sed binas dixi, quia literæ literarum pro epistola caret numero singulari. Hinc est quod M. T. reprehendit filium Ciceronem, quia scripserat se accepisse duas literas, cum debuisset dicere binas: nam dicendo duas, si gnificabat quod duo tantum elementa accepit, puta a, b. Neratius lib. 39. titu. de damno infecto. l. quod Cornelius. Binarum, inquit, ædium. & in alia lege de seruitutibus urbanorum prædiorũ , cuius initium est, Binas ædes habeo, alteras tibi lego: utrobi significat duas domos. Nam ædes pluraliter declinatum (ut diximus in dictione ædicula) domum priuatam significat. Quòd si dixisset duas ædes, intelligẽdum esset quod habebat duo templa: quandoquidem ædes templum significat in utro numero, aut quemadmodum Accursius interpretari cōsueuit , in bis tantum, quatuor templa. bissextvs appellatur dies ille intercalaris, qui in quarto quo anno interponitur, mense Februario, die sexto Calendas Martias: unde bissextus dicitur, quod bis numeramus sexto Calendas Martij. Sed ut alterum ab altero distinguatur, in priori dicendum est sexto Calendas Martij die intercalari, in posteriori simpliciter sexto Calendas Martij. Est autem intercalare ferè interponere. Causa uero adijciendi illum diem ea nimirum fuit, ut cursus solis cum numero dierum congrueret, quod fieri non posset, nisi quarto quo anno dies unus adderetur, qui colligitur ex quadrante, hoc est sex horis, quæ ad cō plendum solis cursum post trecentos sexaginta quinque dies supersunt, de quo multa apud Macrobium in primo Saturn. Celsus de uerborum signifi. l. cum bissextus. &c. ubi Accursius multa delirat. byssicvs a, um, siue byßinus a, um, est res ex byßi materia constans. Est autem byssus genus lini cādidißimi circa Elidem Achaiæ nascens, neque usquam ferè alibi: quemadmodum Carbasus in Hispania iuxta Tarraconẽ . de utro Plin. est autor lib. 19. Natu. historiæ. Byßi meminerunt sacræ literæ in utro testamento. Martianus lib. 39. tit. de publicanis. l. fin. Xylocinnamomum, opus byßinum. ubi pro byßico mendose bußicum legitur. bombycinvs a, um, quod est à bombyce. Est autem Bombyx uermiculus ex cuius capillamento depectitur quod uulgò dicitur sirgo siue seda. Nam Sericum longe aliud est, quàm quod putat uulgus incertus loquẽ di artifex, de quo in uerbo Sericum. Sunt igitur uestes bombycinæ, quas ignari harum rerum uocant sericeas. Iuuenalis: Hæ sunt quæ tenui sudant in Cyclade, quarum Delicias & pāniculus bombycinus urit. Vlpia. lib. 33. tit. de auro & argento leg. l. uestis. Vestimentorum, inquit, sunt omnia lanea linea́ , serica uel bombycina. bona orum, inquit Festus, dicuntur substantia rerum: sic dicta, quod uiris bonis digna sunt. Sed aliter uulgus accipit bona, aliter sapientes. Vulgus nanque imperitum ea tantum appellat bona, quæ sunt fortunæ subiecta, cum illa infimum gradum in genere bonorum obtineant, imò uerò secundum Stoicos neque omnino sint bona simpliciter, cætera uero bona cum additamento, aut bona utilia, aut bona iucunda. Iurisconsulti tamen quia cum uulgo & ad uulgum loquuntur, bona uocant patrimonium & censum cuiusque, ut Vlpianus titulo de uerborum significatione. l. bonorum appellatione &c. bractearivs est ille, qui secat aurum in tenuißimas laminas, quæ dicuntur bracteæ, ut apud Virg. lib. 6. Aeneid. Tenui crepitabat bractea uento. Inde bractearius dictus. Iulius Firmicus lib. 3. matheseos: Venus, inquit, aurifices, inauratores, bractearios, & argentarios facit. Iustini. lib. 11. cod. l. j. Artifices, inquit, bractearij. Accursius Pẽtaburgos interpretatur, id est, qui faciũt quæ dam uolubilia circa frenos: sed in qua lingua dicantur huiusmodi artifices pẽtaburgi , ego fateor me ignorare: quẽ admodum possum persanctè iurare, Accursium omnino non intellexisse, quid bractearij nomine significaretur. brephotrophivm , locus est, ubi infantes expositi publice aluntur, nam brephos interpretatur infans, & trophe alimentũ : sic orphanotrophium dicitur, ubi aluntur orphani, & ichthiotrophium ubi pisces: peristerotrophium ubi columbæ. Iustinianus in codice tit. de sacrosanct. eccl. l. illud. ubi mẽdose bephotropiũ legitur, expuncta secunda litera. Item & iterum l. sancimus. at iterum l. ut inter. habet́ accentum in penultima. bvbvlcvs est custos boum, aut qui bobus utitur. Ouid quarto de ponto. Per medias Istri plaustra bubulcus aquas. Cato de re rustica: Bubulcum unũ habeat, asinarium unum. Paulus lib. 33. dig. de fundo instr. l. cum de lanionis. De bubulco, inquit, siue de eo qui ibi bobus arat. Inde bubulonicus, a, um, res ad bubulcum pertinens, ut in eodem titu. l. sed & stragulas, uestes, & bubulonicas, quæ equis insterni solent. bvccinvm , genus conchyliorum est, ex quibus purpureus color inducitur, nam purpuræ annumerantur murices. Buccina quæ à Græcis dicuntur ceryces, & quæ proprio nomine dicuntur purpuræ. Vlpianus lib. 32. qui est de legatis tertius. l. si cui. Purpuræ appellatione omnis generis purpuram contineri puto, sed coccum non cō tinebitur : buccinum autem & Ianthinum continebitur. Accursius coloris genus dicit. bvprestis , ut scribit Plini. bestiola est rara in Italia, simillima scarabeo longipedi. Idem lib. 13. Pollet, inquit, contra cantharides buprestim, & Pityocampas. Apud Marcellum 48. digestorum. l. eiusdem. ubi pro bupresti & pityocampis mendose legitur bubostris & pituocarpas. Siquidẽ buprestis dicitur quasi bouis prester, id est, serpens: nam subit nares boũ , at ita enecat illos. bvrdo , partus est ex equo & asina, sicut ediuerso mulus ex asino & equa. Hispani burdieganos appellant. In quarto Regum lib. cap. quinto, Hieronymo interprete: Obsecro, inquit, concede mihi seruo tuo, ut tollā onus duorum burdonum de terra. hos Græci ginnos uocant. Theodorus Gazes ex Aristotele in libro de animalibus, Inos interpretatur. Vlpianus lib. 32. dige. qui est de legatis tertius. l. item legato. Vel lectica, uel burdones. C Caballvs ab equo eo distat, quod caballus ferè nunquam sine derisione dicitur, at ideo Satyrici poëtæ, qui dum risum excutiant nemini parcunt, caballo potius, quàm equo utuntur. Lucilius apud Nonium Marcellum: Succussatori tetri tardi́ caballi. Et Horat. Satureiano circũuectare caballo. Equus uero non dicitur, nisi de apto, & qualẽ Virg. 3. Georg. describit, dicẽs : Cui ardua ceruix, Argutum́ caput, breuis aluus, obesa́ terga, Luxuriat́ thoris animosum pectus, &c. Pomponius lib. 33. tit. de fundo instruc. l. si ita. Caballos, inquit, qui in pistrinis essent. Nam pistrinis non delegantur nisi mali, & de quibus Iuuenalis dixit: Dominos pretijs mutare iubentur Exiguis, trito́ trahunt epirhedia collo Segnipedes digni́ molam uersare nepotis. Hos Hispani rocines, illos cauallos appellant. cacabvs olla grādior est, siue illa sit ex argilla, siue ex stanno, siue ex argẽto , uel alia quacũ  metallica materia. Columella lib. 13. de re rustica. In cacabo figlino nouo coquitur uel stanneo musti arbustiui aminæi urna. Ecclesiast. 13. Quid communicabit cacabus ad ollā ? quā do enim se colliserint, confringentur. quasi cacabus sit ex metalli tantũ materia, & olla ex creta dũtaxat figlina. Pomponius lib. 34. tit. de auro & arg. leg. l. & si. Certe, inquit, si cacabos argenteos habebat, uel miliarium argenteum. id est, uas ad coquendum milium. cadvcvm , ex lege Papia, legatũ erat relictũ sub conditione, qua deficiente, uel uiuo, uel mortuo testatore cadebat, & redibat, uel ad testatorẽ uiuum, uel ad substitutum eo mortuo. Vnde tit. est in cod. Iustiniano. de toll. caducis. Iuuen. Legatum omne capis, nec non & dulce caducum. Commoda præterea iunguntur multa caducis. caedvvs a, um, à cædẽdo , id est, scindẽdo dicitur: unde sylua cædua dicta, quod illius arbores licitũ est scindere, siue lignorũ , siue materiæ causa. Nam sylua nunquā dicitur nisi de arboribus. Plin. Cæcilius in epistolis: Cæ duæ, inquit, syluæ cum monte ipso descendunt. Cato de re rusti. Sylua, inquit, cædua &c. Papinia. 24. dig. ti. solu. matrim. l. diuortio. Si arbores, inquit, cæduæ fuerunt, uel germinales. Item de uerborum signific. l. sylua cædua. caementvm dicitur à cædẽdo , nec est quod uulgus putat, ædificij fundamentum, sed sunt lapides, ut ait Nonius, quibus ædificia cōsurgunt , citat́ Sisennā in 4. historiarum: Formidine, inquit, oppreßis quod humilẽ cæ mentis instructũ oppidi murũ sciebat. Vitru. lib. 1. Saxa quadrata, siue silex, siue cæmentũ , siue coctus later. Vlp. lib. 41. ti. de riuis. l. Seruius. Si riuũ cæmentitiũ uelit facere, audiendum esse. hic pro lapidibus quadratis posuit. caivs Iurisconsul. fuit, pace aliorum dixerim, peritißimus omniũ . Eius consulta cōsultißima citātur quam sæpißime in libris Pandectarũ , sed in illis Florẽtinis semper per C, Caius: in recẽtioribus uero per G, Gaius. Causa uero erroris ab eo est orta, quòd Seruius grāmaticus scribit in 1. Georg. Virg. lib. tria esse nomina quæ scribũ tur per c, proferri debent per g, Cneius, Caius, Amurca. de Amurca superius dictũ est in suo loco: de Caio per c, debere scribi, Quintil. est autor lib. 1. orat. instit. calata , comitia dicebantur, autore Gellio, quæ pro collegio pontificũ haberi solebant, aut regis, aut Flaminum inaugurandorũ causa. Ea autẽ in duo genera diuidebantur, curiata uidelicet, & cẽturiata , de quibus Dionysius Halicarnasseus, & Liuius in primo ab urb. cond. scripserunt. Comitia uero calata dicebantur ex eo, quod populus uocatus in unum locum ad ferenda suffragia conueniebat. Calo enim est uocare. Comitia præterea à coëundo, hoc est, cōueniendo dicta sunt. Iustinianus lib. 2. Institutionum, tit. de testamentis ordinandis: Testamẽtorum , inquit, duo genera in usu fuerunt, quorum altero in pace & otio utebantur, quod calatis comitijs appellabant, id est, ad cuius solennitatem requirebatur populi uocati consensus. de reliquo lege ibidem. calcaria est fornax, ubi calx ex coctis lapidibus conficitur. Vnde Plin. in histo. natu. scribit, oliuas cinere ex calcarijs lætari. Imperator in ti. de pœn. l. aut damnũ . pro fodina posuit lapidum, ex quibus igni resolutis calx ipsa conficitur: nam de damnatis ad metallum loquitur, sunt autem lapides in genere metalli. Nam quod Accursius dicit calcariam esse opus calcandi terram, etiam pueri qui nondum æte lauantur, intelligunt esse perinane. calcvlator proprie dicitur, qui per lapillos rusticorum more cōputat , nam calculus est lapillus: unde calculare, per lapillorũ signa cōputare . Martial. Nec calculator inquit, aut notarius uelox. eosdẽ appellamus & calcularios. Modest. lib. 37. dige. de excus. l. spadonũ . Ne calcularios, inquit, quos uulgò ratiocinarios dicimus. calendarivm , liber erat rationum, non quarũcun , sed earum tantũ , quæ ad fœnus pertinebāt , & in quo debitorũ nomina scribebantur: dictum calendarium, quia primo cuius mensis die, hoc est Calendis, pecuniæ dabantur fœnori, & exigebantur cũ usura. Ouid. Si puteal Ianũ ́ times celeres́ calendas. celeres dixit, quia debitoribus cito redire uidetur terminus debiti soluẽdi . Horatius: Qui nisi cum misero tristes uenere Calẽdæ . tristes autem ab effectu uocauit, quæ debitorem faciunt tristem. Idem quo in Epodo de Alphio fœneratore: Omnẽ redegit Idibus pecuniā , quærit Calendis ponere, scilicet ad usuram. Seneca lib. primo de beneficijs: Nemo beneficia in calendario scribit, id est, in libro fœneraticiarum rationum, ut inde sortem cum usura recipiat. Idem in quinto eiusdem: Quid fœnus & calendarium & usura, nisi humanæ cupiditatis extra naturam quæsita nomina? At adhuc in epistolis: Forum conterit, calendarium uersat, fit ex domino procurator. Scæuola libr. 33. digest. titu. de fundo instru. l. nepoti. Legauerat, inquit, prædia ut structa sunt cum uino, grano, calendario. Item Aphricanus de legatis tertio. l. qui filium. Certa prædia nepoti per fideicommissum dederat, excepto calendario. Atque ibidẽ l. nomen. Nomina, inquit, ex calendario quæ elegerit. Accursius nomina debitorum calendarium interpretatur, uerè quidem, non sufficienter: neque enim quodcunque debitum uenit appellatione calendarij, sed tantum quod ex fœneratione conflatur. caligatvs miles dicebatur, qui erat manipularis. Manipulus autem exercitus. Varro de lingua Latina appellat minimas manus, quæ unum sequuntur signum. ex manipulis autẽ cohors componitur. Caligatus autẽ dicitur à caliga, hoc est, tibiali siue ocrea, quod erat crurũ armatura, de qua Tranquillus in uita Caij Cæsaris: Caliligula, inquit, cognominatus est, quia manipulari habitu est inter milites educatus. De milite igitur caligato, hoc est, manipulari siue infimæ conditionis, dixit Iuuenalis: Cum duo crura habeas offendere tot caligatos. Quintilianus in declamationibus. Parêre caligatum tribuno lex iubet. & paulò post: Commendem tibi ordinem caligati militis. Vlpianus in titulo, de ijs qui notantur infamia. Ait, inquit, Prætor, qui ab exercitu dimissus erit, dimis sum accipere debemus militẽ caligatum, uel si quis alius usque ad centurionem uel præfectum cohortis, uel alæ, siue legionis. Item de custodia & exhib. reorum. l. de militibus. & de re militari. l. omne delictum. camelasia , siue camelaria, est curatio camelorum, qui publice & ad usus publicos alebātur : & Camelarij ipsorum camelorum curatores, quorum duo sunt genera, alterum bactrianũ , quod unum tantũ habet tuber, alterum arabicum, quod duo tubera in dorso habet. eosdem & dromedarios ob uelocitatem cursus uocant. Arcadius lib. 50. tit de muneribus. l. munerũ. Camelasia, inquit, personale munus est. Et ibidem de camelario. cannabis herba est & materia netilis, ex qua non modo texta fiunt, sed etiam funes torquentur. Vnde Persius: Tibi torto cannabe fulto Cœna sit in transtro. Vlpianus libr. 14. de exercitoria actione. l. j. Præpositus, inquit, est legumini & cannabi. cancelli sunt ligna inter se modicis interuallis in transuersum connexa, quibus tribunalia, scænæ, & fenestræ muniri consueuerunt. Cicero in Verrem: Circundati cancellis uidentur in sua prouincia. Idem primo de oratore: Forensibus cancellis circunscriptam sententiam. utrunque per translationem. Sed proprie Sidonius libro primo de turba satellitum Theodorici regis: Exclusa, inquit, uelis, inclusa cancellis. Canticorum capi. secundo, Hiero. interprete: Respiciens, inquit, per fenestras, prospiciens per cancellos. id est, per foramina cancellorum. Huiusmodi quoque fenestræ Clatratæ dicuntur. Aphricanus libr. 30. qui est de legatis primus. l. cætera. Si cancelli, inquit, sint, uel uela. Item titulo de fundo instructo. l. quæsitum. Cancellos quoque instrumento contineri puto. & alijs in locis. cancello as, uerbum uidetur esse ductum à cancellis, in quibus ut transuersaria nectuntur ligna, ita cum scripta expungenda sunt, transuerso calamo lineæ inducuntur: quod proprie illinere, siue allinere est. unde litura. Horatius in arte poëtica: Incomptis allinet atrum Transuerso calamo signum. ac si dicat, cancellabit. Vlpianus libro 28. titu. de ijs quæ in testamento delentur. l. cancellauerat quis testamentum uel induxerat. & ibidem. l. proxima: Si omnem scripturam cancellasset. Item lib. 22. titulo de probationibus. l. si chirographum cancellatum fuerit. cantharis , cantharidis, scarabei quædam species oblongioris est, maculas rubras transuersarias habẽs , Hispanè in Bætica mea cubiculas uocant, alijs in locis Abadeios: in quo falluntur tempestatis nostræ medici, pro cantharidibus utentes quibusdam uermiculis ad muscarum similitudinem. Plinius libro 18. Est, inquit, cantharis dictus scarabeus paruus. Galenus præterea de medicina simplici: Cātharidum , inquit, siue scarabeorũ . Nam cantharus est scarabeus, cantharis uero scarabei habens effigiem. Marcellus libro 48. titulo ad legem Corneliam, de sicarijs & ueneficis. l. eiusdem. Et quòd quis, inquit, lustramenti causa dederit cantharidas. cantharvs uas erat, quo utebantur in sacris Liberi patris, habens ansas, atque ut ait Acron, patulum erat. Virgilius in Buco. Et grauis attrita pendebat can tharus ansa. Plinius libro 33. Cantharis potasse exemplo Liberi patris traditur. Est præterea cātharus illud aquæ conceptaculum, unde salientes erumpunt, quemadmodũ apud Aphricanum libro 30. dig. tit. de legatis primo. l. cæ tera. Canthari, inquit, per quos aquæ saliunt. capitale odium, capitale supplicium, capitalis morbus, quod caput alterius, id est, uitam petit. Capitalis homo, & capitale crimen, propter quod caput committentis peti debeat ad pœnam. Festus Pompeius: Capitalis, inquit, lucus est, ubi si quid uiolatum est, capite uiolatoris expiatur. Cicero de senectute: Nullam capitaliorem pestem, quàm uoluptatem corporis hominibus à natura datam. Paulus libro 48. de publicis iudicijs. l. publicorum. Capitalia, inquit, iudicia sunt, ex quibus pœna, mors, aut exilium est. hoc est aquæ & ignis interdictio: per has enim pœnas eximitur caput de ciuitate. capitivm est capitis tegmen, ut inquit Nonius, citat́ Varronem in quarto libro de uita patrum. In libro tamen de origine linguæ Latinæ, ab eo capitium dici putat, quod capit pectus, id est, ut aliqui putāt , indutum comprehendit. Iob cap. 30. Quasi capitio tunicæ succinxerunt. ubi interpres capitium pro collario uidetur accipere. Vlpianus libro 34. de auro & argento legato. l. uestis. Muliebria, inquit, sunt, ueluti stolæ, pallia, tunicæ, capitia, zonæ. capitvlvm à Plinio libro tertio naturalis historiæ, est oppidum Italiæ: unde posseßiuum gentile ponitur, capitulensis. Paulus libro 50. digest. tit. de censibus. l. fina. Similes sunt Capitulenses. capsarii dicuntur, qui filijs nobiliorum ciuium ad scholas euntibus, libros deferunt in capsula. Iuuenalis de seruo capsario: Quem sequitur custos angustæ uernula capsæ. Suetonius in Nerone: Constat quosdam cum pædagogis & capsarijs uno prādio pariter necatos. Vlpianus libr. 40. tit. de manumiß. uin. l. si collactaneus. ubi exprimitur capsarij officiũ , id est, qui portat libros. Item de iure immunitatis. l. quibusdam. carevm genus est aromatis myropolis cognitũ , nobis uero incognitum, quippe quod peregrinum sit. Plinius lib. 19. Peregrinum, inquit, est careum gentis suæ nomine appellatum, culinis principale. Galenus ad Paternianum, cap. de careo. Vtitur eo quoque Apitius de re coquinaria. Paulus libro 33. digestorum, tit. de penu legata. l. non omne. Sed quod quidam negauerunt piper ligusticum careum, & laser, eiusmodi in penu non esse, improbatum est. carrvm siue carrus & carruca, plaustra sunt oneraria: hoc est comparata ad ferendum tantum onera. Cæsar in primo comment. Iumentorum, inquit, & carrorum quammaximum numerum coëmere. In commentario quoque Hispaniẽsi : Per uiarum angustias carra complura. Martialis: O iucũda Couine solitudo Carruca magis essedo́ gratum. Consultus libro 39. titulo de donationibus. l. si id. Vel grex, ait, uel carrum, uel carruca. Item Scæuola, titulo de auro & argento legato. l. uxori. An carruca dormitoria debeatur. carthaginienses post n literam per i, nō Carthaginenses i litera dispuncta, ut nunc uulgus loqui tur, debere scribi & proferri adstipulantur Florentinorum Pandectæ, in quibus quoties Carthaginiensium fit mentio, sic scribi adnotauit Lodouicus Bononignus, data sibi copia libros illos sæpe legendi. Sed & Priscianus lib. quarto de octo partibus orationis: Si nomina, inquit, sunt tertiæ declinationis, abijciunt s, extremā genitiui, & assumunt ensis, ut pistor pistoris pistoriensis: Carthago carthaginis carthaginiensis: hoc est sex syllabarum. Atque ita in omnibus codicibus uetustis propè semper legitur. Ostendit hunc locum primus omnium Laurentius Abstemius, atque ab omnibus uiris doctis eius inuentio est admissa. cassiopa ciuitas & promont oriumest Epiri, Strabone, Ptolemæo, Plinio, at alijs autoribus. Vlpian. 12. libro digest. titulo de exercitoria actione, lege prima. Sunt, inquit, naues quæ à Brundusio, uel à Caßiopa, uel à Durachio uectores traijciunt. castellvm est aquæ conceptaculum, unde ex aquæ ductu publicitus distribuẽda est per urbẽ aqua. Festus ab antiquis ait, castellum diuidiculum fuisse appellatum, ex eo dictum, quòd inde aquæ diuiderentur. Apud Plinium, Vitruuium, & Frontinum, de aquæ ductibus, sæpe castellum in ea significatione legimus. Aphricanus de leg. primo. l. cætera. Si cancelli, inquit, sint, uel uela, legari poterunt, non fistulæ uel castella. Item libro 43. de aqua cotidiana. l. prima, quid sit, Vlpianus satis clare interpretatur: Ex castello, inquit, id est, ex eo receptaculo quod aquam publicam suscipit. Castellanos Frontinus quo illos appellat, qui castellorum curam gerunt. catadromvs interpretatur decursus, nam catadromeo est decurro, decursio autem per catadromum non sine periculo erat, quod & Iurisconsultus significat libr. 19. digestorum de actionibus empti. l. si seruus tuus. Eum, inquit, fuisse seruum, qui per catadromum descendere, aut in cloacam demitti solitus esset. Suetonius in Nerone: Notißimus eques Roman. elephanto supersedens per catadromum decurrit. Quod autem ludicri genus catadromus esset, nemo dicit, quod ego sciam, neque ausim diuinare. cavma , atis, calor siue incendium interpretatur, cauo enim est calefacio siue incendo. Vlpianus de legatis primo. l. cum res. Si fundus, inquit, caumate perierit. At aliubi: Prædia, inquit, quæ caumate perierũt . At adhuc alibi: Si caumate alióue casu pars fundi perierit. quibus in locis casma pro caumate legitur. Chasma nanque per chaspiratum aliud significat: hoc est cœli hiatum siue recessum. Autores sunt, Aristoteles in Meteorologicis, Plinius in secundo natur. hist. Seneca in primo naturaliũ quæstionum. Seruius libro nono Aeneid. cavillatio , inquit Nonius Marcellus, est iocosa calumniatio, & cauillari, iocari. Valla: Cauillatio, inquit, est subdola quædam ratio, quam nos conscij nobis mendacij, uincendi causa proferimus. Vlpianus titulo de uerborum significatione. l. natura cauillationis &c. Item de regulis iuris. Ea, inquit, est natura cauillationis, quam Græci scomma uocant. cavpo , dicitur proprie qui uinum uendit: caupona uero est mulier quæ uinum quoque uendit. Est etiam caupona locus in quo uinum uenditur, autor est Priscianus. Apuleius libro primo de asino: De quadam, inquit, amica caupona ilico percontor. Gellius libro septimo: Quod in caupona delitesceret, quod ad uesperam perpotaret. Apud iurisconsultos titulus est libro 47. digestorũ , furti aduersus nautas, caupones, & stabularios. ubi ea propemodum quæ apud Horatium in primo sermonum, leguntur. cavsarii dicuntur, qui causam habẽt ex morbo ut muneribus uacent. Liuius libro sexto ab urbe condita. Tertius, inquit, exercitus ex causarijs & senioribus. Seneca libro sexto epistolarum. In animo nostro sunt quasi causariæ partes quibus adhibenda curatio est. Spartianus in Hadriano: Omnes causarios subleuauit. Plin. libro 25. Causarijs uel latere uel faucibus. Martianus libro 49. titulo de re militari. l. milites. Causaria, inquit, mißio est, quæ propter ualetudinem laboribus militiæ soluit. Modestinus de excusationibus: Propter ægritudinẽ , inquit, causariam uocatam, causariam remißionem acceperint. cavsor , aris, est causam rei gestæ afferre siue excusationem. Quintilianus: Ne causanti pupillo sic tutor irascatur. Virgilius in Bucolicis: Causando nostros in longum ducis amores. Vlpianus libro 40. titulo de fideicommiß. lib. l. generaliter. Neque enim causari debere quo minus illi relictum sit. cavterivm , ferramentum est chirurgicum ad inurendum uulnera. Est præterea cauterium instrumentum pictorium, quo utuntur in ea pictura, quæ dicitur encaustice, de qua Plinius lib. 35. & Martialis: Encaustus Phaëton tabula tibi pictus in hac est. Quid tibi uis Dipyron qui Phaëtonta facis? De eadem quo Ouid. dixit: Tabulas́ coloribus uris. Martianus de fundo instructo. l. pictoris. Peniculi, inquit, & cauteria & conchæ. ubi mendose pro cauteria, cautheriæ legitur. cedere diem, significat incipere deberi pecuniam. Venire diem, significat eum diem uenisse, quo pecunia peti poßit. Ex Vlpiano in tit. qui est de uerb. oblig. l. cedere diem. Cedere posseßionem uel usumfructum, uel ius, est alteri posseßionem, uel usum, uel ius tradere. Ambrosius ad Marcellum: Quid sibi profuturum quòd iura posseßionis cederes. Virg. 11. Aeneid. Cedat ius propriũ regi. Idem in tit. de leg. ij. l. & similiter. Si usumfructum, inquit, mortis causa cessero. Et in tit. de acq. poss. sæpe. cellarivm , dicitur locus à reponendis celandis́ esculentis poculentis́ dictus. Apud Columellam de re rusti. caput est quo pacto uillica tractare debeat cellaria. Iurisconsultus de leg. iij. Cellarium, inquit, iunctum eidem diætæ. Cellarius uero est qui cellæ uinariæ præsertim præponitur. Plautus in captiuis: Sume, posce, prome quiduis, te facio cellarium. Vlpia. lib. 33. de fundo instru. l. quæsitum. Cellarium, inquit, id est, qui ideo præpositus est, ut rationes saluæ sint. Et aliubi sæpe. cenotaphivm interpretatur inane sepulchrum, id est, quod sine cadauere in memoriam tantum defuncti constructum est: quale apud Virg. iij. Aeneid. Hectoreum ad tumulum uiridi quem cespite inanem. Vlpia. lib. 11. de religiosis &c. l. uel quæ. Si cenotaphium, inquit, sit, uenire dicendum est. & infrà l. monumentum. Monumentum, inquit, memoriæ causa factum, quod Græ cè cenotaphium dicitur. Et tunc scribitur per e simplicem. Nam per æ diphthongum, significat cænotaphium nouum sepulchrum, quale fuit illud in quo Saluator noster fuit sepultus, de quo in Euangel. Sed per œ diphthongum, Cœnotaphium significat commune multorũ sepulchrum, quod Græcè polyandron quo dicitur. Taphos nan sepulchrũ interpretatur. Cenos autẽ sine diphth. uacuus, cœnos per œ diphthongum significat cōmune . censeo es, est arbitrari, unde censores dicti, ad quorum censionem, id est, arbitrium censeretur populus, ut scribit Varro de lingua Latina. Festus quo : Censores, inquit, dicti sunt quod rem suam tanti quis æstimare solitus sit, quanti illi censuerint. Hinc dicũtur Censiti, quorum res est æstimata certa quadā summa & per eam in classem suam redacti, qui etiā Opitecensi, id est, opibus censiti dicebantur: & Capitecensi, qui nullo aut paruo ære censebātur . Autor est Gel. lib. 15. & Valerius ubi de Mario. In codicis Iustiniani lib. 11. tit. est de agricolis censitis, & infrà, In quibus causis coloni capite censiti dominos accusare possunt. Pomponius tit. de acquirẽ do rerum dom. l. ergo. Censitorum, inquit, uice fungitur. centones sunt cilicia ex pilis caprarũ , siue pā ni craßiores ex lana diuersorum colorum consuti. Plaut. in Epidico. In alium quæras cui centones sarcias. Iuuenal. Intrauit calidum ueteri cẽtone lupanar. Cato de re rust. Prius ueterem sagam accipito, unde fiant cẽtones . De huiusimodi rusticis centonibus loquitur consultus Vlpianus lib. 33. dig. de fundo instru. Cẽtones , inquit, funes perticæ. Accursius Vgutij autoritate, cẽtones interpretatur puluinaria, id est, opus factum ad modum puluinariũ . Quid uero per puluinaria ipse intelligat, ego non uideo, cùm autore Seruio puluinaria sint lectuli qui sterni templis consueuerunt. Principũ quo puluinaria dicũtur , ut apud Iuuenal. Lupanaris tulit ad puluinar odorẽ . Catullus quo de nuptijs Pelei: Puluinar uero diuæ geniale uocatur. centvrio miles dicebatur qui præerat centum militibus, & cohors illa cui præerat, appellabatur Cẽturia . Centurionis insigne, uitis erat, siue sarmentũ ex uite. Plinius: Centurionũ , inquit, in manu uitis. Iuuenal. de Mario sub cẽturione cōstituto : Nodosam post hæc frāgebat uertice uitem. Lucanus in 6. de Lælio centurione: Latiā longo gerit ordine uitẽ . Et Sillius lib. 6. Leuinus ab alto Priuerno uitis Latiæ præsignis honore. Et Martialis: Varre Paretonias Latia modo uite per urbes. De uite quo centurionũ meminit Iuriscōsultus lib. 40. dig. ti. de re milit. l. milites agrũ . Si uitem tenuit, militiam mutat. certamen pro ludo in quo est contentio, ubi etiam uictori ab agonotheta præmium proponitur. Scæ uola tit. de annuis leg. l. liberto. Certamina, inquit, sub nomine ipsius celebrarentur. id est, ludi. certiorem facere quempiam eleganter dicitur, & non facere certum. Nam quod Virg. in Aeneid. dixit: Anchisen facio certũ . carminis neceßitate excusatur, quòd certiorẽ in uersu nō potuit collocare, quoniā syllaba breuis est inter duas longas, quod heroicũ carmẽ reformidat. Vtũtur Iuriscōsulti hoc uerbo Certioro, as, quod apud eos qui pure loquũtur in usu nō est. Vlp. lib. 27. dig. de eo qui pro tutore. l. j. Sed necessarios, inquit, pupilli nō certiorauit. Idem quo lib. 17. tit. mandati. l. si fideiussor. Cum certiorare posset, inquit, eum, nō fecit. Certifico uero & certificatio nusquam quod meminerim legitur, nisi in lib. dig. tit. de excusationib. Honores, inquit, & immunitates certificauit scribens. Item de pignoribus & hypothecis. l. cum tabernam. quæ est Scæuolæ, lib. 20. dig. Non certificationem, inquit, sed suppositionem à me accipere. cervisa , uel ceruisia, uel ceruisum, potio est ex hordeo siue tritico, siue ex pane concinnata, & est ferè quam sacræ literæ ex Hebræo sermone interpretātur Siceram, & idem quod zithum. Sicera uero, Hierony. ait, est omnis potio quæ potest inebriare, præter uinum. Vlpia. lib. 33. dig. de tritico & uino leg. l. si quis. Nec camũ , inquit, nec ceruisa cōtinebitur . Et paulò ante. Certe zithum quod in quibusdā prouincijs ex tritico uel ex hordeo, uel ex pane conficitur. Strabo lib. 27. in descriptione Aegypti, scribit commune illis populis esse poculum & fieri modis uarijs. appellatur autem à Græcis zithum, ab interprete ceruisum. character , eris, interpretatur figura, uel signum, uel forma. Cic. ad Brutum in oratore: In omni re difficillimum est formā , quæ character Græcè dicitur, exponere. Sed & stili genus character ab autoribus dicitur. Vlpia lib. 28. dig. tit. de testa. l. ad testiũ . Dum tamẽ , inquit, habuerit characteres. dixit pro figuris literarum. charta est pagina scriptioni apta, ex quacun materia illa sit, siue ex plumbo, siue ex cortice, siue ex linteis, siue ex papyro, siue ex corio, quæ dicitur membrana. De chartarum generibus Plin. multa lib. 23. Natur. hist. Vlpia. tit. de leg. iij. l. librorum. Librorum, inquit, appellatione omnia uolumina continentur, siue in charta, siue in membrana sint, siue in quauis materia: ne enim mẽ brana excluditur à chartæ appellatione, cum charta mẽ brana appellatur. Idem quo ibidem: Si quis, inquit, chartas legauerit puras, membranæ non continebuntur. quasi dicat, nisi addatur, charta membrana. Idem quo Vlpia. tit. de bonorum posseß. secundum tab. l. chartæ appellatione, etiam ad nouam chartam refertur. chirographvm , est pictura ex manu propria, quam autographum etiam appellant. Sueto. in Augusto: Nihil æquè elaborauerat, quàm ut imitarẽtur chirographum suum. Differt autem chirographum à syngrapha, quòd in chirographo tantũ quæ gesta sunt scribi solent, in syngrapha etiā contra fidem ueritatis pactio scribitur. Idem in eodẽ : Cuius pacti non dubitauit à quibusdam iusiurādum , à quibusdā syngrapham petere. Per syngrapham intelligit Sueto. chirographũ propria eorũ qui paciscebantur manu scriptum, in quo talis pactio scripta erat, nec negare possent. Paul. lib. 42. dig. tit. de priuilegijs cred. l. bonis. à chirographo chirographarium formauit, quod significat eum qui à debitore autographum debiti habet. Chirographarijs, inquit, creditoribus. choma , atis, ex Græco interpretatur agger, eris. Est autem agger, ut inquit Seruius in illud Virgil. 