APOLOGIA IOANNIS GENESII SEPVLVEDAE PRO LIBRO DE IVSTIS BELLI CAVSIS AD amplissimum , & doctissimum praesulem . D. ANTONIVM RAMIRVM Episcopum Segouiensem . ANT. AVGVSTINVS IO. GENESIO SEPVLVEDAE. S. SVMMAM illius quaestionis de bello Indico, quae a te in libro de iustis belli causis pluribus uerbis perdocte perque eleganter disputatur, cum optimo antistite Philippo Archinto Pontificis Maximi Vicario, & cum religiosiss . Viro Eegidio Foscarario Sacri Palatij Magistro, atque alijs grauissimis & doctissimis theologis ac iureconsultis communicaui , sic enim mihi per litteras mandaueras . Omnes singularem in omni genere litterarum eruditionem & acre ingenium tuum semper admirati sumus , atque coluimus. Haec etiam nobis quaestio digna uisa est, quae in omnium hominum theatro tractaretur. Res enim maxima est, & ad plurimos homines nostrae nationis ac gentis pertinet, neque est a republica Christiana aliena. Itaque libellum ipsum pluribus exemplis describi edique permisimus , te fortasse non inuito. qui quamuis haec non eo animo scripseris , ut in uulgus manarent, tamen comprimi ea abs te & abscondi oportuerat; si non te digna euolatura fuisse putaueras. Tu nos ama, & vale. ROMA Kal. April. APOLOGIA IOANNIS GENESII SEPVLVEDAE PRO LIBRO DE IVSTIS BELLI CAVSIS AD amplissimum , & doctissimum prae sulem. D. ANTONIVM RAMIRVM Episcopum Segouiensem . COMMENTAtionem tuam Praesul amplissime , quam de bello barbarico aduersus meum de iustis belli causis libellum elucubrasti, & mihi misisti cordubae acceptam non sine quadam consilij tui demiratione perlegi. Mirabar enim, quae te causa impulisset , vt elucubrato libello meam huius generis sententiam , oppugnare animum induceres, hominis primum tui, tuarumque virtutum, & dignitatis studiosi , & cupidi, deindae publicam, & honestissimam , nostrae nationis & principis, cui tu plurima debes, causam aduersus quorundam pertinatiam apertissimis , & grauissimis diuinarum scripturarum , & sacrorum doctorum testimonijs, & firmissimo rationum praesidio , & ecclesiae auctoritate defendentis . Nam te virum prudentem & antistitem grauissimum ambitioni seruisse , vt ingenium tam alieno loco, & doctrinam ostentares adduci non poteram. Praesertim cum parum, aut nihil de tuo afferas, sed pleraque omnia aliena, nec satis tua singulari eruditione digna, & ab his sumpta , qui calumnijs, & strophis, parum vel prudenter, uel modeste, ne quid grauius dicam , in mea sententia honestissimam . R. Publicae, ac Regum nostrorum causam oppugnant. Sed cum omnia solicito animo & uaga cogitatione perlustrassem , in eam potissimum opinionem adductus sum , ut te uirum optimum, & perhumanum, nihil aliud secutum fuisse , quam offitium existimarem , & libello, quo rationum, quibus maxime nituntur aduersarij , momenta complexus es conficiendo, admeque mittendo , id egisse , vt uel me errantem, & rationibus cedentem , in uiam reduceres, aut si persisterem in sententia , quomodo obiecta diluerem , me respondente planius intelligeres. Faciam igitur quod tacitus iubes, immo uero plusquam iubes, proponam enim non tua solum argumenta sed etiam omnia, quae mihi uel compluti , uel Salamanticae fuerunt obiecta, & interiectis more scholastico mearum rationum fundamentis, & confirmationibus, ad singula respondebo , refellamque calumnias non tuas (noui enim animi tui candorem, ac simplicitatem ) sed quorundam , ambitione, aut etiam grauioribus animi morbis laborantium hominum, quos certum habeo, omni ope elaborasse , quo te, ut multos alios eisdem praestigijs ludificarentur. Sed primum omnium deponenda tibi est falsa persuasio , si forte putas Salamanticensem aut Complutensem academiam contra meum libellum iudicasse , non enim vniuersitatis illud iudicium fuit sed paucorum corruptorum hominum artificium , non communis sententia , sed duorum aut trium vtrobique