Ad tertium Christi facta, siue actiones, si pos sumus imitari fas est & pium , sed ita, nisi Christus aliter statuat. quanquam igitur Christus nullum, nec paganum, nec haereticum ad aepulas euangelicas, hoc est ad fidem compulit, nec ipse, nec Apostoli, idem tamen, cum Regum ac principum Christianorum facultas es set, ut utrosque , qua ratione diximus, compelleremus, praecepit in euangelica parabola. vt August. Amb. Gregoriusque exponunt, & ita factum est ab ecclesia tempore Constantini, item Gennadij, cuius bella Grego. maxime laudat, ut supra memorauimus. Hanc tertiam obiectionem accuratis sime confutat August. in Epistola. 50. quae est ad Bonifatium Non considerant, inquit, aliud tunc fuis se tempus & omnia suis temporibus agi. Quis enim tunc in Christum crediderat Imperatorum &c. Quod ergo quidam cauillantur euangelicam illam compulsionem, ad exemplorum & miraculorum uim es se referendam, commentitium est, & stropha haereticorum ab August. in eadem ad Bonifacium aepistola consutata.