ANT. AVGVSTINVS IO. GENESIO SEPVLVEDAE. S. SVMMAM illius quaestionis de bello Indico, quae a te in libro de iustis belli causis pluribus uerbis perdocte perque eleganter disputatur, cum optimo antistite Philippo Archinto Pontificis Maximi Vicario, & cum religiosiss . Viro Eegidio Foscarario Sacri Palatij Magistro, atque alijs grauissimis & doctissimis theologis ac iureconsultis communicaui , sic enim mihi per litteras mandaueras . Omnes singularem in omni genere litterarum eruditionem & acre ingenium tuum semper admirati sumus , atque coluimus. Haec etiam nobis quaestio digna uisa est, quae in omnium hominum theatro tractaretur. Res enim maxima est, & ad plurimos homines nostrae nationis ac gentis pertinet, neque est a republica Christiana aliena. Itaque libellum ipsum pluribus exemplis describi edique permisimus , te fortasse non inuito. qui quamuis haec non eo animo scripseris , ut in uulgus manarent, tamen comprimi ea abs te & abscondi oportuerat; si non te digna euolatura fuisse putaueras. Tu nos ama, & vale. ROMA Kal. April.