praestigiae quorum caeteri auctoritatem propter doctrinae maiorem opinionem suo iuditio praetulerunt . Sic igitur disputationem ordiris. Quaestio est, inquis, an liceat bello indos prosequi auferendo ab eis dominia, possessionesque , & bona temporalia, & occidendo eos, si resistentiam apposuerint , ut sic spoliati , & subiecti facilius per praedicatores suadeatur eis fides. Quaestionem autem , ut de mea sententia disseratur , ad hunc modum proponere quid aliud est, quam in limine ut aiunt offendere? & ipso statim disputationis principio artes eorum prodere, unde ista sumpsisti ? Qui caeterarum machinationum, quibus meum librum oppugnant, infirmitati diffidentes praesidium petunt a falsis criminibus, & quas iniurias, & impia latrocinia acerrime meus libellus infectatur, harum me patrocinium suscepisse mentiuntur, ut mihi faciant inuidiam sibi ueró concilient fauorem popularem, nisi forte meum librum uel non legerunt, uel lectum propter characteris paulo cultioris insolentiam non intellexerunt . Quod multis accidisse sensi ex his, quorum suffragio res permissa est, ut scias ipsum a plerisque indicta causa fuisse damnatum , iure diuino & naturali repugnante. Ego igitur ne te mea sententia , de qua quaerendum est lateat, hos barbaros non possessionibus & facultatibus spoliandos esse dico, nec in seruitutem redigendos, sed Christianorum imperio subijciendos , ne fidem, aut eius propagationem impediant , praedicatoribus obsistendo , & deum per idololatriam blasphemando, & ob alias ipsorum utilitates. Aliter igitur quaestio proponenda est in hunc modum. Quaeritur, utrum barbari, quos Indos uocamus Christianorum Hispanorum imperio iure subijciantur , ut barbaris moribus, & cultu idolorum ac impijs ritibus sublatis ad accipiendam Christianam religionem ipsorum animi praeparentur , qui negant his rationibus ducuntur . Primum ita disserunt bellum, quo isti barbari in Christianorum ditionem rediguntur non est iustum , non igitur iure debellantur. Illud probatur: iusta bella definiri solent (vt inquit Augustinus. 23. q. 2. c. dominus) quae ulciscuntur iniurias, isti autem barbari nulla iniuria Christianos affecerunt , non igitur iure his bellum infertur. Secundo, bellum, quod ad tradendam religionem pertinet non potest esse iustum, religionis igitur praetextu bellum barbaris iuste inferri non potest, Namque ad fidem neminem esse cogendum testis est Augustinus in epistola Petiliani, & habetur. 23. q. 5. ad fidem, & concilij Toletani. 4. decretum est ad credendum nemini esse uim faciendam, de quo est in c. de iudaeis. disti. 45. &. c. maiores de bapt. & eius effectu. Idem testatur Grego. in aepistola ad Pascas. de qua est in eadem dist . c. qui Syncera. Tertio hoc bellum fit contra Christi & apostolorum exemplum qui persuasionibus tantum , nulla omnino ui adhibita religionem tradiderunt, non igitur iuste infertur. Cum omnis Christi actio debeat esse nostra instructio auctore Paulo Rom. 15. Quarto finis huic bello propositus . s. barbarorum conuersio ad fidem, alia ratione, & sine armis commodius obtineri posset . s. per Euangelij praedicationem missis Apostolis , seu praedicatoribus, ut in primitiua Ecclesia factum est, non igitur est bellum inferendum . Nam bellum necessitatis esse debet, id est cum nulla alia ratione belli finem pacemque consequi datur vt testatur Augustin. 