10. Aeneid. At ipsis prælia miscent Aggeribus. terra illa quæ facto uallo propius ponitur. Vnde tit. est apud Iurisconsultos de aggeribus Nili non rumpendis. Illi igitur aggeres proprie dicuntur chomata Græce. Vlpia. lib. 47. dig. tit. de extraordinarijs criminibus. l. saccularij. Chomata, inquit, sunt aggeres qui solent aquam Niloticam cōtinere . Et ibidem sæpe. Vbi semper pro choma per ch & o longum, coma, atis, per c, exile mendosè legitur. chrysamos Græcè dicitur, quam ut ait Plin. Hispani balucam appellant, de qua satis multa scripsimus in uerbo baluca, dicta à chrysos siue chrysion, quod est aurũ . Iustiniani codicis lib. 11. tit. de metallarijs. Octones, inquit, scrupulos in baluca, quæ Græcè chrysamos dicitur. Accursius non minus in chrysami delirat interpretatione quàm suprà fecerat in baluca: Chrysamos, inquit, Græcè: Latinè utilitas, ut sit chrysamos, id est, in utilitate publica: cum tantum distet chrysamos à chresmos quod interpretatur utilitas, quantum Thais ab Hermione. Illud nan per ypsilon, hoc per eta scribitur. cidonivm mâlum, idem est quod cotoneum, & uinum cidonium, quod ex malorum cidoniorum conficitur succo. Vlpia. tit. de uino & tritico leg. l. si quis. Cidonia, inquit, & si qua alia sunt uina, quæ non ex uinea fiant. Ea uero, ut diximus, sub ceruisia siue zitho contineri uidentur. cymbivm poculi quoddam genus est, dictum à similitudine cuiusdam nauigij. Est autẽ cymbium in forma diminutionis ab eo quod est cymba. Virg. Inferimus tepido spumantia cymbia lacte. Paul. 34. dig. tit. de auro & arg. leg. l. pediculis. Cymbia, inquit, argentea crustis aureis illigata. cilicivm proprie dicitur textum ex lana ca prina, ad usum maxime tentoriorum, siue castrorũ , ut dicit Virg. lib. 3. Georg. Vnde cilicina saga fiebant ad pluuias arcẽdas . Exodi cap. 26. Facies, inquit, & saga cilicina undecim ad operiendũ tectum tabernaculi. Vegetius quo lib. 4. de re militari, saga cilicina prætendi præcipit, ad excludendos impetus sagittarum. Vlpia. lib. 33. dig. tit. de fundo instructo. l. instrumenta. Vela, inquit, cilicina instrumenta esse Caßius ait, quæ ideo parantur, ne ædificia uento laborent. cingere arborem est illam deglabrare, siue delibrare, hoc est decorticare, siue corticẽ detrahere, encernadar Hispani dicunt, quo facto arbores inarescũt . Paul. lib. 47. dig. tit. arborum furtim cæsarum. l. cædere. Cingere, inquit, arborem, est illam deglabrare. Item infrà l. furtim. & Alphenus lib. 19. dig. tit. locati & cond. l. in lege locationis. Néue quem cingere, cædere, urere sinito. circeiensis , e, nomen posseßiuum gentile ab eo quod est Circeij, orum, oppido Italiæ in Latio ueteri, at promontorium eiusdem nominis, quondam insula, ut inquit Plinius autoritate Homeri, uasto mari circũdata . Hic Circe uenefica illa decantatißima regnasse dicitur, quo tempore Vlysses orbem pererrabat. Hinc Plinius de ostreis: Cādidiora , inquit, circeiensibus. Liuius: Circeiensium quidā cogniti & coloni à Velitris. Paul. lib. 22. dig. tit. de iuris & facti ignor. l. regula est. Ad opus, inquit, aquæ ductus reipub. Circeiensium. circenses ludi appellantur qui in circo magno Romæ fiebant, atque inde dicti ea forma qua ab Hispali Hispalensis. Ex quo Seruij grammatici, & quorundam aliorum error conuincitur, qui putāt circenses ludos esse dictos, quod ubi suo tempore metæ fuerunt, olim gladij ponebantur, quos circuibant: unde ludi circenses, quasi circum enses. Virg. lib. 8. Aeneid. Magnis Circensibus actis. Et Iuuenalis: Si potes auelli Circensibus optima Soræ. Hermog. lib. 50. dig. tit. de muneribus. l. j. Equorum, inquit, circensium spectacula. Et Paulus lib. 30. dig. qui est de legatis primus. l. ciuitatibus. Ludos, inquit, scænicos uel ludos circenses. circitores dicuntur, qui uigilias nocte circumeunt. Hispani rondas uocant. Veget. lib. 5. de re militari. Tribuni, inquit, eligunt qui uigilias circũeunt , ut renuntient si qua emerserit culpa, quos circitores appellāt , nunc militiæ factus est gradus. Ouid. in Priapeia: Quid mecum tibi circitor moleste? Ad me quid prohibes uenire furem? Vlpianus lib. 14. dig. tit. de institoria actione. l. quicun . circitores uocat, qui circunferunt merces per uicos & urbes, uendendi causa. circvlatores circunforani dicuntur qui publicè offucias quasdam & præstigias faciunt, ut uideantur deuorare gladios, & irritare serpentes, & talia quæ dam facere. Apuleius in primo de asino: Circulatorem aspexi equestrem spatham præacutam mucrone infesto deuorasse, ac mox eundem inuitamento exiguæ stipis uenatoriam lanceam qua parte minatur exitium, in ima uiscera condidisse. Paulus lib. 42. digest. titu. de extraordinarijs criminibus. l. In circulatores qui serpentes circunferunt & proponunt, si cui ob eorum metum damnum datum est. circvnscribere est fraudibus cauillationibus́ in iudicio uti, ut causam obtineas, uincas́ aduersarium. Ambrosius in Luc. ca. quarto: Vtitur diabolus testimonijs scripturarum, non ut doceat, sed ut circunscribat & fallat. Idem ad Constantinum: Nec quisquam aut uiduam spernat, aut circunscribat pupillum. & ibidem: Quid circunscribitur frater? fraudatur mercenarius? Inde circunscriptio. Idem Ambrosius ad Irenæum: Omnia plena fraudis, plena circunscriptionis. Et circunscriptor, oris. Iuuenalis: Pupillum in iura uocantem Circunscriptorem. Iulianus libro 44. titulo de exceptionibus. l. exceptiones. Quæ minori, inquit, uigintiquin annis circunscripto. circvmvenire in eadem propè significatione accipitur, qua circunscribo. unde illi proprie dicuntur circumuenti, quos grassatores quasi ex insidijs adoriuntur. Cæsar in cōmentario Hispaniensi: Cum undi se circũueuiri animaduertisset. Ambro. in illud euange. Reddite quæ sunt dei deo: Nec interest apud deum utrũ ui aut circumuentione res alienas occupet. titulo de doli mali. l. apud Celsum. cisterna , pluuialis aquæ conceptaculum est, dicta, ut inquit Festus, quòd inest in terra. Martialis: Sit cisterna mihi quàm uinea malo Rauennæ. Vlpianus lib. 43. dig. de fonte deducendo. l. j. Cisterna, inquit, nō habet perpetuam causam, nec uiuam aquam. Sed si uinum condatur in conceptaculo cisternæ simili, cisterna quoque per translationem potest appellari. Vlpianus lib. 47. de furtis. l. uulgaris. Et quidem, inquit, si cisterna uini sit. citreae mensæ, id est, ex citri materia, celebrātur apud autores, & fuerunt in tanto precio, ut cum aliquando uiri obiecissent fœminis nimios sumptus, quos in coë mendis margaritis faciebant: & uos, inquiunt, mensis citreis utimini. Sed cum apud omnes constet, citrum arborem & mala citrea esse quæ postea cœpta sunt cognominari mala rancia, quorum materia ne firma ne odorata, neque quicquam habens quod laudabile sit, suspicor aliquid erroris subesse circa has arbores iam inde ex antiquitate contractum, ut citrum uidelicet pro cedro accipiatur, hoc est, alerze, cum præsertim arbor illa syluestris sit, copiose́ proueniat in monte Atlante. Vnde Martialis de mensa citrea dixit: Accipe felices Atlantia munera syluas. Idem aliubi: Cum poßint Libycas sustinuisse trabes. Paulus libro 19. digestorum, de actione empti & uenditi. l. si sterilis. Veluti si mẽsas quasi citreas emat, quæ non sint. clandestinvs , na, num, à clam particula deriuatur, notam́ habet significationem, neque ob aliam causam hoc in loco posuimus, nisi quod uulgò accentu barbaro ab omnibus profertur, hoc est accentu in antepenultima, cum penultimam habeat longam, & iuxta regulas latinæ linguæ in eadem accentus debeat collocari. Quod uero penultima sit longa, probatur carmine Manilij in primo Astronomicôn dicentis: Et clandestinis surgentia fraudibus arma. Sillius quo Italicus in libris Punicorum: Ceu clandestino traheretur fœdere bellum. clavvs in ueste erat uerruca ex auro, uel ex cocco, aut alijs coloribus uesti intertexta, ad ipsius uestis splen dorem adhibita. Quintilianus libro octauo: Vt affert, inquit, lumen clauus purpuræ solo insertus. Hinc & laticlauij & angusticlauij dicebātur ab antiquioribus, qui poterāt huiusmodi genere uestium uti. Varro de lingua Latina: Si quis, inquit, tunicam ita consuat, ut altera plagula sit angustis clauis, altera latis, utraque pars carebit analogia. Suetonius in Augusto: Vsus est togis neque restrictis neque fusis, clauo neque lato, neque angusto. Vlpianus libr. 34. de auro & arg. lega. l. cum aurum. Claui aurei & purpuræ pars sunt uestimentorum. clavvs morbus est in similitudinem tuberculi coloris albi: fit in plantis digitis́ pedum maxime. Celsus libro quinto de clauo eius́ curatione multa ponit: Clauus, inquit, nonnunquam etiam alibi, sed in pedibus maxime nascitur, sed præcipue ex contuso: à Græcis helos dicitur, ut apud Galenum libro decimo & undecimo, de medicina simplici. Hoc morbo perijt Sillius Italicus, ut autor est Plinius Cæcilius in epistolis. Vlpianus libro 21. titulo de ædili. edicto. l. qui clauum. Qui clauum, inquit, habet, morbosus est. clivosa dicuntur loca in sublime clementer surgentia, nam cliuus est montis latus. Vnde decliuis ex monte descendens, accliuis ad montem ascendens. Virgil. primo Georg. Cliuosi tramitis undam Elicit. Et Iuuenalis: Cliuosæ ueheris dum per monumenta Latinæ. Vlpianus libro 43. titulo, ne quid in loco. l. prætor. Via cum plana fuerit, si cliuosa fiat. cloaca alueus est per mediam urbem in quem latrinarum sordes confluunt. Itaque latrinæ sunt quemad modum Hispani dicunt, priuatæ: dictæ ab eo quod lateant, Cicerone autore. Cloacæ uero sunt publicæ, quod eleganter Columella uno uersu expreßit, dicens: Immundis quæcunque uomit latrina cloacis. id est, quod ex foricis priuatis sordes confluunt in cloacas publicas, & inde emictuntur extra urbem. Vnde Iuuena. de Tiberino pisce dixit: Pinguis torrente cloaca. Vlpianus libro 43. de cloacis. l. j. Cloaca est, inquit, locus cōcauus , per quem colluuies quædam fluat. Inde cloacarius qui cloacæ curā habet. Vlpianus libro septimo de usufructu, & quemadmodum quis utatur. l. si pendentes. Si quid, inquit, cloacarij nomine debeatur. coallvere est per alluuionem aliquid augere. Pomponius libro 41. titulo de acquirendo. l. ergo. Paulatim aliquid coalluendo locum eminentem supra alueum fecit, & eum alluendo auxit. coccvm , est granum quod in quisquilia inuenitur frutice, grana Hispani appellant, unde purpura adulteratur. Plinius libro nono: Coccum Galatiæ rubens granum, aut circa Emeritam Hispaniæ in laude est. Idem libro 16. Quercus dotes ilex solo prouocat cocco. Granum hoc, primo́ ceu scapus fruticis paruæ aquifoliæ ilicis. cusculium uocant: pensionem alteram tributi pauperibus Hispaniæ donat. Vlpianus libro 32. digestorum, qui est de legatis tertius. l. si cui. Purpura, inquit, & coccum quia nihil natiui coloris sunt, contineri arbitror. Quod Accursius exponens nescio quas nugas affert: Coccum, inquit, bis tinctum in constructione tabernaculi erat quidam pannus sericeus duorum colorum, & ui detur extra uiridis, & intra ruber. coeliaci dicuntur fluxu uentris laborantes, qui à Latinis aluini dicuntur. Nam cœlia Græcè, Latinè interpretatur aluus. Consistit autem morbus ille in uentriculi porta, quæ à Græcis piluros dicitur. ex Cornelio Celso lib. quarto. Iurisconsultus in tit. de ædilitio edicto. coemiterivm interpretatur dormitorium, dictum à cœmonæ quod est dormio, non cimiterium quemadmodum uulgus nunc loquitur. Conditoria uero siue sepulchreta mortuorũ in nostra religione dicuntur cœmiteria, id est, dormitoria, quoniam propter spem resurrectionis, mortuos consueuit dormientes appellare, & eosdem dormire in domino. coenacvlvm , inquit Valla, & si formam diminutiui habet, diminutiuum non est, neque est locus in quo cœnatur tantum, sed superior domus contignatio. Festus: Cœnacula dicuntur ad quæ scalis ascenditur. Liuius libro 39. ab urbe cond. Cœnaculum super ædes datum est scalis ferentibus. Paulus lib. 43. dig. tit. uti poßidetis. l. si duo. Sed si supra ædes quas poßideo, cœnaculum sit. & ibidem sæpius. Item in titulo de ijs qui eiecerunt aut effuderint, sæpißime. coetvs , conuentus est siue congregatio, à coëundo dictus. Virgilius primo Aeneid. Et cœtu cinxere polum. Vnde in decre. distinctione decimaquinta. Qui cœ tum fecerit, ut inquit Seneca in declamationibus, capitale est. id est, dignus morte. collegivm , ut scribit Neratius Priscus titu. de uerborum significa. l. Neratius. à tribus fieri potest, quum plures uideantur in collegio cōtineri . Sed cum duo tantum sint consules, atque alter alterum collegam appellat, non'ne dicemus collegium consulum? quandoquidem collega & collegiũ coniugata sunt. Numa Pompilius instituit collegium tibicinum, aurificum, architectorum, tinctorum, coriariorum, fabrorum, & figulorum. Erit itaque collegium illorum qui sunt eiusdem ordinis & profeßionis: ut Papin. libro 27. titulo de excusationibus. l. qui in collegio pistorũ sunt, à tutela excusantur. Item lib. 47. dig. de collegijs illicitis, sæpe. collvdere , in fraudẽ tertij est cōuenire . Vnde est collusio dictum, quòd simul ludant, id est, illudant tertiũ : quod in libris dig. sæpe legitur. Est præterea titulus de collusione detegenda. colvm niuarium, instrumentum erat ad percolandum aquam siue uinum ex niuibus, erat́ colum illud aut ex uiminibus, ut apud Virgilium in secundo Georgicorum: Tu spisso uimine quallos Cola́ prælorum fumosis diripe tectis. aut ex sacco cilicino, siue lineo: ut Martia. in disticho cuius index est, Saccus niuarius: Attenuare niues norunt & lintea nostra. Frigidior colo non salit unda tuo. Aut erat ex argento: ut Pomponius de auro & argento lega. l. in argento. In argento, inquit, potorio, utrum id duntaxat sit in quo bibi poßit, an etiam id quod ad præparationem bibendi comparatum est, ueluti colum niuarium & urceoli. pro quo mendose legitur, columnarium, nihili uerbum. Ex Martiale poëta, in disticho cuius titulus est, Colum niuarium: Setinos moneo nostra niue frange trientes. Sed de hoc in obseruatio nibus nostris plura. comes cum sit nomen ad aliquid dictum, referatur́ ad ducem, quod utrunque nomen est honoris, aliquando tamen dicitur absolute. ut apud Horatium in primo Sermonum. Hospitio modico rhetor comes Heliodorus. Comitatus uero dignitas multiplex fuit, puta comes consistorij, comes largitionum, comes sacri palatij, comes rerum priuatarum, comes prouinciæ, comes orientis, comes scholarũ , de quibus cum alijs in locis, tum in Codice Iustiniani multa leges. comitia dicebantur apud Romanos, conuentus populi: dicta à coëundo, hoc est conueniendo in unum locum ad suffragia ferenda, aut aliquid aliud faciendum. Fuerunt autem comitia calata, quæ rursus in centuriata & curiata diuidebantur, quemadmodum suprà diximus, in uerbo calata comitia. commeatvs duo significat, nam omnia quæ ad uictum publicum pertinent, commeatus nomine continentur. Sallustius in Catilina: Commeatus abundè, municipia atque coloniæ patebunt. Est præterea cōmeatus facultas quæ datur militi abeundi ex exercitu ad præscriptum tempus. Festus: Commeare, inquit, est ultro citro́ ire: unde commeatus dicitur tempus quo ire & redire quis poßit. Liuius libro 21. ab urbe condita, de Hannibale milites suos post expugnatam Saguntum alloquente: Si quis, inquit, uestrûm suos uisere uult, commeatum do. Idem libro uigesimosecundo: Magna pars militum sine commeatibus dilabebatur. Marcellus libro 48. digestorum, titulo de pœnis. l. relegati. Commeatum, inquit, re meatum'ue darem. Item de re militari. l. j. &. l. desertorem. Item ad municipales. l. quoties. &. l. titius. commeatalis miles, dicitur qui in stipendij partem accipit alimenta ex commeatu, id est, ex alimento publico: nam, quemadmodum diximus, commeatus in priori significatione accipitur pro cibarijs atque alimentis exercitus. Iustinianus in titulo de præfecto prætorio Aphricæ. l. quas deo. Nullum audeant duces uel tribuni commeatalem de ipsis dimittere, ne dum sibi lucrum student conficere, incustoditas nostras relinquant prouincias. & infra: Non de commeatibus militum, aut de eorum stipendijs lucrum facere. commentvm , ti, est fictio, ab eo quod est comminiscor comminisceris. Terentius in Andria: Ipsis commentum placet. Virgilius in secundo Aeneidos: Timidi commenta retexit Naupliades animi. Papinianus libro 48. digestorum. l. miles. Socer cum nurum adulterij accusaturum se libellis præsidi datis testatus fuisset, maluit ab accusatione desistere, & lucrum ex dote magis petere: quæritur, an eiusmodi commentum eius admitti existimes? Accursius pro commento, commeatum legit. Item Marcellus libro 49. digestorum. titulo de iure fisci. l. res quæ. Dignum fuisse puniri pro tam turpi tam́ inuidioso commento. hic Accursius pro uoluntate inspecta exponit. Item Vlpianus titu. de rebus eorũ . l. quamuis. Tam callidum cōmentum in exemplum coërcere debeat. commentariensis ab Asconio Pediano is dicitur qui præest à commentarijs, id est, libris & rationibus publicis. Hierony. in secundo Regum, cap. octauo: Iosaphath autem præerat à commẽtarijs . Paulus lib. 49. dig. de iure fisci. l. in fraudem. Ea, inquit, manu commentariensis annotanda sunt. Neque dictus est quia acta ei cōmittuntur , ut ait Accursius. Aliàs pro carceris custode accipitur, ut C. de custod. reo. l. ad commentarienses. committere inter alia significat etiam pugnam conserere: ut apud Lucanum in primo: Exiguũ dominos commisit asylum. & Martialis: Victores cōmitte Venus. Iurisconsultus lib. 9. dig. ti. si quadrupes pauperiẽ . l. j. Cum arietes, inquit, & boues commisissent, & alter alterum occiderit. subaudiendum est enim pugnam. commvne pro repub. ut uulgò dicitur communidad. Ouidius 12. Metamorph. Gentis́ simul commune Pelasgæ. Horatius 2. Carm. Priuatus illis census erat magnum commune. Cicero tertio in Verrem: Quomodo iste commune miliadum uexauit. Scæuola lib. 46. tit. de appellat. l. Imperator Alexander communi &c. compendivm , in uia est contractio quædam, & breuitas, quàmmaxima esse potest, sicut econtrario dispendium uia per ambages. Modestinus lib. 50. digest. tit. de legationibus. l. eundem. Itineris, inquit, compendium subeat. & per translationem tit. de administratione. l. Titium. Vtrum compẽdium negocij, an usuras præ stare debeat &c. competenter , pro eo quod est mediocriter & conuenienter, & competentia pro ipsa mediocritate & conuenientia. Gellius lib. j. Omnium membrorũ inter se competentia. Idem lib. 13. Plures simul ad eandẽ competentiam nasci non queunt. Martianus: Memoratum arbi tror competenter quæ sint fastigia literarum. Iurisconsultus ti. sol. mat. l. si cũ patri & filiæ cōpetenter cōsulatur . compilare , est facto impetu in quempiā grassari, quod proprie latronum est. Horatius primo Serm. Serui ne te compilent. id est, te adorti trucidẽt . Aliquādo accipitur pro eo quod est aliorum scripta & inuenta furari: ut idem in eodem, Ne Crispini scrinia lippi Compilasse putes. Macrobius lib. 1. Saturn. Possem pluribus edocere, quantum se mutuo compilarint bibliothecæ ueteris autores. Paul. lib. 48. tit. ad leg. Iuliam pecul. l. sacrilegi. Sunt, inquit, sacrilegi qui publica sacra compilauerint. compingere , est res diuersas in unum coagmẽ tare at conglutinare. Vnde est illud Iob cap. 10. Hieronymo interprete: Oßibus & neruis compegisti me. Celsus lib. 6. Tenuißimis minutißimis́ oßiculis caput compingeret. Paulus lib. 46. dig. de solutionib. l. qui res. Si nauem, inquit, eisdem tabulis compegerit. concameratio , est structura fornicata siue testudinea: nam camera est fornix siue testudo, unde concamerare est camerā struere. Plinius lib. 34. Dinocrates Alexandri architectus Archinoës templum cōcamerare instituerat. Vitruuius lib. 2. Ne paries, inquit, concamerationes recipit. Idẽ lib. 6. Si hypogea concamerationes́ instituerentur. Labeo lib. 32. dig. de legat. iij. l. si cui ædes. Aliquod, inquit, conclaue, quod supra concamerationem. conclave , quid sit omnes norunt: nam est in domo locus secretior. sed ideo posuimus hoc in loco, quia in proferendo accentu pleri omnes peccant: cum enim in penultima collocari debeat, in tertia à fine ponunt. Ho ratius 2. Serm. Currere per totum pauidi conclaue. Clauis nan primam producit. Vlpia. lib. 25. titu. de uentre inspic. l. j. In quo, inquit, conclaui mulier paritura erit. Item Neratius lib. 39. dig. tit. de damno infe. l. quod Cornelius. Conclaue, inquit, binarum ædium. concinnare , inquit Festus, est apte componere: nam cinnus, ut ait, mixtio est. Plinius lib. 14. Cato iubet uina concinnari ad cinnum. Inde cōcinnatorius , a, um, res ad concinnandum apta. Paulus lib. 33. dig. tit. de penu legata. l. instrumentum. Vasa, inquit, concinnatoria instrumento non continentur. conditvra , est illud quod ferculis alijs́ esculentis concinnandi condiendíue gratia solet adhiberi. Apud Columellam lib. 3. de re rust. caput est de oliuarũ conditura. Vlpianus lib. 33. dig. de tritico & uino leg. l. si quis. Quod potius, inquit, condituræ loco fuit. congiarivm , sportula erat quæ diurni cibi nomine comitibus, anteambulonibus, asseclis, stipatoribus́ suis potentiores ciues distribuebant: dictum à congio uini mensura sextarios sex capiente. Plinius lib. 14. Tribus cō gijs epotis uno impetu. hinc cōgiarium . Martialis: Centum miselli iam ualete quadrantes Anteambulonis congiarium laßi. Paulus lib. 33. de fundo instru. l. tabernæ. Vrnæ, inquit, æreæ & congiaria & sextaria. contignatio , est trabium coassatio ad tabulata cœnacula́ cōstruenda . Plin. lib. 35. Sesquipedalis paries non amplius qui unam contignationẽ sustinet. Liuius lib. 21. ab urbe cond. Bouem in tertiam contignationem sua sponte scandisse refert. Papinianus lib. 8. de seruitut. urb. prædio. l. binas quis. Binas, inquit, quis ædes habebat una contignatione tectas. continens plerun pro continuus, hoc est, continuatus accipitur. Cicero primo Tusc. quæst. Continentem orationem audire malo. Celsus lib. 3. Et multo magis si continentes febres sine remißione sunt. Triphonius lib. 27. de excusationibus. l. Titius. Testamento, inquit, Romæ concepto ut in continentibus. Item Vlpia. lib. 39. de aqua pluuiali arc. l. j. Noceat loco qui est intra continentia ædificia. Paul. de uerborum significat. l. urbis. Romæ, inquit, continentibus ædificijs. contvrbo , as, præter illum significatum quem habet in promptu, significat etiam decoquere, siue fidem frangere, nec creditori uelle aut posse soluere. Martialis: Conturbabit Atlas & non erit uncia cœlo. Decidat tecũ qua pater ipse deûm. Iuuenalis: Sic pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est. Alphenus lib. 11. in tit. de in rẽ uerso. l. quidam fundum. Postea, inquit, conturbauerat qui boues uendiderat. Idem de institoria act. l. quicun . Si quis pistor seruum suum solitus fuit ad certũ mittere locum ad panem uendendum, deinde conturbauerit. Accursius, id est, non fecit quod conuenit, exponit. corbis , textum est uimineũ , quod Græcè, ut Priscianus ait, cophinus appellatur, sed proprie corbis est quo messes excipiuntur. Varro de lingua latina: Corbis, inquit, dicta ab eo quod spicæ aliud'ue quid eo corruebat. Sed cum grammaticis sub genere fœminino relinquatur. Seruius in primo Georg. autoritate Ciceronis sub fœminino proferendum esse dicit, qui dixit messoria se corbe cōtexit . Vlpia. lib. 33. dig. de fundo instr. l. instrumẽ ta . Instrumenta, inquit, cogendi fructus, quemadmoũ torcularia, corbes, falces messoriæ, falces fœnariæ. corinthivm æs, & uasa corinthia, ab ære corinthio dicta, quod Corintho urbe Achaiæ Romanis euersa & incensa, ex uarijs sit metallis conflatum. Plinius de ære corinthio: Casus inquit, hoc miscuit, Corintho cum caperetur incensa. Sed autor ostendit opifices nobiles corinthiorum uasorum Corinthi excidium præ ceßisse. Martialis: Consuluit nares an olerent æra Corinthon. Suetonius in Augusto: Propter uasa, inquit, corinthia inter proscriptos curasse referendos. Iabolenus Priscus, de legat. iij. l. hæres. Cui Corinthia inquit, uasa legata essent, & sequitur: Proculus uero recte ait, si æneæ quidem sint abaces: si autem corinthiæ, nō deberi. Accursius corinthiæ, id est, de uili materia, puta palea uel herba palustri exponit, putans preciosiora esse uasa ænea, quàm uasa corinthia: at ita lectionem cum sensu perturbat. Erit igitur ordo & literæ sensus talis: Proculus uero recte ait, subaudi abaces deberi, quia uasa corinthia erant in tanto precio, ut una libra permutaretur aliquā do quingentis. Aequitas ita legis in hoc consistit, quod abaces ex uiliori materia debentur, ex preciosiori tamen non debentur. corpvs pro collegio à Iurisconsultis nōnunquam accipitur, ut Calistratus lib. 27. de excusat. l. non tantum. Non omnia, inquit, corpora uel collegia uacuationem tutelarum habent. Item Pomponius lib. 41. tit. de ususcapionibus. l. rerum. Corporum, inquit, tria genera. Iusti nianus quoque Codice de legibus & constitutionibus. l. quæ ex relationibus. Quibuslibet corporibus, inquit, aut legatis. corradere pecunias, est undecun illas, eruscare at conquirere. Terentius in Adelph. Minas decẽ corradet alicunde. Idem in Phormione: Munus hoc ei corraditur. Vlpianus tit. de bonis damnatorum. l. diuus. Plerunque, inquit, corrasas pecunias Præsides ad fiscum transmiserunt. corrivales , dicuntur qui ex eodem riuo simul aquantur, & per translationem, qui eandem amicam habent communem. Vlpianus lib. 43. de aqua æsti. l. j. Corriuales, inquit, id est, qui per eundem riuum aquā deducunt. cotidie per c, & non quotidie per q, debere scribi Quintil. est autor lib. 1. de Orator. instit. Frigidiora, inquit, his alia, ut, quicquid, c, quartā haberet: & quotidie, non cotidie. uerũ hæc iam inter ineptias euanuerũt . Frigida esse & inter ineptias numerat Quintil. quod quotidie per q, literam debeat scribi. Victorinus quo in lib. de orthographia cotidie per c, literam debere scribi his uerbis ostendit: Quamuis, inquit, coccus à coquendo, & cotidie à quoto & die deriuata sint, per c, non per q, scribenda sunt. Adnotarunt & hoc Angel. Politianus, & Laurent. Abstemius, & Ludouicus Bonogninus in adnotationibus suis. cotoria , æ, uena est unde cotes excindũtur , sicut Sulphuraria, unde sulphur eruitur, Stypteria unde alumen. Alphenus lib. 39. de publican. & uectigal. l. Cæsar cum insulæ Cretæ cotorias locaret, legem dixerat. cretaefodina , dicta est unde creta effoditur. Sed cum multa sint Cretæ genera, cymolia, sarda, umbrica, saxea, argentaria, figula: de cymolia creta intelligendum est dixisse Iurisconsultum lib. 27. dig. tit. de reb. eorum qui. l. sed si. Cretæfodinas, inquit, uel argentifodinas, uel aliud simile. Caius lib. 39. de publicanis & uectig. l. sed & ij. Est autem creta cymolia qua utuntur in lanificio pannarij, ad lanæ duriciem molliendam. crinale , ornamentum capitis est ad fingendum capillos ne turbentur euagentur́ . Ouid. iij. Metamor. Nec torques collo, nec habens crinale capillos. Idem in 5. Curuum crinale capillos. Virg. Aeneid. 11. Pro crinali auro pro longæ tegmine pallæ. Vlpia. lib. 34. de auro & argento leg. l. argumento. Fasciæ, inquit, crinales pedules́ . Philippus Beroaldus non legit crinales, sed fasciæ crurules pedules́ : quasi fasciæ sint crurum pedum́ munimenta quædam. cvcvma , quid sit nondum liquet mihi, ne enim ego is sum, qui incognita pro cognitis habeam. Angelus Politianus obseruationem fecit de cucuma, sed quid ea esset non ostendit. Nam cum dicit Martialis ad Torquatum, Cucumam fecit Otacilius. uidetur esse genus ædificij tugurij pauperis. Ambrosius in uita beatæ Agnes pro uase quodam æreo uidetur posuisse: Dij, inquit, tui ærei sunt, ex quibus cucumæ melius fiunt. Vnde cucumelam inter uasa posuit libro octauo digest. Vlpianus, titulo si seruitus. l. si quando. Seius inquit, syluam seuisset, in qua labra & crateras & cucumelas positas haberet. Pro genere uerberis cuiusdam posuit Martianus lib. 24. ad legem Corneliam de sicarijs. l. j. Si claua, inquit, percusserit, aut cucuma. Petronius arbiter pro fornace uidetur posuisse. cvllevs , uter est ex corio bouis, capiens uiginti amphoras. Priscianus de ponderibus & mẽsuris : Culleus hac maior nulla est mensura liquoris. Plinius lib. 14. Septenos culleos singula iugera musti. Vlpia. lib. 33. dig. de fundo instructo. l. quæsitum. Cuppæ, inquit, & cullei. Itẽ Scæuola eodem lib. tit. de annuis legatis. l. legatum. Vini, inquit, falerni quod domi nasceretur quotannis binos culleos. Est præterea culleus mensura frumentaria tantundem capiens. Scæuola, lib. 13. dig. tit. de pignoratitia actione. l. ultima. Pecuniam sub pignore culleorum accepit. Est præterea culleus publica paricidarum pœna ex lege Pompeia. de paricidis. Hinc Iuuenalis de Nerone paricida: Cuius supplicio non debuit una parari Simia, nec serpens unus, nec culleus unus. cvppa & cuppula, uasa sunt uinaria, hoc est, in quibus uina conduntur. Nonius Marcellus de generibus uasorum cuppas ponit & tinas. Vlpianus de fundo instructo. l. instrumenta. ubi cuppas exponit uasa uinaria lapidea, uel de terra facta, cum illa sint dolia, cuppæ uero ex lignis constent. Item de legatis tertio. l. cuius. Vasa, inquit, uinaria: id est, cuppæ & dolia, quæ in cella defixa sunt. Inde cuppula parua cuppa, ut de tritico & uino legato. l. si cui. In cuppis, inquit, siue cuppulis. D Dactylotheca interpretatur annulorum repositorium: nam dactylus digitus, & annulus interpretatur, & theca repositorium. Plinius libro 37. Dactylothecā primus omnium habuit Romæ priuignus Syllæ Scaurus. Martialis: Dactylothecam, inquit, non habet. Pau. lib. 32. de lega. tertio. l. argento. Annulis legatis dactylothecæ non cedunt. at ibidem. Iterum in dactylotheca, inquit, legata. damno damnas, præter illam notam significationem significat etiam obligare, ut Virgi. in Buco. Damnabis tu quoque uotis. titu. de diuortijs. l. si filius. Damnandũ , inquit, eum quanti mulier litẽ iurauerit. Itẽ de lega. j. l. cum filio. Heredem, inquit, mihi dare damnauerit. Hinc sæpe legitur damnatus pro obligatus. nam mẽdum est ubicunque legitur damnas nihili uerbum, cum legi debeat damnatus. ut apud Horatium secundo Sermonũ : Gladiatorum dare centum damnati populo paria. daphnensis lucus, nemus est suburbanum Antiochiæ epidaphne, id est, ad Daphnem positæ: id est lauretũ , quod decẽ mille passuũ ambitu patet in Syria curua, quo in loco Antiochensium conuentus agitabatur. ex Strabone. fuit autẽ hic lucus à Cneo Pompeio magno cō secratus , Eusebio autore. Est quoque Antiochiæ porta Daphnitica, de qua Hierony. in uita Ignatij: Reliquiæ, inquit, corporis eius Antiochiæ iacent extra portam Daphniticam in cœmiterio. Iustini. libro Codicis undecimo, de cupreßis luco daphnensis. l. Si quis autem daphnensis luci in Syria arborem amputauerit. dardanarivs , dicitur qui imitatur Dardanum quendam hominem sceleratum, de quo Sidonius libro quinto: Omnia in Dardano crimina simul execrantur. ab hoc Columella dixit in horto: Dardaniæ ueniant artes. Dardanarij quoque dicuntur propolæ, qui omnia præemunt, ut postea carius uendant. Cicero contra Pisonem: Panis tibi de cuppa atque propola. Plautus in Dardanarij præpropera emptione: Flagellabat, inquit, annonam. Vlpianus libro 47. de extraordinarijs crimini. l. annonam. Annonam uexare dardanarij solent. Item de pœnis. l. in dardanarios &c. decedere , contrarium est ei quod est succedere. ut si dixeris: Appius Claudius succeßit in prouincia Ciceroni, & Cicero deceßit Appio. Vnde dicti sunt successores & decessores. Vlpianus libro 48. digest. ad legẽ Iuliam maiestatis. l. quíue. Quíue, inquit, de prouincia cum ei successum esset, non disceßit. decido decidis, est cum creditore super debito transigere. Cicero tertia in Verrem: Nisi cum muliere, inquit, decideretur. Idem quarta in eundẽ : Cũ reo transigat, cum accusatore decidat. Idem in quinta: Qui septingentis decidere noluisset, mille promisit. Plinius libro septimo: Abunde igitur atque indulgenter fortuna decidit cum eo, qui iure dici non queat felix. Martialis: Conturbabit Atlas, & non erit uncia cœlo. Decidat tecum qua pater ipse deûm. Scæuola libro 26. de administra. & periculo tutorum. l. cum hæreditas. Cum pleris , inquit, creditoribus ita decidit. & infra: Cum plerisque creditoribus ita deciderunt. decisio , onis, ab eo quod est decido idis, in superiori significatione ut sit decisio idem quod transactio. Cicero de prouincijs consularibus: Cum tyranno, inquit, decisiones & direptiones. Ambrosius ad Titianũ : Promptior esto decisioni cuius & spes potior & fructus est. Paulus libro 35. ad legem Falcidiam. l. si hæres. Si hæres, inquit, cum creditoribus deciderit, ne solidum solueret, & ob eam decisionem factum sit ut aliquid retineret. decoctores , dicuntur qui cum non sint soluendo, uertunt solum at aufugiunt. unde Catullus: Decoctoris amica formiani. & Valerius de uarietate casuũ : Postea inopia turpem decoctoris superlationẽ . Seneca libr. quinto de beneficijs: Quomodo fœnerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse. Iustinianus lib. decimo de decurionibus. l. Quilibet principaliũ uel decurionum decoctor pecuniæ publicæ si fraudulentus. Hic decoctorem uidetur posuisse non tam pro eo, qui cum soluendo nō sit, fidem publicam frangit, quàm pro eo qui depeculatus est pecuniam publicam. in quo significatu accepit Martialis, cũ ait: Nihil colonus uillicus́ decoxit. hoc est defraudauit at intercepit. Accursius nō intelligens quid esset decoctor, officij nomen esse dixit. decvriones , in colonijs & municipijs dicuntur qui Romæ Senatores appellantur: dicti à numero equitum quibus in militia præerant. Autores sunt Nonius Marcellus, & Festus Pompeius: dignitas uero ipsa, Decurionatus dicitur. de officio decurionum & de illorum dignitate, lege in libris digestorum titulum, ad municipales. l. quoties. & l. libertus. Item de decretis. l. ambi tiosa. Omnino decurionum officium est pecuniam publicam habere, tractare, & exigere. dedititii serui, dicuntur qui ex obsidione se dediderunt in potestatem uictoris. formam autem deditionis scribit Liuius libro primo ab urbe condita: Obsessor, inquit, interrogauit: Estis'ne uos legati oratores́ mißi à populo Collatino: ut uos, populum́ Collatinum dederitis? Sumus. Est'ne populus Collatinus in sua potestate? Est. Deditis'ne uos, populum́ Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, diuina, humana́ omnia in meam Romani́ populi ditionem? Dedimus. Et ego recipio. De seruis dedititijs Iustinianus in primo Institutionum lib. titu. de libertinis, & quomodo manumißi obtinebāt infimum libertinitatis gradum: quoniam illorum, inquit, peßima conditio est. definio & definitio, non diffinio & diffinitio notatum à Ludouico Bonognino, semper legi in Pādectis Florentinis: & ferè nunquā aliter legitur in libris uetustißimis, qui reperiuntur scripti etiā in alijs facultatibus. defrvtvm , mustum est quod decoquitur quousque pars tertia relinquatur. Plinius tamen libro 14. Sapa, inquit, fit musto usque ad tertiam mensuræ partem decocto, quod ubi factum ad dimidiam est, defrutum uocamus. Virgilius quarto Georgic. Aut igni pinguia multo Defruta. Vlpianus libro 33. digest. de fundo instructo. l. quæsitum. Vas, inquit, æneum in quo sapa coqueretur, & defrutum fieret. Item de uino & tritico lega. l. qui uinum. Mulsum, inquit, passum, defrutum. Defrutum dictum est quod autore Plinio sit ad dimidias defraudatũ : aut quemadmodum uult Nonius Marcellus, quod ad tertiam redactũ sit. Nō quod Accursius hallucinatur, quod de usu sit sublatum, ut quamdiu poßit seruetur. quasi sit dictum à fruor, eris. deglabrare , est delibrare siue cingere, hoc est arborem decorticare: nam glaber proprie dicitur qui læuis est, & pilis caret, sed hic deglabrare pro læuem facere posuit Iurisconsultus Paulus libr. 47. dig. tit. arborũ furtim cæsarum. l. cædere. Cingere, inquit, arborem, est deglabrare siue delibrare. delator , est alicuius criminis denunciator, dummodo ad officium suum non pertineat ea denunciatio. hoc genus hominum odiosum habetur. Martialis de delatoribus: Turba grauis paci placidæ ́ inimica quieti, Quæ miseras semper sollicitabat opes. Idem: Et delator habet quod dabat exilium. Pro denunciatore tantum posuit Iurisconsultus Papinianus tit. de diuersis. l. intra. Intra quatuor, inquit, annos uacantium bonorum delator. In titulo tamen de iure fisci, propria delatoris significatione utitur sæpe. delibrare , quod est librum, hoc est corticem arbori detrahere. lege suprà in uerbo cingere arborem, & in uerbo deglabrare. delphi , orum, ciuitas est Phocidis, ad montis Par naßi radices posita, ubi Apollo solitus erat responsa dare: sed quemadmodum ait Iuuena. Nunc cessant oracula Delphis. titu. de censibus. delphicae mensæ à Delphis urbe Apollini sacra dictæ sunt, & erant ex ære, quas ueteres Cortinas uo cabant. Plinius libro 34. Ex ære, inquit, factitauerunt cortinas tripodum nomine delphicas. Cicero sexto in Verrem: Mensas delphicas è marmore. Martial. Argentum atque aurum non simplex delphica portat. Florentinus titulo de supellectili legata. l. id est. Trapezophora, inquit, delphicæ subsellia. deminvo , is, & deminutio, onis, non diminuo & diminutio, ut paßim legitur in libris digestorum, debere scribi adnotauit Ludouicus Bonogninus in Pandectis Florentinorum. Est autem capite deminutus, ut ait Festus, qui ciuitate mutatus est, & ex alia familia in aliam adoptatus, & qui in hostium potestatẽ uenit, & cui aqua & igni interdictum est. demolior demoliris, est illud quod extructum est diruere. Nam moliri est ædificare, cuius contrarium est demoliri. Virgilius primo Aeneid. Moliri́ arcem, & manibus subuoluere saxa. Apud antiquiores demolio is, declinabatur, ut Diomedes testimonio Varronis ostendit, quem citat in libro poëtico: Non demolio, inquit, astra. Et Næuius in corollaria: Hæc demolite, inquit. Vlpianus titu. de usufructu. l. hæres. Antequam usufructu prohibuerit, demolierit. Et demolitus paßiue, ut in titu. de ususcapionibus. l. eum qui. deni denæ dena, nomẽ est diuiduum distributiuum, quale illud bini binæ bina, & similia, cuiusmodi nomina Accursius solitus est exponere in bis tantum, cum re uera significent cuilibet tantum, quod latuit Bartolum. Is enim exponens legem quæ habetur de legatis 3. si quis testamẽto Titio & Seio decem dari iusserit. nullam hæc uerba recipiunt ambiguitatem, ut dena dixiße uideatur qui decem dixit: putauit per dena uiginti intelligi. Ait nanque: Qui reliquit decem, non uidetur relinquere uiginti. Nam cum inter decem & dena illa sit differentia inter oratores obseruata, quod decem numerum simplicem, hoc est, decem unitates significet, dena uero cuilibet decem, erat sensus legis: quod qui Titio & Seio legauit decem, non legauit dena, id est, cuilibet decem, sed decem simpliciter hoc est, cuilibet quinque. In titulo de uerborum obligatione. l. si ita. Accursius dena pro bis decem interpretatus