Ad tertiũ Christi facta, ſiue actiones, ſi poſ ſumus imitari fas est & piũ , ſed ita, niſi Christus aliter statuat. quan igitur Christus nullum, nec paganum, nec hæreticum ad æpulas euangelicas, hoc eſt ad fidem compulit, nec ipſe, nec Apostoli, idem tamen, cum Regum ac principum Christianorũ facultas eſ ſet, ut utrosq́; , qua ratione diximus, compelleremus, præcepit in euangelica parabola. vt August. Amb. Gregoriusq; exponunt, & ita factum est ab eccleſia tempore Constantini, itẽ Gennadij, cuius bella Grego. maxime laudat, ut ſupra memorauimus. Hanc tertiam obiectionẽ accuratiſ ſime confutat Auguſt. in Epistola. 50. quæ est ad Bonifatiũ Non conſiderant, inquit, aliud tunc fuiſ ſe tempus & omnia ſuis temporibus agi. Quis enim tunc in Christũ crediderat Imperatorum &c. Quod ergo quidã cauillantur euangelicam illam compulſionem, ad exemplorum & miraculorum uim eſ ſe referendam, cõmentitiũ est, & stropha hæreticorum ab Auguſt. in eadem ad Bonifacium æpistola conſutata.