23. q. 1. c. noli. Quinto. Nulli genti bellum est inferendum, nisi antecedente monitione, & cognita pertinacia, nam obtemperantibus iniustissime uis adhibetur. Quanuis igitur idolorum cultum deponere, & praedicatores admittere nolentibus, iure possit bellum inferri, prius tamen ut haec facerent, essent admonendi, ut non aliter, quam spreta admonitione pertinacibus bellum inferretur. Hoc autem quam factum est ab Hispanis in hoc bello, nunquam igitur iuste hoc bellum intulerunt. Sexto, fieri non potest, aut certe difficillimum est, ut bellum hoc sine peccatis, multisque malis geratur, ut res ipsa docuit, nunquam enim gestum est sine iniuria & maleficio magnisque incommodis, & iacturis barbarorum. Non est igitur gerendum ne spe quidem boni quamlibet magni, quod euenturum esse uideatur, non enim facienda mala sunt , ut eueniant bona auctore Paulo ad Ro. c. 3. Septimo, Non est iuris, aut potestatis Ecclesiae siue Pontificis de infidelibus iudicare, Papa ergo nec per se , nec per alium potest infideles ad cuiuspiam legis obseruationem compellere. Non enim fuit talis potestas Apostolis concessa , ut Paulus testatur. 1. cor. 5. dicens quid enim pertinet ad me de ijs qui foris sunt iudicare, ergo nec Ecclesiae . Contra haec faciunt sanctorum patrum apertissima testimonia & Ecclesiae decretum factum, atque declaratio. Respondetur . optimo iure isti barbari a Christianis inditionem rediguntur. Primum, quia sunt, aut erant certe, antequam in Christianorum ditionem uenirent, omnes moribus, plaerique etiam natura barbari, sine litteris, sine prudentia, & multis barbaricis uitijs contaminati , ut testatur historia generalis de ipsis scripta , & auctoritate Indici consilij probata lib. 3. c. 6. Barbari enim, ut ait Thomas, polit. primo lectione prima Simpliciter nominantur , qui ratione deficiunt, uel propter regionem coeli, ex qua hebetes magna ex parte inueniuntur, uel propter aliquam malam consuetudinem , qua homines fiunt quasi brutales, huiusmodi autem gentes, iure naturae, debent humanioribus, prudentioribus, & praestantioribus parere, ut melioribus moribus & institutis gubernentur, sed si admoniti imperium recusent , possunt armis cogi & id bellum erit iustum iure naturae, ut auctor est Aristo . primo Politicorum. c. 3. &. 5. & Thomas ibidem, quo factum est, ut imperium Romanorum in alias gentes fuerit iustum & uoluntate dei quesitum , ut testatur Augustinus lib. 5. de ciuitate dei. c. 12. & deinde Romanis, inquit, concessit deus maximum & illustrissimum imperium ad domandum grauia mala multarum gentium, qui Romani propter gloriam multa uitia comprimebant. i. uirtutes colebant. Ergo eadem potioreque ratione Hispani possunt Indos in suam ditionem redigere. Hoc idem asserit sanctus Thomas de Reg. prin. lib. 3. c. 4 & deinde allegans Augustin. Secundo isti barbari implicati erant grauissimis peccatis contra legem naturae, cuius ignoratio, nemini suffragatur , propter quae deus deleuit gentes peccatrices, quae terram promissionis incolebant, cuncti. n. idolorum cultores erant & plerique omnes immolabant uictimas huma nas. Nam quod deus non occulto iudicio, sed propter huiusmodi idololatriam deleuerit eas gentes , testatur scriptura diuina non obscure sed uerbis apertissimis . Sic enim scriptum est in deut. c. 9. ne dicas, cum deleuerit eos dominus in conspectu tuo, propter iustitiam meam introduxit me deus, ut possiderem terram hanc , cum propter impietates suas istae deletae sint nationes, &. c. 12. omnes abominationes, quas auersatur dominus fecerunt dijs suis , offerentes filios & filias, & comburentes igni &. c. 18. explicans scriptura impietates propter quas deletae sunt gentes : sic ait. Quando ingressus fueris terram, quam dominus deus tuus dabit tibi, caue ne imitari uelis abominationes illarum gentium, nec inueniatur in te, qui lustret filium suum, aut filiam ducens per ignem, aut qui ariolos sciscitetur , & obseruet somnia , atque auguria, nec sit maleficus, nec incantator , nec qui Pythones consulat , nec diuinus & quaerat a mortuis ueritatem, omnia enim haec abominatur dominus, & propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. Quibus testimonijs aperte declaratur has gentes propter idolorum cultum, fuisse deletas. omnia enim peccata, quae hic memorantur Theologorum consensu ad idolorum cultum referuntur, aut impiam superstitionem . Idem prope traditum est leuit. 