est. Idem de annuis legatis. l. si legatum. exponens illud, Si legatum fortè sit relictum annua bina trina die, fortè triginta dena per singulos debentur annos. licet nō fuerit adiectum æquis pensionibus, dena pro decem interpretatus est, cum dena non simpliciter decem, sed per singulos annos decem significet. depectvs participium est, ab eo quod est depeciscor, quod significat turpiter pacisci. unde depector apud Apuleium in oratione pro magia: Est, inquit, litiũ depector, omnium falsorum commentator. Vlpianus libro tertio de calumniato. l. & generaliter. Hoc, inquit, edicto tenetur qui depectus est. deserere proprie militum est, qui relinquunt locum in acie, aut sine commeatu discedunt ex castris: unde est desertor & desertio, de quibus sæpe in libris digestorum, tit. de re militari. desidero præter illam notam significat etiam deficere. Cæsar in commentarijs: Desiderati sunt, inquit, eo die sagittarij circiter ducenti. id est, defecerunt: hoc est, interempti sunt. Suetonius in Augusto: Desiderauit nonnunquam M. Agrippæ patientiam, & Mecœnatis taciturnitatem. Quem locum Eutropius & Sextus Aurelius non intelligentes, decepti huius uerbi ambigua significatione putauerunt, quòd Augustus uoluisset esse æquè patiens atque Agrippa, & taciturnus ut Mecœ nas: Cum apud Suetoniũ desiderare accipiatur pro deficere illud quod desideramus. In quo sensu accepit Iuriscō sultus in tit. si libertus ingenuus esse dicatur. l. quoties. Siue officium, inquit, desideretur. id est, deficiat in eo qui debet obsequi & obtemperare. diaeta locus est in domo, ubi per ocium uersamur. Papinius in secundo Syluarum: Vna tamen cunctis procul eminet una diætis. Sidonius Apollinaris in episto. Ex triclinio fit in diætam siue cœnaculum transitus. Iurisconsultus titulo de legatis tertio: Cellarium, inquit, iunctum eidem diætæ. Inde diætarius dictus est seruus siue minister in diæta deseruiens. Meminit Vlpianus in titulo de fundo instructo. l. quæsitum. Est præterea diæ tarius, qui ex diæta quippiam furatur, ut Vlpianus in titulo de effractoribus: Simili, inquit, modo & dietarij & saccularij puniuntur. Pro quo mendose legitur detractarij. Idem in titu. de effractoribus. l. saccularij. Qui diæ tarij, inquit, appellantur: hoc est, qui in aliena cœnacula se dirigunt furandi animo. diathetvm , uidetur genus esse poculi, sicut syntheton siue synthesis. Iurisconsultus ad legem Aquiliam. l. si seruus. Si calicem, inquit, diathetum faciendum dedisti. Iustinianus quo lib. 10. l. j. Artifices, inquit, dia thetarij, id est, calices diathetos fabricantes. dienses populi sunt Macedoniæ, à Dio colonia dicti. hos Pausanias Diastas appellat, apud quos gymnicum certamen agebatur. Paul. lib. ult. in tit. de censib. In Macedonia, inquit, iuris Italici sunt Dienses. diffindere diem, & diffißio diei, quid significet, non est in promptu, ne cur sic dicatur. Gell. lib. 13. Iußi, inquit, diem diffindi. Et iterum: In dierum diffißionibus & comperendinationibus. Vlpia. lib. 2. digest. tit. si quis cautionibus. l. non extinguemus. Si quis, inquit, cautionibus in iudicio sistendi causa non obtemperauerit. Si quis, ait, in iudicio se sisti promiserit, & ualetudine uel tempestate, uel ui fluminis prohibitus se sistere non potuit, exceptione adiuuatur: nec immeritò. Cum enim in tali promißione præsentia opus sit, quomodo poterit se sistere, qui aduersa ualetudine impeditus est? Et ideo etiā lex Duodecim tabularum, si iudex uel alteruter ex litigatoribus morbo sontico impediatur, iubet diem iudicij esse diffissum. Sic enim legitur in Pandectis archetypis Florentinorum, non diffusum: uidetur́ significare diem intercisum, siue intercapedinatum at dilatum. diffvndi uina proprie dicuntur, quæ postea quàm defecata sunt, in dolijs conduntur transuasantur́ . Iuuenalis: Ipse capillato diffusum consule potat. Et Horatius: Vina bibes iterum tauro diffusa. Vlpianus lib. 32. de leg. iij. l. cum quæreretur. Nam si uina diffudisset, habiturus usui. Item Proculus lib. 33. de tritico & uino leg. l. cum uinum. Cum uinum, inquit, quod in amphoris seu cadis diffusum est. digitvs aquæ, est modulus unde salientes tali mensura censentur. Frontinus de aquæ ductibus: Aquarum moduli aut ad digitorum, aut ad unciarum mensuram redigendi sunt. Est autem digitus sextadecima pars pedis, uncia uero duodecima. Quemadmodum igitur inter unciam & digitum diuersitas, ita & ipsius digiti: nam alius uocatur quadratus, alius rotũdus . Hæc Frontinus. Paul. lib. 8. dig. de seruitutib. rusti. præd. l. Lucius Titius. Digitum tibi dono aquæ. Accursius per aquæ digitum intelligit quantum fluit per digitum statuæ. dioecesis per œ diphthongum in secunda scribitur, & non diocesis, ut uulgò legitur: ne accẽtu in tertia à fine, ut omnes proferunt, sed in penultima. Item diœ cetes, non diocetes, pro diœceseos præfecto. Est autẽ diœ cesis gubernatio siue dispositio, & diœcetes gubernator siue procurator. Cicer. in Epist. Ex prouincia Ciliciensi cui scis tres diœceses astaticas attributas esse. Iustinianus tit. de episcopali aud. l. archigerontes & diœcetæ. diplomata , sunt codicilli siue libelli, in quibus beneficia à principibus impetrantur, quales nostro sunt tempore quas appellant bullas: dicta quòd in duplicibus tabellis solitæ sunt concedi supplicibus. Sueton. in Augusto: In diplomatis libellis́ & epistolis signandis. Idem in Nerone: Diplomata ciuitatibus singulis obtulit. Cice. in Epist. ad T. Appium: Diploma, inquit, statim non est datum. Apud Iurisconsult. accipitur pro itineris festinatione, hoc est, cum per dies singulos duplicia itinera conficiuntur. Venuleius lib. 45. dig. de uerb. oblig. l. cōtinuus . Quibus, inquit, quasi interpretatio quædam inserta est. is qui Ephesi daturum se spoponderit: ut ne diplomata, id est, diebus ac noctibus, & omni tempestate cōtempta iter continuare cogatur. Et sequitur: Quòd si diplomate usus, ac felici nauigatione, maturius quàm quisque peruenerit Ephesum: confestim obligatus est. Modestinus lib. 48. ad legem Corneliam, de falsis. l. falso, inquit, diplomate commeauit. dispvngere siue expungere est transuerso calamo rationẽ cancellare. Seneca de breuitate uitæ. Dispũ ge , inquit, ac recense uitæ tuæ dies. Apuleius de deo Socratis: Si cotidiana eorum dispungas, inuenies multa rationibus prodigè diffusa. Item de uerb. sign. l. cognoscere. Dispungere, inquit, est conferre accepta & data, & ex ea collatione, ut ait Accursius, cancellare quod est redditũ . Hinc est dispunctio, onis, pro ipsa rationis cancellatura, ut apud Tertul. in Apologetico: Ad utrius , inquit, meriti dispunctionem. Vlpia. lib. 42. dig. tit. de bonis autor. iud. poßid. l. cōplures . An recognitio, inquit, & dispũctio concedenda sit creditoribus. nam quod in quibusdam codicibus legitur disputatio, pro dispunctio, mendum est. dissidivm inter uirum & uxorẽ idem est quod diuortium, hoc à diuertendo, illud à dißidendo appellatum. Terent. in And. Valeant qui inter nos dißidia quæ runt. Idem in Ecyra: Nihil mali est quod sit dißidio dignum. Papinius lib. 48. dig. ad leg. Iuliā de adult. l. miles. Quæro, inquit, an causam dißidij præstitisse uidear. distrahere , pro eo quod est uendere, aut auctioni exponere. Suetonius in Vespasiano: Coëmendo quædam tantum ut postea distraheret. Gellius libro 19. Sicut nunc, inquit, bona uænum distrahuntur. Vlp. in tit. de transactionibus. l. si uni. Si uni, inquit, pluribus'ue fundus fuerit distractus. Titulus est præterea lib. 20. dig. de distractione pignorum. divortivm , ut paulò ante diximus, idẽ est propè quod dißidium. hoc dictum ab eo quod uir & uxor dißideant, id est, dissentiant inuicem, illud quod in diuersas partes uertantur. Fiebat autẽ diuortium per illa uerba quæ sunt apud Plaut. Res tuas tibi habe, quæ mea, redde mihi. Paul. in tit. de uerborum significatione. inter diuortium & repudium hoc interesse dicit, quod repudiari etiam futurum matrimonium potest, non recte autem sponsa diuertisse dicitur, quod diuortium ex eo dictũ est, quod in diuersas partes eunt qui discedunt. Est præ terea titulus de diuortijs, lib. 23. dig. dolivm , uas fictile est, uino at alijs rebus cōdendis aptißimum. Plin. lib. 13. Mitiores, inquit, plagæ dolijs condunt uina, infodiunt́ . Cato de re rust. Dolia olearia decẽ habeat. Vlp. lib. 33. dig. de fundo instr. l. instrumẽta . Dolia, inquit, licet de fossa non sint & cuppæ. Idem de auro & argento leg. l. Dolia, inquit, fictilia, quibus terra adiecta est. Inde doliarius, qui facit dolia: & doliarius, a, um: & doliaris, re, ad dolia pertinens. Plinius lib. 3. A figlinis, inquit, doliariorum. Et Paul. de fundo instr. l. tabernæ. Doliaria, inquit, uasa & ancones. Item. l. si uinum. Si doliare, inquit, uinum emetis. dolones , hastæ sunt in quibus tanquam in uaginis lacent pugiones: dicti ab eo quod dolus subeat. Virgil. lib. 7. Sæuos́ gerunt in bella dolones. Sueto. in Claudio: Cum dolone ac uenatorio cultro præstolantes. Alphenus lib. 9. dig. ad legem Aquil. l. si ex plagis. Flagello, inquit, quod in manu habebat, in quo dolon inerat, uulnerare tabernarium cœperat. ubi mendose pro dolon legitur dolor, neque minus falso Accursij interpretamento locus enarratus. donaria , inquit Valla contra Seruium, non sunt loca in templo ubi dona reponuntur, sed potius ipsa quæ offeruntur dona. Virgil. 3. Georg. Imparibus ductos alta ad donaria currus. Luc. in 9. Ne eois splendent donaria gemmis. Paul lib. 49. de re militari. l. qui excubias. donarium pro donatiuo posuit. Item C. de sacrosanct. eccl. l. sancimus. pro dono posuit Iustinia. dicens: uasa uel uestem cætera́ donaria. dvracinae uuæ dicuntur, & duracina persica. De uuis duracinis lemma est apud Martialem in disti. de persicis duracinis. Pli. lib. 15. Duracinis, inquit, hæret corpus. Iurisconsultus de uerb. sign. l. qui fundum. Qui fundum, inquit, uendidit, pomum́ excepit, ficus, nuces, & uuas duracinas, duntaxat & purpureas, & quæ eiusdem generis essent, & quas non uini causa haberemus, quas Græci trozimus appellant. Lege in uerbo trozimos. E Editvs bouis, pro stercore quo in quibusdam regionibus utuntur, dictus ab edẽdo , id est, extra mittendo. Iurisconsultus in titu. de legat. iij. l. ligni appellatione. In quibusdam prouincijs editu boum ad hanc rem utuntur. effringere , est furādi causa ianuas frangere. Terent. in Adelphis: Fores effregit, atque irruit in ædes alienas. Inde effractores dicti. Iulius Firmicus: Mercurius, inquit, in ariete octauo ab horoscopo loco effractores facit. Vnde in libris dig. tit. est de effractoribus, siue de ijs qui carcerem effregerunt, siue ijs qui furandi causa ianuas domorum priuatarum inuaserunt. electri duo sunt genera, alterum est lachryma defluens ex arbore glessaria, in insulis Germaniæ septentrionalibus, quas Glessarias siue Electrides dicũt , quæ deinde congelascens in lapidis duriciem uertitur. Virgil. in Buc. Pinguia corticibus sudent electra myricæ. A Latinis succinum appellatur: de quo in uerbo succinum. Alterum electri genus est metallicum, id́ duplex, aut cui per artem in auro argẽti quinta pars miscetur, aut quod per naturam sic mixtum reperitur. Plinius lib. 33. Vbicun , inquit, pars quinta argenti portio est in auro, electrum uocatur. Sillius lib. j. Punicorum: Electri gemino pallent de semine uenæ. Iustin. in libris Institutionum, in tit. qui est de rerum diuis. Si diuersæ, inquit, materiæ sint, & ex ijs diuersa species facta sit, ut ex auro & argẽto electrũ . Item de leg. iij. l. pediculis. Vasis, inquit, electrinis legatis, nihil interest quantum ea uasa argenti at electri habeant, sed utrum argentum electro, an electrum argento cedat. Illud quo de leg. j. Si quis putat electri appellatione argẽtum uel aurichalcum contineri. Accursius nũc dicit esse preciosam materiam quæ iungitur argento, nunc genus metalli, nunc genus uasis. elenchvs , lapillus est ex genere margaritarũ . Plin. lib. 9. de unionibus, hoc est, grandioribus margaritis loquens: Elenchos, inquit, appellāt fastigiata longitudine. Et Iuuenalis, de inauribus fœminarum: Auribus extensis grandes cōmisit elenchos. Paul. in tit. de auro & arg. leg. l. pediculis. Itẽ cũ inaures, in quibus duæ margaritæ elẽchi & smaragdi duo legasset, & postea elẽchos detraxisset. elogivm , est testificatio de aliquo, honoris uel uituperationis causa. Cicer. in primo Tuscul. Quid ipsa monumenta, quid elogia significant. Idem de senectu. In quem illud elogium unicum plurimæ consentiunt gentes. Vlpianus lib. 21. de ædilitio edicto. l. ædiles aiunt. paululum deflexit significationem cum dicit: Elogium huic edicto subiectum est. De elogio in propria significatione, hoc est pro testimonio, sed in malam partem, Martianus lib. 48. dig est. titu. de custodia & exhibitione reorum. l. Diuus Hadrianus. Qui cum eo, inquit, elogio mittuntur, ex integro audiendi sunt. Et infrà in eodem tit. in l. Celsi, cuius initium est, Non dubium. Remittat, inquit, illum cum elogio ad eum qui ei prouinciæ præest, unde is homo est. elvsco , as, est aliquem altero oculo orbare: nam luscus est qui altero oculo caret, non ut quidā putauerũt , qui lumine adhibito nihil uidet. Vlpia. lib. 13. dig. de conditione triticaria. l. in hac actione. Si quis, inquit, post moram seruum eluscatum dederit. Idem lib. 9. ad leg. Aquil. Iulianus, inquit, scribit Aquilia teneri eum qui eluscauerit in disciplina discipulum. Inde eluscatio, onis, pro eluscandi, hoc est, altero oculo priuandi actione. Nam quod Vlpianus scribit in tit. de ædilitio edi. l. idem Offilius. Eluscationem eam quidā putant ubi homo lumine adhibito nihil uidet, qui id dixerunt non sunt audiendi, quia nulla freti autoritate id dicunt. Quid enim luscus significet suo in loco uidebis. emansor , miles, is dicitur, qui extra castra uagatur animo reuertẽdi , eo́ distat à desertore, quemadmodum & erro dicitur seruus, qui eo quoque animo errat, ut ad tempus reuertatur, sicut fugitiuus qui non habet animum reuertendi. Modestinus lib. 49. dig. de re militari. leg. desertorem. Emansor, inquit, est qui diu uagatus ad castra reuertitur. emblemata , sunt quædam ornamẽta uasorum quæ addi at detrahi possunt: dicta ab emballo, quod est impono siue intersero. Plin. lib. 33. Vlysses, inquit, & Diomedes erant in phialæ emblemate. Cicero quo in Verrem, emblematum in uasis meminit. Vlpia. in tit. de auro & arg. leg. l. si gemma. Emblemata recte legātur & separantur & præstanda sunt. Et in eodem ti. l. & si, quæ est Pomponij: Ea quæ inaurata sunt non deberi, ne aurea emblemata. Item Vlpia. lib. 10. tit. ad exhibendum. l. tigni. Si ansam scypho iniunxeris uel emblemata phialæ. emeriti , dicuntur milites qui sunt exautorati, hoc est militiæ sacramento soluti, quibus́ iam donatiuum est persolutum: dicti ab eo quod mereri, hoc est, stipendiũ facere desierint. Lucan. in primo: Quæ sedes erit emeritis. Modest. de re mil. l. desertorẽ . Si expleto tẽpore militiæ redeat, ueteranus restituatur, et emerita accipiat. emerita , & Emeritensis colonia, ciuitas est Lusitaniæ nominatißima, Augusta cognominata: nam ut scribit Dion, de uictis Cantabris & Asturibus: Eā urbem illis qui supra ætatem essent, emeritis, Augustus habitandam conceßit. Vnde urbs appellata Emerita Augusta, ex nomine conditorum & Augusti. Pau. libro 50. digestorum, titulo de censibus. An lusitania, inquit, Pacenses & Emeritenses. emiseni , populi in Emisena regione Apamenacœles Syriæ, ubi & Emisia ciuitas est. de quibus & in eodem titulo de censibus Paulus inquit: Imperator noster Antoninus ciuitatem Emisenorum coloniam iuris Italici fecit. emphyteosis , interpretatur insitio, ab emphyteuo quod est insero siue planto: nam phyton est planta. Et quod in libris iurisconsultorum dicitur emphyteosis, & fundum dari in emphyteosim, proprie dicitur, hoc est in plantationẽ . Improprie dicitur, de omnibus alijs, puta de area, & quicunque possunt ut ipsi dicunt, recipere meliorationem. Inde deducitur emphyteoticus, & emphyteotecarius. emphracta , nauigia dicuntur quæ sunt tecta, à uerbo Græco emphracto quod est tego siue claudo, sicut econtrario aphracta dicuntur quæ non sunt tecta, sed aperta. De quibus Cice. ad Atticum: Nos Rhodiorum aphractis tranquillitates aucupaturi eramus. Vlpianus libro 14. dig. de exercitoria actione. l. j. Quædam, inquit, sunt naues onerariæ, quædā emphractæ. non emphatæ, ut pleri omnes codices habent. emplastrvm , ut inquit Celsus lib. quinto, hoc distat à pastillo, quod emplastrũ liquati aliquid accipit: in pastillo tantum arida medicamenta aliquo humore iunguntur: dictum emplastrum ab emplatto, quod est fingo, siue formo. Caius lib. 41. digest. de acquirendo rerum dominio. l. ideo. epidemitici dicũtur hospitiorũ metatores in urbe, dicti ab epidemia quod interpretatur in urbem aduentus. Vnde in C. Iustinia. tit. est de epidemiticis & metatis. Lege uerbum metator, siue metatus. episcopvs , speculator siue explorator interpretatur, dictus ab episcopeo quod est considero. Cicero scribit se episcopum designatũ à Pompeio ut oram Campaniæ maritimam specularetur. Arcadius de muneribus. l. munerum. Episcopi, inquit, qui præsunt pani, & cæteris uænalibus rebus. epistomivm , inquit Merula, est foramen per quod aqua defluit ex concha, labro, uel cratere. Varro de re rustica libro tertio: Epistomijs uersis ad unumquenque factum. dictum, inquit, quasi in ore: uel potius ab epistomizo, quod est obturo, ut sit epistomium canalis operculum. Vlpianus libro 19. titulo de actione empti & uenditi. l. fundi. Castella plumbea, opercula puteorũ , epistomata. Legitur & epitonium apud Senecam lib. 13. epist. Nisi aqua, inquit, rigentem epitonia fuderint. Et apud Vitruuium lib. 10. sæpe in eodem significatu ponitur. Interpretatur autem epitonium, ligamentum. epitome , interpretatur breuiarium, id est, ubi res in compendium rediguntur. ut Vlpianus libro 46. de acceptilationibus. l. an inutilis. Epitomatum, inquit, liber Labeonis. Vtro enim modo declinatur, epitome es, & epitoma atis. epvlvm , inquit Valla, est conuiuium numerosis ciuibus exhibitum in honorem deorum, aut in ostentationem magnificentiæ, aut in funere parentali. Gellius libro undecimo. Solenni die epulum Ioui libaret, atque ob id sacrificium Senatus in capitolio epularetur. Horatius secundo Sermo. Gladiatorum dare centum Damnati populo paria at epulum arbitrio. Arrius Iuriscōsultus de legatis, in quadam lege, cuius initium est, ad munus: Vel si epulum, inquit relictum fuerit. eremodicivm , interpretatur desertio siue solitudo, nam eremus desertum interpretatur, & est eremodicium quando reus damnatur ex eo quod in iudicio non comparuit, quasi desolatum siue desertũ sit iudicium propter rei absentiam. Pompo. lib. quarto dig. tit. de minoribus xxv. annis. l. & si. Restitutionem eremodicij præstari debere. pro quo mendose hermocidium. ergasterivm , interpretatur officina, ubi ab artifice aliquod fit opus. nam ergon est opus siue officium. Vt in codice Iustiniani titulo de episcopis & clericis. l. omnis. Ex ergasterijs, inquit, & tabernis conquirere potuit. Item lib. undecimo de epidemiticis & metatis. l. In quælibet, inquit, ergasteria, quæ mercimonijs deputātur . Papinianus lib. 43. de uia pub. l. Aediles. Vt ante ergasteria nihil proiectum sit. errones serui dicuntur qui uagantur sine causa, animum tamen habent redeundi ad dominos. Fugitiui tamen qui eo animo fugiunt, ut non redeant. Eo quo modo ex proportione habent se desertores & emansores. Arrianus libro 49. de re militari. l. qui cum. Erro, in quit, in seruis est ut emansor in militibus. Item libro 21. qui est de ædilitio edicto. l. quis sit fugitiuus. Sed proprie, inquit, erronem sic definimus, non qui fugit, sed qui frequenter sine causa uagatur. Labeo ita definit erronem paruum fugitiuum esse. etiam particula est consentientis, sicut Non, est negantis. Priscianus libro septimo, interroganti, legis? etiam uel non respondemus. Plinius Cæcilius in epistola: Studes inquam? respondit, Etiam. Et illud ex euangelio: Intellexistis hæc omnia? dicunt ei, Etiam. Iurisconsultus de uerborum oblig. l. j. & responderit quidni, etiam. nam utrun aduerbium consentientis est. etiamnvm , pro adhuc, apud Plinium & Cornelium Celsum frequenter legimus. Ouidius 13. Metam. Etiamnum libera cœlo brachia. id est, adhuc. Idẽ lib. 14. Spectantem uultus etiamnum cæde madentes. pro adhuc utrobi . Vlpianus, tit. arborum furtim cæsarum. l. Item etiamnum reponi potest. evestigio , pro continuo siue statim. Priscia. libro 18. Romani, inquit, euestigio dixerunt, uel quod stans aliquis in eodem uestigio facit: unde statim quoque dicitur: uel quantũ tempus est in uno uestigio faciendo, quod est breuißimum Scæuola libro tertio de negotijs gestis. l. diuortio facto. Non, inquit, euestigio in officio deliquit. Accursius quid euestigio esset, non intelligens, in principio gestionis exponit. exacta , dicuntur illa quæ sunt perfecta, & ad quæ ultima, ut aiunt, manus imposita est: aliàs exacta sunt quæ iam præterierunt. Virgilius primo Georgico rum: Exactum ad mensem pluuia uentis́ carebit. Idem in tertio: Exactis grauidæ cum mensibus errant. Paulus libro 44. titulo de actio. & oblig. l. j. Exactißima, inquit, diligentia. in priori uidelicet significatione. exaggerare , est accumulare: nam agger aggeris, est terra accumulata. Cæsar in commentario Hispaniensi: Mortes mortibus exaggerabāt . & per translationem Cic. Nihil est ad exaggerandum orationẽ accommodatius. Vlpia. tit. de itinere actu́ priuato. l. unde. Aut deprimat, aut exaggeret iter. exavtorare , est militem sacramento militiæ soluere: quemadmodum ediuerso autorare, est militem sacramento sibi obligare. Plinius Cæcil. in epist. Cæsar excußis probationibus centurionem exautorauit. Seneca in quarto epistolarum: Exautoratus ac liber qui uiuit uita priuata. Vlpianus tit. de ijs qui notantur infamia. l. quod ait. Sed & si eum, inquit, exautorauerit. id est, insignia militaria detraxerit. Quod si per insignia militaria Iulianus intelligit horum insignia, falsum est interpretamentum: nam potest quis exautorari, & non amittere insignia honorum: emeriti nanque exautorātur citra honorum amißionem. Est enim, ut diximus, exautorari, à militia dimitti. Ita commodius exposuit Arrianus in titulo de liberali causa. l. qui de libertate. Exautoratus, inquit, id est à militia remotus. In quo significatu accipiendum est in titulo de re militari. exconsvl dicitur qui perfunctus est consulatu, sicut exquæstor qui perfunctus est quæstura. usitatius tamen ille dicitur consularis, hic uero quæstorius. Iu stinianus in proœmio Codicis: Thomam, inquit, quæstorem sacri palatij & exconsulem. non quòd consulatum dimisit, ut exponit Accursius, sed quòd est perfunctus cō sulatu , ut diximus. exemptilis , e, dicitur illud quod potest eximi siue detrahi ab alia re. Columella lib. nono de re rustica: Idcirco sunt exemptiles, ut cum res exigit, à paxillis deductæ liberum exitum præbeant. Vlpia. de auro & arg. legato l. argumenta. Lapides siquidem exemptiles sunt. expvngere , idem est quod suprà diximus, dispungere, hoc est calamo transuerso rationem cancellare. Plautus in Cistel. Nunc quod reliquum restat, uolo persoluere, ut expungatur nomen, ne quid debeam. Persius: Pupillum'ue utinam, quem proximus hæres Impello, expungā . Hermog. tit. de diuer. & tempor. l. in omnibus. Rationes, inquit, reipub. subscriptæ & expunctæ. extricare , est quod intricatum est expedire at resoluere, siue enodare. Vlpianus libro nono ad legem Aquiliam. l. si seruus seruum. Si cum margaritas, inquit, maritus dedisset in usum extricatas, eas́ inuito, uel inscio uiro perforasset. Margaritæ nan non possunt intricari in lineā uel in uestem, nisi perforentur. igitur extricatas dixit pro solutas, & non perforatas neque in lineam redactas. F Falx messoria, est qua frumentum metitur. Falx putatoria, qua uites aliæ ́ arbores putantur. Falx fœ naria, qua fœnum secatur, quæ dumaria quoque dicitur, qua etiam spinæ uepres́ cæduntur. Vlpia. de fund. instr. l. instrumenta. Falces, inquit. messoriæ, putatoriæ. familia , tum pro pecunia accipitur rebus́ hæ reditarijs, ut in lege duodecim tabularum cuius uerba ponuntur in titulo de uerborum significatione: Agnatus, inquit, proximus familiam habeto. id est, hæreditatem. hinc titulus apud Iurisconsultos de familia herciscunda, id est, diuidenda hæreditate. Aliàs familiæ appellatione famuli & serui propriè continentur: unde & familia dicta est. Vlpianus libro 43. de ui & ui. l. j. Familiæ, inquit, appellatione serui cōtinentur . Item Vlpia. lib. 21. de ædili. edict. l. ædiles. Familiæ, inquit, appellatione omnes qui in seruitio sunt, cōtinẽtur , etiā liberi. Hinc patresfamiliâs et familiarũ dicti. & dicitur familiâs in genitiuo casu, quod apud antiquiores nomina primæ declinationis in a terminata, as faciebant genitiuũ : ut Næuius: Rubens at purpureus filij terras. et Liuius Andronicus: Escas habemus mentionem. pro terræ atque escæ: ne habet accẽtum in ultima, quomodo nunc uulgus loquitur, sed in tertia à fine familiâs, hoc est, in secunda syllaba. ferrvminare , est per eandem materiam conglutinare, quemadmodum ferrum ferro adglutinatur, non interueniente alia materia. Plautus in Milite: Labra labellis ferruminauit, id est, premendo adglutinauit. Pomp. libro 41. de acquirend. rerum domin. l. quicquid: Quicquid, inquit, alieno argento ferruminaueris. Cassius quoque apud Paulum: Ferruminatio, inquit, per eandem materiam facit confusionem. lege replumbo, as, & quo differat à ferrumino, as. figlina , æ, est officina figuli, id est, illius qui fa cit uasa fictilia. Plinius lib. septimo: Figlinas, inquit, primus inuenit Chorœbus Atheniensis. Idem libro 35. In crudis fictilibus urunt donec figlinum percoquatur. id est, opus figuli in figlina factum. Iurisconsultus de auro & argento legato. l. fundi. Cum in fundo, inquit, figlinas haberet. & in titulo de seruitutibus rusticorum præ diorum, sæpe. fiscvs , siue fiscina, siue fiscella, textum est ex sparto. Est præterea fiscus, textum in quod oliuæ tritæ immittuntur, ut torculari expressæ exudent oleum cũ amurca. Columella libro duodecimo: Intrita oliua nouo fisco includitur. Plinius libro 15. Fiscinas olearias spongia tergendas. Vlpianus in titu. locati. l. sed addes. Fiscos, inquit, quibus ad premenda olea utimur. Fiscus ex sparto quoque est saccus in quo numerosiores pecuniæ adseruantur. Iuuenalis: Incremẽta domus ærata multus in arca Fiscus. Cicero in Verrem: Fiscos complures cum pecunia. Sed quia principis pecuniæ uectigales ita magnæ sunt ut nequeant loculis aut crumenis minoribus capi, cōsueuerũt deferri in sparteis fiscis. Inde fiscus pro pecunia publica plerunque accipitur. Iuuenalis: Quicquid conspicuum pulchrum́ ex æquore toto est, Res fisci est ubicunque natat. Vnde apud iurisconsultos titulus est, de iure fisci. & de fiscalibus debitoribus & exactoribus sæpe legimus. flavivs , cognominatus est Iustinianus Imperator, non quod Flauios deuicit, ut Accursius interpretatur, neque quod capillos habuerit flauos, quod nusquam legitur, sed quod fuerit ex gente Flauia, ex qua fuerunt Vespasianus, Titus, & Domitianus. De quo Iuuenalis: Dum iam semianimẽ laceraret Flauius orbem Vltimus. fomenta , sunt medicamenta, dicta à fouendo, hoc est, calefaciendo & recreando. Ouid. Fomentis́ iuuas uulnera nostra tuis. Inde est fomentare, & fomentatio, ut apud consultos iuris de leg. iij. l. si cui. Nec ea quidem quæ fomentationis causa parata sunt. forma sutoris, est lignum illud quo calcei informantur. Horat. secundo Serm. Si scalpra & formas non sutor nautica uela. Vlpianus in tit. ad legem Aquiliam. l. sed & si. Si forma, inquit, calcei ceruicem percußit. Item Vlpianus tit. locati. l. item quæritur. Si forma calcei tam fortiter ceruicem percusserit. fvgitivvs seruus, quo distet ab errone, diximus in uerbo erro, onis. Definitur autem ab Offilio in tit. de ædilitio edicto, in hunc modum: Fugitiuus est, qui extra domini domum, fugæ causa quo se à domino celaret, mā sit . Fugitiuarius autem est, ad quem se fugitiuus receperat: locus quo fugitiuarius dicitur, ut apud Varronem lib. iij. de re rustica. de cochleis: Fugitiuarius, inquit, parandus est illis locus. Papinianus lib. 21. de præscriptis uerbis. l. si apud. Si apud te, inquit, ego & fugitiuarius deposuimus. fvlcimentvm , sustentaculum dictũ à fulciendo, hoc est, sustentando siue sustinendo. Macrob. 7. Satur. Desertum iam fulcimentis suis labitur in ruinam. Apuleius in primo de asino: Pede altero fulcimentum quo sustinebat repello. Vlpianus de fundo instruc. l. quæsitum. Proinde, inquit, fulcimenta si qua habeat. fvltvra quo , idem est quod fulcimentum, dictum utrun à fulciendo, id est, sustinendo. Vnde Horat. per translationem dixit in secundo Serm. Ingens accedat stomacho fultura ruenti. Et Plinius Cæcilius in Epistol. Corporis fulturis animus sustinetur. Vlpianus in tit. si seruitus uendicetur. l. sicuti autem. Sicuti, inquit, refectio parietis ad uicinum pertinet, ita & fultura ædificiorum uicini. fvllo , onis, est qui uestes polit emaculat́ , non quod uulgò persuasum est, pannarius, id est, lanicij artifex. Martialis: Non tam sæpe teret lintea fullo tibi. Fullonicam Nicias Megarensis primus omnium inuenit, ut scribit Plin. 7. Plautus in asinaria: Non didicisti fullonicam, non mirandum est. Vlpianus lib. 47. de furtis. l. ita fullo. Fullo, inquit, uel sarcinator qui polienda uel sarcienda uestimenta accipit. In alia quo lege cuius iniciũ est, sed si. diuersoria uel fullonica appellantur. fvndvs , est quicquid in solo poßidetur, puta præ dium urbanum, prædium rusticum. Seruius in illud Virg. secundo Georg. Diues opum uariarum ac latis ocia fundis. Fundus, inquit, dicitur ex eo quod omnium rerum sit fundamentum. Vlpia. tit. de uerb. signific. l. locus, inquit, est, non fundus, sed portio fundi. Fundus autẽ aliquid integrum est. & infrà lege, quæstio. & iterũ lege, fundi. Fundus pro uasis potorij fundamẽto , ad cuius similitudinem, inquit Festus, fundus dicitur ager qui planus sit. Martialis lib. 8. Hi duo longæuo censentur Nestore fundi. Paulus lib. 41. de acquir. rerum domin. l. sed si. Cuiusmodi poculi fundus ille sit: Scypho, inquit, fundus aut ansa. G Garvm salsugo erat ex certis quibusdā piscibus, puta scombro, halece, lacerto, & huiusmodi: utebantur autem eo pro salsamento siue conditura aliorum ciborum. Gari meminerũt poëtæ multis in locis. Plinius, Apicius, Galenus, cæteri. Vlpia. lib. 33. de penu leg. l. qui penum. Garum, inquit, amurca, mel. Accursius salsamenti genus esse dicit, ipsa ueritate coactus, sed quod sit non dicit. genivs , est deus uniuscuius hominis præses, cui nos angeli boni nomẽ indidimus. Symmachus in oratione contra Christianam religionem, cui respondit D. Ambrosius: Vt animæ, inquit, nascentibus, ita populis fatales genij diuiduntur. De genio principis Persius poëta: Dijs igitur genio́ ducis centum paria ob res Egregie gestas induco. Vlpia. lib. 12. de iureiurando. l. si duo. Si quis, inquit, iurauerit in re pecuniaria per genium principis. germanicvs , Drusi Neronis filius ex iuniore Antonia, M. Antonij Triumuiri filia à Tiberio Cæsare patruo adoptatus fuit, quod ab Augusto non alia ratione fuerit adoptatus quàm si ab eo Germanicus adoptaretur. ex Tranquillo. Et Iustinianus Imperator lib. Institutionum primo, sic inquit: Diuus Augustus non antea Tiberium adoptauit, quàm is Germanicum adoptauerit, ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse. Accursius tanquam de personis ignotis & obscuris loquẽs , quendam nomine Tiberium, & quendam nomine Germanicum appellat, qui quasi non sit Tiberius qui succeßit Augusto in principatu, & Germanicus ille qui præter quā ingenij monumenta quæ adhuc extant, & præterquā quòd Gaium Caligulam genuit, & quòd quæsturam per quinquennium administrauit, & quòd bis consul fuit, qui́ mortuo Augusto cum ab exercitu Cæsar salutaretur, Imperium recusauit, at de Germania triumphauit, unde illi cognomentum: qui́ ad orientem profectus, Armeniæ regem superauit, Cappadociam in prouinciæ formam redegit, at Antiochiæ obijt, agens ætatis annum quartum & trigesimum. gymnasivm , locus est ubi nudi exercentur, maxime in palæstra, quoniā gymnos nudus interpretatur. Manilius lib. 4. Gymnasium præfert uultu, fortes́ palæ stras. & per translationem pro schola & literarum exercitio. Iuuenalis: transi Gymnasia at audi facinus maioris Abollæ. de excusation. l. sed &. Medicos, inquit, immunes esse à gymnasijs. glans , complura significat, sed significatus deducuntur ab arboris glande, cuius tredecim genera ponit Plin. Iurisconsultus tamen latius diffinit glandis appellationem in tit. qui est de glande legenda. l. prima. Glandis, inquit, nomine omnes fructus continentur. Item de uerborum signific. l. qui uenenum. Item l. sylua. glarea , terra est lapillis permixta, qualis est quæ post effossum terræ tergũ ex scrobibus eruitur. Virgil. 