Non igitur ſola prædicatione & diſputatione utendum eſt, nec in paganos, nec in hæreticos, ut in primitiua Eccleſia cum nullus principum crediderat, ſed cum facultas adſit, uis utilis & permiſ ſa quemadmodum expoſuimus, adhibenda. Hæc enim expeditiſ ſima ratio est gentes ad Christi fidem conuertendi, ut omni ſeculo res ipſa & exempla docuerunt. quæ exempla uim habent demostrationis teste eodẽ Auguſt. in eadẽ ad Vincent. Epistola. Cuius uerba translata ſunt. 23. q. 6. uides mea primitus inquit Sententia erat, neminẽ ad Christi & Eccleſiæ unitatem eſ ſe cogẽdum , uerbis eſ ſe agẽdũ , diſputatione pugnandum, ratione uincendum. Sed hæc mea opinio non contradicentium uerbis, ſed demostrantium ſuperabatur exemplis. Nam primum opponebatur mihi, mea ciuitas, quæ cũ tota fuiſ ſet in parte Donati, ad unitatem catholicam legum imperialium timore conuerſa est. Quam nunc uidemus ita animo ſitatis uestræ perniciem detestari, ut in ea nun fuiſ ſe credatur. Et item aliæ multæ. Thomas quoq; de Reg. prin. lib. 3. c. 16. quo ãno , inquit, Cõstantinus conuer ſus est ad fidem, baptizata ſunt circa partes Romanas plus cẽtũ millia hominum. Quod euenire constat eodẽ modo in hac Indorum conuerſione, qui cum fuerint in ditionem redacti, & impijs ſacrorum ritibus prohibiti uix euangelica prædicatione audita, agminatim cõfluunt baptiſmum poſtulantes, ſic enim ferè hominũ more ac natura comparatum est, ut uicti facile in morem uictorum & imperantium tranſeant, & facta, dictaq́; eorum libenter imitentur. Itaq́; hac ratione paucis diebus plures & tutius ad Christi fidem conuertuntur,  fortaſ ſe trecentis annis, ſola prædicatione conuerterẽ tur . Fieri enim non potest, ut Philoſophus ait, Ethicorum. 10. aut non facile fit, ut ea uerbis mutentur, & extrudantur, quæ impreſ ſa ſunt moribus, temporeq; diuturno retenta. Itaq; ui opus eſ ſe ait, Vnde natæ ſint leges, quæ uim cogentem habent. Cui naturali dogmati maxime cõuenit , Auguſt. Ambroſiq́; doctrina, & Eccleſiæ atq; Gregorij Sapientiſ ſimi Papæ decretum in memorato cap. Si nõ . Quod ſolum per ſe potest omnẽ cõtrouerſiã in hac cauſa cõuni lege rationeq; dirimire. Congruit Etiã Ioan. Scoti doctrina, qui maiorem etiã uim in tradenda religione infidelibus & filijs infideliũ adhiberi cẽ ſet . 4. ſententiarũ diſt. 4. q. ultima & Ioã . Maioris 4. ſententiarũ diſt. 44. q. 3. qui hanc in barbaros expeditionem nominatim probat.