18. &. 20. & ps. 105. Item ob eadem peccata populum Israeliticum magna ex parte fuisse deletum, & in seruitutem & captiuitatem abstractum, testatum est eodem psalmo . Commixti sunt, inquit, inter gentes, & didicerunt opera eorum, immolauerunt filios suos , & filias suas daemonijs, & iratus est furore dominus in populum suum , & tradidit eos in manus gentium. Adiuuat quod est sapientiae . 12. & exod. 32. quibus rebus declaratur eis peccatis lex naturae uiolari, cum ob eadem , utrique fideles & infideles puniti fuerint. Quare eisdem de rebus memorans Cyprianus in exhortatione ad martyrium addit, quod si ante aduentum Christi circa deum colendum, & idola spernenda haec praecepta seruata sunt , quanto magis post aduentum Christi seruanda , quae uerba habentur. 23. q. 5. c. si audieris. Cui plane astipulatur Ambrosius ut est . 23. q. 5. c. remittuntur. His testimonijs cum idolorum cultus modo per se , modo accedentibus humanarum uictimarum sacrificijs , causa iusti belli ac internicionis fuisse memoretur, aperte declaratur idololatria per se satis magnam & iustam causam praebere fidelibus ad bellum idololatris inferendum, ut Nicolao Lyrae uisum est. Numerorum . c. 31. illud praecipue ex Deut. 12. citanti , subuertite omnia loca in quibus gentes, quas possessuri estis, coluerunt deos suos . Quod etiam Diui Thomae doctrina, & testimonio comprobatur , qui cum secunda secum de. q. 10. ar. 8. scripsisset , infideles posse bello a fidelibus compelli, non ut credant sed ut fidem non impediant , blasphemijs , uel malis persuasionibus , aut persecutionibus post haec. q. 94. ar. 3. idololatria magnam blasphemiam contineri, & opere fidem impugnari testatur. Quam doctrinam secutus Lyra, quo loco diximus, una inquit iusti belli causa est, contra terram, in qua deus per idolatriam blasphematur , itaque Augustinus in Epistola. 50. quae est ad Bonif. docens pios roges seruire deo idolorum cultum oppugnando sic (inquit) Ezechias seruiuit domino lucos & templa idolorum, & excelsa quae contra praeceptum dei fuerant constructa destruendo . 4. Reg. 18. & Iosias eadem faciendo. 4. Reg. 23. sicut Rex Niniuitarum ad placandum dominum vniuersam ciuitatem compellendo . Ios. 3. sicut seruiuit Darius idolum fragendum in potestatem Danieli dando Daniel. 14 sicut seruiuit Nabuchodonosor &c. Nam quod Caietanus infideles negat iure posse a christianis ob infidelitatem, debellari, intelligendum est ob solam infidelitatem, puniendi gratia, non autem si fuerint simul idolorum cultores, aut alia ratione non seruent legem naturae. Item alia ratione probatur concessum esse Christianis bello persequi idolorum cultores auctoritate publica; & pontificia. Christo enim secundum humanitatem data est omnis potestas in coelo & in terra. Vt est Mathaei vltimo. hanc autem potestatem Christus Petro vicario suo & successoribus communicauit , ut docet Thomas de Reg. Prin. lib. 3. c. 10. &. 12. quae potestas & si proprie uersatur in ijs quae pertinent ad salutem animae & bonis spiritualibus tamen a temporalibus quatenus ordinantur ad spiritualia non excluditur. vt est in eodem libro. c. 13. Habet igitur Papa potestatem ubique gentium, non solum ad praedicandum euangelium, sed etiam ut gentes si facultas adsit cogat, legem naturae, cui omnes homines subiecti sunt , seruare . vt Innoc. & Hostien. grauissimi Auctores tradiderunt, in. c. quod super his de uoto quibus Ioan. Andreas & Panor. suffragantur . Nam Christus qui sic praecepit Apostolis Mathaei vltimo docete omnes gentes , quaecunque mandaui uobis. Idem naturae leges, quae decalogo, & dilectione proximi continetur, in primis seruari iussit . Vt autem infideles euangelicam praedicationem audire & legem naturae seruare cogantur necesse est ut Christianorum imperio subijciantur , causaliter