2. Georg. Nam ieiuna quidem cliuosi glarea ruris. Columella lib. 2. Cum parte dimidia lapides minutos uel glaream repererint. Paul. lib. 30. de aqua pluuia arcenda. l. supra iter glarea iniecta. Item de uia publica. l. j. In uiam terrenam glaream immittere. glavcinvm , unguenti genus est, siue ex herba glaucio sic dictum, quod ualet ad oculorũ scabritias, siue glaucinum, id est, uiride, quale est quod chirurgi tempestatis nostræ Vnguentum apostolorum uocāt . Pompon. tit. de auro & arg. leg. in l. in argento. Vnguentis autem legatis, non tantum ea legata uidentur quibus ungimur uoluptatis causa, sed & ualetudinis, qualia sunt conagena, glaucina, erina, rhodina, murrhia, nardum purum. Conageni unguenti à Congena Syria unde aduehebatur, cognominati, meminit Galen. in 3. decameridon. Crina, unguenta sunt quæ fiunt ex lilio rubenti. Plin. lib. 21. ubi de lilij generibus: Est, inquit, rubẽs liliũ quod Græci crinon appellant. Rhodina dicta à Rhodo quod est rosa. Per Nardum purum, pisticũ , id est, non adulteratũ , intelligit. grammatophylacivm , locus est ubi publice literarum monumenta seruantur, à grammatis, hoc est literis, & phylazo seruo. dicitur etiam archion siue archiuum. Vlpia. lib. 48. dig. tit. de pœnis. l. moris. Quo loco, inquit, in publico instrumento deponuntur, archiuo fortè uel grammatophylacio. grassari uidetur uerbum ab impetu gradiẽdi , & qui ex insidijs uiatores adoriuntur, grassatores dicimus. Iuriscōsultus de suspectis tutoribus. l. quia grassandi, inquit, in re familiari facultatem præstat. & ibidem l. tutor. Si fortè, inquit, grassatus sit in tutela. in l. quoque cuius initium est, apud Labeonem. Deinde, inquit, mulæ à grassatoribus fuerint ablatæ. gvttvrosvs , is dicitur qui guttur habet tumidum, quale genus hominũ in locis montanis uidemus. de quibus Iuuenalis: Quis tumidum guttur miratur in alpibus. Vlpia. tit. de ædilitio edicto. l. qui clauum. Si quis, inquit, natura gutturosus sit. H Hamvs , cum sit quo pisces capiuntur, & hami præterea sint ex quibus lorica texitur, necesse est apud Vlpia. in tit. de fundo instr. l. instrumenta. per hamos nos intelligamus annulos quosdam ferreos, ad multos usus domesticos, puta è quibus equi, muli, & asini deligentur. Canales, inquit, & harpagones, & hamos instrumento contineri constat. harpagones , unci sunt ad rapiendum apti, ab harpago quod est rapio dicti. hos Plinius scribit ab Anacharsi Scytha primum inuentos. Liuius lib. 30. Asseres ferreo unco præfixi, harpagones uocant milites. Item Vegetius lib. 2. de re militari. Habet legio ferreos harpagones, quos lupos uocant. Lege hamus suprà. hercisco , is, est diuidere: nam herciũ est diuisio. Cic. 1. de orato. Qui quibus uerbis herciũ fieri oporteat, nescit. Idem Herciscũdæ familiæ causam agere nō poßit. Apul. lib. 9. de asino: Ne herciscũdæ familiæ, sed de cōmuni diuidũdo formula tractabo. lib. 10. dig. ti. est de fa. herc. hermaphroditvs , Veneris & Mercurij fitlius fuit, unde & nomen illi, quoniam Hermes est Mercurius, & Aphrodite Venus. hic cum in Salmacidis fonte nataret, à Nympha deprehensus, ab eadem́ implicitus utrius naturam reportauit: qua de re fabula est perlonga apud Ouid. 4. Meta. nũc autẽ hermaphroditi uocātur quos antiquiores androgynos, id est, semiuiros & semifœ minas appellant. Plin. lib. 7. & Gellius lib. 8. sunt autores. Vlpia. tit. de liberis & posth. l. sed est. Hermaphroditus, inquit, & maxime si in eo uirilia præualebunt. hydromeli , à Græcis dicitur, quæ sit apud Latinos aqua mulsa. Hispani uocant adoxa. cōstat nan ex aqua & melle, unde & nomen: nam hydor est aqua, & meli mel. Plin. lib. 14. Fit uinum, inquit, ex aqua & melle tantum: hoc uocatur hydromeli. Idem lib. 31. Hydromeli quo ex imbri puro cum melle temperabitur. Vlpia. lib. 33. dig. in tit. de tritico & uino legato. l. si quis. Ne ceruisia, inquit, continebitur, ne hydromeli. hierophylax , acis, interpretatur sacrorum custos, quod hieros est sacer, & phylazo custodio. Latinè tum æditui, tum æditimi appellantur. Scæuola in tit. de annuis leg. l. annua. Sacerdoti, inquit, & hierophylaci & libertis. pro quo mendosè legitur gerophylaco. hierapolis , nomen est compluriũ ciuitatum: alia nan est in Asia proprie dicta, alia in Creta, alia in Theutrania, alia in Syria: unde Hierapolitani sunt appellati, de quibus Iuriscons. in tit. de aqua cot. l. j. ubi legitur apud Hierapolitanos fieri aquis calidis irrigationẽ . Item de pœnis. l. crimen. Hier apolitanis, inquit, scripserunt. hypocavstvm , fornax est in balneo subdita caldarijs calfaciendis: dictum ab hypo, quod est sub, & cauo calefacio. Est præterea hypocaustũ , fornax ad calefaciendum cubiculum siue cœnaculum, uulgus appellat stufas. Papinius in primo Syluarũ : Tenuem uoluũt hypocausta uaporem. Plin. Cæcil. in epist. Cohæret hypocaustũ & si dies nubilus immisso uapore solis uicẽ supplet. Ambrosius lib. 6. hexameron: De hyeme forsitan quereris, quia nulla tibi hypocausta anhelantibus ignibus uaporātur . Vlp. de leg. lib. iij. l. ligni appellatione. Siue diæ tarum, siue hypocaustorum, siue ad calcem. Idem in tit. mandati. l. si quis mihi. Sphæristerium, inquit, hypocausta, & quædam ualetudini apta. Accursius nunc ægrotorum dicit esse stationem, nunc subterraneum locum. hypotheca , interpretatur suppositio, & significat etiam pignus quod pro aliqua re supponitur. Vnde & apud Iurisconsult. titul. est de distractione pignorum uel hypothecarum. l. cum tabernam. Non certificationẽ , inquit, sed suppositionem à me accipere. hoc est, uocabulo usitatiori, hypothecam. Item lib. 20. de pignor. & hypothec. l. res. Inter pignus, inquit, & hypothecam tātum nominis sonus differt. Hinc hypothecarius dictus, penes quem remanet hypotheca siue pignus. ut in tit. de separationibus. l. j. Hypothecarius, inquit, creditor. horrevm , est repositorium non solùm frugum, frumenti, & uini, sed cæterarum quo rerum, quæ adseruari consueuerunt. De horreo frumenti Virgil. primo Georg. Illius immensæ ruperunt horrea messes. De horreo uini Horatius in Odis, & Iurisconsult. in tit. de fundo instr. l. tabernam. Legauerat, inquit, horreum uinariũ cũ uino & uasis & instrumẽto . De horreo aliarũ rerũ in tit. de emptione & uend. Clauibus, inquit, traditis, ita mercium in horreis conditarũ posseßio tradita uidetur, si claues apud horrea traditæ sunt. Item in tit. locati. Dominus, inquit, horreorũ effractis & compilatis horreis nō tenetur. Hinc horrearius, qui præpositus est horrei custo diæ. ut libro 19. digestorum, in titulo, locati & conducti. l. cum in plures. Rerum, inquit, custodiā quam horrearius habet. Item l. Cælius. Cum horreario, inquit, agendum. Et merces horreaticæ dicuntur, quæ in horreis adseruantur. ut in titulo, de conditis in publicis horreis. l. nulli. Codice. Nulli, inquit, posthac horreaticas species contingendi copia datur. I Ianthinvs , na, num, color est uiolaceus, quoniam ion Græcè, uiola interpretatur Latinè. Plinius lib. 22. Appellata, inquit, ia, & ab ijs ianthina uestis. Persius: Hic aliquis cui circa humeros & ianthina læna est. Martialis: Coccina famosæ donas & ianthina mœchæ. Vlpianus de legatis tertio. l. si cui. Buccinum, inquit, & ianthinum continetur. Et ferè quoties in libris digestorũ , & in literis sacris legitur hyacinthinus color, intelligẽdus est uiolaceus, id est, coloris uiolæ. ilienses , dicti sunt populi ab urbe Ilio, clarißima omniũ quæ fuerunt in Asia, uel ex eo quod inde profecta est tota Romanorum nobilitas. De quibus Callistratus libro 27. digestorum, titulo de excusationibus. l. non tātum . Iliensibus, inquit, propter inclytā ciuitatis nobilitatem, & propter coniunctionem originis Romanæ. impostores , dicuntur deceptores, & qui fallunt præstigijs quibusdam: dicti ab imponendo, quod est decipere. Iuuenalis: Facile est barbato imponere regi. & Martialis: Callidus imposuit nuper mihi caupo Rauennæ. Vlpianus libro 21. de ædilitio edicto. l. ob quæ uitia, Non gulosos, inquit, nec impostores. Accursius impostores interpretatur qui imponunt aliquid alicui. Inde dicta impostura, pro deceptione. Ambrosius in episto. ad Corinthios primam: Omnis impostura tenebras petit, & falsa pro ueris ostendit. Vlpianus, lib. 47. de crimine stellionatus. l. stellionatus. Item si quis imposturam fecerit. inavris , quod à Græcis dicitur enotion, ornamentum est ex auribus fœminarum dependens. Plautus in Menech. Inaures da mihi faciendas pondo duûm nummûm. Vlpianus de auro & argento legato. l. argumento. Veluti inaures, armillæ, uiriolæ. Item. l. pediculis. Inaures in quibus duæ margaritæ. inciles fossæ, siue incilia, sunt quæ à Græcis dicuntur dyoriges, & sunt per quas aquæ pluuiales deducuntur ex satis. Apuleius libro nono de asino: Viam lacunosis incilibus uoraginosam. Cato de re rustica: Per hyemem aquam de agro depellere oportet, fossas inciles puras habere. Festus Pomp. Fossæ quæ in uijs fiunt ad deducendum aquam siue deriuationes de riuo communi factæ, inciles dicuntur. Vlpianus libro 40. digestorum, titulo de riuis. l. j. Incile est locus depressus ad latus fluminis, ex eo dictus quod incidatur. Inciditur enim uel lapis, uel terra, unde primum aqua ex flumine agi poßit. Idem Vlpianus in eodem libro, titulo ne quid in flumine publico. l. j. Si incile, inquit, ducat, & alio loco fiat. Meminit quoque incilis in titu. de aqua cotid. l. j. incrvstare , est crustā parieti, uel alicui alteri rei inducere, siue ex calce, gypso, argilla, siue ex lapide, aut alia materia. Horatius primo Sermonum: Syncerum cupimus uas incrustare. Varro apud Marcel. Pauimenta, inquit, & parietes incrustatis. Proculus libro octauo digestorum de seruitutibus urbanorum prædiorum. l. quidam. Parietem, inquit, cōmunem incrustare licet. Et paulò post: Quod obseruari in incrustatione oportet. Item de uerborum significatione. l. impensæ. Paulus ait, incrustationes, loricationes, & picturæ. indictio , est denunciatio, quia indicere est denunciare. Horatius in primo Sermonum: Ventri indico bellum. Idem in episto. Indictis comes ire Latinis. Vlpianus libro 38. digestorum, titulo de operis libertorum. l. libertus. Cui post indictionem, inquit, operarum. Atque aliubi: Si indictione temporariæ indictæ sunt. indvciae , sunt dictæ quòd in diem certum ab utrisque hostibus dantur. Plinius libro septimo: Inducias, inquit, Lycaon primus inuenit. Paulus libro 49. digestorum, titulo de captiuis. l. postliminium. Induciæ, inquit, sunt, cum in breue & in præsenti tempore conuenit, ne inuicẽ se lacesserent hostes. Accursius satis inepte inter inducias & treugam differentiam facit, cum treuga non sit magis latinum, quàm guerra, quàm omagium, quàm feudum, quàm tenuta, quàm mille alia, quibus isti nulla neceßitate coacti utuntur. indvcere , præter alios sensus quos habet plures, significat etiam expungere & cancellare, hoc est, transuerso calamo quod scriptum erat delere. Vlpianus in titulo de ijs quæ delentur. l. cancellauerat. Cancellauerat autem quis testamentum uel induxerat. Item: Si nomina omnia induxerat ut proponitur. Item: Quæ in te stamento legi possunt, ea inconsulto deleta uel inducta nihilominus ualent, consulto non ualent. hinc inductio pro abolitione & litura. inficiatio , est negatio. ab inficior, inficiaris, quod est ire inficias, siue negare. Cice. de partitionibus: Rationem, inquit, habet criminis, inficiationem́ facti. Neratius libro 46. digestorum, titulo iudicatum solui. l. ex iudicatum. Ad inficiationem, inquit, compelli eum qui sine iudicio partem dare paratus est. institor , ut inquit Iurisconsultus, libro 14. digestorum, in titulo de institoria actione. l. institor. est qui tabernæ loco'ue ad emendum uendendum'ue præponitur. Atque ibidem: Institor, inquit, appellatus est ex eo quòd negocio gerendo instet. Iuuenalis: Institor hybernæ tegetis niuei́ cadurci. Accipitur etiam pro eo qui circũfert per urbem merces uænales: ut in eodem titulo. & apud Ouidium in primo de arte: Institor ad dominā ueniet discinctus emacem. insvla præter notam illam significationem, significat etiam domum in urbe ab alijs domibus seiunctam. Cornelius Tacitus: Germani suam quisque domum spacio circundat, nullis cohærentibus ædificijs, more insularum. Festus quoque Pomp. Insulæ, inquit, dictæ proprie quæ non iunguntur communibus parietibus cum uicinis, circuitu́ publico aut priuato cinguntur: à similitudine uidelicet earum terrarum quæ fluminibus aut mari imminent. In hoc significatu crebrò reperitur insula apud Iurisconsultos. Vnde insularius, dominus siue custos huiusmodi insulæ. interpolare , est in aliam formam mutare, & quodammodo mangonizare. Plautus in Amphitrione: Illic homo me interpolabit, meum́ os finget denuo. Ambrosius ad Horatianũ : Nostrorum peccatorum, in pœnis ultricibus interpolari. Vlpianus 21. digestorum titulo de ædilitio edicto. l. præcipiunt. Interpolāt , inquit, ueteratores, & pro nouitijs uendunt. id est, in habitum nouitiorum mutant. intertritvra , siue intertrimentum, est (ut inquit Varro de lingua Latina) dictum ab eo quod duo inter se trita & diminuta sunt, ut in nummis aureis quod ex usu & attrectatione cōsumitur , & in uestibus alijs́ rebus quæ usu deteruntur. Liuius lib. 34. In auro, inquit, nihil intertrimenti fuit. Idem lib. 32. Intertrimentum argenti suppleuerunt. Scæuola lib. 33. de pignoratitia actione. l. pignori. Quæro intertrituram quæ ex operis facta est. At ibidem iterum utrobi pro detrimento. irenarcha , interpretatur pacificator, siue pacis conciliator: nam irene interpretatur pax, & archos est princeps. Erant autem irenarchæ uiri boni & prudentes, quales significat Virgilius in primo Aeneidos: Ac ueluti magno in populo cum sæpe coorta est Seditio, sæ uit́ animis ignobile uulgus &c. Sub hoc habitu fuit Domitiani Cæsaris statua equo posita, de qua Papinius in principio Syluarum: Dextra uetat pugnas. Talem quoque Persius poëta significat, cum dicit: Fert animus calidæ fecisse silentia rixæ Maiestate manus. In Codice Iustiniano titulus est de irenarchis, quos Accursius interpretatur iram arcentes, quasi irenarcha nomen esset Latinum. Martianus libro 48. in titulo de custodia & exhibitione reorum. l. diuus Hadrianus, irenarcharum sæpe meminit. isavri , populi sunt Ciliciæ contermini, qui in mari quondam piraticam exercuerunt, quos Pub. Seruilius profligauit, qui cognomen Isaurici ex ea uictoria retulit. Iam uero Isauri & Cilices, pro piratis accipiuntur. ut Iuuenalis: Piratæ Cilicum. & Iustinianus in Codice, titulo de ferijs. l. prouinciarum. Latronum, inquit, & maxime Isaurorum. isostates , potest interpretari æqualitatis recognitor: nam Isos interpretatur æqualis in Codice Iustiniano de ponderationibus & auri illatione. l. quoties. Quoties, inquit, de qualitate solidorum orta fuerit dubitatio, placet quem sermo Græcus appellat isostaten pro sua fide & industria, ut neque fallat neque fallatur, contentionem dirimere. Accursius interpretatur ab igos, uictoria, & state militia. neque enim igos est uictoria: sed nice: neque state militia, sed stratia: sed ne uictoria & militia faciunt ad rem. ivgvm , pro pari duorum animalium plerunque accipitur, ut apud Plin. lib. 10. de aquilis. Vbi aquilarum, inquit, nō sit iugũ . Varro de lingua Latina: Iugũ , inquit, & iumentũ à iunctu. Virg. 5. Aenei. Nec sic undātia lora Concussere iugis. Vlpia. lib. 21. dig. de ædilitio edicto. l. ædiles aiunt. sæpe iugum in hac significatione ponit. L Labrvm , uas est patulũ grandioris aquæ capax, qualibus in Bætica mea utuntur ex argilla fictis ad lauatrinam, & usus coquinarios. Virgilius octauo Aeneidos: Sicut aquæ tremulum labris ubi lumen ahenis. Cicero in episto. labrum si in balneo non est, fac ut sit. Vlpianus libro 19. titulo de emptione & uẽditione . l. limes. Labra, inquit, salientes fistulæ. Accursius exponit labra, quia per labrum imaginis aqua salit, non minus inepte quàm id quod aliubi Digitum interpretatus est, id est, quantum fluit per digitum statuæ lacertvs , piscis est, qui à Græcis colias dicitur. dictus lacertus quòd ad similitudinẽ lacertorum picturas habet. Commendabantur autem lacerti Sexitani ex Hispaniæ urbe Sexi. Martia. Et sexitani ponatur cauda lacerti. Ex lacertis autem fieri solita esse salsamenta, ostendit Cornelius Celsus dicens: Piscium qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen grauißimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis est lacertus. Sexitanorum salsamentorũ meminit Strabo. Vlpia. in tit. de penu legata. l. qui penũ . Lacertos, inquit, cum muria sua contineri, Labeo ait. Est autem Muria salsugo exudans ex piscibus salitis, qua utebantur antiquiores ad ciborum condituras. lacvnar , siue laquear, siue lacus, est tecti elegantior fabrica. Cicero quinto Thuscul. quæst. Fulgentem gladium è lucanari seta equina appensum. Horatius in secundo Carminum: Non ebur neque aureum mea renidet in domo lacunar. Vlpianus titulo de fundo instructo. l. quæsitum. Scalæ, inquit, quæ lacunaribus admouenuentur , instrumenti sunt. lapis , pro milliario, hoc est, mille paßibus, ali quando accipitur, quoniam antiquiores soliti erant milia quæ  passuum lapidibus signare: id quod uidemus in uia quæ ducit Salmanticā ex Emerita Augusta. argenteā uulgus appellat. Martialis: Rura nemus́ sacrum dilecta́ iugera musis Signat uicina quartus ab urbe lapis. Idem alibi: Ad lapidem Torquatus habet prætoria quartum. Martianus tit. de excusationibus. l. propter litẽ . Ne ultra centesimum, inquit, lapidem tutelam gerat. laser , eris, quod à Græcis Silphium appellatur, succus est herbæ, quam in Cyrenaica regione inuentam Laserpitium uocant. à medicis & pharmacopolis tempestatis nostræ appellatur Assa. Plinius libro 19. Laserpitium, quod Græci silphion uocant, in Cyrenaica prouincia repertum, cuius succum uocant laser. Pau. in tit. de penu legata. l. non omne. Sed quod quidam, inquit, negauerunt piper ligusticum, careum, laser, & cætera eiusmodi, in penu non esse, improbatum est. latvs clauus, quemadmodum diximus in uerbo clauus, nodus erat ex purpura, siue ex auro uesti intertextus, & qui poterant uti huiusmodi uestibus, tum Laticlauij, tum Angusticlauij dicebantur. Erat autem uestis senatoria, ut exponit Acron, in illud Horatij primo Sermonum: Quo tibi Tulli, Sumere depositum clauum fieri́ tribunum. Plinius, lib. octauo: Tunicam lati claui in modum gausapi texti. Ouid. quarto de trist. Induitur́ humeros cum lato purpura clauo. Iuriscōsultus in quadā lege, cuius initium est, Imperator. Vt ecce, inquit, si uxor uiro lati claui, petenti. pro lati clauio. lavtica , dicuntur quæcunque ad lautitiam at elegantiam cultus & mensæ pertinent. titu. de auro & arg. leg. l. argumento. Mundo, inquit, muliebri continentur lautica, acus, reticula, & huiusmodi. laxamentvm , siue laxitas, dicitur quies siue cessatio à labore. Valerius de fortitudine. Ad confirmandos, inquit, animos salubre laxamentum daret. Cicero in primo officiorum: Adhibenda est, inquit, cura laxitatis. Nerat. lib. 50. tit. de uacatione & excusat. mu. l. tempus. Cum laxamento quodam itineris. lectica , est uehiculum in quo quispiā fertur ab hominibus: quòd si à quatuor uehitur, tetraphorum dicitur: si à sex, hexaphorum: si ab octo, octaphorum. Martialis: Laxior hexaphoro tua sit lectica licebit. Et Iuuenalis: Densißima centum Quadrantes lectica petit. eadem & Sella dicitur. unde idem poëta subdit de eadem lectica: Ostendens uacuam & clausam pro coniuge sellam. Paul. lib. 8. de seruitutibus rustic. præd. l. qui sella. Qui sella, inquit, aut lectica uehitur, ire, non agere dicitur. Accursius sella, id est, equo: lectica, id est, curru interpretatur, quod utrun ex eo quod diximus falsum est. lecticarivs , seruus est qui lecticam humero fert. Sueton. in Othone: Muliebri sella in castra contendit, ac deficientibus lecticarijs cum descendisset. Seruius Sulpi. in quadam ad Ciceronem epistola: Coactus, inquit, sum in eadem illa lectica lecticarijs́ meis in urbem eum referre. ut in tit. de legatis primo. l. si ex toto. Si ita, inquit, legatum sit lecticarios octo. Item Vlp. de leg. iij. l. item. Legato continentur mancipia, puta lecticarij qui solam matrem familiâs portabant. liberi , orum, non solum dicuntur filij, sed etiam nepotes, pronepotes, & deinceps: & quanquam non declinetur nisi in numero multitudinis, de uno tamen liberos dicimus. Ex A. Gellio lib. 2. Vlpia. in tit. de pollicitationib. l. inter liberos. nepotem quoque contineri diuus Pius rescripsit. Item Callistratus tit. de uerborum sign. l. liberorum appellatione. &c. libertinvs à liberto non eo differt, quod uulgus putat: & cum dixi uulgus, non excludo Accursium, qui & ipse unus est ex imperita multitudine, nam cum idem sit libertus quod libertinus, sola ratione differunt, quoniam libertus nomen est ad aliquid, semper́ refertur ad eum cuius est libertus, hoc est ad patronum: ut libertus Cæsaris, libertus Ciceronis. & de operis libertorum, subaudi quas debent suis patronis liberti. Libertinus uero nomen est absolutum, tantum́ dicit conditionem, hoc est, tertium illud genus hominum, qui nec sunt serui ne liberi. Hinc est quod Iustinia. in primo lib. Institutionum titulum fecit de ingenuis & libertinis, quia ibi non agitur nisi de conditione nullo habito respectu ad patronos. Hāc differentiam primus omnium animaduertit adnotauit́ Laurentius Valla uir harum rerum diligens indagator at acerrimus inuentor. libitinarivs , dicitur funeris curator, quem suprà diximus desinatorem appellari: nam pollinctor est qui cadauer effert, comburit́ aut sepelit. dicti sunt autem libitinarij à libitina, id est, funere, dicta libitina à Venere libitina, quæ Romæ habuit templum, iuxta quod uẽ debantur quibus erat opus ad funus, puta unguenta, ly chni, papyri, cerei, funalia. Sed cur ea iuxta Veneris templum, quæ iocorum uoluptatum́ dea est, uendebantur, Plutarchus in problematis causam narrat, ut uidelicet cũ homines libidinibus dant operam, meminerint se aliquā do morituros. Vlpian. lib. 14. tit. de institoria actione. l. quicun . Si libitinarius, inquit, seruum pollinctorem habuerit, is́ mortuum sepelierit. Accursius desipit, nescio quæ somnia referens. librarivs , est qui libros scribit: nam scriptor non tam dicitur qui libros scribit, quàm librorum compositor. Mart. de libris suis: Non meus est error, nocuit librarius illis. Cice. 3. de Orat. Neque librariorum notis, sed uerborum & sententiarum modo. Callist. tit. de iur. immu. l. quibusdam. & sæpe aliàs. licitor , aris, est in auctione precium pro re uenali offerre. Plin. lib. 7. Aristidis pictoris unam tabulam centum talentis rex Attalus licitatus est. Inde licitator, qui eiusmodi precium offert. Cice. in epist. Ad Marium: Quoniam precium tuum noui, in licitatorem potius ponā , quàm illud minoris uæneat. Licitatio quo , ut Paul. lib. 39. dig. tit. de publicanis & uectig. l. licitatio. Licitatio, inquit, uectigalium, quæ calore licitantis, &c. Et paulò post: Licitatores, inquit, uectigalium. lictores , dicuntur qui ante Prætores, aut Consules ferebant insignia magistratuum, hoc est, uirgarum fasces & secures: dicti à ligando, ut scribit Gellius lib. 11. quod uidelicet iussu Consulum aut Prætorum uinciebant sontes: aut quemadmodum Festus ait, quòd uirgarũ fasces ligatos præferebāt , quibus imperante magistratu, delinquentibus plagas ingerebant. De manumißis uindicta. l. manumißio. Manumißio, inquit, per lictores. ligna , orum, in numero multitudinis proprie dicuntur, quæ comburendi causa comparata sunt. ut apud Martialem: Ad uillā moneo rustice ligna feras. Et apud Horatium: In syluam ne ligna feras. In singulari quo in eadem significatione reperitur. Vlpia. in tit. de leg. iij. l. ligni appellatione. Materia, inquit, est illa, quæ ad ædificandum fulciendum́ ædificium est necessaria. Lignum uero quicquid comburendi causa comparatum est. ligvsticvm , herba est in montibus Liguriæ nascens, à iunioribus medicis leuisticum appellatum. Est autem liguria regio Italiæ, inter Varum & Macram amnes, ad Apẽnini dextram, in qua est Genua. De ligustico Plin. Columel. Apitius, proinde omnes medici meminerunt, leuisticum corrupto uocabulo appellant. Paul. lib. 33. in tit. de penu legata. l. non omne. Piper, inquit, ligusticum, careum, & laser. liminarcha , potest interpretari liminis, hoc est limitis præfectus, & est ille qui gerit curam tuendorum prouinciæ limitũ , præficitur́ militibus limitaneis. Arcadius lib. 50. tit. de munerib. l. munerũ ciuilium, &c. limitanei , milites dicũtur qui sub liminarcha prouinciæ terminos tuentur. Capitolinus: Reparato, inquit, de limitaneis Daciæ exercitu. Iustinianus quo de officio Prætoris Aphricæ. l. quas deo. Pro limitaneis, inquit, ordinandis, quia necessarium nobis esse uidetur, ut extra comitatenses limites limitanei constituantur, qui poßint & castra, & ciuitates, & limites defendere. Et paulò post: Si commotio aliqua fuerit, poßint limitanei sine comitatensibus militibus &c. linea margaritarum, est series margaritarum pertusarum, quæ sint filo insertæ. Scæuola lib. 35. ad legẽ Falcidiam. l. lineam. Lineam, inquit, margaritarum. Item Vlpia. lib. 47. tit. de furtis. l. si quis uxori. Si linea margaritarum surrepta sit. lytos , interpretatur solutus, à lyo quod est soluo. Iustinianus in proœmio digest. Quia solitum erat, quarti anni studiosos, Græco, & consueto quodam uocabulo lytas appellari, hoc est solutos. pro quo mendose legitur hircos, ex Pandectis Florentinis adnotante Politiano: nam pro eo quod in recentioribus libris habetur hircos & coloritas, legi oportet lytas & prolytas: quid autem sint, lege prolytæ. logista , dicitur is qui reddendis rationibus præ est: nam logos inter cæteras significationes interpretatur computatio: & logistice est ipsa ars computatoria, quam uulgus algorismum uocat. Iustinianus in tit. de modo mulctarũ . l. curator. Curator, inquit, reipub. qui Græ co uocabulo logista nũcupatur , mulctandi ius nō habet. logographvs , potest interpretari rationum scriptor, quo uocabulo utitur Iustinianus lib. 10. in tit. de tabularijs, scribis, & logographis. loricatio , est tectorium parieti in modum loricæ super inductum, idem ferè quod incrustatio. Vitruuius lib. 6. Duplicem, inquit, præbeat contignationi loricationem. Plin. lib. 8. Ichneumone cum aspide pugnaturo: Mergit, inquit, se limo sæpius siccat́ sole, mox ubi pluribus eodem modo se corijs loricauit, in dimicationem pergit. Paulus de uerborum signific. l. impensæ. Incrustationes, inquit, loricationes & picturæ. lvdicrvs , a, um, non ludicer, is, quod Priscianus putauit, dicitur quod ad ludum pertinet. Virg. 12. Aenei. Neque enim leuia aut ludicra petuntur. Horatius secundo epistol. Valeat res ludicra si me Palma negata macrum. De accusationibus. l. qui iudicio. Qui artem, inquit, ludicram fecerit. hoc est scænicam siue theatralem aut circensem, ubi ludi fiunt. lvgdvnensis colonia, quæ Lugdunum cognominatur, ciuitas est nobilißima Heduorum in Gallia Lugdunensi ab ipsa cognominata. Meminit illius Iurisconsultus lib. 50. dig. in tit. de censibus. lvdvs literarius, pro schola accipitur ubi literæ docẽtur : magister quo ludi, is dicitur qui literas docet. Martia. Quid tibi nobiscũ est ludi scelerate magister? & per translationem. Terent. in Ecyra: In eodem mihi omnes uidentur ludo doctæ ad malitiam, & ei ludo si ullus est ludus, magistram hanc esse satis certo scio. Vlpia. lib. 41. tit. de uarijs & extra. cog. l. j. ludi literarij magistri. lvscvs , is dicitur qui altero oculo caret, qui Græ cè monophthalmus appellatur, hoc est unoculus. Hiero. de uiris illustribus: Acacius, inquit, quẽ quia luscus erat, monophthalmum appellant. Martia. Thaida Quintus amat, quam Thaida? Thaida luscam. Vnum oculũ Thais non habet, ille duos. Modest. in tit. de uerb. sign. l. inter stuprum. Vitium, inquit, est perpetuum impedimentum, ueluti si luscus sit. Inde fit uerbum eluscare, de quo in suo loco diximus. Neque est, ut Accursius & si qui sunt alij qui id dicant, qui lumine adhibito nihil uidet, sed ut diximus qui est orbatus altero oculo. lvstramentvm , ti, est purgatio facta per ueneficium aut sacrificium, aut incantationem, dictum ab eo quod est lustro, as. Virg. 6. Aeneid. Lustrauit́ uiros, dixit́ nouißima uerba. Ouid. 10. Meta. Magico lustrabere ritu. Marcellus lib. 48. ad leg. Corneliam de ueneficijs & sicarijs. l. eiusdem. Si quis, inquit, lustramenti causa dederit cantharidas. M Magister , nomen dignitatis est, & magistratus siue magisterium, ipsa magistri dignitas. Vnde magister equitũ , qui à Dictatore præficiebatur equitibus: & magister populi, qui pecuniæ diuidundæ per populum præpositus est: & magister militũ , qui militibus præest: & magister scrinij, id est, qui libros principis adseruat: & magister pecoris, qui pastoribus reliquis præfectus est. malleatvs , dicitur liber qui iam est ligatus, punicatus́ . Sed quia libri malleabantur antequam consuerentur, id quod uidemus nostro tempore fieri, malleati dicebantur, pro eo quod sequitur. Vlpia. tit. de legatis iij. l. librorum. Libri, inquit, nondum malleati & perornati continebuntur. malobathrvm , arbor est odorata ex Syria, quæ nomine speciali folium appellatur, unde fiunt unguẽ ta quæ dicuntur foliata. Horat. in 2. Carm. Nitentes malobathro Syrio capillos. De folio malobathri meminerũt sæpe Galenus & Apitius. Martianus lib. 39. tit. de publicanis. l. interdum. Malobathrum, aroma Indicum. non malabastrum. mandragora , herba est nota, cuius duo sunt genera: alterum nigrum, quæ fœmina existimatur, alterum candidum, qui est masculus. Habet uim soporiferam, at prouocandi somni gratia dari consueuit. quia frigida est, ac propè uenenũ . Columella in horto: Quā uis semihominis uesano gramine fœta Mandragoræ pariat flores, mœstam́ cicutā . Marcellus lib. 48. dig. ad le. Cornel. de ueneficijs. l. eiusdẽ , mandragoram inter uenena ponit. Ex quo fit, ut mirandum sit quid per mandragoram interpres sacrarum literarum intellexit in Genesi, capite 30. Et Cant. 7. mango , onis, est non modo seruorum uenditor, sed aliarum etiam rerum, quæ ut carius uendantur, solent à uenditoribus adornari. Vnde est mangonizare agros & equos, pro eo quod est colere. Et Plinius lib. 37. politores gemmarum, mangones appellat. Martia. Millia pro puero centum me mango poposcit. Seneca in Epist. Mangones, quicquid est quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt. Aphricanus de uerb. sig. l. mercis appellatione, quo distet à uenaliciario monstrat. mappa , mensæ stragulum est, quemadmodum & mantile, siue toral. Erant́ duo genera, alterum rasum, alterum uillosum, hoc est in tapetis similitudinem contextum, quod & gausape dicitur. Martial. in disticho cuius index est, Mappa uillosa: Nobilius uillosa tegant tibi lintea citrum. De mantili quoque uilloso Virgilius in primo Aeneid. dixit: Tonsis́ ferunt mantilia uillis. quod Seruius pro minutis exponit. Ouidius quoque in quarto Fast. Duxerat ad dextram uillis mantile solutis. Florentinus libro 33. de supellectili legata, lege supellectili. Toralia, inquit, & mappa uillosa. Pro quo mendose legitur. & oralia in panaliosa, nihili uerba. materia , proprie dicitur circa quam uersatur faber tignarius siue lignarius. In communiori tamen significatu dicitur de subiecta cuius artis materia. Paul. lib. 18. titu. de periculo & commo. l. quod si. Ne materia empta si furto perisset. mediastinvs , quemadmodum Priscianus in quinto carmine scribit, à medio uidetur componi, quia medias partes balnei tenet. hoc est, qui in medio lauantum stat. Horatius in primo epistol. Tu mediastinus tacita prece rura petebas. Acron in media urbe uiuens interpretatur. Porphyrion in media urbe siue balneo exponit. Vlpianus libro 47. titulo de iniurijs. l. item apud. Multum interest qualis seruus sit, bonæ frugi, an mediastinus. mereo , meres, merui, est militare, siue stipendium in militia facere. Lucanus in sexto: Castrorum in plebe merebat. Iuuenalis: Castrorum́ æra merentem. Suetonius in Iulio: Meruit & sub Seruilio Isaurico. libro 49. digestorum titulo de re militari, pro eo quod in libris antiquis legitur merere, in recentioribus scriptum est, militare. metalla , dicuntur uenæ unde eruitur argentum, æs, & cætera quæ uulgus indoctum appellat me talla. dicta sunt autem metalla à metello, quod est scrutor siue inquiro: aut dicuntur metalla, quòd alia uena post aliam inueniatur. quod uidetur Plinius libro 34. significare, ubi scribit quòd ubicunque una uena est inuenta, non procul alia inueniatur. Hinc metallarij & metallici dicuntur, qui sunt damnati ad metalla, hoc est effodiendam terram ex metallis. Aliquando simpliciter accipiuntur pro effossoribus metallorum, ut in libro digestorum, titulo de pœnis. & libro undecimo Codicis, titulo de metallarijs. metator , siue metatus, siue mensor, dicitur qui iussu atque autoritate principis milites in domibus incolarum collocat, siue in castris qua parte debeat quis tentoria figere, ostendit. Vnde dictum est castrametari. Lucanus in primo: Hesperios ueniam metator in agros. In Codice Iustiniano titulo de metatis. l. j. Si quis, inquit, mensorum nostrorum manu qua deputatur singulis quibusque domus & postibus hospitaturi nomen adscribunt, delere non dubitauerint, ad instar falsi criminis cō stituti teneantur. metaxa , est congeries illa pensorum ex lino aut lana, quam Hispani paucis literis immutatis uocant madexa, ut in lib. 11. Codicis Iustiniani, titu. de murilegulis, lege, lotas. In posterũ serica & metaxæ. Vitruuius lib. 6. De paludibus, inquit, tenues colligantur metaxæ. metrocomia , interpretatur uilla matrix, dicta à meter, quod est mater, non quod Accursius hallucinatur, à metros quod est mensura, & come uilla, accipiendo uillam, ut nunc uulgus loquitur. Iustinia. lib. 11. Codicis, in titu. non licere habitatoribus metrocomiæ loca sua ad extraneam conferre. metropolis , interpretatur ciuitas matrix: ne dicitur à metros quod est mẽsura , ut imperiti existimant, sed quod de metromia diximus, à meter quod est mater. unde alia cōplura deriuātur , quæ in suo genere significant præcipuum & excellẽs , ut ortygometra, tetrigometra, echinometra, accentu in penultima, pro duce cothurnicum, cicadarum, & echinorum. Modest. lib. 17. dig. de excusationibus. l. si duas. Decet autem maximo numero uti metropoles gentium. miliarivm , uas erat ad coquendũ milium accō modatũ , quemadmodũ pultariũ ad coquendum pultem. Cato de re rust. Inter orbem & miliariũ unum digitum interesse oportet. Palladius libro quinto de re rustica: Vas, inquit, æneum miliario simile. Pomp. libro 33. titu. de auro & argento lega. l. & si. Certe si cacabos argenteos habeat, uel militarium. pro quo, t, litera expuncta, lege tu miliarium. minicvlator , is dicitur qui literas maiusculas, hoc est, initiales siue capitales ex minio libris ex atramento iam scriptis adhibet. Vlpianus lib. 38. tit. de operis libert. l. iurisiurandi. Si fortè, inquit, librarius uel miniculator. sic enim in libris antiquioribus legitur, & magis cohæret ei quod suprà dixerat librarius, & ei quod sequitur, uel calculator. molior moliris, est moles ad ædificium aliquod coaptare. Virgilius primo Aeneid. Moliri́ arcem & manibus subuoluere saxa. Vlpia. lib. 39. l. j. de noui operis nũcia . Qui fortè in publico uel in priuato quid molitur. Inde molitio onis, pro ipso apparatu ædificandi: ut infrà eodem titu. l. stipulatio. Molitio, inquit, non impeditur. Demoliri uero & demolitio opponitur ei quod est moliri, & molitio, pro eo quod est diruere & dirutio, ut in eodem titulo, sæpe. mola manuaria, siue manualis, siue trusatilis, dicitur quæ ad frumenti molituram manu circumagitur, quæ, ut ait Virgilius in Moreto, Rotat aßiduis gyris, & concitat orbem. Mola quo iumentaria, & ex euangelio, mola asinaria est, quam iumenta uersant. Iabolenus Priscus libro 33. digestorum, de fundo instructo. l. dolia. Molas, inquit, manuarias supellectilis, iumentarias autem instrumenti esse Offilius ait. Molas uero aquarias, hoc est, aqua uersatiles, ante Iustiniani tempora fuisse nondũ legi. Is enim in titulo de aquæductu. l. decernimus. molæ aquariæ meminit, quam sermonis Latini ignari molendinum appellant. Nam quod legitur asina molendinaria in titulo de fundo instructo. l. cum de lanionis, non à molendino, sed à molendo deductum est. meniana , ut ait Festus Pomp. ædificia erant à Menio ciue Romano sic appellata, non à mœnibus sic dictum, ut putauit somniculosus Accursius. Is enim primus ultra columnas extendit tigna, quo ampliarentur superiora. Hic est ille Menius qui post bona patris absumpta, locum sibi seruauit, unde ludos spectaret, de quo Horatius in primo epist. Menius ut rebus maternis at paternis Fortiter absumptis, urbanus cœpit haberi &c. Locus autem ille fuit Menianum, quod ultra ædificia protendebatur, in uiam publicam propendens. Vitruuius libro quinto: Meniana, inquit, superioribus coassationibus collocentur. Suetonius in Caligula: Cum apparatu circi perspicientem, pauci ex proximis Menianis postulassent. Valerius de mortibus non uulgaribus: C. Licinius Macer uir prætorius Calui pater, dum sententiæ dicerentur, in Menianum conscendit. Iabolenus de uerborum significatione. l. malum nauis. Qualia, inquit, meniana & subgrundaria essent. Vlpianus in titulo, ne