igitur ut utar uerbo pontificio hoc quoque pertinet ad potestatem Papae quod magnopere dirigitur ad spiritualia quae sunt eiusdem potestatis . c. per uenerabilem §. rationib. qui filij sint legit. Qui autem idola colunt ij maximo uiolant legem naturae. Iure igitur Idololatrae bello possunt a Christianis coerceri, ut ipsorum imperio subiecti ex lege naturae uiuere cogantur , neue per idolorum cultum ab ipsis deus blasphemetur , & offendatur. Legem autem naturae ab idolorum cultoribus minime seruari dubitari non poterit, si legem naturae ab aliqua gente non seruari , quid sit intelligatur. Quamuisque enim omnia peccata mortalia sint contra legem naturae, ut esse docet Augustinus contra Faustum lib. 22. non tamen si qua in gente peccata mortalia patrantur, protinus hi dicendi sunt legem naturae non seruare , ut, iuniores quidam theologi falso putarunt. Nam eo quidem modo nusquam gentium lex naturae seruaretur . Causa enim publica publicis moribus & institutis diiudicanda est , vt docet Aristotiles Politic. 3. non singulorum recte, aut perperam factis. Sed ea demum gens legem naturae non seruare intelligenda est, apud quam peccatum aliquod mortale in rebus turpibus non habetur, sed publice probatur, ut apud hos barbaros homicidium innocentium, qui multis in regionibus immolabantur, & ubique apud eosdem idololatria, quod est peccatorum grauissimum . Quibus rationibus plane intelligitur non peculiari dei uoluntate & occulto iudicio, sed comuni lege naturae, propter memorata flagitia, quae pertinent omnia ad idolorum cultum, illas gentes fuisse deletas. Itaque his diuinae historiae & sacrorum doctorum testimoijs colligitur hos barbaros propter suas impietates, si iure summo agendum esset , potuisse , & vita, & terris ac bonis omnibus mulctari ad iustam punitionem, quanto igitur magis iure possunt Christianorum imperio subijci , non ut talia patiantur ( nam possessionibus eos aut libertate priuare uetitum est lege Regum Hispanorum ) sed ut Christianorum imperio subiecti a talibus flagitijs, quibus maxime deus offenditur abstinere cogantur , & meliorum rerum consuetudine & piorum commercio ad ueri dei cultum & religionem accipiendam praeparentur. Huc quoque pertinet, quod est Deut. 20. si quando, inquit, accesseris ad expugnandam ciuitatem, offeres ei primum pacem si receperit & aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est saluabitur , & seruiet tibi sub tributo. sin autem &c. deinde sic (inquit) facies cunctis ciuitatibus, quae a te procul ualde sunt . 1. quae sunt diuersae religionis, ut glossa interlinearis exponit, quod in idololatras maxime conuenit itaque idolorum cultores designat , quamuis eorum iniquitates non essent completae ut Amorrheorum, ut melioribus & pijs hominibus parentes ad ueri dei cultum ipsorum uel doctrina, uel exemplo dirigerentur. Tertio, innocentes homines, ne indigna morte trucidentur, seruare omnes homines iubentur lege diuina & naturali, si facere id possint , sine magno suo incommodo . Cum igitur isti barbari singulis annis multa innocentiuum hominum millia ad impias daemoniorum aras mactarent (constat enim in sola noua Hispania singulis annis, amplius uiginti millia immolari solita ) idque prohiberi hac una ratione posset , si proborum, & a talibus, & tam in manibus flagitijs abhorrentium hominum, quales sunt Hispani , imperio subijcerentur . Quis dubitet, uel hac una ratione, iustissime barbaros potuisse & posse a Christianis in ditionem redigi. Quarto, homines periculosissime errantes, & ad suam certam perniciem contendentes, seu ignorantes id, seu scientes faciant, reuocare atque etiam inuitos ad salutem retrahere, iuris est diuini & naturalis, & officium quod sibi etiam inuitis praestari omnes homines sanae mentis uellent. Omnes autem homines qui extra Christianam religionem uagantur aeterna morte