quid in loco publico. l. prætor ait. Cum quidam, inquit, uelum in meniano immissum haberet. meritorivm , siue meritoria taberna, est stabulum siue caupona in quam uiatores diuertunt: dictum meritorium, à mercede quam soluunt. Iuuenalis: Nam quæ meritoria somnos Admittunt. Valerius de duobus Arcadibus: Quorum alter, inquit, ad hospitem se contulit, alter in tabernam meritoriam diuertit. Vlpianus in titulo de iniurijs. l. lex Cornelia. Ad meritoria, inquit, uel stabula non pertinebit. Accursius nescio quas nugas somniat, neque id mirum, cum uigilans quid esset meritorium nescierit. modvs , & Modulus, plerun pro mensura accipitur, ut Horatius in secundo Sermonum: Hoc erat in notis modus agri non ita magnus. Frontinus de aquæduct. Aquarum, inquit, moduli aut ad digitorum, aut ad unciarum mensuram instituendi sunt. In lib. dig. 11. titu. est, si mensor falsum modum dixerit. & ibidem sæpe. Paulus lib. 39. titu. de damno infect. l. damni. Eum, inquit, qui modulorum aut riui faciendi causa. mvlsvm , potio est quæ ex uino & melle concinnatur. Horatius primo Sermonum: Leui præcordia mulso Prolueris melius. Martialis in disticho cuius lemma est, Mulsum: Attica nectareum turbatis mella falernum. Vlpianus libro 33. titulo de tritico & uino legato. l. si quis. Si mulsum, inquit, sit factum, uini appellatione non continebitur. Vlpia. lib. sexto, tit. de rei uendic. l. idem. Si ex melle meo & uino tuo mulsum factum sit. mvndvs muliebris, ut inquit Varro, dictus est à mundicia. Idem & ornatus, quasi ab ore natus, à Græcis cosmos dicitur. Vnde multi fuerunt autores quos Galenus citat, qui cosmetica, id est, de ornatu scripserunt. Vlpianus titulo de auro & argento legato. l. argumento. Mundus, inquit, muliebris est, quo mulier mundior fit. & subdit quæ numerātur in mundo muliebri, de quo etiam est titulus. mvnimentvm differt à monumento siue monimento, quòd monumentum est sepulchrum quod erigitur in defuncti memoriam, siue illud sit inane, siue cadauer complectatur. Munimentum uero est in ædificio illud quod ab inferendo damno defendit, dictum à muniendo. Marcellus libro undecimo, titulo de religiosis & sumptibus funerum. l. funeris sumptus. Munimentum sepulchri id esse diuus Hadrianus scripsit, quod muniendi eius loci causa factum sit. mvrilegvli , dicuntur qui murices, hoc est, conchylia colligunt, ex quibus purpuraceus color inducitur. nam purpurarum genera complura sunt, buccinũ , ianthinum, murex. de quibus in titulo de lega. tertio. l. Si cui lana. Igitur murileguli sunt purpurarum conquisitores, de quibus Iustinianus libro undecimo Codicis, tit. de monetarijs & murilegulis. mvria salsamentum siue salsugo exudans ex piscibus salitis, qua antiquiores utebantur ad ciborum condituras. Aliquando muria ex sale tantum & aqua macerata constabat. quæ muria dura cognominabatur: quomodo autem fiat, Pli. & Columella ostendunt. Vlpia. in tit. de penu lega. l. qui penum. Laceratos, inquit, cum muria sua contineri, Labeo ait. mvrrha , & uasa murrhina dicebantur quæ ex murrha lapide precioso tornabantur. Lucanus: Non auro murrha́ bibunt. Martialis: Si calidum potas ardenti murrha falerno Conuenit. De murrha lapide Plinius lib. 37. plura. Sed huius lapidis uas unum tantum nostro seculo monstratur Venetijs in ærario diui Marci: Agathā ipsi uocant. De uasis murrhinis Martialis: Surentina bibis, nec murrhina sume, nec aurum. Et Iuuenalis: Grandia tolluntur crystalla, maxima rursus Murrhina. Florentinus in titulo de supellectili lega. l. supellectili. De murrhinis, inquit, & crystallinis dubitari potest. atque ibidem: Murrhina & crystallina ex eadem materia esse. Item Pompo. tit. de auro & arg. leg. l. & si non. Murrhina, inquit, uasa in gemmis non esse, Caßius scribit. N Natales , in numero multitudinis sunt ipsa nascendi conditio, siue illa sit obscura, siue clara. Plinius lib. 18. Ruffus infima natalium nobilitate. Cornelius Tacitus: Fuscus ingens ætate, claris natalibus. Iuuenalis: Palmam inter dominas uirtus natalibus æquat. Apud Iurisconsultos lib. 44. dig. tit. est de nata. restitu. quasi natales de natalibus claris tantum dicantur. negocivm facere, siue negocium exhibere, quod apud Iurisconsultos frequenter legitur, significat molestiam alicui facere. & sic est illud: In eum qui calumniæ causa negocium faceret. & illud: Qui pecuniam acceperit ut faceret negocium uel non faceret. pro eo quod est molestiam. nomen pro debitore, maxime in re fœneratoria apud Iurisconsultos sæpißime inuenitur. Seneca de uita beata: Nunquam magis nomina facio quàm cum dono. Alphius fœnerator apud Columellam: Optima, inquit, nomina non adpellando fieri mala. Horatius: Cautus nominibus certos expendere nummos. Iuuenalis: Qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen. Hinc apud Iuriscō sultos pecuniæ in nominibus dicuntur quæ datæ sunt fœ nori. In hac quoque significatione accipitur nomen ab Vlpiano libro 47. dig. in titu. de furtis. l. si quis uxori. Si quis, inquit, seruo meo persuaserit, ut nomen suum ex instrumento tolleret. non , particula negatiua turbat sensum adiecta, in titulo de officio proconsulis. Legatus, inquit, mandata sibi iurisditione iudicis dandi ius non habet. Cæterum in Pandectis non particula non habetur. Notauit primus hũc errorẽ Angelus Politianus in quadam obseruatione eius centuriæ, quam tunicam nobis uidere contingit. nosocomion , interpretatur infirmorum siue ægrotantium uilla: nam nosos interpretatur morbus, & come uilla. Hieron. ad Oceanum de epitaphio Fabiolæ: Primo omnium nosocomion, id est, languentũ uillam instituit. Iustinianus in codice tit. de sacrosanct. eccl. Nosocomia, inquit, uel brephotrophia. Item coll. j. de non alienando nosocomion uel brephotrophium. Nosocomos uero appellatur qui præsidet nosocomio, ut coll. 2. de non alienandis &c. notarivs , non est qui uulgò putatur, hoc est tabellio, sed qui excipiens uerba dictantis per notas & cō pendia scribit. Talis describitur à Martiale in disticho cuius index est, Notarius: Currant uerba licet, manus est uelocior illis, Nōdum lingua suum, dextra peregit opus. Paulus lib. 29. dig. tit. de militari testa. l. Lucius Titius miles notario suo testamentum scribendum notis dictauit, & antequam literis perscriberetur, uita defunctus est. Ergo per notas intelligendum est, per literarum cō pendia , hoc est breuiaturas. O Obsidianvs lapis ab Obsidio quodā inuentus dicitur. de quo Plin. lib. 36. In genere uitri & obsidiana numerantur ad similitudinẽ lapidis, quẽ in Aethiopia inuenit Obsidius, nigerrimi coloris, aliquādo & trāslucidi , craßiore uisu at in speculis, reddente pro imagine umbras. Idem lib. 37. Inueniuntur & gemmæ eodẽ nomine ac colore, non solum in Aethiopia & India, sed etiā in Samo & in litoribus Hispaniensis oceani. Meminit eiusdem Sueton. in Augusto. Pomponius lib. 34. dig. tit. de auro & argento leg. l. etsi. Gemmæ, inquit, sunt perlu cidæ materiæ, uelut smaragdi: Lapilli contrariæ superioribus naturæ, ut obsidiani. non abasiani, ut in codicibus recentioribus legitur. obsonatores , dicuntur qui obsonia emũt , hoc est cibos recentes ex macello, foro boario, foro olitorio, aut eiusmodi locis. Seneca lib. 6. epist. Adijce obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est. Martia. in disticho, cuius lẽma est, Obsonator: Dic quotus es, quāti cupias cœnare, nec unum Addideris uerbum, cœna parata tibi est. Marcel. tit. de leg. iij. l. legatis seruis. Cubicularios, inquit, & obsonatores. Accursius, ut est in excogitandis ineptijs diligẽtißimus , obsonatores dupliciter exponit, aut qui domino præstant silentium dum dormit, quasi à somno dictos, aut qui canunt dum cœnat dominus, quasi à sono uocis. odyssea , opus est Homeri poëtæ, in quo Vlyßis errores prosequitur, quoniam Vlysses à Græcis dicitur Odysseus. citatur à Marcello in ti. de leg. iij. l. legatis. Sic deni in Odyssea Homerus ait, & subdit carmẽ græcũ . oenomeli Græcis dicitur, quod sit Latinis mulsum, ab œnos quod est uinum, & meli mel: quoniam ex uino & melle constat, quemadmodum in uerbo mulsum diximus. Apud Galenũ cæteros́ medicos crebra fit mẽ tio œnomeli. Vlpia. in tit. de tritico & uino leg. l. si quis uinum. Oenomeli planè, id est, uinum dulcißimum continebitur. pro quo mendose legitur cœnomeli. olitor , est qui uulgò appellatur hortulanus, dictus ab oleribus, hoc est, herbis hortensibus. Inde olitanus, a, um, ad hortũ siue horti curatorẽ pertinens. Plin. lib. 19. Vrceola olitoria ex his factitari prodiderunt. Vlpia. de uerb. signific. l. Vrbana. Horti uinearij fortè uel olitorij. nec dicitur ab oliuis, sed ab oleribus. opera , æ, est labor diurnus, quemadmodũ à Paulo & Vlpia. diffinitur lib. 38. dig. tit. de operis liber. differt autem ab opere, quoniam in uno opere plures operæ cō sumi possunt, & una opera plura opera fieri possunt. opistographa , dicuntur quæ in tergo chartæ scripta sunt. ab opisthen, quod interpretatur retro, & grapho scribo. Eiusmodi est scriptura de qua dixit Iuuenalis: Scriptus & in tergo nec dum finitus Orestes. Et Martialis: Scribit in auersa Picens epigrāmata charta. Plin. in epist. Reliquit, ait, commentarios opistographos & minutißimis literis scriptos. Consultus in tit. de bono. posses. l. chartæ appellatione. Proinde, ait, si in opistographo quis testatus sit, hinc peti bonorum posseßionẽ . ubi Accursius dupliciter peccat, tum in opistographo, id est, ubi opes scribuntur, exponens: tum in epistographo, id est, in epistola. orichalcvm , interpretatur æs montanũ , nam oros est mons, & chalcos æs: nā quod uulgò aurichalcũ dicitur, nulla ratione defendi potest. Tũ ex illo principio omnium consensu recepto, non solere fieri compositionẽ ex Græco & Latino, tum autoritate & ratione. Ratio autẽ illa nimirũ est, quòd in carmine semper prima breuis reperitur. Virg. 12. Aenei. Albo́ orichalco Circũdat loricam. Et Horat. in Poëtria: Tibia nō ut nunc orichalco iuncta tubæ ́ Aemula. Aurichalcum uero non posse dici Sextus Festus Pompe. est autor. Aurichalcũ , inquit, quidam putauerunt compositum ab ære & auro. Sanè uero orichalcum dicitur, quod in montosis locis inuenitur: mons etenim Græcè oros appellatur. Vlp. tit. de leg. iij. l. si quis electrum, inquit, uel aurichalcum contineri. In tit. quo de act. empt. & uendi. Quemadmodum, inquit, si quis uas aurichalcum. sed orichalcum legas. orcinivs , ab orco dicitur. Est autem Orcus inferorum at mortis deus. Virgil. 2. Aeneid. Multos Danaum dimittimus orco. Idem in 6. Vestibulũ ante ipsum primis́ in faucibus orci. Hinc orcinius libertus, qui sit ipsius testatoris defuncti & in orci familiam adscripti. De pheretro in quo mortui efferuntur dixit Martialis: Orciniana qui feruntur in sponda. Vlpia. lib. 10. tit. de fideicommiß. lib. l. ergo. Qui directam, inquit, libertatem acceperunt, orcinij erunt liberti. Orcinij quoque liberti meminit Iustinianus lib. 2. Institutionum. orphanotrophivm , penultima longa, locus est ubi orphani aluntur, quemadmodum brephotrophium ubi infantes, ut suo loco diximus. In codice Iustiniani titulus est de orphanotrophijs. quorum etiam meminit frequenter tit. de sacrosanct. eccles. Orphanotrophus, is dicitur qui orphanotrophij curam gerit. P Paegma , atis, ludus interpretatur, à pezo, quod est ludo. Erat autem pægma machina in sublime tendens, in qua puerorum cantantium erant nidi. Seneca lib. 13. epistolarum his uerbis pægma describit: His, inquit, annumeres machinatores, qui pægmata per se surgentia excogitant, & tabulata tacite in sublime crescẽ tia , & alias ex inopinato uarietates, aut dehiscentibus quæ cohærebant sua sponte coëuntibus, aut ijs quæ eminebant paulatim in se residentibus. Iosephus quoque in triumpho Vespasianorum nonnihil de pægmatis scribit. Iuuenalis: Et pægma & pueros inde ad uelaria raptos. Martialis: Et crescunt media pægmata celsa uia. Claudianus: Mobile ponderibus descendat pægma reductis. Vlpianus tit. de fundo instructo. l. quæsitum. In emptionem, inquit, domus specularia & pægmata cedere. paganv s, à pago dicitur, quemadmodum à uico uicinus: habet tamen aliquando remotiorem significatũ , at pro eo accipitur, qui nō est militiæ sacramento addictus, ut nemo sit qui non aut paganus aut miles dicatur. Iuuenal. Citius falsum producere testem Cōtra paganum poßis, quàm uera loquentẽ , Contra fortunā armati. id est, contra militem. Modestinus in tit. locati & cond. l. si ignorās , inquit, militi quasi pagano locauerit. Itẽ multis alijs in locis digestorũ , sed nunquā in alia significatione. Siquādo tamen à iunioribus paganus pro infideli accipitur, id per translationẽ fit, quasi non sit initiatus ad sacra religionis christi, at illius militiæ adiuratus. pancrativm , ut scribit Vitruuius locus erat in quo athletæ exercebantur. Plin. lib. 34. Puerum autoli cum pancratio uictorem. Propert. lib. 3. Et patitur duro uulnera pācratio . Vlp. lib. 9. tit. ad leg. Aquil. l. qua actione. Si quis in colluctatione, inquit, uel in pancratio. Vnde pancratiastes pro athleta qui se in pancratio exercet. pandecta , potest interpretari comprehensoriũ , hoc est, omnia continens, à pan, quod est omne, & de chomæ comprehendo. Gellius lib. 19. Sunt, inquit, qui Pā dectas, id est, omnium receptacula inscripserunt. Idem lib. 12. Quas Græco uocabulo pādectas , id est, promiscua & omnimoda continentes libros. Hinc Iustin. lib. 50. digestorum, Pandectas Græco titulo prætitulauit, non quemadmodum quidam existimant, pandectas fuisse libros Iurisconsultorum, ex quibus conflatum est ius ciuile, quod Iustinianus Imperator in 50. libros redegit. pannicvlaria bona, quemadmodum Vlpia. in tit. de bonis damnatorum definit, sunt ea quæ in custodiam receptus, secum attulit, non omnia quidem, sed uestem qua is fuerit indutus, & nummos inueterales, & annulos parui precij. pantomimvs , dicitur is qui mimos representat, at in ea arte tantum pollet, ut omnia poßit imitari, à pan, quod est omne, et mimeomæ , quod est imitor. Seneca in 4. epist. Si clamor & plausus & pantomimica instrumenta perstrepuerint. Iulius Firmicus lib. 3. matheseon. Si luna, inquit, à Mercurio defluens ad Venerem peruenerit, organorios aut pantomimos facit. Iabolen. lib. 38. dig. tit. de operis libert. l. si libertus. Si libertus, inquit, artẽ pā tomimi exerceat. & suprà eodem tit. l. patronus. Si quis, inquit, pantomimum uel archimimũ libertum habeat. papyrvs , frutex est in palustribus Aegypti locis, aut quo Nilus non fluit, brachiali craßitudine, decem cubitorum altitudine: ex cortice uero stragulas Aegyptij faciunt at ex eodem chartas. & est alioqui materia combustibilis. Vlpia. in tit. de leg. iij. l. ligni appellatione. Harundines, inquit, & papyros comburunt. paranymphi & paranymphæ dicuntur Græ cè, qui Latinis sunt pronubi & pronubæ, hoc est, nuptijs præsidentes. August. 14. de Ciuitate: Non'ne omnes famulos at etiā ipsos paranymphos antè mittit foras, quàm blandiri coniux coniugi incipiat? Hieronymus in Serm. assumpt. Mariam, inquit, angelus Gabriel ac si cœlestis paranymphus intactam custodiuit. dictus est autem paranymphus à para quod est iuxta, & nymphe, sponsa: quasi aßidens sponsæ. Commentator Decretorum paranymphas somniat esse ancillas: dictas sic, ut ille putat, à parando lymphas. parapherna , bona sunt quæcun præter dotem dantur sponsæ. Vnde paraphernica instrumenta dixit Sidonius Apollinaris puellæ tradita. & dicuntur parapherna à para quod est præter, & pherne dos: non ut uulgus loquitur, paraphrena. Vlpia. lib. 23. dig. tit. de iure dotium. l. si ego. Si res dentur, ea quæ Græci parapherna uocant, quæ ́ Galli peculium appellant. parephippivs , est qui equo insidet, siue equorum sessor, à para Græca præpositione, & ephippiũ . Iustinia. lib. 12. cod. tit. de cursu publ. l. parephippiũ . Parephippium, inquit, eũ uideri, qui usurpato uno uel duobus ueredis, quos solos euectio continebat. Est autẽ ephippiũ stragulum quod equo imponitur. Horat. Optat ephippia bos piger, optat arare caballus. Martial. in disticho cuius lemma est, ephippium: Stragula succincti uenator sume ueredi, Nam solet à nudo surgere ficus equo. parochvs , interpretatur dator siue præbitor, hoc est, tributarius. Vnde scribit Aulus Gellius: Ventidium uelut parochum uictum sibi ægrè quæsisse. & erat parochorũ magistratibus præbenda conducere. Horatius 1. Ser. Parochi qui præbent ligna salem́ . Idem in 2. Vertere pallor Tum parochi faciem. Inde est parochia, parochorum cōmunio . August. 14. de ciuitate: Fuit quidā nomine Restitutus in parochia Calameñ . eccl. non ut illiterati dicunt, parrochia per duplex r. paroecos , est incola siue habitator in loco, & parœcia incolatus siue habitatio, à para quod est iuxta, & œceo habito. Pompon. de uerb. sig. l. pupillus. Incola, inquit, est qui in aliquam regionem domicilium suum contulit, quem Græci parœcon uocant. paropsis , dis, genus est lancis grādioris , de qua in Euang. Qui intingit mecum manũ in paropside. pro qua alius Euangelista catinũ posuit. Sene. in 5. de beneficijs: Sic paropsidem argenteā & auream dicimus. Iuue. quàm multa magna́ paropside cœnat. Martia. Cui portat gaudens ancilla paropside rubra Halecem. Pomponius de auro & argento legato. l. & si ueluti paropsidas, tabulas, trullas. passvm , est uinum illud quod ex uuis paßis conficitur. Hispani bastardo appellāt . Seruius in illud Virg. secundo Georg. Et passo psythia utilior. Passum, inquit, ideo dicitur, quod ab igne patitur decoquendo: sed illud quod decoquitur, nō passum, sed defrutum aut sapa dicitur. Iuuen. Passum & municipes Iouis aduexisse lagenas. Vlpian. de trit. & uino leg. l. si quis. Passum, inquit, nisi contraria mens sit intelligitur. Proculus in eo titul. l. qui uinum. Cui dulcia legata essent, omnia hæc esse legata, mulsum, passum, defrutum, & similes potiones. pastinare , est agrum fodere, dictum uerbum à pastino, quod est ferramenti genus bifurci, quo plantæ panguntur. autor Columella libro quarto de re rustica. Sed consuetudo quicquid emoti soli uineis præparatur, repastinatum uocat. Matthæi duodecimo: Vineam pastinauit homo, & sepem circundedit. Vlpianus libro 43. quod ui aut clam. l. semper. Is cui fundum pastinādum locaueras. Paulus de uerb. sign. l. impensæ. sicuti arbusti pastinatione ultra quàm necesse fuerat. pater , præter notam significationem quam habet in promptu, significat etiam senatorem: nam senatores patres conscripti appellātur , illi propter ætatem, hi propter curā . hoc adnotaui ne quis decipiatur Accursij uerbis, in illud Iustiniani lib. 10. Institutionum, tit. quibus modis ius pat. potest. sol. Quem sibi princeps patrẽ elegit: id est, Senatorem. pecvlatvs , furtum est rerum publicarum, cœ ptum dici à pecore eo tempore quo Romani nihil præ terquam pecudes poßidebant. Sallustius in Iugurtha: Peculatus ærarij factus est. hinc apud iurisconsultos in lib. dig. tit. est ad legem Iuliam peculatus. pecvlivm , uerbum quoque frequens in iure ciuili, ut ait Seruius in illud Virg. Nec spes libertatis erat, nec cura peculi. Est simpliciter patrimonium: ita enim maiores nostri dicebant à pecoribus in quibus eorum constabat uniuersa substantia, sed postea illud tantum appellari cœptum est peculium, quod seruus in potestate domini, & filiusfamiliâs in potestate patris con stitutus poßidet. pecvnia præterea dicta est à pecude, quoniam, ut inquit Varro, à pastoribus horum uocabulorum fuit origo. Plinius libro 33. pecuniam accepisse nomen scribit à nota pecudis nummo impressa: sed iam pecuniæ appellatione omne illud continetur, quod pecunia mensurari potest. Paulus de uerborum significatione. l. pecuniæ. Pecuniæ, inquit, appellatione rem significari Proculus ait, hoc est, patrimonium. infrà eodem titulo Vlpianus: Pecuniæ, inquit, non solum numeratam pecuniam complectitur, uerum omnem omnino potentiam, hoc est omnia corporea. pecvs , pecudis, est omne animal quod caret ratione atque effigie humana, nam & de piscibus Horatius in primo Carminum dixit: Omne cum Proteus pecus egit altos Visere montes. Caius tamen libro nono digestorum, titulo ad legem Aquiliam. l. lege Aquilia. Seruis, inquit, nostris exæquantur quadrupedes quæ pecudum numero sunt, & gregatim habentur, ueluti oues, capræ, boues, equi, muli, asini: sues etiam, sed canis inter pecudes non est. pedamentvm , dicitur uitis fulcimentum. Varro in primo de re rustica: Quibus stat recte uinea, dicuntur pedamẽta : quæ transuersa iunguntur, iuga. Vlpianus libro 47. de tigno iniuncto: Vineis, inquit, necessaria, perticæ, pedamenta. pedvles , calceatui aptæ fasciæ erant, quibus antiquiores utebantur. Plinius libro octauo, Mures ait, abrosisse Carboni imperatori fascias quibus in calceatu utebatur. Tales fascias Vlpianus crurules & pedules uocat, in tit. de auro & argento legato. l. argumẽto . Fasciæ, inquit, crurules pedules́ & pilea uestis loco sunt, quia partẽ corporis uestiũt . ubi crinales pro crurules legitur. perivrare , quoties in libris digestorum legitur est uitium scriptoris, quoniam in Pandectis Florentinis semper pro eo legitur peierare. pellex , concubina est illius qui habet uxorem: eo́ distat à pallaca, quæ est concubina cœlibis. dicta est autem pellex à pelliciendo, quod uidelicet attrahat alliciat́ alterius uirum. Cui mulierum generi pœna est à Numa Pompilio constituta hac lege: Pellex aram Iunonis nec tangito: si tanget, Iunoni crinibus demißis agnum fœminam cædito. Paulus de uerborum significatione. l. masurius. Caius, inquit, Flaccus scribit pellicem uocari, quæ cum eo cui uxor sit, corpus misceat, aut quæ uxoris loco sine nuptijs in domo sit. penaria cella, & penarium, ut inquit Varro, locus est ubi penus reponitur atque adseruatur. Cicero quinto in Verrem actione: Cato sapiens Siciliam cellam penariam reipublicæ dicebat. Vlpianus titulo de penu legata. l. qui penum. Quæ horrei penarij uel cellæ penariæ instituendæ gratia habentur. penvs penoris, siue penus, us, est, ut ait Cicero in undecimo de natura deorum, omne illud quo uescuntur homines. Atque ut Phauorinus apud Gellium ostendit, penus est quod longæ usionis gratia contrahitur atque recōditur : ex eo dictum quòd non in promptu sit, sed intus reconditur, & habeatur penus. Apud Iurisconsul. tit. est de penu legata, hoc est, ijs de rebus quæ adseruantur in penario ad longum tẽpus : nam quæ ad breue, in promptuaria sunt cella, inde appellata, quòd in promptu sit, quemadmodum penus in recessu interiori. penes præpositio, ut inquit Festus, differt ab eo quod est apud, quod apud personam tantum cum loco significat: ut si dicas, pecunia est apud me, poßis id recte dicere etiam si tua non sit. Penes uero non tantum personam & locum designat, sed etiam dominium: ut si dicas, pecunia est penes me, significat quod est tui iuris ac potestatis. Vlpia. in tit. de uerb. signi. l. penes te. Penes te, inquit, amplius est, quàm apud te est: nam apud te est, quod qualitercun à te teneatur, penes te est quod quodammodo à te poßidetur. penicvlvs , pictoris est instrumentum quo inducit in picturā colores: dicitur & penicillus, utrun per diminutionem ab eo quod est penis, hoc est, cauda inclinatum: nam in modum paruæ caudæ prominent setæ ex quibus fit peniculus. Plinius libro 35. Arrepto peniculo lineam ex colore duxit. Martianus in titulo de fundo instructo. l. pictoris. Peniculi, inquit, & cauteria & conchæ. perdvelles , ab antiquioribus dicebantur, qui postea dicti sunt hostes: nam hostes dicebantur quos nunc uocamus peregrinos. Cicero in primo officiorum: Equidem illud animaduerto, quod qui proprio nomine perduellis esset, is hostis uocaretur, lenitate uerbi tristitiam mitigante. Caius in titulo de uerborum signific. l. Quos nos, inquit, hostes appellamus, ueteres perduelles appellabant. hinc perduellio, onis, pro ipsa in rempubl. aut in principe hostilitate eorum qui hostes patriæ iudicati sunt. Suetonius in Iulio: Subornauit qui Caio Rabirio perduellionis diem diceret. Perduellionis crimine primus omnium damnatus est Horatius, ob sororem interfectam, sed absolutus. Vlpianus in titu. ad legem Iuliā . l. is qui. Qui perduellionis, inquit, reus est, hostili animo aduersus rempub. uel principem ammatus est. pergvla , est mensa in qua opifices opera sua uendenda exponunt. Hinc Plinius scribit Apellem tabulas quas pingebat transeunti populo iudicandas in pergula consueuisse proponere. Vlpianus libro nono digestorum, titulo de ijs qui deiecerunt. l. si uero. Cum pictor, inquit, in pergula clypeum uel tabulam expositam habuisset, ea́ excidisset. pharmacvm interpretatur uenenũ , quod tam Græcè quàm Latinè medium indifferens est ad bonũ & ad malum. Caius de uerb. sign. l. qui uenenum dicit. philyra siue philura, arbor est quæ à Latinis tilia dicitur. appellantur quo philuræ tuniculæ quædam intra philuræ arboris corticem: atque inde librariorum quoque chartæ ad scribendum philuræ dicuntur, siue illæ sint ex tilia siue ex quacun alia materia. Martianus de philologiæ nuptijs libro secundo: Rari uero libri in philyræ cortice subnotati. Herodianus quoque libro primo mentionem libelli facit è tenuißima philura. Plinius libro 13. Præparantur, inquit, ex papyro, chartæ diuisæ acu in prætenues, sed quamlatißimas philuras. Vlpianus titulo de legatis tertio. l. librorum appellatione. Siue in philura, inquit, aut in uitellitia ut nonnulli conficiunt. philippi , orum, colonia est Thraciæ, siue Macedoniæ, de qua Lucanus in primo Pharsaliæ: Vidi iam Phœbe Philippos. Extat epistola Pauli apostoli ad Philippenses. Philippensis coloniæ meminit Iurisconsultus in titulo de censibus. pistrinvm dicitur locus siue machina in qua frumentum molitur: dictum à pinsendo, hoc est molendo. & pistores qui molunt. & pistrinarij qui pistrini curam gerunt. Paulus de uerborum significatione. Pistrinum & horreum infulæ dotali adiectum. in titulo quo de impensis. l. j. & sæpe aliàs. pityocampe , uermis est siue eruca in nucibus pineis: nam pitys est pinus, & campe eruca. Plinius libro 23. Pinorum, inquit, erucas, quas pityocampas uocant. Item libro 29. Eadem in pityocampis in pinea nascentibus, eadem bupresti similiter præparatur. Marcellus libro 48. ad legem Corneliam de ueneficis & sicarijs. l. eiusdem. ubi pro bupresti & pityocampis bubostrum & pityocarpas mendose legitur. plagae , sunt retia rariores maculas habentia. Virgilius quarto Aeneid. Retia rara plagæ, lato uenabula ferro. Vlpianus in titulo de fundo instruct. l. quæsitum. Aucupes, inquit, & plagæ huiusmodi instrumento continebuntur. Accursius plagas palos esse putauit, quibus retia fulciuntur. plagiarivs , non tam eum significat, qui surripit seruos alienos, quod putauit Accursius, quàm eum qui liberum hominem in seruitutem trahit, quique hominem emit, quem scit esse liberum, & qui liberum esse sciens uendit, aut eo utitur quasi seruo. Plagium uero est ipsa pœna quæ plagiario infligitur. Martialis: Impones plagiario pudorem. Plagiariorũ quoque meminit Paulus apostolus in prima ad Thimotheum epist. Apud Iurisconsultos titulus est de plagiarijs ad legẽ Flauiam. polio , onis, dicitur qui arma polit. Iulius Fir. lib. secundo: Mars, inquit, & Mercurius in decimo ab horoscopo loco poliones faciunt. Callistratus libro 50. de iure immunita. l. quibusdam. polyposvs , is dicitur qui polypo morbo laborat. est autẽ polypus, ut inquit Celsus lib. septimo, caruncula modò alba, modò subrubra, quæ narium oßi inhæ ret, strangulat́ hominem, maxime Euro aut Austro flante. Paulus quoque Aegineta: Polypus, inquit, tumor est præter naturam, in naribus consistens, à similitudine marini polypi nominatus, quod eius carni similis sit. Galenus libro tertio decameridon multa de origine & cura illius scribit. Vlpianus libro uigesimoprimo digestorum, titulo de ædili. edicto. l. Qui clauum habet, morbosus est, & polyposus. polinctores dicũtur funeris paratores. nam polincere est funus parare. Plautus in Penulo: Propterea apud uos dico confidentius, quia mihi polinctor dixit, qui eum polinxerat. Idem in asinaria: Ecquis currit polinctorem accersere? mortuus est Demenetus. Vlpianus de institoria actione. l. quicunque. Si libitinarius, inquit, seruum polinctorem habuerit, is́ mortuum spoliaue rit, dandam in eum quasi institoriam actionem. Itaque nonnihil interest, cum Libitinarij uideantur qui funus curant, polinctores qui efferunt. popina , locus est ubi edulia esculenta́ parantur hominibus non satis honestis. Vnde Lucilius: Infamem́ inhonestam, turpem́ odisse popinam. Nonius: Quos nunc dicimus tabernarios à popinis, uel luxuriosos qui se popinis dedunt. de legatis tertio. l. cætera. Ad tabernas, inquit, uel popinas extenditur. postliminivm , ut inquit Festus, à post & limen componi uidetur: nam postliminio, inquit, receptus est is, qui cum extra limina, hoc est, terminos prouinciæ captus fuerat, rursus ad propria reuertitur. Cicero tamen in libro Topicorum ex autoritate Seruij Sulpitij, in postliminio nihil esse putat nisi post, liminium uero nihil significare, sed tantum nominis esse productionem. ut timus in legitimus, & finitimus, & tullium in meditulliũ . & subdit: Postliminio redeunt hæc, homo, nauis, mulus, clitellarius equus, equa quæ frena recipere solet. Vnde in libris digestorum titulus est de captiuis & postliminio reuersis. praeses , is dicitur qui prouinciam armis tuetur, ne desciscat at rebellet, à dominio illius cui est subiecta. Sed quemadmodũ Vlpia. in tit. de officio præsidis ait, ad illum pertinet potißimum, ut pacata et quieta sit prouincia quam regit. sic euangelista Pilatum Iudæ æ præsidem appellat, sub quo christvs passus est. praematvra , dicuntur poma quæ nondum uenerunt ad maturitatem. Luca. libro septimo: Ad præma turas segetum ieiuna rapinas Agmina compulimus. & sic per translationem mors præmatura dicitur, quæ uenit ante tempus. Gell. lib. 19. Cum significamus coactius quid factum & festinantius, tunc rectius præmaturè id factum esse dicimus. Papinia. lib. 45. dig. tit. de stipulationibus. l. liber homo qui bona fide. Decem, inquit, hodie dari spondes? dixi posse uel ab eodem die pecuniam peti, nec uideri præmaturius agi non finito stipulationis die. præmaturius exponendum est, id est, festinantius, ut apud Gellium. praetorivm , non solum est domus ubi Prætor habitat, uel ubi ius reddit, sed etiam regum, principum, & summorum magistratuum. Vnde nauis prætoria, & cohors prætoria, & porta prætoria, id est, ad regem uel principem pertinens. Significat quo prætoriũ , uillā in agro magnifice extructam, in qua significatione accipitur apud Iuuenal. Criminibus debẽt hortos prætoria, mẽ sas . Marti. Ad lapidem Torquatus habet prætor ia, quartum. Sueton. in Caligula: In extructionibus, inquit, prætoriorum at uillarum omni post habitatione nihil tam efficere cōcupiscebat , quàm quod effici posse negabatur. Nerat. lib. 8. tit. de ser. ru. præd. l. rusti. præd. Vel cloacā , inquit, habere licere per uicini domum, uel prætorium, uel protectum habere licere. Vlpia. de uerb. signific. l. urbana. Sed & si fortè stabula sunt uel alia meritoria in uillis & in uicinis, uel si prætoria uoluptati tantum deseruientia, quia urbanum prædium non locus facit, sed materia. En quomodo utrobique prætorium pro ædificio in agro ponitur. pridie , cum accusatiuo & cum genitiuo construitur: nam ut ait Prisci. tempor alia & localia aduerbia in præpositiones transferuntur, ut pridie calendas, & pridie calendarum. Vlpia. lib. 24. tit. sol. matrimo. l. fructus. Si mulier, inquit, pridie uindemias dotem dederit. Idem tit. de testamentis. l. qua ætate. Si testamentum, inquit, pridie calendarum fecerit. primipilvs in bello dicebatur, qui quatuor centurijs, hoc est, qui quadringentis militibus præerat. Martia. Grata pudens meriti tulerit cum præmia pili. Modest. lib. 27. tit. de excusat. l. non solum. Qui primipilum, inquit, expleuit. & ibidẽ : Qui ad caligatas militias & reliquas militauerunt. & in eodem tit. at eodem autore. l. sed & primipilarij, inquit, ex constitutionibus imperialibus uacationem habent. Appellatur & idem primipilaris, ut de leg. iij. l. pater filium. Iulius, inquit, agrippa primipilaris. Iustinia. lib. 12. codicis, de primipilo & dignitate, & commodis primipilatus nonnihil disseruit. principia , in castris dicebantur, in quibus principes castra metabantur: nam ut inquit Varro de lingua Latina, milites hastati dicti sunt qui primi hastis pugnabant, pilani qui pilis: principes qui principio gladijs. Inde principalis porta castrorũ dicitur, ut inquit Festus, quòd in eo loco est, in quo principes ordines tendunt, id est, tẽ toria figunt. & principalia in castris inde dicta, ut apud Trogum lib. 11. Si principalia castrorũ cerneres, senatum te alicuius reipub. priscæ uidere diceres. Sunt ita principia in acie, ubi consistũt milites, cognominati principes. Liuius lib. 8. ab urbe cond. Principia Latinorũ protur bant clamore sublato. Valerius de disciplina militari: Ad principia, inquit, per omne militiæ tempus adesse. Terẽt . in Eunucho: Tu hosce instrue, hic ego ero post principia. Martia. lib. 49. de re militari. l. officium. Officiũ , inquit, tribunorum est principijs frequenter interesse. Accursius principijs exponit, cum milites assumũtur , uel cũ rixa aliqua nascitur. Sed nihil mirum est, reconditos sensus ignorasse, qui consueuit in manifestis cæcutire. privilegiarivs , is appellatur cui priuilegium aliquod est cōcessum , qui ab indoctis priuilegiatus dicitur: pari errore illi quod pro beneficiario, uocant beneficiatum: nam beneficiarius & priuilegiarius, ea figura dicuntur, qua donatarius, legatarius, testamentarius, depositarius. Vnde milites beneficiarij dicti, qui uacabāt officio. Festus, Vegetius, & Cæsar belli Gallici ultimo cōmentario . Vlpia. lib. 42. de priuil. cred. l. si uẽtri . Quorum pecunia ad creditores priuilegiarios peruenit. Et statim bis ponit creditores priuilegiarios. Idem lib. 2. de pactis. l. rescriptum. An priuilegiarijs, inquit, absentibus hæc pactio noceat. Idem Vlp. lib. 14. tit. quod cum eo qui in aliena potestate. l. sed an hic. Recte, inquit, dicetur occupantis meliorem esse conditionem, nisi quis priuilegiarius ueniat. Sed ne priuilegium dicitur quod priuet legem, ut isti putant, sed quod sit lex priuata, hoc est, propria alicui in illius fauorem concessa. procvrator Cæsaris, erat qui res Imperatoris procurabat. Refert Cornelius Tacitus, quòd Claudius Cæsar procuratoribus suis omne ius tradidit, parem́ uim in rebus peragendis esse uoluit, ac si ipse sta tuisset. at ut simpliciter loquamur, Vlpiano lib. 3. dig. autore, procurator est, qui aliena negocia mandato domini administrat. sed de officio procuratoris Cæsaris tit. est in primo dig. lib. ubi Vlpian. ait, quæ acta & gesta sunt à procuratore Cæsaris, sic ab eo cōprobari , ac si à Cæsare gesta essent. promercalia , dicuntur quæ ut diuendantur pluris, fuerunt empta. Gellius lib. 4. Ex ijs inquit, quæ promercalia & usualia. Columel. lib. primo: Aut animalibus, aut rebus alijs promercalibus occupet. Idem lib. 12. de officio uillici: Pecuniam domini ne in pecore, ne in alijs rebus promercalibus occupet. Paulus lib. 25. dig. tit. de impensis. l. quod si. Quod si res, inquit, in quibus impensæ factæ sunt, fuerint promercales, tales impensæ non uoluptuariæ, sed utiles sunt. prolytae , Iustiniano autore, in proœmio digestorum, illi dicebantur scholares, qui quintum iam annũ iuri ciuili operam dederunt, quemadmodum appellabantur lytæ, qui quatuor annos eidem studio incubuere, nam quod legitur coloritæ, pro eo quod debuit esse prolytæ, mendum est manifestarium, ex Florentinis illis Pandectis deprehensum. Sed cur illi dicantur lytæ, id est, soluti, hi uero prolytæ, id est, præsoluti, nondum mihi liquet, nisi fortè hi sunt quos nunc uocant licentiatos: illi, quos bacularios. promptvarivm , cella est in qua reponũtur edulia quæ ad usus cotidianos comparata sunt: eo́ differt à penario, ut in suo loco dictum est, cum sit penus, ut Phauorinus ait, quod longe usionis gratia conquiritur. Apuleius in 1. de asino. Ex promptuario oleum unctui, & lintea tersui. Hieronym. interpres in psalmo, Promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud. Paul. tit. de penu leg. l. nam quod. Si cui quæ in promptuario sunt, legata sunt. Dicitur quo cella promptuaria, & promus dispensator. Omnia à promendo dicta. promvlsidarivm , poculum est mulso bibendo aptum. Mulsum autẽ , ut diximus, potus est ex mellis & uini cōmixtione cōcinnatus . Pompo. in tit. de auro & arg. leg. l. & si. Scutellas, inquit, & promulsidaria contineri. repositoria quo continebuntur. proreta , dicitur is qui nauis proræ præfectus est, & est Græcũ , nam proreus dicitur. Plaut. in Rudẽ . Si tu isti naui proreta es, ego gubernator ero. Pau. lib. 39. de public. & uectigal. l. cotem. Proreta, inquit, nauta'ue. proscaenivm , inquit Seruius in illud Virg. secũdo Geor. Veteres ineunt proscænia ludi. est pulpitum ante scænam in quo ludicra exercentur. Vlpia. lib. 50. de pollicitationib. l. de pollicitationi. Probè, inquit, faciet Statius Ruffinus, si opus proscænij perficiat. Iustinianus lib. 11. codicis, tit. de spectaculis. l. si qua. Vel in theatri, inquit, proscænijs. Vtrobique Accursius nihil aliud quàm locum esse dicit. proscindere terram, est illam uertere cum primum aratur. Nam ad uernactum faciendũ terra primum proscinditur: deinde offringitur, siue iteratur: postea tertiatur. Virg. 1. Georg. Et qui proscisso quæ suscitat æquore terga. Varro in primo de re rust. Terram, inquit, cum primum arant, proscindere appellant: quod iterum, offringere dicunt. Paulus titulo de uerborum significat. l. sylua. Noualis, inquit, est terra proscissa. non præcisa, quod delirat Accursius. prothyrvm , autore Vitruuio, est uestibulum ante domorum ianuas, à pro quod est ante, & thyra ianua, aliquando etiam pro antepagmento, id est, ianuarum ornatu ponitur. Idem Vitruuius aliubi: Nos, inquit, prothyra appellamus, quæ Græcè dicuntur diathyra. Vlpia. tit. de fundo instru. l. quæsitum. Prothyrum domus, si uelamen est, instrumento domus continetur. Accursius ægroti somnia narrans, prothyron à thyros quod est magister, deducit. Sed quomodo magister instrumento domus contineatur, ipse uiderit. Multo adhuc somniculosius in illud Pomponij de uerb. signific. l. statuæ. Prothyrum quod in ædibus interdum fieri solet: Prothyrum, inquit, quia procul trahitur, quasi Latina dictio esset. Illud profectò simplicius, quod ingenuè fatetur se nescire quid prothyrum sit. protocolon , interpretatur primum membrum, ut sit prima illa scriptio, quam in cōmentarij modum tabelliones scriptitant: quæ significantius commentationes, aut prototypa, aut archetypa dici possent. Codice titulo de tabellionibus. collat. 4. Vt protocola, inquit, dimittant in chartas. proxeneta , non ut uulgò legitur, proseneta, latinè interpretatur mediator, id est, qui conciliat inter se ementes & uendentes, maxime hospites, unde nomen deductum est: nam xenos hospes interpretatur. Seneca in epist. Nolo proxenetæ nomen tuũ iactent. Et Martialis: Vatiniorum proxeneta sartorum. lib. 50. dig. de proxenetis. l. si proxeneta. & ibidem sæpe. pvblicanorvm ordo, quemadmodum Cicero in multis locis scribit, Romæ fuit hominum honestißimorum. hi uectigalia publica conducebant, & inde dicti. In sacris literis publicanus nomen propemodũ est infamiæ, propterea quòd qui portoria exigunt, odio sunt omnibus. unde Saluatori nostro uitio dabatur, quòd cum publicanis & peccatoribus manducabat. Apud Iurisconsul. tit. est de publicanis & uectigalibus. pvlmentarivm , dicitur à pulmento. Pulmentum uero, ut ait Varro, dictum est, quod id edebant cum pulte: est autem cibus solidior utrunque, siue illud sit ex aquatilibus, siue ex terrestribus. Horat. 2. Serm. Pulmentaria quære sudando. Cato de re rust. Pulmentariũ familiæ oleæ caducæ quàmplurimum condito. Pau. tit. de fun. instru. l. cum de lanionis. Sine his, scilicet patinis & cacabis, pulmentarium coqui non potest. pvstvlatvm argentum, dicitur, quod est purum & abs omni spurcitia. dictum pustulatum, quasi purum putum́ . Pustula quo ipsa argenti puri massa dicitur. Martialis: Et nimium felix pustula uincit ebur. Idem: Nulla uenit à me argenti tibi libra pustulati. Suetonius in Nerone: Nummum asperum, argentum pustulatum, aurum obrizum exegit. Alphenus libro decimonono, titulo locati & conducti. l. in naue sauphelli. Cum argentum, inquit, pustulatum fabro daretur. Accursius hallucinans uarijs modis, legit quasi is qui nihil certi ac definiti tradit. Q Qvalli , sunt canistra uindemiæ apta, siue ad cō portandas uuas, siue ad colandum mustum, ut uult Seruius, inde dicta. Ait nan in illud Virg. 2. Geor. Tu spissos uimine quallos Cola́ prælorum fumosis diripe tectis. Qualli sunt per quos uinum defluit, qui & ipsi à colando sunt dicti. Columella in horto: Ipse ferens olitor deductos pondere quallos. Et Cato de re rustica: Ad uindemiam, inquit, parentur qualla & sarcinantur. Vlpian. de fun. instru. l. instrumenta. Qualli, inquit, uindemiatorij exceptorij́ , in quibus uuæ cōportantur . qvini , æ, a, quemadmodum de binis & denis est dictum, nomen est diuiduum siue distributiuum ad singulos tantum. Aphricanus lib. 21. tit. de euictionib. l. si duos. Si duos, inquit, seruos quinis à te emam, & eorum alter euincatur &c. Accursius quinis pro bis quin exponit, falso nimirum interpretamento. aliud nanque est emere duos seruos quinis aureis, aliud bis quinque, id est, decem aureis: nam illud significat quod quen illorum emi quinque aureis diuisim, hoc uero quod ambos emi decem aureis coniunctim. Cui uero sensui magis accōmodari debeant uerba legis, iurisconsulti uiderint, nos sermonis Latini puritatem inquirimus. R Refigere , est id quod fixum est labefactare atque conuellere: nam sunt uerba quædam quæ composita cum re uertunt significationem in contrarium. Virgilius sexto Aeneidos: Fixit leges pretio, atque re fixit. Horat. j. Epist. Qui templis Parthorum signa refixit. Venuleius libro 43. quod ui aut clam. l. si uitem. Si fixeris, inquit, & ego refixero. Paulus titulo de uerborum obligatione. l. inter. Tabulæ ait, refixæ sunt. Venuleius tit. ad legem Iuliam peculatus. l. qui tabulam. Qui tabulam, inquit, æream refixerit. Tabulam æream Venuleius intelligit, in qua aliqua lex erat scripta, ut sic promulgaretur. Quod uero huiusmodi tabulæ essent æreæ, ostendit Ouidius in primo Metamorph. cum dicit: Nec uerba minantia fixo Aere ligabantur. repetvndarvm , uel de repetundis, accusatur quis uel damnatur, qui in administratione magistratus pecunias accepit, unde accipere non debuit. Ne habet alios casus quàm genitiuum & ablatiuum numeri pluralis. Sallustius in Catilina substantiuum subintellectum expreßit, dicens: Catilina pecuniarum repetundarum reus. Titulus est in libro digestorum 48. ad legem Iuliam repetundarum, de qua Martianus his uerbis scribit: Lex Iulia repetund. pertinet ad eas pecunias quas quis in magistratu potestatis'ue curatione, legatione'ue acceperit. replvmbari dicitur argentum, quoniam elaborati argenti partes non possunt consolidari, nisi interueniente plumbo: nam quemadmodum suprà diximus ferruminatione fieri per eandem materiam, ita nunc dicimus plumbationem fieri per aliam materiam, hoc est, per plumbum. Seneca in quarto naturalium quæstionũ : Argentum, inquit, replumbatur, signorum argumenta soluuntur. Vlpia. de auro & argento leg. l. cum aurum. An replumbari debeam cum sic appenduntur. Replumbari igitur est plumbum auferre. resipiscere , est ex temporario furore in pristinum sensum redire. Liuius lib. 24. Si quis resipiscat & antiquam sanitatem recipiat. De uulgari & pupilla. l. ex facto. Desinere, inquit, ualere testamentum cum resipuisset. rheda , uehiculi genus est. Quintilianus lib. primo, uocabulum gallicum esse putat: Plurima, inquit, Gallice ualuerunt, ut rheda, petoritum: quorum altero Cicero, altero Horatius utitur. Iabolenus libro 19. titulo locati & conducti. l. cum in plures. Pro sola, inquit, rheda portorium daturus fuerit. rivales , dicuntur qui eundem riuum communẽ habent. Gellius libro decimotertio: Negotium quoque alicuius quod ei fortè de aquæ ductu cum riualibus est. Pompo. lib. 43. titu. de aqua cotidiana. l. hoc iure. Dum ne fundum, inquit, domino, aut aquarium riualibus deterius faciat. Per translationem riuales dicuntur, qui communem habent amicam. Iuuenalis: Non unus tibi riualis ditabitur hæres. rogatio , rogationis, pro eo quod est lex, propterea sic appellata, quòd cum promulgatur, populus rogatur, uelit ne, & iubeat eam legem sanciri. Festus: Rogatio, inquit, est cum populus consulitur de uno pluribus'ue hominibus, quod non ad omnes pertineat, & de una pluribus'ue rebus de quibus omnibus sanciatur. Nam quod in omnes homines res́ populus sciuit, lex appellatur. rvbrica , genus est terræ rubræ, quæ ad picturā solet accommodari. habet́ accentum in penultima. Horatius Sermonum libro secundo. Prælia rubrica picta aut carbone. Persius: Non secus ac si oculo rubricam dirigat uno. Quæ uero in iure ciuili & pontificio dicuntur rubricæ, tituli siue indices rubri, uel ex rubro, possunt rectius appellari. rvder , ruderis, siue rudus ruderis, est purgamentum domus, siue putei, siue cuiuscunque rei quæ ex sordibus purgari debeat. Columella in horto: Rudere tum pingui solido uel stercore aselli. Suetonius in Vespasiano: Ipse restitutionem Capitolij aggressus ruderibus purgandis manus primus admouit. Vlpianus titulo de damno infecto. l. prætor ait. Neque dominus uelit rudera egerere. & in eodem titulo sæpe. S Saccarivs , dicitur baiulus qui sacco defert transfert́ merces, aut aliquid aliud à loco in locum. Et saccaria negociatio est dicta quæ circa saccos uersatur. Apuleius primo de asino: Operculas quas adhuc uegetus saccariam faciens merebā . Vlpia. in quadam lege. Si quid, ait, ex sacco saccarij excidisset. Et est saccus idem ferè at ex eadem materia, qua sagum sagi. saccvs sacci, & sacculus sacculi, pro nummorũ loculis accipiuntur plerunque. Plinius libro secundo: Aurum & æs & argentum liquatur in sacculis. Marti. Excußi loculos́ & sacculum. Vlpianus libro 47. in titulo de furtis. l. uulgaris. Si quis, inquit, qui uiginti nummorũ saccum deposuisset, alium saccũ in quo scit triginta nummos esse acceperit. Et paulò post: Si quis, ait, surripuerit furto duos sacculos, unum decem, alterum uiginti nummorum. Idem in titulo de statu liberis. l. statu liberos. Decem, inquit, iussus erat dare, uiginti dedit, siue numerauit, siue in sacculis dedit. saccvlarivs dicitur, qui saccis, id est, loculis quibusdam præstigias quasdā exercet, ut aliud fiat, aliud uideatur fieri. Vlpianus in titulo de extraordinarijs criminibus. l. saccularij. Saccularij, inquit, qui uetitas in sacculis artes exercentes, partem subducunt, partem subtrahunt. Idem in titulo de effractoribus & expilatorib. l. j. saccularium pro fure qui in saccũ res furto ablatas inijcit, accipere uidetur. Simili, inquit, modo saccularij & diætarij, erunt puniendi. sacrvm , ut Macrobius libro Saturnaliûm primo, autoritate Trebatij definit, est omne illud quod deorum habetur, id́ probat multis Virgilij carminibus. Iustinianus libro secundo Institutionum: Sacræ, inquit, res sunt, quæ rite per pontifices deo dedicatæ sunt. Martia. quoque libro prmo digestorum, titulo de rerum diuisione. l. in tantum. Sacræ, inquit, res sunt hæ, quæ publicè consecratæ sunt, non priuatim. sagarivs , est uenditor sagorum, de quo Iuuena. dixit, An saga uendẽdi nubat caupone relicto. Est autem sagum textum ex lana caprina, aut hirca ex ouibus, idem ferè quod saccus. Vnde sagarius, a, um, ad saga pertinẽs . Vlpian. lib. 14. titu. de tributoria actione. l. procuratoris. Duas, inquit, negociationes, puta sagariā & lintheariā . sagmen , inis, herba notißima est, non tamen sub hoc nomine, sed sub alio quo appellatur gramen siue uerbena, Græcè agrostis, quæ uero Hispane dicitur uulgo uerbena, ea Latine est uerbenaperica, & Græce pistereon. Liuius primo ab urbe condita: Sagmina, inquit, te rex posco. rex ait, puram tollito. fecialis ex arce graminis herbam puram attulit. & sequitur: Verbena caput, pilos́ tangens. Idem quo scribit Plinius libro 22. Non aliunde, inquit, sagmina in remedijs publicis fuere, & in sacratis legationibus quàm uerbenæ, certe utro nomine idem significatur, hoc est gramen ex arce cum sua terra reuulsum. Martia. libro primo de rerum diui. l. sanctum est. Sunt, inquit, sagmina quædam herbæ, quas legati populo Romano ferre solebant, ne quis eos uiolaret: sicut legati Græcorum ferunt ea quæ uocantur ceratia, id est, siliquas. salgama , inquit Merula, appellantur quæcunque conditanea ad uictum nostrum ex sale in uasis adseruantur. Columella lib. 13. de re rustica. Locum & uasa idonea salgamis præparari iubẽt . Idem in horto: Tempore non alio uili quoque salgama merce. Condiebantur autem ex sale præter oleas asparagi, capparis, & tristes inulæ, ferulæ ́ minaces. In libro duodecimo codicis, titulus est de salgamo hospitibus non præstando. Ne quis, inquit, comitum, uel tribunorum salgami nomine, culcitram, lignum, oleum, à suis extorqueat hospitibus. Accursius à sale & gamos compositum esse dicit, quod culcitram interpretatur, quoniam, ut ait, propter nuptias culcitra est. Pulchra expositio, atque tali digna interpre te, qui putet culcitram ob eam tantum causam paratam, & qui nulla cogente neceßitate compositionem ex Latino & Græco faciat. Est igitur sensus legis, quòd cum parochi soliti sint præstare hospitibus salgamā , appellatione salgami non debent ab illis exigi culcitra, ligna, oleum. Atqui ligna & sal solita esse præberi, testatur Horatius in primo Sermonum, cum dicit: Et parochi qui præbent ligna salem́ . Sed à sale appellatum esse salgamum, non est dubium. Sed appellatione salgami siue salis quid intelligi debeat, Imperator expreßit. saliens , tis, dicitur fistulæ pars illa unde aqua salit, quæ Græce appellatur Crunos. Vitruuius libro octauo: Athenis, inquit, usque ad portum Pyreum ducti sunt salientes, è quibus bibit nemo. Frontinus de aquæductibus. Binos, inquit, salientes diuersarum aquarum accepere. Vlpia. lib. 19. dig. l. limes. Labra, inquit, salientes, fistulæ quoque quæ salientibus iunguntur. salictvm , locus est ubi salices consitæ sunt, pro eo quod esse debuit, salicetum, ea forma qua à quercu fit quercetum, à lauro lauretum. Aliquando etiam pro ipsis salicibus accipitur. Virgilius in Bucolicis: Hybleis apibus florem depasta salicti. Et in secundo Georgicorum: Glauca canentia fronde salicta. Iurisconsultus arborum furtim cæsarum. l. uitem. Arborum, inquit, appellatione uitem contineri plerique existimauerunt, hederæ quoque, arundines, & salictum. Pro loco uero salicum Columella libro primo: In prata & arua salicta́ & arundineta. Vlpia. tit. de fund. instru. l. quæsitũ . Arundineta, inquit, & salicta anteaquam cæsa sint. salignevs , a, um, quod est ex materia salicis arboris notæ. Cato de re rustic. Si lapis non erit, particis saligneis. Ouid. octauo Meta. Lecto non indignanda saligno. Vlpia. Arborum furtim cæsarum. l. uitem. Sed & si quis saligneas uirgas instituendi salicti causa defixerit. saltvarivs , inquit Valla, est custos saltus. Saltus uero dicitur ubi pascuntur armẽta , feræ ́ uersantur. Iurisconsultus tamen de legatis tertio. l. cum quæritur. pro agri custode accepit. Ne topiariũ , inquit, ornandi, saltuarium tuendi fundi magis quàm colendi causa paratum uideri. Item de fundo instr. l. instrumenta. Si uiridaria, inquit, sint, topiarij. Si fundus saltus pastiones́ habeat, greges pecorum, pastores, saltuarij. salvstiani horti, fuerunt Romæ, quorum Plinius libro septimo meminit. In conditorio, inquit, Salustianorum hortorũ adseruabant. Aphric. de leg. j. l. idem Iulianus. Si Salustianos, inquit, hortos, qui sunt Augusti. sapa , quod Græce tum hepsema, tum syreum dicitur, est cum mustum ad tertiam partem decoquitur. Plinius libro dicimoquarto : Syreum quod alij hepsema, nostri sapam appellant. Idem libro uigesimotertio. Vino cognata res sapa est musto decocto, donec tertia pars supersit. Marcel. Sapa, inquit, quod nunc mellaciũ dicimus, mustum ad mediam partem decoctum est. Vlpianus de fundo instruct. l. quæsitum. Vas, inquit, æneum in quo sapa decoqueretur, & defrutum fieret, & ea quæ ad bibendum lauandum́ familiam parātur , instrumẽti esse. Sapa, inquit Accursius quiddam quod fit ad potandum, dicta quasi parum saporis habens. sarcinatores , & Sarcinatrices, dicuntur autore Nonio, qui pannos, siue ex pānis uestes consuunt. Plautus in aulula. Petunt fullones, sarcinatores petunt. Lucillius: Sarcinatorẽ esse summum, suere centonẽ optime. Vlpianus libro 47. tit. de furtis. l. ita fullo. Ita uel sarcinator, qui polienda uel sarcienda uestimẽta accipit. In alia quoque lege. Et ancillarum, inquit, maxime si qua sarcinatrix erit. sarcophagvs , lapis est qui peculiariter hoc habet, ut carnem ex cadaueribus exedat, dictus à sarx sarcos, quod est caro, & phago comedo. Plinius libro 36. Sarcophagus lapis est, qui fißili uena scinditur, corpora defunctorum condita in eo absumuntur. Celsus libro quarto: Lapis qui carnem exedit, quem sarcophagon Græci uocant. Vnde & pro sepulchro quòd ex eo lapide fieri consueuit, plerunque ponitur, sed & pro sepulchro ex alia quauis materia. Iuuenalis: Sarcophago contentus erit. Modestinus de alimentis & cibarijs legatis. l. libertis. Ad sarcophagum, inquit, meum, memoriam quotannis celebrent. Marcellus tit. de religiosis. l. funeris. Si qua, inquit, uestiaria sunt. uel sarcophagi. sarcvlvs , li, uel sarculum, li, instrumentũ est quo sata sarriuntur, id est, herbis internascentibus purgantur. Iuuenalis: Ne marræ ac sarcula desint. Aliquando simpliciter pro instrumento fossorio accipitur, ut apud Horatium in primo carminum: Gaudentem patrio findere sarculo Agros. Vlpianus de fundo instruct. l. instrumẽta . Ligones, inquit, sarculi, falces putatoriæ, bidentes. Accursius multipliciter exponit. sardonyx , ychis, lapillus est unus ex ijs qui in precio habetur, referens colorem Sardij & Onychis, ex quibus uidetur compositum esse nomen. Onyx autem lapis est quẽ uulgus Corneolam appellat. De Sardonyche Plinius lib. 37. multa scribit. Vlpi. lib. 48. tit. de bon. dam. l. diuus. Si damnatus, inquit, in digito habuerit aut sardonycha, aut aliam gemmam magni precij. sarmatae , siue Sauromatæ, nam utro modo appellantur, populi sunt septentrionales, alteri in Asia, alteri in Europa. nam duplex est Sarmatia. Luca. in 3. Et iuncto Sarmata uelox Pannonio. & ibidem: Affinis Sarmata moscho. De auro & arg. leg. l. argumẽ . Sunt, inquit, nationes quædam quæ pellibus utũtur , ueluti Sarmatarũ . sativs , pro eligibilius at melius, aduerbium est comparandi ab eo quod est satis. Iuue. Hoc satius quàm si dicas sub iudice uidi Quod non uidisti. Vlpianus de fideicommis. liber. l. si debitor. Satius est eum qui agnouit legatum onerari. satricvm , urbs fuit antiquißima Italiæ, de qua Liuius lib. 28. Satrici matris matutæ de cœlo tactā ædem. Florus de bello latino: Satricum atque Corniculum quis credat? tunc prouinciæ fuerunt. Scæuola tit. de leg. 3. l. patronus. Fundum, inquit, Satricanum in regione Nisana. scaena , ut inquit Seruius, in illud Virg. 1. Aeneid. Tum syluis scæna coruscis Desuper. potest inumbratio interpretari: apud antiquos enim theatralis scæna parietem non habebat, sed de frondibus arborum umbracula quærebat, postea tabulata cœperunt componere in modum parietis. Vlpia. de ijs qui notantur infamia. l. quod prætor. Qui in scænam, inquit, prodierit, infamis est. Et subdit: Scæna autem est, ut Labeo definit, quæ ludorum faciendorum causa quolibet loco ubi quis consistat moueatur, spectaculum sui præbitura. Inde ludi scænici dicti, qui in scæna repræsentabantur. Sed definitio Labeonis de scæna uersatili intelligenda est, de qua Virg. in 3. Georg. Vel scæna ut uersis discedat frontibus. De scæna uersatili Plinius & Valerius. Inde dicti ludi scænici, qui in scæ na repræsentabantur, quorum fit mentio à Iurisconsultis frequenter. scaeva , dicitur qui manu sinistra perinde ac dextra utitur, nam scæuos græcè, sinister interpretatur. hinc Romanorum cognomina. Hinc Scæua miles ille Cæsarianus, qui bello ciuili fortiter dimicans, pro munitione cæsus est, & Scæuolarum nobilißima familia. Vlpia. de ædilitio edicto. l. qui clauum. Scæuam, inquit, non esse morbosum. scandvlarivs , est faber lignarius qui scandulas facit. Sunt autem scandulæ ex ligno assulatim desecto. Plinius libro 16. Scandulæ è robore aptißimæ. Vitruuius libro 2. Scandulis robusteis aut stramentis. Vegetius lib. 2. de re militari: Tempore hyemis de tegulis uel scandulis porticus tegitur. Inde scandulare, quod scandulis cō stat . Apuleius tertio Meta. Iam uecors animi tectũ scandulare conscendit. Scandulariorum meminit Iurisconsultus de iure immunitatis. l. quibusdam. scapha , nauigij genus est minusculum, ueluti monoxylon, hoc est ex uno solido́ ligno excauatũ , ad quod allusit Virg. in primo Georg. cum dixit, Cauat arbore lintres. Et est ferè quæ deputata est maioris nauis mini sterio, & quæ pro tempore nunc ex naui deducitur, nunc in nauem subducitur. Dicta est autem scapha à scapro, quod est cauo siue fodio. Labeo titulo de fundo instru. l. si nauem. Scapha, inquit, nauis, nō est instrumentum nauis. scaphivm , uas est in quod uentris sordes excipiuntur. Martialis: Qui mentora frangis In scaphium mœchæ Sardanapalæ tuæ. Iuuenalis: Et ride scaphium positis cum sumitur armis. Vlpia. in tit. de auro & arg. leg. l. Quintus Mutius. Argento autem legato non puto uentris causa habita scaphia contineri, quia argenti numero non habentur. Accursius scaphium genus cinguli esse dicit, & uentris causa exponit, quia corrigia est pro uentre sustentando, quasi non ex auro etiam scaphia fieri consueuerint, dicente Martial. Ventris onus misero, nec te pudet excipis auro. scortvm , est meretrix à uiris plurimum attrectata, & cuius nimio coitu genitalia ad corij duriciem obcalluerunt induruerunt́ . Festus Pomp. Scorta, inquit, meretrices, quia ut pelliculæ subigantur: omnia nan ex pellibus facta, scortea appellantur. Iulianus lib. 41. tit. pro emptore. l. si quis scorto, inquit, daturo pecuniam seruos emerit. scrvpvlvs , siue scrupulum, lapillus est in forma diminutionis à scrupo, quod est lapis asper. Aliquando tamen accipitur pro 24. parte unciæ, à Græcis id pondus gramma dicitur. Priscia. de ponderib. Semioboli duplum est obolus, quem pondere duplo Gramma uocant. scrupulum nostri dixere priores. Iustinianus libro 11. Codicis titulo de metallarijs. Octonos, inquit, scrupulos in baluca. hoc est tertiam unciæ partem: quoniam, ut diximus, uncia quatuor & uiginti scrupulos continet. scrvpvlosvs , a, um, accipitur pro scrupulis hoc est asperis lapillis plenus. Vnde res difficiles scrupulosæ dicuntur, & scrupulositas, illa difficultas, at examinis scrupulosa subtilitas. Vlpi. lib. 28. tit. de iniusto testamento. l. posthumus. Licet iuris scrupulositate nimia́ subtilitate testamentum ruptum uideatur. sebastani , siue Sebastiani, populi sunt Sebastæ urbis incolæ, quo nomine duas urbes legimus, alteram Cappadociæ, & alteram Samariæ in Palæstina Iudæa, quæ in honorem Augusti Cæsaris, qui græcè sebastos, Sebasta est cognominata. De utra tamen illarum in tit. de ann. leg. l. liberto. Iuriscōsultus intellexerit, nō liquet, ne multũ refert, cum dicit patriæ suæ ciuitati Sebastianorũ . secvndvm præpositio, multas habet significationes, inter quas & illam, quòd aliquando accipitur pro eo quod est pro. Gell. Sin uero secundum te iudicatum erit, id est, pro te, id est, ut uulgò loquuntur, in fauorem tuum. Idem lib. 13. Illi unde petitur crederet, & secundum eum iudicaretur. Aliquādo ponitur pro iuxta. Luca. in 8. Secundum Aemathiam lis tanta datur. & Virg. 3. Geor. Et plena secundum flumina. Vlpi. tit. de præscriptis uerbis. l. duo. Duo, inquit, secundum Tiberim cum ambularent. Papinianus lib. 43. tit. de uia publica. l. ædiles. Eas, inquit, quæ secundum ciuitatem sunt uias. sedvlarivm pro lectica siue sella, uidetur accipere Iurisconsultus in titulo de supellectili legata. l. instrumenti. cum dicit Rhedæ & sedularia: nam sellam à sede dici d, mutata in l, omnes grammatici testantur, sellam autem accipi manifestum est. lege utroque. selinis , nomen est duarum ciuitatũ , altera nan est Ciliciæ, de qua Lucan. lib. 8. Quo portu mittit́ rates recipit́ Selinis. Altera Siciliæ de qua Virg. 3. Geor. Palmosa Selinis. de hac Iuriscon. in tit. de censib. In Sicilia, inquit, Selinis & Traianopolis. sella pro lectica siue pro parte lecticæ in qua sedet qui lectica uehitur, nam Iuuena. de eadem re sellam & lecticam dixit: Centum, inquit, quadrantes lectica petit. & paulò post: Ostendens uacuā , & nudam pro coniuge sellam. Paulus de seruitutibus rusticorum prædi. l. qui sella. utrun coniunxit. Qui sella, inquit, aut lectica uehitur, ire, non agere dicitur. quod quàm inepte ab Accursio exponatur, in uerbo lectica diximus. semis semißis, pro solidi, hoc est aßis dimidio: ut si quis ex semisse relictus sit hæres, intelligendum est dimidium hæreditatis illi debere cedere. Labeo ti. de uulgari substitutione. l. si pater. Vt unus, inquit, semis apud te maneat. & ibidem. l. & si. Per bonorum posseßionem semis ei sit ablatus. semisses usuræ, quæ dicātur , & quæ trientariæ, primus omniũ ostendit Hermolaus Barbarus, uir omniũ meo iudicio nostri seculi eruditißimus: is enim in secunda æditione castigationum Plinianarum libr. 14. in illud, usura multiplicata semißibus: ex autoritate Columellæ, at ipsa ratione & æquitate quæ omni autoritate præ stantior est, manifeste demonstrat, usuras semisses eas esse, quæ ex centenis nũmis redduntur quotannis, habita ra tione non ad centum, sed ad duodecim uncias, quæ assem constituunt. Trientarias uero usuras quæ ex centenis reddunt quaternos nũmos . Quadrantarias quæ ternos. De semißibus usuris dixit Plinius. Vsura multiplicata semissibus, quæ ciuilis ac modica est. Quod si ex tantũ quotannis quinquaginta redderentur, esset profectò inciuilis & iniqua: tanto mitiores quæ trientes & quadrātes appellantur. De trientaria usura Capitolinus in Alexādro scripsit, exercuisse illũ trientariũ fœnus ut æquißimum & leuißimum ad usum reipublicæ. de hac quo scribit Paulus, in titu. ad legem falcidiam. l. si hæres. Si reipublicæ, inquit, in annos singulos legatum sit, cum de lege falcidia quæratur, Marcellus putat tātum uideri legatum, quantũ sufficiat sorti ad usuras trientes eius summæ quæ legata est colligendas. Est sensus legis. si reipub. legati essent in annos singulos quater mille nũmi ex centum millibus nũmorũ , quibus æstimatur hæreditas, quaterni milleni colligerẽtur quotannis usuræ trientis nomine. Quod si ut isti legum interpretes putant, usura triens esset non quatuor de centum, sed triginta tria, sequeretur hoc incommodum, quòd si hæreditas centum millium nummorum foret, & ex ea in annos singulos uiginti quinque legarentur, quis tam stupidus, tam́ nullo sensu talem hæ reditatem adire uellet, quæ quarto demum anno sit absumenda, & obligatio nihilominus legati tota maneat? Hoc legum interpretes non considerantes omnia miscent atque perturbant, neque tamen enatant, aut aliquid certi enunciant. Accursius in primis, qui exemplo quod ponit exponendo legem, omnino fatetur se ignorare quid sit usura triens. Sic etiam intelligendum est, quod Scæ uola lib. 22. titu. de usuris. l. qui semisses. scribit: Qui semisses, inquit, usuras promisit per annos singulos & minores præstitit, hæres creditoris semißes, petit &c. Sed ut liquidò ante oculos ponamus, quid per usuras semisses intelligendum sit, libuit ad uerbum transferre quod scribit Columel. libr. 4. de re rustica. Vinitor, inquit, licet sit emptus sex uel potius octo millibus sestertijs, tum ipsum solum octo iugerum totidem millibus nummorum partum, uineas́ cum sua dote, id est, cum pedamentis & uiminibus binis millibus in singula iugera positas duco. Fit tum in assem consummatum precium sestertiorum 29. millium. Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria millia & quadringenti octoginta nummi biennij temporis, quo uelut infantia uinearum cessat à fructu. fit in assem summa sortis & usurarum triginta duorum millium quadringentorum octoginta nummûm. Quod quasi nomen si ut fœnerator cum debitore, ita rusticus cum uineis fecerit, eius summæ ut in perpetuum prædictam usuram semißiũ dominus constituat, percipere debet in annos singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos. Ex his Columellæ uerbis euidentißime colligitur ex usuris semißibus non quinquagenos de centenis, sed senos duntaxat in annum redire creditoribus, sicuti quaternos ex trientibus, & ternos ex quadrantibus. septa , oppidum est Aphricæ Mauritaniæ, ex aduerso Mellariæ positum, quæ nunc Tarifa, illud Cepta uulgò dicitur. In codice ti. de officio prætoris Aphricæ. l. in nomine domini. Iubemus, inquit, in traiectu qui est circa Hispaniam, qui Septa dicitur. septvm , quod est à sepiendo dictum, complura significat: nam septa dicuntur quæ sunt munita siue lapidibus siue formaceis parietibus, hoc est terra pauita, siue ex lignis, siue etiam ex uepribus & spinis. Hinc dicta Romæ septa in campo Martio. Hinc septa à Iurisconsulto appellantur quæ sunt opposita ad fossas inciles, ne aqua fluminis euagetur. Vlp. libr. 40. titu. de riuis. l. j. Septa sunt, inquit, quæ ad incile opponuntur aquæ deriuandæ compellendæ'ue ex flumine causa, siue lignea siue lapidea sint. seria , uas est fictile uino ailjs'ue rebus adseruandis aptũ . Persius: O si sub rastris crepet argenti mihi seria dextro Hercule. Inde per diminutionẽ idẽ autor deduxit seriolā . Vlp. in ti. de uerb. sig. l. Vinaria dolia, inquit, & serias tādiu in ea causa esse, quādiu uinũ cōtinerent . sericvm , quẽadmodũ diximus in uerbo bombycinus, lanæ genus est, quod apud Seras Indos ex arboribus depectitur, non illud quod uulgo creditur. Hora. in Epodo: Inter sericos iacere puluillos amant. Vlp. ti. de auro & argento leg. l. uestis. Vestimentorum, inquit, sunt omnia lanea, linea, uel serica, uel bombycina. sescvncia , est uncia cum dimidia. Plin. in calce libri 36. Fastigium, inquit, seruari in pedes denos sescunciam́ . Inde sescunciale quod sescunciā cōtinet . Pli. li. 13. Craßitudine, inquit, sescunciali. Vlp. in ti. de legatis præ stādis . l. filium. Vt partis, inquit, dimidiæ quartam. id est, dimidium totius aßis sescunciam retineat. quarta nan pars tres uncias continet. igitur dimidium quartæ sescuncia est, id est, uncia & semis. sestertivs nummus duos asses cũ semisse ualebat: unde dictus sestertius quasi semisse dempto de tribus. Aßis autem non semper in eodem ualore perstitit: nam as Seruio Tullo rege Romanorum pondere duodecim unciarum percussus est, primum sub nota pecudis, quod unus as pecude permutabatur. unde & pecunia dicta. Postea uero primo bello Punico sextātario pondere percussus est as: deinde secundo bello Punico unciales asses facti, at deinceps paulatim principes imperatores́ aßium pondus ualorem́ imminuere, in tantũ ut Saluatoris nostri ætate asses uix semunciales essent. Vnde Matthæi cap. x.. Non'ne, inquit, duo passeres asse ueneunt? quod & Marcus alijs uerbis idem significantibus dicit: Non'ne quin passeres ueneunt dipondio? quod uidelicet dipondius duos ualebat asses. Si igitur de sestertij ualore quispiam quæreret, non possemus simpliciter respondere, cum aßis ualor uarijs temporibus sit uariatus: semper tamen ualuit duos asses cum semisse. Accursius in codice Iustiniano, tit. de donationibus. l. uerba superflua. ingenue fatetur se nescire quid sit sestertium. sycomorvs , ficus est Aegypti peculiaris. Latinè interpretatur ficus fatua, habet enim ficos nostris non absimiles, insulsas tamen. Eius arboris meminit Iurisconsultus titulo de extraordinarijs crimi. l. saccularij. Si quis, inquit, arborem sycomorum exciderit: nam & hæc res uindicatur extra ordinẽ non leui pœna, idcirco quod hæ arbores colligant aggeres Niloticos. sigillvm , est parua statua, quoniam signum pro statua plerun accipitur. Ouidius in primo de arte: Siue erit ornatus non ut fuit ante sigillis. Aphricanus de legatis primo. l. cætera. Vel singula sigilla adæquata legari posse. Item Vlpianus titulo de fundo instructo. l. quæsitũ . Sigilla, inquit, & statuæ affixæ nō continẽtur . Accursius annulos nescio quos ferreos interpretatur. signator , ut autor est Pedianus, erat qui testamento aut alijs instrumentis & contractibus nomen suũ subscribebat. Sallustius in Catilina: Ex illis testes signatores́ falsos commodare. Iuuenalis: Signator falso qui se lautum at beatum. Vlpianus titu. quemadmodum testamenta aperiātur . l. cum ab initio. Cogat, inquit, signatores conuenire, & signa sua recognoscere. signinvs , a, um, à Signia urbe Campaniæ. Vnde pira signina Iuuenali, & uina signina Martiali, & structura siue opus signinum, quod ut scribit Plinius libro 35. conficitur fractis testis contusis calce addita. Columella libro primo, uelut signinum opus pilis condensatur. operis quoque signini intrita quomodo fiat, Vitruuius libro octauo exponit. Vlpianus in titulo de riuis. l. prima. Si quis, inquit, terrenum riuum signinum facere uelit. ubi pro signino signatum mendose legitur in codicibus antiquioribus. Qui uero non intelligebant quid signinum aut signatum esset, in ciliceum commutarunt. in archetypis tamen Pandectis Florentinorum signinum habetur. siliginarivs , est custos siliginis, id est, horrei in quo siligo adseruatur. Est autem siligo frumenti quoddam genus candidißimi. aliquando siligo pro farina purgatißima atque ipsis tritici delitijs accipitur. Plinius libro 18. Siliginem dixerim proprie tritici delitias. Celsus libro secundo: Ex tritico, inquit, firmißima siligo. Vlpia. in titulo de furtis. l. si quis uxori. Si siliginario, inquit, quis dixerit, ut qui nomine eius siliginem petisset. Item Iulianus titulo de negotijs gestis. l. ex facto. synthesis , inter alias significationes designat etiam genus quoddam uestis duplicis, quæ sit alio nomine Abolla. Martia. Synthesibus dum gaudet eques dominus́ senatus. Idem alibi: Sic micat innumeris arcula synthesibus. Scæuola titu. de auro & argento legato. l. titio. Ex synthesi, inquit, tunicas duas & palliola. si qvis , generis tantum est masculini, quia fœmininũ propriam habet terminationem. ea est: si qua. Iurisconsultus tamen de uerborum significatione. l. uerbum si quis. Si quis, inquit, tam masculos quàm fœminas complectitur. sisto , sistis, uerbum est aliquando absolutum, pro eo quod est sto stas, ut apud Virgilium primo Georgicorum, Sistunt amnes, terræ ́ dehiscunt. aliquando actiuum, significat́ statuo statuis. Idem quarto Aeneid. Et sistere flumina uidi. & illud ex euangelio: Vt sisterẽt eum domino. in hac significatione accipitur apud Iurisconsultos iudicio sisti, & iudicatum solui. sisti pro statui & repræsentari ponitur. sitvla , urna est aquæ ex puteo hauriẽdæ accommodata. Plautus in amphytrione: Si situlam iam cepero, illi puteo animam omnẽ traxero. Hiero. quo Esaiæ 40. Ecce gentes quasi stilla situlæ reputatæ sunt. in tit. locati. in. l. qui fundum. Rota quo per quam aqua traheretur, nihilo minus ædificij est quàm situla. sitvs , us, pro squallore siue incultura cuiusque rei, dictus à desinendo, quia ea quæ deseruntur ex negligentia redduntur inculta. Virgilius primo Georgicorũ : Et segnem patiere situ durescere campũ . Idem in sexto Aeneidos: Per loca senta situ. quod Seruius pro lanugine & squallore exponit, quæ fit in locis sole carentibus. Vlpia. libro 37. de bonorum posseß. sec. tab. l. j. Vetustate, inquit, uel situ putrefactum. smyrna à Græcis appellatur, quam nos myrrhā odoratam dicimus. Lucretius lib. secundo: Cōtentus odor Smyrnæ mellis́ sapores. apud Galenum quoque interpres semper smyrnam uerbum Græcum pro myrrha reliquit. Apud Martianum titu. de publican. l. interdum. sinura pro smyrna mendose legitur. sodales , dicuntur qui sunt conuiuiorum participes. fuit & Romæ collegium sodalium, de quo Cicero in Catone maiore: Primum, inquit, semper habui sodales: sodalitates autem me Quæstore constitutæ sunt sacris Idæis Magnæ matris acceptis, epulabar igitur cum sodalibus omnino modice. huiusmodi autem sodalitates à Græcis phratria dicuntur, de quibus Aristoteles in Politicis. Erant́ plerun inhonestæ. Gellius libro 19. Adolescentem, inquit, Taurus à sodalibus conuictu́ hominum scænicorum abducere uolens. Caius libro 48. de collegijs illicitis. Sodales, inquit, sunt, qui eiusdem collegij sunt, quam & Græci phratriam uocant, & hæc uide tur ex Solonis lege translata esse. nam illicita est eadem. solidvs , a, um, dicitur quod integrum est, ne habet inane quicquam, aut parte aliqua fraudatum non est. Hora. primo Carm. Aut partẽ solido demere de die. Vlpianus de fideicō ß . liber. l. ergo. De solido, inquit, sic accipere debemus de sorte & de usuris. sphaeristerivm , locus est ubi pila luditur: nam sphæra pila interpretatur, & sphæristes qui pila ludit. Sueto. in Vespasiano: Fauces, inquit, cætera́ membra sibimet ad numerũ in sphæristerio defricaret. Plin. in episto. Apodyterio superpositum est sphæristerium. Lampridius in Seuero scribit eum dedisse operam sphæ risterio. Vlpia. lib. 17. in titu. mandati. l. si quis mihi. Hypocausta, sphæristerion, & quædā ipsius ualetudini apta sua impensa faceret. Accur. uelut œstro quodā percussus diuinat sphæristerion esse locum amœnum herbis. spica nardi, quæ spica quo cilissa uocatur, Græ cè dicitur stachys nardi, de qua inter cætera Iurisconsultus meminit in titulo de publicanis. l. interdum. Nardi stachis, inquit, id est, spica nardi. spvrco spurcas, præter eam significationem quā habet in promptu, significat etiam uinum aqua diluere: quoniam ut ait Festus Pompeius, spurcum uinum dicebatur, quod erat aqua mixtũ . Vlpianus ad legẽ Aquiliam l. si seruus. Qui uinum, inquit, spurcauit, uel acetũ fecit. Sed & aquæ dicũtur spurcari, cũ corrũpuntur aliqua re quæ illas uitiet iniecta. Paulus de extraordinarijs criminibus. l. j. Si aquas, inquit, spurcauerit. spvrivs dictus est, qui Græcè dicitur nothus. sic appellatus, uel quasi sine patre, uel ab eo quod est Græcè sporon, quod significat pudenda. nam sporos est semen. In primo Institutionum libro, in titulo de nuptijs, mendum est manifestũ , spadon, pro eo quod esse debuit sporon. Solent, inquit, filij spurij appellari à Græca uoce spadon. tu lege sporon. stabvlarivs , is dicitur qui mercede in tabernam meritoriam uiatores excipit, qui caupones quoque dicuntur. Apuleius in primo de asino. Precio mansionis stabulario persoluto uiam capeßimus. Idem in eodem, stabulum pro ipso loco diuersorij: Ianitor, inquit, ponè stabuli ostium humi cubitās . Vlpianus titulo de iniurijs, Ad meritoria, inquit, uel stabula non pertinebit. Vlpia. lib. tertio, tit. de ijs qui notantur infamia. l. Athletas, puta, inquit, si caupo fuit uel stabularius. statio , onis, aliquando accipitur pro uigilia, ut apud Ouidium primo Metamorphos. At omnes in statione manebant. Modestinus titulo de re militari. l. desertorem. Qui stationis, inquit, munus reliquit. Hinc milites stationarij dicti qui sunt uigilijs deputati. Vlpianus titulo de officio præfecti urbis. l. omnia omnino. Milites, inquit, stationarios habere ad tuendam popularium quietem. Aliquādo statio accipitur pro portu in quem se recipiunt naues, aut ex tempestate, aut negociandi gratia. Virgilius tertio Aeneidos: Nunc tantum sinus & statio male fida carinis. Idem in quarto Georg. Deprensis olim statio tutißima nautis. Vlpia. titu. de fluminibus. l. ait prætor. Stationem, inquit, dicimus à stando, is igitur locus demonstratur ubi naues stare possunt. stellionatvs crimen, latißime patet, de quo apud Iurisconsultos titulus est, at ut semel dicam circa quod genus criminis lex stellionatus uersetur. Vlpianus breui ostendit, dicens quòd ubicunque crimen nomine caret, illic stellionatum obijcimus. dictus est stellionatus à stellione animali uenefico, atque hominum generi inuidente, quippe qui cum intelligat exuuias multis morbis esse remedio, cum primum illas deponit, illico deuorat. Plinius lib. 30. de stellione: Nullum, inquit, animal fraudulentius inuidere homini tradunt. inde stellionum nomen in maledictũ translatum, à Græcis dicitur Ascalabotes: Aristoteli Colotes. uulgo persuasum est esse Tarantulam bestiolam in Apulia notam. stypteria Græcè, Latinè interpretatur alumen, quo uerbo utitur sæpe Galenus, uel potius Galeni interpres: dicta́ est stypteria à stypto, quod est astringo, quoniam alumen uim habet astringendi. Vlpianus titulo de rebus eorũ qui sub tutela. l. sed si. Si lapidicinas, inquit, uel quæ alia metalla pupillus habuerit stypteriæ uel cuiuslibet alterius materiæ. stipvlor stipularis, uerbum frequens est apud Iurisperitos, significat́ promittenti assentire: & ferè ad aliquid sunt promitto, & spondeo, ei quod est stipulor. ut si dixero, promitto tibi centum aureos, tu respondebis, stipulor à te centum aureos. Hinc nascitur contractus stipulationũ sponsionum́ . Seruius Sulpitius in libro quem scripsit de dotibus, citatur́ à Gellio libro quarto Noctium Atticarum: Qui uxorem, inquit, ducturus erat, ab eo unde ducenda erat, stipulabatur eam in matrimonium ductum ire, qui daturus erat, item spondebat ducturum: tum quæ promissa erat, sponsa appellabatur: qui spoponderat ducturũ , sponsus. Columel. lib. 11. Fœnoris, inquit, tui Siluine quod stipulanti spoponderam tibi. Dictum́ est stipulari, ut ait Varro de lingua Latina, à stipe, hoc est, pecunia, quoniam qui pecuniam obligat, stipulari dicitur. hinc stipulatus, us. Papin. in titulo soluto matrim. l. post dotem. Non erit impediendus pater, quo minus ex stipulatu agat. stola , uestis erat ad talos demissa, matronarum insigne. Ouidius secundo de tristibus: Quas stola contingit, & stola sumpta decet. Vlpianus de auro & argento legato. l. uestis. Muliebria, inquit, sunt, ueluti stolæ, pallia, tunicæ. stragvlvs , a, um, est quod sterni solet aut lecto, aut strato, aut equo, aut iumẽto , ut melius iaceas siue sedeas. Hinc uestis stragula, ephippiũ stragulũ , & stragulum substantiue. Varro de lingua Latina: Quicquid lecto sternebant, à sternendo stragulum, appellabant. Apuleius libro quarto de asino: Vestem stragulam subiectam iactare consuerat. Plinius libro septimo: Frenos & stragula equorum peletronium inuenisse ferunt. Vlpianus titulo de uerborum significatione. l. instratum. Instratum, inquit, omne uestimẽtum contineri quod inijciatur, Labeo ait, neque enim dubium est, quin stragula uestis sit omne pallium. In uictu ergo uestem accipiemus non stragulam, instratum omnem stragulam uestem. stramenta , dicuntur calami frumentacei spicis demißis, dicta à stando, siue à sternendo. Varro primo de re rustica: Cum comprehendit, inquit, fascem spicarũ desecat, & stramenta stantia in segete relinquit. & paulò post: Alij stramentum à stando dictum putant, quasi stamen, alij à stratu, quod substernatur pecori. Calami igitur qui lecto insternuntur stramenta appellantur. Vlpianus lib. 19. titulo de actionibus empti. l. fundi. Fundo, inquit, uendito uel legato sterquilinium & stramenta emptoris & legatarij sunt. strobylvs , dicitur tum arbor ferens nuces pineas, tum ipsæ nuces pineæ. Plinius lib. 16. de pini generibus: Easdem, inquit, arbores esse per oram Italiæ, quas strobylos uocant. Galen. lib. 2. alimentorum. cap. de pineis nucleis. Vocant, inquit, ipsos qui nunc Græci, non conoa, sed strobylos. Idẽ in 7. decameridon: Quos omnes, inquit, Græci nominant strobylos, antiquitus ab Atticis dicebantur coni. Vlpi. titu. de legatis tertio. l. ligni appellatione. De pinu, inquit, integri strobyli. Idem titulo de uerborum signific. l. carbonum. superiora uerba repetit. svbdisivnctiva coniunctio à grammaticis sic definitur, quæ uoce disiunctiua utrun adesse significat uel simul, uel discrete. ut Alexander, siue Paris: nam qui prius uocabatur Alexander Priami filius, postea cognominatus est Paris, dormit uel disputat, nam potest neutrũ facere. Sed de particula subdisiunctiua, quanquàm ad grammaticum pertineat disserere, copiosißime disputauit Proculus Iurisconsultus in titulo de uerborum significatione. l. hæc uerba &c. svbgrvndae , sunt tegulæ propendentes extra tectum domus ad parietum defensionẽ , ne imbribus cor rumpantur. Varro lib. 3. de re rust. Aues subtus subgrundas, inquit, ab initio uillatico usas tecto. Vitru. li. 10. Pinnas, inquit, ex tabulis & superne subgrundas proclinatas. Iabolenus de uerb. signi. l. malum nauis. Inter proiectum, inquit, & immissum hoc interesse Labeo ait, quod proiectũ esset id quod ita proueheretur, ut nusquàm requiesceret, qualia meniana & subgrundaria essent. id est, tecti partes impendentes ad parietum munitionem. Plinius tamen subgrundas accipit pro tegulis inferioribus: nam in tectorum structura duo sunt ordines tegularum, alter supernarum, alter infernarum. Scribens nan libro 25. de duobus Sedi generibus, hoc est, maiori & minori: dicit minorem appellari hypostegon. & subdit causam cur sic appelletur, quoniā in subgrundis ferè nascitur, hoc est in tegulis inferioribus: id qd' uulgo uidemus in tectis nasci. svbsellivm , est sella inferior. Varro de lingua Latina: À sedendo, inquit, sella & selliquastrum, deinde ab his subsellium ut suscipere quod non planè sapit, sic subsellium dictum quod nō planè erat sella. Iuuenalis: Sed cum fregit subsellia uersu. Florentinus de supellectili legat. l. supellectili. Trapezophora, delphica, subsellia. Item de acquirendo rerum dominio. l. ideo. svbsisto , pro eo quod est hæreo siue dubito: nam qui incedens subsistit, uidetur de aliqua re deliberare quid agat, ut de Aenea Virg. 1. Aeneid. dixit: Substitit hic, arcum́ manu celeres́ sagittas Corripuit. Callistratus lib. 50. titu. de iure immunitatis. l. semper. Subsisti, inquit, potest an prohibendi sint à præside. Item Vlp. lib. 3. titulo de procuratoribus. l. seruum. Quantum, inquit, ad filiumfamiliâs uerum est, in seruo uero subsistimus. Hic serie uerborum coactus Accursius, non potuit nisi uerè interpretari, exponens pro eo quod est dubito. svbstrvere , est ædificium à fundamentis deficiens fulcire. Hinc substructio dicta parietis fultura. Vitruuius lib. 1. Non solum in muro, sed etiam in substructionibus. Columella lib. 1. Pro fultura, inquit, & substructione fungetur. Vlpia. lib. 43. titu. de riuis. l. j. Verbo, inquit, reficiendi, tegere, substruere, sarcire continentur. svccinvm , gemma est ex gummi arboris glessariæ congelata, quam diximus à Græcis appellari electrũ . Iuue. In cuius manibus ceu pinguia succina tritas Cernis ephemeridas. Mart. Inclusit tenuem succina gẽma feram. Plin. de succino de́ medicamentis ex eo multa lib. 37. svggillo , as, pro eo quod est contundo, is. Vnde suggillata dicuntur membra quæ sunt contusa, unde liuores suboriuntur. Plin. lib. 30. Liuentia, inquit, & suggillata pulmones arietum sanant. Idem libro 20. Suggillata & alios liuores legat. Suggillatum, ut inquit Festus, dicitur ex Græco, quod ea pars quæ sub oculis est, ab eis dicitur hipopion. Sed aliquando reperitur suggillo pro eo quod est derideo, propterea quod qui ex contusione liuores contraxerunt, derideri solent. Vlpianus lib. 47. titu. de iniurijs. l. item apud Labeonẽ . Si quis, inquit, non ad suggillationem domini iniuriam seruo fecit. svpellectilis appellatione, quæ res contineatur, ex titulo qui est libro 32. digest. de supellectili legata facile possumus intelligere. Quanquam enim supellex uideatur dici de stragulo tantum, siue lodice, ab eo quod super lectum imponatur, etiā ad alia domus utensilia eius significatio se extendit, imò & ad alias res quæ sunt aut possunt alicui ornamento esse. Persius: Tecum habita, & noris quàm sit tibi curta supellex. svperficies , in ædificijs dicitur domus quæ in alieno solo siue area ædificata est. Itaque fieri potest, ut eiusdem domus duo sint domini. Alter domus superficiariæ: alter soli. Vnde pulchre Seneca libro tredecimo epistolarum translatione sumpta ex modo loquendi Iurisconsultorum: Philosophia, inquit, nihil aliunde petit, totum opus à solo excitat. Mathematica, ut ita dicam, superficiaria est, in alieno ædificat, accipit prima quorum beneficio ad ulteriora peruenit. Paulus titulo de damno infecto. l. damni. Et qui in conducto solo, inquit, superficiem posuit. Item Iabolenus titu. de ususcapionibus. l. eum qui. Cum ædes, inquit, duabus rebus constent, solo & superficie. Iulianus quoque de legatis primo. l. si fundum. Appellatione, inquit, ædificij, aut superficiem significat, aut solum. Caius item titulo de superficiebus. Superficiarias, inquit, ædes appellamus, quæ in conducto solo constitutæ sunt. Dominus uero domus, superficiarius dicitur: ut in titulo de damno infecto. & sæpe aliàs. T Tantisper quod significat per tantum spatium, siue per tantum tempus, ut inquit Valla, semper ferè desiderat iungi huic particulæ dum, pro donec. Terentius in Heautontu. Ego te meum esse dici tantisper uolo, dum quod te dignũ est facias. & paulò post: Decreui tantisper me minus iniuriæ meo gnato facere, dum fiam miser. Liuius lib. j. Tantisper dum prisca illa tota mente repeto. Gellius lib. 6. loco dum, æquiualens posuit quoad: Tantisper, inquit, quoad fieret permutatio. Vlpianus titu. de tutelis. l. qui tutorem. Dum magis ætati quàm dementi tantisper sit consulendum. tectorivm , opus est quod calce aut gypso incrustatum est, & tectorium substantiue pro ipsa calce siue gypso quod superinducitur. Varro libro 3. de re rustica: Cum uillam, inquit, haberes opere tectorio spectandam. Gellius libro 12. Villas inexcultas & rudes nec tectorio quidem prælitas esse dicit. Per translationem quoque de fœmina cerusata dixit Iuuenalis: Tandem aperit uultum & tectoria prima reponit. Vlpianus titulo de damno infecto. l. ex damni. Ob tectoria, inquit, & picturas. Item Proculus titulo de seruitutibus prædiorum urbanorum. l. quidam. Si parietem demolitus sit uicinus, nō pluris quàm uulgaria tectoria æstimari debẽt . In alia tamen significatione uidetur accipere Paulus in titulo, uti poßidetis. l. si duo. Si uicinus, inquit, meus in pariete meo tectoria habeat & in pariete suo. telvm , largo quodam modo quicquid nocere potest appellatur. Nam & apud Virgilium at alios autores aliquando pro ense etiam accipitur. Iustinianus tamen libro 4. Institu. titulo de publicis iudicijs. Telum, inquit, ut Caius noster ex interpretatione legum duodecim tabularum scriptum reliquit, uulgò quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur. sed & omne significat quod manu cuiusque iacitur. dictum ab eo quod in longum mittitur, à Græca uoce figuratum, teloten enim à longe significat. quæ uerba Caij iterum ponuntur in titulo de uerborum significatione. lege, si calumnietur. temporaria res, dicitur quæ ita extruitur ut ad certum quoddam tempus duret, & nō in perpetuum. Plinius libro octauo: Temporario, inquit, euripo ostendit. Idem libro trigesimosexto: Theatri, inquit, temporarij, & uix uno mense futuri. Seneca libro nono epistolarum: Hæ sunt, inquit, amicitiæ quas temporarias populus appellat. Paulus titulo quibus ex causis. l. ad cognitionem. Exilio, inquit, temporario. Papinianus titulo de pœnis. l. seruus. Cum seruus per errorem in opus temporarium fuisset datus, expleto tempore domino seruum esse reddendum respondi. tepidarivm , locus erat in balneo tepidior, quemadmodum calidarium, calidior. Celsus lib. 1. Tunc, inquit, in calidarium transire, ubi tepidario paululum insudauit. Idem in eodem: Si est balneum ante omnia in tepidario residere. Vitruuius lib. 5. Sudationes, inquit, quæ sunt coniungendæ tepidario. Paulus in titulo de seruitutibus præd. urban. l. fistulam. Si talis, inquit, sit usus tepidarij, ut aßiduum humorem habeat, & id noceat uicino. tessera tum pro symbolo, hoc est belli signo accipitur. Virg. 7. Aeneid. It bello tessera signum. tum pro talis, ut uulgò accipiuntur, nam talus aliud est. Martialis: Hæc mihi bisseno numeratur tessera puncto. tum pro frumenti quadam mensura, de qua Seruius in illud Virg. 1. Georg. Numeros impreßit aceruis. tesseras interpretatur, quibus frumẽto numerus designatur. Iuuenalis: Sum mula ne pereat, qua uilis tessera uenit Frumenti. Sueto. in August. Ne plebs frumentationum causa frequentius à negotijs auocaretur, ter in annum quaternorum mensium tesseras dare destinauit. Hinc Persius per diminutionem fecit tesserula. Scabiosum, inquit, tesserula far possidet. Iustin. lib. 11. codicis, titu. de frumento Alexandrino. l. diurnos. Tesseræ, inquit, designentur. Paulus de legatis secundo. l. mortuo. Si Titio tessera frumentaria legata sit. Vlpianus lib. 5. de iudicijs. l. sed & si. Si libertis, inquit, suis tesseras frumentarias emi uoluerit. theriaca , non tyriaca, ut libri medicorum corruptè habent, antidotum est notißimum contra uenena. de cuius compositione duo extant Galeni opera, alterum ad Cæsarem, alterum ad Pamphilium, dicta theriaca, à ther, quod est fera, hoc est uipera. Plinius libro uicesimo nono. Fiunt, inquit, ex uipera pastilli qui theriaci uocantur à Græcis. Hieronymus in Iouinianum, libro secundo: Viperæ, inquit, carnes unde theriaca conficitur, quantis rebus aptæ sunt, norunt medici. De fundo instructo. l. quæsitum. Theriacam, inquit, & cætera medicamenta. non tyriacam. thymelicvs , interpretatur histrio. quoniam thymele, es, est pulpitum siue scæna. Apuleius pro magia. Si choragium, inquit, thymelicum, num argumentarere uti etiam me Gragidij syrmate histrionis? Augustinus, lib. 6. de ciuitate dei: Quæ sunt, inquit, illa sacra, quibus agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se admittit obscœnitas. Vitru. lib. 5. Ex eo, inquit, scænici & thymelici separatim nominantur. Vlpianus libro tertio, titulo de ijs qui notantur infamia. l. athletas. Neque thymelici, inquit, qui certaminibus sacris deseruiunt, ignominiosi habeantur. Item de consecra. dist. 5. cap. non oportet. Sed utrobi themelici corruptè legitur. thlasiae , siue thlibiæ, quod idem est, Latine dicti qui habent testiculos attritos, appellati sic à thlao, quod est frango, siue thlibo quod idem significat. Vlpia. titulo de uerborum significatione. l. spadonum. Thlibiæ, inquit, & thlasiæ, sed & si quod & aliud genus spadonum est. Item Paulus ad legem Corneliam de sicarijs. l. si quo . Ii, inquit, qui thlibias faciunt, ex constitutione diui Hadriani in ea sunt causa, qua ij qui castrant. Vtrobi mendosi sunt codices recentiores. Accursius tota errat uia, nunc dicens esse ferramentum castratorium, nunc uenas quæ inciduntur, nunc id quod uerißimum est, nescire se, quid thlasia aut thlibia sit, cum sit non castratus siue exectus, sed qui ut diximus, attritos habet testiculos, de quo dominus per Mosen scribit in Deuteronomio, capite uigesimo tertio: Non intrabit eunuchus attritis uel amputatis testiculis, & abscisso ueretro ecclesiam domini. tyberivs Cæsar, Liuij Drusi ex Liuia Drusilla filius, Augusti deinde priuignus. ab illo ea lege est adoptatus, ut ipse Germanicum Drusi Neronis fratris sui filium adoptaret. Ex Suetonio in uita Augusti, Tyberij, & Caij Cæsarum. Iustinia. lib. 1. ti. de adoptionib. Augustus, inquit, non antè Tyberium adoptauit, quàm is Germanicum adoptauerit, ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse. Accurs. Imperator, inquit, uolebat adoptare quẽdam nomine Germanicum, & Germanicus nolebat consentire. Vnde Augustus callide suasit cuidam nomine Tyberio, ut illum Germanicum adoptaret, quod fecit. Quis talia historiarum portenta fingeret, nisi Accursius, aut Accursij admiratores? De Tyberio uero tanquam de persona ignota & obscura dixit cuidam Tyberio cum successerit Augusto in imperio. Quòd si historias seculares nunquam legit, nunquam'ne audiuit illud ex Euange. Lucæ 3. Anno decimoquinto Tyberij cæsaris &c. tympanivm , margaritarum genus est, ex altera parte sphæricum, at ex altera planum. quasi in tympani effigiem formatum. Plin. lib. 9. ubi de margaritis & unionibus: Quibus, inquit, una tantum facies est & ab ea rotunditas, auersis planicies, tympania nominantur. De auro & argen. leg. l. pediculis. Cum quædam, inquit, ornamenta mamillarum ex cylindris triginta quatuor & tympanijs & margaritis detraxisset. tyrvs , colonia Syriæ Phœnices, insula quondam, sed ab Alexandro in continentem translata, unde Luca. in 3. Et Tyros instabilis, præciosa́ murice Sidon. Tyriorum coloniæ meminit iuriscons. in ti. de censib. toga prætexta, dicebatur apud Romanos, qua utebantur puerius in annum octauumdecimum. tũc enim sumebant togam uirilem, quæ & libera dicebatur. Seneca in epist. Tenes memoria cum prætexta posita sumpsisti uirilem togam. Pueri quo in ea ætate, prætextati appellabātur . Iuue. Et prætextatus adulter. Hinc Fest. Pompe. ait: Prætextatis nefas erat obscæno uerbo uti, ideo́ prætextatum appellabant sermonem, qui nihil obscœnitatis habebat. Vlp. de auro & arg. leg. l. uestis. Puerilia autem sunt, ueluti togæ, prætextæ, aliculæ, chlamydes, & pallia, quæ filijs nostris comparamus. Præterea uero appellata est, quoniam purpura uesti intertexebatur. tomentvm , est quicquid puluillo aut culcitræ infercitur, siue illud sit lana, siue pluma, siue stramẽtum , siue carices & iunci concisi, quod tomentum circense appellatur, id est uulgare, triuiale, & pauperibus commune, dictum à circo Romano, ubi huiusmodi tomenta uendebantur. Martial. Tomentum concisa palus circense uocatur. concisam appellat paludem, carices & iuncos, qui ad tomentum concidebantur, quod à temo, quod est incido, dicitur, non ut indocti putant, ab eo quod tum eat. Seneca de uita beata: Si super circense tomentũ per fascias ueteris linthei effluens incubabo. Sueto. in Tyberio: Druso, inquit, adeò alimenta subducta, ut cogeretur è culcitra tomentum mandere. Varro quo de ling. lat. Quod in culcitra tomentum aliud'ue quid calcabant, ab inculcando culcitra dicta. Vlp. de leg. 3. l. si cui lana. Lanæ, inquit, appellatione tomentum non continebitur. Expone tu, id est lana quæ culcitræ inculcata est, nam ea poterat in dubitationẽ uenire. Quod uero Accursius putat genus esse uestis, uel coopertorium de lana factum, quis non iure poßit ridere? Nam ut in eadem lege habetur, si lanæ appellatio eatenus extẽditur , quo ad telam peruenerit, hoc est ut idem Accursius interpretatur, ut solùm restet texere, nondum tamen est in tela posita. quomodo uestis siue coopertorium ex lana factum, debet lanæ appella tione contineri? Quid quod Paulus in eodem titulo expresse dicit: Lana legata uestem quæ ex ea facta sit deberi non placet. topiarivs , est operis topiarij artifex. Opus uero topiarium dicitur, quod in uiridarijs topiarij faciunt, exprimentes uarias figuras animalium aliarum́ rerum ex myrto, citro, buxo, hædera, alijs́ arbusculis, fruticibus, & herbis, quarum natura flexibilis est. Plinius li. 15. Satiuarum, inquit, myrtorũ genera topiarij faciunt. Idem libro 12. ficum Indicam ad opus topiarium dicit pertinere. Et libro 21. de chamædaphne. Topiaria, inquit, herba inopiam florũ aliquando supplet. Idem libro 22. acathon herbam appellat topiariam, quia topiario operi accommodari potest. Cicero ad Quintũ fratrem: Topiarium laudaui, ita omnia conuestiuit hædera. Atque ibidem: Vt deni illi palleati topiariam facere uideantur. Vlpianus tit. de fundo instruct. l. instrumenta. Si uiridaria, inquit, sunt topiaria, accedunt instrumento fundi. Et in eodem tit. l. quæsitum. Hostiarij, inquit, uel topiarij, & diætarij. Aphricanus tit. de legatis tertio. l. cum quærerentur. præ dijs legatis, & quæ eorum prædiorũ causa empta essent, ne topiarium, ne saltuarium legatum uideri ait: topiarium enim ornandi, saltuarium autem tuendi & custodiendi fundi, magis quàm colendi causa paratum uideri. Accursius cuiusmodi ornatus esset topiarij, nesciuit, cum dicit illius officium esse, purgare agrum spinis & uepribus, & facere fossas. Imò uero eiusmodi serui legato cederentur, cũ necessariò ager purgari debeat spinis, & fossæ at elices deducẽdæ sint, at ad culturā pertineāt . toral , mappa est quæ toro, id est mensæ imponitur. Varro de lingua latina: Toral, inquit, quod ante torum. Hora. 1. epist. Ne turpe toral, ne sordida mappa. Florentinus de supellectili lega. l. de tapetis. Sicut toralia, inquit, quæ stragulorum non sunt. In eodem titu. l. supellectili, ut diximus in uerbo mappa, oralia pro toralia legitur. traianopolis , ciuitas Siciliæ, à Traiano Cæ sare cognominata, ut ex uerbis iurisconsulti colligimus in titulo de censibus. In Sicilia, inquit, Selinis & Traianopolis. Sed cum Traianopolis nusquam in Sicilia legatur, at ediuerso Traianopolis oppidum sit Misiæ maioris, atque alterum eiusdem nominis in Piceno Italiæ, interpungenda sunt legis uerba, aut Selinis sit in Sicilia, & Traianopolis altera ex illis duabus. traiecticia pecunia, dicitur ut Modestinus lib. 22. tit. de nautico fœnore scribit, quæ trans mare uehitur. & ibidem sæpe. Aphricanus quoque in tit. de actionibus & obliga. l. traiecticiæ pecuniæ. Item codice de ueteri iure enucle. l. tanta. Dicta est autẽ traiecticia, à traijciendo, hoc est transmittendo. unde est frequenter apud historicos, traijcere mōtem , & traijcere mare, & traijcere flumen, & traijcere exercitum, traijcere merces, traijcere pecunias. Atque utrun simul traijcere exercitum, mare, flumen. Quare traiecticiæ pecuniæ nomine ueniet ea quæ permutatur, & transuehitur ultra montes & maria. trapetvm , siue trapetus, ut inquit Seruius in illud Vir. 2. Geor. Venit hyems, teritur sicyonia bacca trapetis. olearia mola est. Martial. Nec tarteßiacis cedat tua sylua trapetis. dictum à tero, is, ut Var. de ling. lati. tradit, uel, ut alij, à trepo quod est uerto, quia molæ oleariæ uertuntur: uel à trepo, quod est premo, ad priorẽ etymologiam allusit Vir. cum dixit, teritur sicyonia bacca trapetis. ad alteram, uel potius ad utran . Plin. libro 15. Mox, inquit, trapetis fractæ oliuæ premerentur. Vlpianus titulo locati & conducti. l. sed ades. Trapeta, inquit, instructa funibus. Accursius instrumentum tantum esse dicit, sed non cuiusmodi, aut ad quos usus. Quod uero in ti. de supellectili leg. l. de trapetis. bis scriptum est trapetum, expuncta r, litera, tapetum est legendum, quod nemo dubitat in genere stragulorum esse. trapezophorvm , theca erat in qua preciosiores mensæ deferebantur: nam trapeza interpretatur mensa, & phoreo uel phoresco, quod est fero. Florentinus de supellectili legata. l. supellectili. Trapezophora, inquit, delphica & subsellia. Cicero tamen ad Fabiũ Gellium pro statua siue signo quod ferebat mensam posuit. Trapezophoron, inquit, si te delectat, habebit. trierarchvs , interpretatur nauis princeps, nam trieris est nauis habens triplicem ordinem remorum, quæ triremis dicitur. Hierony. Ezechielis capite 30. Egredientur nuncij à facie mea in trieribus. Ad senatusconsultum Trebellianum. l. eius. Fiduciarium, inquit, reliquit hæredem trierarchum. Item de bono. posseß. l. j. Nauarchos, inquit, & trierarchos claßium. trietericvs , a, um, est illud quod tertio quo anno cōtingit , à tria quòd est tres, & etos annus. Vir. 4. Aeneid. Referunt trieterica Bacchi Orgia. Oui. 2. de remed. Ibat ut ædonio referẽs trieterica Baccho. Apuleius pro magia: Crotalum, inquit, ad trieterica Orgia. Modestinus lib. 50. dig. titu. de pollicitationi. l. septicia. Agonem, inquit, constituo trietericum. trini , æ, a, nomen est distributiuum, quale illud bini, & quini, & deni, significat́ cuilibet competere tria. Iungitur́ ut alia eiusmodi nomina nominibus pluraliter declinatis. Martialis: Transierint binæ forsan trinæ'ue calendæ. Sillius li. 15. Punicorum: Qui sua nunc trinis deducunt agmina castris. Martianus li. 50. de legatio. l. sciendum. Præcipitur, inquit, edicto Vespasiani omnibus ciuitatibus, ne plures quàm trinos legatos mittant. Accursius in erroribus pertinax est, nam qui binos exposuit pro quatuor, quinos pro decem, denos pro uiginti, hoc in loco trinos pro sex exponit, cum exponendum fuerit trinos, id est quælibet ciuitas tres. Sed quæro iam, non ab illo, sed ab illius amatoribus, an recte dictũ sit, quòd omnes ciuitates non amplius mittere debeant, quàm sex legatos? significaretur nan , quòd omnes ciuitates simul sumptæ non amplius essent missuræ quàm sex legatos, quod est perquàm ridiculum. triphvs , potest interpretari delicatus: nam tryphe, es, est delicium, & tryphao delicior. Vlpia. titulo de ædilitio edicto. l. idem Offilius. Balbus, inquit, & blesus & tryphus, is́ qui tardius loquitur. Vbi tryphum pro traulo hoc est bleso posuit, & qui quodammodo ex delicijs sic loquitur. Quintilianus libro primo: Illorum delicias reprehendi, qui, s, literam male proferunt. trochlea , instrumentũ est cum orbiculis ad eleuanda & deprimenda onera. Cato de re rusti. Trochleas Græcanicas binis funibus sparteis. Vitru. lib. 10. cap. 2. & 3. de trochleis multa, dicta à trecho, quod est curro. Vlpianus titulo locati. lege, sed addes. Tympanum, inquit, et trochleas quibus eleuatur prælum. trozimos , Græce, maturus siue comestibilis interpretatur. Vnde uua quæ esui adseruatur & quæ non est apta uino, trozimos à iurisconsulto appellatur in titu. de uerb. signi. l. qui fundum. Qui fundum, inquit, uendidit, pomum excepit, nuces, ficos & uuas duntaxat duracinas, & purpureas, & quæ eiusdem generis essent, quas non uini causa haberemus, quas Græci trozimus appellant, excepta uideri. trvlla , uas est quo è culina in lauatrinā aquam fundunt at ad alia eiusmodi ministeria comparatũ . Hora. 2. Ser. pro uase potorio uiliori posuit, dicens: Qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla. Iuuenal. Si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo. Pomponius de auro & arg. leg. l. & si. Veluti paropsidas, inquit, tabulas, trullas. Paulus de fundo instructo. l. tabernæ. Trullæ, inquit, quæ circa cœnam solent traijci. tvbvs , bi, siue sit fictilis, siue ex alia materia, est fistula per quam aqua deducitur, imò uero aquæductus ipse tubulis pyxidatis constat. Hispani aranoras appellant. Columella lib. 1. Aqua, inquit, sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur. Plinius li. 31. Aquam è fonte duci fictilibus tubis utilißimum est. Seneca lib. 14. epist. Suspensuras balneorum & im pressos parietibus tubos. Vlpia. tit. de cloacis. l. j. Cloacæ appellatione & tubus & fistulæ continentur. Et per diminutionem tubulus in eadem significatione. Plinius libro 33. pro cuniculo subterraneo posuit. Hi colores, inquit, in eisdem tubulis inueniuntur. Proculus in titulo de seruitutibus urbanorum prædiorum. l. quidam. Non licet, inquit, tubulos habere admotos ad parietem communem. Hic Accursius tribulos pro tubulis legit, interpretatur́ esse uasa lapidea, in superiori lege tubum putat esse foramen cloacæ. V Vadimonivm accipitur pro ea spōsione quæ datur in causa grauiori, puta criminali: dictum uadimonium à uadibus, hoc est sponsoribus, quos qui dederit in iudicio, uadere, id est decedere potest quocun libuerit. Autores sunt Acron & Porphyrion in illud Horat. in primo Ser. Ille datis uadibus qui rure extractus in urbem est. Iuuenal. Differt uadimonia prætor. Et Plinius in proœmio naturalis historiæ: Propter quod, inquit, uadimonium differri poßit. valesii , apud antiquiores dicebantur qui postea s litera (ut in pleris alijs) in r literam mutata, Valerij sunt appellati. Fuit autem Valeriorum familia Romæ dicta à Valesio uiro præclaro, nec minus locuplete, in gente Sabina, qui postea Manius Valerius Terentinus cognominatus est, à Terento loco quodam Diti patri sacro, Romæ in campo Martio, in quo aram illi dicatam ab antiquis primus omnium monstrauit Quintilianus libro primo: Vt Valesij, inquit, & Fusij, in Valerios, & Furios uenerunt, ita arbos ætatis fuit. Idem quoque Festus Pompeius scribit in dictione Aurelia familia. Pomponius in titulo de origine iuris. l. necessarium. autor est, Appium Claudium cæcum fuisse autorem, ut in illis nominibus s, litera in r, transiret. Appius, inquit, Claudius inuenit, ut pro Valesijs Valerij, & pro Furijs Fusij essent. Hinc est in libro Institutionum titulus de lege Fusia canina. pro eo quod est Furia canina. valetvdo , & ualetudinarius, & nunquam ualitudo & ualitudinarius legendum est in libro digesto. quoniam sic scriptum esse animaduertit Ludouicus Bonogninus in Pandectis Florentinis, atque apud antiquos hæc nomina sic proferebantur. varvs , uaricus, & uaricosus, quid significent, non est in promptu. Est autem uarus qui habet crura obtorta, pedes́ introrsus figens: quemadmodum ediuerso dicuntur uaciæ qui extrorsum crura habent, idem́ Vatinij, & Vacieni. Plinius: Hinc, inquit, cognomina inuenta, Planci, Pansæ, Scauri. sicut à cruribus Vari, Vaciæ, & Vacieni, & Vatinij. Horatius primo Sermonum: Hunc, inquit, Varum distortis cruribus. Et Persius per translationem: Vel cum fallit pede regula Varo. Inde uaricus, pro eo qui ex distorsione pedum inæqualiter ambulat. Ouidius in tertio de arte: Ingentes uarica fert́ gradus. Vlpianus titu. de ædilitio edicto. l. Offilius. Varus, inquit, & Varicus an sanus sit & opinor sanos esse. Accursius nomina esse dicit illorum qui non possunt recte pronunciare. Varicosus qui à tumentibus & intortis uaricibus dicitur, uitium est longe diuersum. Iuuenalis: Varicosus fiat aruspex. & Persius: Dixeris hæc inter uaricosos centuriones. Vlpianus in eodem titulo: Varicosus, inquit, sanus non est. Neque est qui ut insipiens modo huc, modo illuc uadit, quod Accursius somniat: sed, ut diximus, qui ex nimio labore uenas habet crurũ intortas & conglobatas, quas Hippocrates appellat cirsas, Aristoteles ixias. venaliciarivs , est seruorum mango. Quintilianus: Adolescentem, inquit, apud uenaliciarium repertum. Et iterum: Dedit libertus pecuniam uenaliciario. Iidem & uenalicij dicuntur. Cicero in oratore ad Brutum: Aphricanos, & Lælios multi uenaliciarij mercatores́ superarunt. Caius titulo de ædilitio edicto. l. iustißime. Venaliciarij, inquit, ita societatem coëunt, ut quicquid agunt &c. Vlpianus quoque: Quia uenaliciarij, inquit, sciunt decurri ad nouitiorum emptionem. Item Aphricanus de uerborum significatione. l. mercis appellatione. Mella mangones non mercatores, sed uenaliciarios appellari ait. veneficvs , non simpliciter est qui uenenum necandi alterius gratia porrigit, sed quia adhibitis incantationibus quibusdam utitur, qui & maleficus dicitur. Ouidius septimo Metamorphos. de Medea: Validos́ uenefica succos Mergit in ære cauo. Lucanus in septimo: Pollutas cantu diro́ uenefica succo. Hinc apud Iurisconsultos titulus est de ueneficis & sic arijs. Idem & uenenarius dicitur. Iulius Firmicus libro secundo: Si Mars Mercurium de diametro aut de quadrato respexerit, faciet uenenarios & maleficos. Callist. titulo de pœnis. l. capitalium. Venenarij, inquit, capite puniendi sunt. versicolor uestis, inquit Valla, non tam illa dicitur quæ colorem natiuum mutauit, puta in rubrum, pallidum, aut nigrum, quàm illa quæ uarium habet colorem. Gellius libro sexto: Tunica, inquit, longa muliebri indutus & uersicolori pallio. Cicero tertio de finibus: Plumæ, inquit, uersicolores columbis. Plinius lib. 35. Capita earum mitris uersicoloribus operuit. Vlpianus de legatis tertio. l. si cui lana. De uersicoloribus, inquit, uidendum est. Paulus de auro & argento legato. l. pediculis. Vestem, inquit, tam coloriam quàm uersicoloriam. vespilones , & uespæ, ut inquit Festus, dicuntur qui funerandis corporibus officium gerunt, non à minutis illis uolucribus, sed quia uespertino tempore eos efrunt , qui funebri pompa propter inopiam nequeunt. Suetonius in Domitiano: Cadauer, inquit, eius populari sandapila per uespilones exportatum. Apuleius libro Floridorum quarto: Vespilonum manibus extortum uelut ab inferis postliminio domum retulit. Martialis: Chirurgus fuerat, nunc est uespilo Diolus. Martianus in titulo de solutionibus. l. qui decem. Num ergo & si uespilonem aut aliàs turpem dederit hominem. pro quo mendose legitur uespertilionem. Item Vlpianus titulo ad Senatusconsultum Trebellianum. l. sed sciendum. Vel nomen quidem uespilonis testatoris ferre. Hic Accursius nō minus insanit, quàm in superiori lege fecerat. Nam utrobique uespilonem intelligendum ait esse nomen infamiæ, ut si cognominaretur carnifex: ut apud Mart. Postquam triste caput fastidia uespilonum, Et miseri meruit tædia carnificis. vestiarivm , pro loco ubi reponuntur uestes, ut apud Plinium libro decimoquinto: Vestiarium, inquit, contra teredines ac noxia animalia amurca aspergi. Aliàs uestiarium pro ipsis uestibus, sicut ministerium pro ministris, cibaria pro cibis. Seneca libro de uitæ tranquillitate: Familia uestiarium petit uictum́ . Scæuola, titulo de annuis legatis. l. annua. Ac per hoc, inquit, neque uestiaria, neque cibaria his debeantur. Iabolenus titulo soluto matrimonio. l. in his. Seruis, inquit, uxoris uir nummos in uestiarium dederat. veterator , seruus is dicitur qui diu seruiuit, & qui ex uetustate callidus est, quemadmodum ediuerso nouitius, qui nouus est in seruitio. Festus: Veteratores, inquit, callidi dicti à multa rerum gerendarum uetustate. Donatus in illud Terentij in Andria: Quidnam hic uult ueterator sibi. Veterator, inquit, est uetus in astutia. Vlpianus titulo de ædilitio edicto. l. præcipiunt. Præcipiunt, inquit, ædiles, ne ueterator pro nouitio ueneat. Atque ibidem: Quia uenaliciarij sciunt facile decurri ad nouitiorum emptionem, idcirco interpolant ueteratores. veterinarivs , est ueterinarum medicus. Est autem ueterina iumentum, uel à uehendo dictum, ut putauit Cato, referente Festo Pompeio, uel ut Opilius, ueterinam dici uoluit, quasi uterinam, quod ad uentrẽ onus religatum gerat: inde ueterinaria, medicatiua iumentorum ars. Columella libro octauo: Veterinariæ medicinæ prudens esse debet pecoris magister. Callistratus titulo de iure immunitatis. l. quibusdam. Accursius: Qui fodiunt, inquit, aurum & argentum, aut qui faciunt uitra. sed hoc diuinare est. viaticvm , ci, est pecunia illa quæ in uiæ sumptus alicui datur. Cicero de senectu. Quo minus uiæ restat, eo plus uiatici quærere. Plinius Cæcilius de Martiale: Prosequutus, inquit, eram uiatico sedentem. Inde Viaticulum, paruum uiaticum. Apuleius libro septimo de asino: Viaticulum, inquit, mihi corrasi. Vlpianus libro quinto, titulo de iudicijs. l. si longius. Egestate, inquit, Romæ laboraret uiaticulo suo non recepto quod ad sumptus pater ei destinauerit. Accursius ignorans quid uiaticum sit: quod propter impensas, inquit, in scholis datur. quia suprà dixerat, studiorum causa. viatores , inquit Festus, appellabantur qui magistratibus parebant, eo quòd plerunque ex agris homines euocabantur à magistratibus, & frequens erat eorum ab agris in urbem uia. Plinius libro decimo octauo: Cincinato uiator attulit dictaturam. Tales tunc uiatores erant, quibus idipsum nomen inditum est subinde ex agris senatum duces́ accersentibus. Vlpianus titulo de rebus eorum qui sub tutela. l. magis. Dari, inquit, uiatorem qui ei renunciet. vicarivs seruus, dicitur ille, quem atriensis seruus substituit. Itaque uicarius dicitur serui seruus. Martialis: Esse sat est seruum, iam nolo uicarius esse. Plautus in asinar. Sticho, inquit, uicario ipsi tuo. cui Leonidas Atriensis respondet: Mihi scio uicariũ esse. Vlpianus titulo de legatis tertio. l. seruos. Vicarios seruorum suorum numero non cōtineri . Idem in titulo de peculio legato. l. si peculium legetur. Recte igitur atque Latine Pontifices appellant se uicarios, hoc est, seruos serui Petri, qui se appellat seruum iesv christi in suis canonicis. sed Petrus non uicarius christi, quia non est seruus serui. vienna , ciuitas est Allobrogum in Gallia Narbonensi, cuius meminit Iurisconsultus, titulo de censibus. vinacivm , uel uinacius proprie acini semen est. Acinus autẽ granũ uuæ. Cato tamen in libro de re rustica, pro acinis musto exhaustis uinacium posuit. Dolia, inquit, quibus uinacios condat decem habeat. Vlpianus quoque titulo de furtis. l. si quis uxori. Vuarum, inquit, & musti & uinaciorum nomine furti agere potest. vindicta , uirga Prætoris erat, qua seruo imposita illum faciebat liberum. Persius: Vindicta postquam meus à prætore receßi. unde per metonymiam, uindicta pro libertate aliquando. Ouidius de remed. Vindictæ quisque fauete suæ. & ibidem: Optima uindictæ proxima quæque dies. Dicta est autem uindicta à uindicando, hoc est in libertatem asserendo, uel à Vindicio seruo Vitelliorum, qui coniurationem de reddenda urbe Tarquinijs patefecit. de quo Liuius libro secundo. & Pomponius de origine iuris. lege, necessarium. Titulus est præterea in libris digestorum, de manumißis uindicta. viriolae , armillæ erant ex gemmis margaritis́ auro cælatis, quæ & uiriæ dicebantur. Plinius libro trigesimotertio: Vt habeant quidem in lacertis iam quidem & uiri, quod è Dardanis uenit, atque itaque Dar danium uocabatur, uiriolæ celticæ dicuntur uiriæ celtibericæ, habeant fœminæ in armis digitis́ totis, collo & auribus. Itaque uult Plinius quod Dardanium sit armilla, quoniam à Dardanis uenit, Viriola qua utuntur Celtæ, id est, Galli: Viria, qua Celtiberi, id est, Hispani. Vlpianus titu. de auro & argento legato. l. argu. Armillæ, inquit, uiriolæ, annuli præter signatorios. & infra. l. medico. Lineas duas ex margaritis, & uiriolas ex smaragdis. Paulus de optione & electione leg. l. si tibi. Si ex quatuor, inquit, uiriolis duæ. vitis , centurionis gestamen erat, ad fustigandos milites pigre munera sua obeuntes. de qua in uerbo Centurio multa diximus. vniones , dicuntur margaritæ grandiores, dicti ab eo ut Plinius libro nono scribit, quod nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum, inquit, Romanæ imposuere deliciæ. de auro & argento legato. l. seia. Legauit, inquit, unionẽ cum hyacinthis, & postea unionem soluit. vrinatores , dicuntur qui subter aqua natantes tempore multo cōtinent spiritum, ab eo quod est urino, as, uel urinor, aris. Varro de lingua Latina: Vrnæ, inquit, dictæ quod urinant in aqua haurienda. Vrinari enim est in aqua mergi. Plinius libro secundo: Vrinantibus in quamlibet profundam aquarum altitudinem. Idem lib. 9. Has, inquit, urinantium cura capi. Idem libro undecimo: Eadem est causa quare sub aqua diu Ranæ & diu Phocæ urinentur. Callistratus ad legem Rhodiam de iactu. lege, nauis. Merces per urinatores extractæ. Audi som nium Accursij: Qui ita, inquit, subtiliter perpendunt & uident sub aqua, sicut medicus per urinam perpendit ægritudinem. vvlpianvs an Vlpianus dici debeat Iurisconsultißimus Alexandri Cæsaris ille assessor, multi dubitant: quæ ambiguitas ex Pandectarum Florentinarum lectione tollitur, in quibus semper Vulpianus per duplex u, alteram consonantem, alteram uocalem scribitur. X Xenivm , interpretatur munus quod hospitibus datur. Nam xenos interpretatur hospes. Vitruuius libro sexto: Primo, inquit, die Græci hospites inuitabant ad cœnam, postero mittebant pullos, oua, olera, poma, reliquas́ res agrestes. Ideo pictores qui ea quæ mittebantur hospitibus, picturis imitabantur, xenia appellarunt. Martialis: Omnis in hoc gracili xeniorum turba libello. & sequitur: Hæc licet hospitibus pro munere disticha mittas. Inde per diminutionem xeniolum. Apuleius libro secundo de asino: Mittit byrrhena mihi xeniola, porcum optimum & quinque gallinulas. Vlpianus libro primo, titulo de officio procons. l. solent. Non, inquit, in totum xenijs abstinere debet proconsul. & paulò post: Quantum ad xenia, inquit, pertinet uetus prouerbium est &c. xenodochivm , interpretatur hospitium, quod hospitibus & peregrinis publicitus siue priuatim patet, Hieronymus in quadam epistola ad Pammachium: Audio te xenodochiũ , in portu fecisse Romano. In codice Iu stiniano titu. de sacrosanctis ecclesijs. l. illud. l. sancimus. l. si quis. Item de episcopis & clericis, tum xenodochium, tum xenon appellatur. xenoparochvs , is est qui publice munera hospitibus contribuit, quia xenos hospes interpretatur, & parochus tributor. Archadius lib. 50. tit. de muneribus. l. munerum. Tabularij, inquit, uel xenoparochi ut in quibusdam ciuitatibus. xerolophvm , locus erat celebris Bizātij , quæ Constantinopolis postea cognominata est. Priscianus libro primo de octo partibus orationis: Epigrammata, inquit, quæ egomet legi in tripode uetustißimo Apollinis, qui stat in xerolopho Bizantij scriptus. Idem libr. 6. Ostendunt, inquit, epigrāmata uetustißima quæ & literis uetustißimis scripta in multis tripodibus legi, & maxime in tripode Apollinis, qui est Constantinopoli in loco quem Xerolophon uocāt . Iustinianus libro quarto Institutionũ , titulo de publicis iudicijs. Quod nos, inquit, telum appellamus, illi telos appellant. admonent, inquit, nos epigrammata in Xerolopho scripta. Et sequitur epigramma Græcum. xystici , dicuntur athletæ, dicti à xysto, qui, ut ait Vitruuius libro sexto, est porticus ampla latitudine, in qua athletæ per hyberna tempora exercebantur. Suetonius in augusto: Xysticorum certationes, aut gladiatorum pugnas seuerißime semper egit. Idem in Galba: Si quid scænici aut xystici donatum olim uendidissent. Vlp. ti. de ijs qui notantur infamia. l. athletas. pro eo quod esse debuit, xystici, xesustici corrupte legitur. Z Zythvm , potus est quem è frugibus excogitauit Aegyptus. unde à Columella pelusiacum cognominatur in horto, cũ dicit, Et pelusiaci proritet pocula zythi. Vlp. ti. de tritico & uino legato. l. si quis. Zythum, inquit, & cætera pro hominum affectione. zona , non tantum pro cingulo accipienda est, sed aliquando etiam pro marsupio & loculis nummorum refertis accipitur. Apuleius lib. 7. de asino: Plotina, inquit, preciosißimis monilium & auro monetali zonis refertis incincta. Suetonius quoque scribit Vitellium zonam se aureorum plenam circundedisse. Spartianus etiam Pescenium nigrum Imperatorem iußisse, ne milites in zonis nummos aureos uel argenteos portarent ad bellum. Lampridius quoque Alexandrum Cæsarem dicere solitũ ait, Miles non timet, nisi uestitus, calceatus, & satur, & aliquid in zonula habens. Et ferè hæc est consuetudo Hispanorum, ut cingulo bursam escariam applicent, in qua portent nummos. Itaque Saluator noster discipulis interminatur, ne portent zonam. In hoc significatu accepit Vlp. in titu. de bonis damnatorum. l. diuus. Neque si zonam, inquit, circa se habuerit: protinus aliquis sibi uindicare debebit. Accursius putauit zonam esse cingulum magni precij. EX OBSERVATIONIBVS Aelij Antonij Nebrissensis in libros Iuris Ciuilis. DE GLAVCO ET DIOMEDE, ACCVRSII SOMNIVM. Est in praefatione di gestorum peroratio Iustiniani Imperatoris in hæc uerba: Incipite igitur legum doctrinam eis Dei gubernatione tradere, & uiam aperire, quam nos inuenimus, quatenus fiant optimi Iustitiæ & reipub. ministri, & uos maximum decus in omne æuum sequatur. Quia nostris temporibus talis Legum inuenta est permutatio, qualem apud Homerum patrem omnis uirtutis, Glaucus & Diomedes inter se faciunt dißimilia permutantes. & subdit carmina Homeri sumpta ex 7. Iliados libro, ubi narrat quo pacto in obsidione Troiana Diomedes cum Glauco Hippolochi filio congressus, cœ pit ab illo quærere quis esset, quibus́ maioribus ortus. Cui Glaucus se Bellerephontis nepotem, Hippolochi́ filium esse respondit. Cum́ Diomedes uetus hospitium Oenei Bellerephontis́ utrius auorum fuisse intelligeret, pugna abstinuit, atque ita commutatis armis digressi sunt, quasi pignus amoris alter alterius reportantes. Fuerunt autem Glauci arma aurea centum bobus æstimata, Diomedis ærea nouem boum. Quod Accurs. nescio quibus furijs agitatus, exponens ait: Diomedes cum rediret per mare à Troiana uictoria, indigebat uino, & inuenit Glaucum iuxta mare abundantem uino & carentem equis, at ipse multos habebat equos, quos in prælio habuerat, & ita dedit illi de equis inutilibus pro uino necessario & utili sibi, & Glaucus dedit uinũ superfluum, & accepit equos necessarios, sic & nos fecimus permutationem de inutili modo legendi ad utilem. Hucus Accursius. Omitto corruptißimum et mille acyrologijs deprauatum dicendi genus. Vbi legit ille bonus uir hæc historiarum portenta, aut quis illum docuit in rebus quarum ignoratione tenebatur, diuinare? Aliud est enim, ut diuus Hierony. scribit, esse uatem, aliud interpretem: illic spiritus neutra prædicit, hic eruditio & uerborum copia ea quæ intelligit interpretatur. Quod si fuisset Accursio mixtum cum pudore iudicium, aut omnino tacuisset ijs de rebus quas ignorabat, aut ea scriberet quæ de Glauco & Diomede ab autoribus memoriæ prodita sunt, Homero præsertim, quem Iustinianus citat testem. Quod si Accursius Græcas literas ignorabat, didicisset saltem latinas, in quibus libro primo Sermonum Horatij legeret: Aut si disparibus bellum incidit aut Diomede, Cum Licio Glauco discedat pigrior ultro Muneribus mißis. At apud Martialem lib. 9. epigrammaton: Tam stupidus nunquam nec tu puto Glauce fuisti, Chalcea donanti chrysea qui dederas. Aut quoniam Iuris libros interpretabatur, illud saltem quod Aristoteles libr. 5. ethicorum cum de iustitia & iure dissereret, scripsit: Volenti, inquit, non fit iniuria, sed qui sua donat, ut Homerus de Glauco scribit, dedisse eum Diomedi arma aurea pro ferreis, centeni precij pro noueni, huic iniuria non fit. Aut imitaretur saltem pudorem sancti Thomæ qui locum illum exponens, nihil tale somniat quale Accursius, sed tantum ab ignorantia interpretis deceptus, dixit accepisse Diomedem centum boues pro nouem, cum Homerus dicat arma æstimata precio centum boum, pro armis nouem boum, quod & Pli. lib. 33. affert. Quanquam Homerus inquit admiratus aurum, æstimationes rerum ita fecit, ut centum boum arma permutasse Glaucum diceret, cum Diomedis armis nouem boũ . & hoc est quod Iustinianus dicebat talem permutationem legum antiquarum pro nouis esse factā , qualis fuit Glauci & Diomedis, hoc est, centeni precij pro noueni. DE LEGATIS ATHENAS mißis Somnium Accursij. pomponivs lib. primo Digest. sub titulo qui est de origine iuris: Placuit, inquit, publica autoritate decẽ constitui uiros, per quos peterentur leges à Græcis ciuitatibus, ut ciuitas fundaretur legibus quas in tabulis eburneis perscriptas pro rostris composuerunt. Audite nunc obsecro uos ægrotantis Accursij somnia uana: Antè, inquit, quàm hoc fieret, miserunt Græci Romam quendam sapientem, ut exploraret an digni essent Romani legibus, qui cum Romam uenisset, Romani cogitantes quid poterat fieri, quendam stultum ad disputandum cum Græco posuerunt, ut si perderet, tantum derisio esset. Græcus nutu disputare cœpit, & eleuauit unum digitum, unum Deum significans. Stultus credens quod uellet cum uno oculo decæcare, eleuauit duos & cum eis eleuauit etiam pollicem, sicut naturaliter euenit, quasi cæcare eum uellet de utroque. Græcus autem credidit quod trinitatem ostenderet. Item Græcus apertam manum ostendit, ut ostenderet omnia nuda & aperta Deo. Stultus autem timens maxillatam sibi dare, pugnum clausum quasi repercussurus leuauit, Græcus intellexit quod Deus omnia clauderet palma: & sic credens Romanos dignos legibus, receßit. O miserrimam sæculi nostri conditionem, qui hæc audimus & patimur. Ecquis unquam talia deliramenta nisi à mulierculis lanificio intentis audiuit? & non uidet homo perditus non habita ratione temporum & personarum sibijpsis repugnantia dicere? Quòd si tanta erat illi historia mentiendi libido, at debuit saltem aliquid dicere quod nos falleret. Nunc uero ea per crapulam ructat, quæ nec credent pueri, qui nondum ære lauantur. Nam si quod hoc in loco Pomponius scribit, constat esse factum trecentesimo altero anno ab urbe condita, hoc est, ante natalem Christianum annos circiter quadringentos quinquaginta, quo pacto Græ cus & Romanus de trinitate personarum atque unitate substantiæ in diuinis disputare poterāt ? hoc ne Ezras quidem fecisset, doctißimus illa tempestate legis interpres, nedum homines in falsa deorum gentilium religione occupati. Aut si tam diligens in historia esse uolebat, illud potius annotare debuit, Romanarum rerum scriptores non quod Pomponius scribit creatos esse decem uiros per quos leges peterentur, sed cum prius deferendis legibus inter Romanos conueniret, de latore tantum disce ptarent missos esse tris legatos Athenas, iussos́ inclytas Solonis leges describere, & aliarũ Græciæ ciuitatum instituta mores́ pernoscere. Postea uero quàm illi redierunt, creatos decem uiros condendarum legum & iuris dicundi causa. Quod uero Pomponius scribit tabulas fuisse eburneas, Dionysius Halicarnaseus diligentißimus antiquitatum Romanarũ scriptor libro nono æreas fuisse memoriæ prodidit. Quod́ idem autor scribit tabulas in foro positas, non est diuersum ab eo, quod Pomponius tradit positas esse pro Rostris: nam Rostra templũ erat in foro Romano quod placuit exornari Rostris nauium, quas ab Anciatibus acceperant, non ut Accursius delirat pyratarum. Illud uero perquam ridiculũ , quod in re manifesta dubitans, pro rostris exponit ante oculos & ora hominum. Ab Hispano, opinor, aliquo id didicerat, quoniam Hispane facies rostro appellatur. MVTIVS PRO FABIVS. idem Pomponius in eodem titulo de origine iuris: Q. inquit, Mutius qui ad Carthaginienses missus legatus, cum essent duæ tesseræ positæ, una pacis, & altera belli, arbitrio sibi dato utram uellet referre Romam, utran sustulit, & ait Carthaginienses petere debere utrā mallent accipere. Atqui non Q. Mutius, sed Q. Fabius fuit, qui cum Valerio Flacco missus est Carthaginem legatus, ut nisi Hannibal uiolator fœderis dederetur, bellum Carthaginiensibus indiceret. Hic Fabius, Pamphilus cognominatus est, ad differentiam illius Fabij qui in eodem secundo bello Punico singularem ope ram Reipu. nauauit, atque tum maximus, tum uerricosus, tum ouicula dictus est. Atque ea propemodum Fabium Pamphilum fecisse coram Carthaginiensibus quæ Pomponius refert, autores sunt Polybius, Liuius, Plutarchus. Silius præterea lib. secundo Punicorum: Non ultra patiens Fabius texisse dolorem, Concilium exposcit propere, patribus́ uocatis, Bellum se gestare sinu pacem́ profatus. Quid sedeat legere, ambiguis neu fallere dictis Imperat, at sæuo neutrum renuente senatu Ceu clausas acies gremio́ effunderet arma, Accipite infaustum Libyæ euentu́ priori Par inquit bellum, & laxos effudit amictus. tam insigne mendum non debuit Accursius dißimulare, at intactum relinquere, ubi non in parte, sed in toto error committitur. Nam quid habent simile Mutius & Fabius? nempe hoc quod Thais & Hermione. COLVMNARIVM PRO Colum Niuarium. pomponivs Iurisconsultus in lib. dig. tit. de auro & argento leg. In argento, inquit, potorio utrum id duntaxat sit quo bibi poßit, an etiam id quod ad præparationem bibendi comparatum est, ueluti columnarium & urceoli. Quod uasis genus columnarium sit nullus unquā scripsit, sed ne legit, præter unum Philippum Beroaldum, uirum alioqui singulari eruditione, qui ex huius legis deceptus lectione, putauit esse poculi genus, & Accursium, qui anglisteriam interpretatur, sic Itali uulgo appellant ampullam uitream longioris colli. Ego uero cum columnarium esse nihili uerbum pro comperto haberem, cœpi mecum recogitare quid columnarij loco substituerem, cum subito fuit mihi præsto Martialis poëtæ distichon, cuius lemma est, Colum niuariũ . Cum́ adhuc subdubitarem, an pro columnario colum niuarium reponerem, legi sequens distichon, cuius index est, Vrceoli ministratorij. Exilui præ nimia lætitia, at cœpi mihi ipsi gratulari, quod locum alijs incognitum atque intactum mea diligentia restitui. Quid uero colum niuarium fuerit, reliquum est ut ostendamus. Fuit consuetudo apud maiores nostros, non modo colare uina, ut essent molliora defœcatiora́ , uerùm etiam aquam per niues transmittere, quo fieret gustui suauior. Instrumenta uero ad percolandum erant cola minutißimis uiminibus contexta, aut ex sacco lineo siue cilicino. Virgilius secundo Georg. Tu spisso uimine qualos Cola́ prælorum fumosis diripetectis. De colatorio sacco Martialis in disticho, cuius lemma est, saccus niuarius: Attenuare niues norunt & linthea nostra, Frigidior colo non salit unda tuo. Plinius decimoquarto: Vtilißimum omnibus sacco uiribus fractis. Idem decimonono: Inueterari uina saccis́ castrari. & uigesimotertio libro: Vt plus, inquit, capiamus, sacco frangimus uires. Atque iterum Martialis: Turbida sollicito transmittere cecuba sacco. & Horatius secundo Sermonum: Integrum perdunt lino uitiata saporem. Quod Porphyrion exponit sacco percolata. Cum ita Martialis duo disticha continuata scripserit, alterum de colo niuario, alterum de sacco niuario, subdiderit́ statim ur ceolos ministratores, quis non uidet apud Pomponium legendum esse colum niuarium, cum præsertim euestigio sequatur & urceoli? Quid, quod sensus pulchre coit, at satisfacit ei quod uenire potuit in dubitationem, an uidelicet uasorum potoriorũ appellatione ueniant uasa quibus non bibimus, sed præparantur ordinantur́ ad id quod bibendum est, ut colum & saccus per quæ colantur uina niues́ , atque præter ea urceoli, quibus uinum & aqua discumbentibus ministratur. Non quod Accursius & Philippus putabant esse uasa potoria. Esset nanque sensus legis ridiculus, si dixeris appellatione uasorum potoriorum uasa potoria contineri. FINIS. Index rerum quæ IN HOC IVRIS CIVI lis Lexico continentur. -  A -  A Bax pag. 3 -  Abactores 4 -  Abrogare 5 -  Acapna 6 -  Aconitum 7 -  Ad præpositio ibidem -  Addico 8 -  Adrogare 9 -  Adulterina 10 -  Aedicula 11 -  Aestimo ibid. -  Agnus 12 -  Agrippinensis ibid. -  Agonotheta ibid. -  Album 13 -  Algidum ibidem -  Allego 14 -  Alueus ibidem -  Ambitus ibidem -  Amphora 15 -  Aminæum ibidem -  Amurca 16 -  Anadema 17 -  Analogistæ ibidem -  Angaria ibidem -  Animaduerto ibid. -  Ancones 18 -  Anniculus ibidem -  Annona ibidem -  Annua 19 -  Antiades ibidem -  Antidorum 20 -  Antidotum ibidem -  Antinomia ibidem -  Antoninus & Seuerus 21 -  Apocha ibidem -  Apolides ibidem -  Apostoli ibidem -  Apparitores ibidem -  Appendicius 22 -  Aquiminarium 22 -  Arcarius ibidem -  Archiatros 23 -  Archigeron ibidem -  Archigubernius ibidem -  Archimandrita ibidem -  Archimimus 24 -  Architectus ibidem -  Area 25 -  Arelatensis ibidem -  Arena ibidem -  Areseusa 26 -  Argentarius ibidem -  Armentum ibidem -  Armilla ibidem -  Arra 27 -  Artemo ibidem -  Assessores 28 -  Athleta ibidem -  Atrienses ibidem -  Attellanus 29 -  Autorare ibidem -  Aurum 30 -  B -  B Aluca 30 -  Bannum 31 -  Bapheus ibidem -  Bastagarij 32 -  Berytos ibidem -  Biblius ibidem -  Bibliotheca 33 -  Bidens ibidem -  Bini ibidem -  Bissextus 34 -  Byßicus ibidem -  Bombycinus 35 -  Bona ibidem -  Bractearius ibidem -  Brephotrophium 36 -  Bubulcus ibidem -  Buccinum ibidem -  Buprestis 37 -  Burdo ibidem -  C -  C Aballus 37 -  Cacabus 38 -  Caducum ibidem -  Cæduus ibidem -  Cæmentum 39 -  Caius ibidem -  Calata ibidem -  Calcaria 40 -  Calculator ibidem -  Calendarium ibidem -  Caligatus 41 -  Camelasia 42 -  Cannabis ibidem -  Cancelli ibidem -  Cancello 43 -  Cantharis ibidem -  Cantharus ibidem -  Capitale 44 -  Capitium ibidem -  Capitulum ibidem -  Capsarij 45 -  Careum ibidem -  Carrum 45 -  Carthaginienses ibidem -  Caßiopa 46 -  Castellum ibidem -  Catadromus 47 -  Cauma ibidem -  Cauillatio ibidem -  Caupo ibidem -  Causarij 48 -  Causor ibidem -  Cauterium ibidem -  Cedere diem 49 -  Cellarium ibidem -  Cenotaphium ibidem -  Censeo 50 -  Centones ibidem -  Centurio 51 -  Certamen ibidem -  Certiorem facere ibid. -  Ceruisa 52 -  Character ibidem -  Charta ibidem -  Chirographum 53 -  Choma ibidem -  Chrissamos 54 -  Cidonium malum ibidem -  Cymbium ibidem -  Cilicium ibidem -  Cingere 55 -  Circeiensis ibidem -  Circenses ludi ibid. -  Circitores 56 -  Circulatores ibid. -  Circunscribere 57 -  Circunuenire ibidem -  Cisterna ibidem -  Citreæ mensæ 58 -  Clandestinus ibidem -  Clauus ibidem -  Clauus morbus 59 -  Cliuosa loca ibidem -  Cloaca ibidem -  Coalluere 60 -  Coccum ibidem -  Cœliaci 61 -  Cœmiterium ibidem -  Cœnaculum ibidem -  Cœtus ibidem -  Collegium ibidem -  Colludere 62 -  Colum niuarium ibidem -  Comes 63 -  Comitia ibidem -  Commeatus ibid. -  Commeatalis 64 -  Commentum ibid. -  Commentariensis ibid. -  Committere 65 -  Commune ibidem -  Compendium ibid. -  Competenter ibid. -  Compilare 66 -  Compingere ibidem -  Concameratio ibid. -  Conclaue ibidem -  Concinnare 67 -  Conditura ibidem -  Congiarium ibidem -  Contignatio ibid. -  Continens 68 -  Conturbo ibidem -  Corbis ibidem -  Corinthium æs 69 -  Corpus ibid. -  Corradere 70 -  Corriuales ibidem -  Cotidie ibid. -  Cotoria ibidem -  Cretæfodina 71 -  Crinale ibidem -  Cucuma ibidem -  Culleus 72 -  Cuppa ibid. -  D -  D Actylotheca 73 -  Damno ibi. -  Daphnensis ibidem -  Dardanarius 74 -  Decedere ibid. -  Decido ibidem -  Decisio 75 -  Decoctores ibidem -  Decuriones ibidem -  Dedititij 76 -  Definio ibidem -  Defrutum ibid. -  Deglabrare 77 -  Delator ibidem -  Delibrare ibidem -  Delphi ibidem -  Delphicæ mensæ ibidem -  Deminuo 78 -  Demolior ibid. -  Deni ibid. -  Depectus 79 -  Deserere ibidem -  Desidero ibidem -  Diæta 80 -  Diathetum ibidem -  Dienses 81 -  Diffundere ibidem -  Diffundi ibidem -  Digitus 82 -  Diœcesis ibidem -  Diplomata ibidem -  Dispungere 83 -  Dißidium ibidem -  Distrahere ibidem -  Diuortium 84 -  Dolium ibidem -  Dolones ibidem -  Donaria 85 -  Duracinæ ibidem -  E -  E Ditus 85 -  Effringere ibidem -  Electri genera 86 -  Elenchus ibidem -  Elogium 87 -  Elusco ibid. -  Emansor 88 -  Emblemata ibidem -  Emeriti ibidem -  Emerita ibidem -  Emiseni 89 -  Emphyteosis ibid. -  Emphracta ibid. -  Emplastrum ibid. -  Epidemitici 90 -  Episcopus ibidem -  Epistomium ibidem -  Epitome ibidem -  Epulum 91 -  Eremodicium ibid. -  Ergasterium ibid. -  Errones ibidem -  Etiam 92 -  Etiamnum ibidem -  Euestigio ibidem -  Exacta ibidem -  Exaggerare 93 -  Exautorare ibid. -  Exconsul ibidem -  Exemptilis 94 -  Expungere ibid. -  Extricare ibidem -  F -  F Alx 94 -  Familia 95 -  Ferruminare ibid. -  Figlina ibidem -  Fiscus 96 -  Flauius ibidem -  Fomenta 97 -  Forma ibidem -  Fugitiuus ibidem -  Fulcimentum ibid. -  Fultura 98 -  Fullo ibidem -  Fundus ibidem -  G -  G Arum 99 -  Genius ibid. -  Germanicus ibidem -  Gymnasium 100 -  Glans ibid. -  Glarea ibidem -  Glaucinum 101 -  Grammatophylaciũ ibid. -  Grassari ibidem -  Gutturosus ibidem -  H -  H Amus 102 -  Harpagones ibid. -  Hercisco ibidem -  Hermaphroditus ibid. -  Hydromeli 103 -  Hierophylax ibidem -  Hierapolis ibidem -  Hypocaustum ibid. -  Hypotheca 104 -  Horreum ibidem -  I -  I Anthinus 105 -  Ilienses ibidem -  Impostores ibidem -  Inauris 106 -  Inciles ibidem -  Incrustare ibidem -  Indictio 107 -  Induciæ ibidem -  Inducere ibidem -  Inficiatio 108 -  Institor ibidem -  Insula ibid. -  Interpolare 109 -  Intertritura ibid. -  Irenarcha ibidem -  Isauri 110 -  Isostates ibidem -  Iugum ibidem -  L -  L Abrum 110 -  Lacertus 111 -  Lacunæ ibidem -  Lapis ibid. -  Laser 112 -  Latus clauus ibid. -  Lautica ibidem -  Laxamentum 113 -  Lectica ibidem -  Lecticarius ibid. -  Liberi 114 -  Libertinus ibidem -  Libitinarius ibidem -  Librarius 115 -  Licitor ibid. -  Lictores ibidem -  Ligna 116 -  Ligusticum ibidem -  Liminarcha ibid. -  Limitanei ibidem -  Linea margaritarum 117 -  Lytos ibid. -  Logista ibidem -  Logographus ibid. -  Loricatio ibid. -  Ludicrus 118 -  Lugdunensis colonia ibid. -  Ludus literarius ibidem -  Luscus ibidem -  Lustramentum 119 -  M -  M Agister 119 -  Malleatus ibid. -  Malobathrum ibid. -  Mandragora 120 -  Mango ibid. -  Mappa ibid. -  Materia 121 -  Mediastinus ibid. -  Mereo ibidem -  Metalla ibidem -  Metator 122 -  Metaxa ibidem -  Metrocomia ibidem -  Metropolis 123 -  Miliarium ibidem -  Miniculator ibidem -  Molior ibidem -  Mola 124 -  Meniana ibidem -  Meritorium 125 -  Modus, & Modulus ibid. -  Mulsum 126 -  Mundus ibidem -  Munimentum ibidem -  Murileguli ibidem -  Muria 127 -  Murrha ibidem -  N -  N Atales 127 -  Negocium 128 -  Nomen ibidem -  Non ibidem -  Nosocomion ibidem -  Notarius 129 -  O -  O Bsidianus 129 -  Obsonatores 130 -  Odyssea ibidem -  Oenomeli ibidem -  Olitor ibidem -  Opera 131 -  Opitographa ibidem -  Orichalcum ibidem -  Orcinius 132 -  Orphanotrophium ibid. -  P -  P Aegma 132 -  Paganus 133 -  Pancratium ibidem -  Pandecta ibidem -  Pannicularia 134 -  Pantomimus ibidem -  Papyrus ibidem -  Paranymphi 135 -  Parapherna ibidem -  Parephippius ibidem -  Parochus ibidem -  Parœcos 136 -  Paropsis ibidem -  Passum ibidem -  Pastinare 137 -  Pater ibidem -  Peculatus ibidem -  Peculium ibidem -  Pecunia 138 -  Pecus ibidem -  Pedamentum ibidem -  Pedules ibidem -  Periurare 139 -  Pellex ibidem -  Penaria cella ibidem -  Penus ibidem -  Penes 140 -  Peniculus ibidem -  Perduelles ibidem -  Pergula 141 -  Pharmacum ibidem -  Philyra ibidem -  Philippi 142 -  Pistrinum ibidem -  Pityocampe ibidem -  Plagæ ibidem -  Plagiarius ibidem -  Polio 143 -  Polyposus ibidem -  Polinctores ibidem -  Popina 144 -  Postliminium ibidem -  Præses ibidem -  Præmatura ibidem -  Prætorium 145 -  Pridie 146 -  Primipilus ibidem -  Principia ibidem -  Priuilegiarius 147 -  Procurator ibidem -  Promercalia 148 -  Prolistæ ibidem -  Promptuarium ibidem -  Promulsidarium 149 -  Proreta ibidem -  Proscænium ibidem -  Proscindere ibidem -  Prothyrum 150 -  Protocolon ibidem -  Proxeneta ibidem -  Publicanorum ordo 151 -  Pulmentarium ibidem -  Pustulatum argentum ibi. -  Q -  Q Valli 152 -  Quini ibidem -  R -  R Efigere 152 -  Repetundarum 153 -  Replumbari ibidem -  Resipiscere 154 -  Rheda ibidem -  Riuales ibidem -  Rogatio ibidem -  Rubrica 155 -  Ruder ibidem -  S -  S Accarius 155 -  Saccus ibidem -  Saccularius 156 -  Sacrum ibidem -  Sagarius ibidem -  Sagmen 157 -  Salgama ibidem -  Saliens 158 -  Salictum ibidem -  Saligneus 159 -  Saltuarius ibidem -  Salustiani horti ibidem -  Sapa ibidem -  Sarcinatores 160 -  Sarcophagus ibid. -  Sarculus ibidem -  Sardonyx 161 -  Sarmatæ ibidem -  Satius ibidem -  Satricum ibidem -  Scæna ibidem -  Scæua 162 -  Scandularius ibidem -  Scapha ibidem -  Scaphium 163 -  Scortum ibidem -  Scrupulus ibidem -  Scrupulosus 164 -  Sebastani ibidem -  Secundum ibidem -  Sedularium ibidem -  Selinis 165 -  Sella 165 -  Semis ibidem -  Semisses 165. & seq. -  Septa 167 -  Septum 168 -  Seria ibidem -  Sericum ibidem -  Sescuncia ibidem -  Sestertius 169 -  Sycomorus ibidem -  Sigillum 170 -  Signator ibidem -  Signinus ibidem -  Siliginarius ibidem -  Synthesis 171 -  Si quis ibidem -  Sisto ibidem -  Situla ibidem -  Situs 172 -  Smyrna ibidem -  Sodales ibidem -  Solidus 173 -  Sphæristerium ibidem -  Spica nardi ibidem -  Spurco ibidem -  Spurius ibidem -  Stabularius 174 -  Statio ibidem -  Stellionatus 175 -  Stypteria ibidem -  Stipulor ibidem -  Stola 176 -  Stragulus ibidem -  Stramenta ibidem -  Strobulus 177 -  Subdisiunctiua coniunctio ibidem -  Subgrundæ ibidem -  Subsellium 178 -  Subsisto ibidem -  Substruere 179 -  Succinum ibidem -  Suggillo ibidem -  Supellex ibidem -  Superficies 180 -  T -  T Antisper 180 -  Tectorium 181 -  Telum ibidem -  Temporaria res 182 -  Tepidarium ibidem -  Tessera ibidem -  Theriaca 183 -  Thymelicus ibidem -  Thlasiæ 184 -  Tyberius Cæsar ibidem -  Tympanium 185 -  Tyrus ibidem -  Toga ibidem -  Tomentum 186 -  Topiarius 187 -  Toral 188 -  Traianopolis ibidem -  Traiectitia ibidem -  Trapetum ibidem -  Trapezophorum 189 -  Trierarchus ibidem -  Trietericus ibidem -  Trini 190 -  Triphus ibidem -  Troclea 191 -  Trozimos ibidem -  Trulla ibidem -  Tubus ibidem -  V -  V Adimonium 192 -  Valesij ibidem -  Valetudo 193 -  Varus ibidem -  Venaliciarius 194 -  Veneficus ibidem -  Versicolor 195 -  Vespilones ibidem -  Vestiarium 196 -  Veterator ibidem -  Veterinarius ibidem -  Viaticum 197 -  Viatores ibidem -  Vicarius ibidem -  Vienna 198 -  Vinacium ibidem -  Vindicta ibidem -  Viriolæ ibidem -  Vitis 199 -  Vniones ibidem -  Vrinatores ibidem -  Vulpianus 200 -  X -  X Enium 200 -  Xenodochium ibid. -  Xenoparochus 201 -  Xerolophum ibidem -  Xystici ibidem -  Z -  Z Ythum 202 -  Zona ibidem FINIS. Lugduni, EXCVDEBAT IOANNES BARBOVS, ALIA'S, LE NORMAND M. D. XXXVII.