perire, si quis dubitat, non est Christianus . Iure igitur barbari salutis suae causa ad iustitiam compelluntur. Hoc autem officium dupliciter praestari potest , uno modo per doctrinam tantum & exhortationem, altero ui quadam adhibita, & poenarum metu, non ut credere cogantur, sed ut tollantur impedimenta, quae obesse possent fidei praedicationi, & propagationi. Priore modo usus est Christus , & Apostoli , secundo usa est Ecclesia postquam Regum & Principum Christianorum potentia , & praesidio munita est, & utrunque factum, vt docet August . diuino & euangelico praecepto, quod conuiuij similitudine continetur Lucae. 14. Nam, cum primi inuitati uenire noluerint, Secundi permonitu & doctrina fuerint ad epulas diuinas introducti, Postremi , ut intrent compelli iubentur Qua de re Augustinus Epistola ultima & habetur. c. displicet . 23. q. 4. cum ipsi primorum temporum ratio ab haeretico Donato obijceretur, Non attendis, inquit quod tunc Ecclesia nouo germine pullulabat, nondum completa fuerat illa prophetia, & adorabunt eum omnes Reges terrae, omnes gentes seruient ei. Quod utique quanto magis impletur, tanto maiore Ecclesia utitur potestate , ut non solum inuitet, sed etiam cogat ad bonum, ad cuius confirmationem subijcit Parabolam Euangelicam, de qua dixi. Nam quod est in concilio Toletano, &. c. maiores de bapt. & eius effectu neminem ad credendum cogi debere, planum & apertum habet intellectum , neminem nec ui, aut bello, nec minis compellendum esse ut Christianus fiat, baptismumque suscipiat inuitus. Cuius ratio est , quoniam ea uis esset innutilis, nemo enim uoluntate, quae cogi non potest repugnante, potest effici fidelis. Itaque doctrina & persuasionibus utendum est . Cae terum, ut quisquam deponat omnia impedimenta ut superbiam licentiamque peccandi, quae obes se pos sent tradendae doctrinae, minis, & poenarum metu iustis sime cogitur auctoribus August. Amb. & Gregorio nam quod est in concilio Toletano. idem August. qui uim probat, multo ante dixerat ad fidem, inquit, nemo cogendus est, ut dicitis. alloquitur autem haereticum Petilianum. 23. q. 5 ad fidem, sed uos imperatoria lege non benefacere cogimini, sed malefacere prohibemini. Nam benefacere nemo potest, nisi elegerit quod est in libera uoluntate. Cum aliquid ergo aduersus uos leges constituunt, admoneri uos credite, ut cogitetis, quare ista patiamini. At idem in Epistola ad Vincenti . ut habetur. 23. q. 6. c. uides sic scribit. Vides inquit non es se considerandum quod quisquam cogitur sed quale sit illud ad quod cogitur, utrum bonum an malum, non quod quisquam bonus pos sit es se inuitus, sed timendo quod non uult pati, uel reliquit impedientem animositatem, uel ignoratam compellitur agnoscere ueritatem, ut timens uel respuat falsum, de quo contendebat , uel quaerat uerum, quod nesciebat, ut uolens iam teneat, quod nolebat. Nam licet contra haereticos haec dis serat Augusti tamen rationes ipsius contra paganos similiter ualere idem ipse August, docet in eadem aepistola ad Vinc. ubi de legibus contra utrosque latis memorat declarans , neutris uim factam fuis se a Christo, uel Apostolis, postea uero utrisque illatam ab aecclesia potentia & legibus imperatorum Christianorum munita, ut habetur. 23. q. 4. c. non inuenitur, in qua aepistola docet eisdem rationibus iustam es se legem latam, aduersus sacrificia paganorum, & ab omnibus Christianis laudatam quae habetur in. c. de paganis & eorum sacrificijs. l. 1 ibi enim constituta est paena capitalis & bonorum publicatio. si quis amplius sacris & ritibus paganicis uteretur quam legem primum a Constantino ut Eusebius in historia ecclesiastica & Hieroni. in chronicis testantur latam, & post a Constantio filio & alijs imperatoribus confirmatam ut piam & iustissimam pugnacis sime deffendit Ambro, apud Imperatorem Valentinianum aepistolis. 30. &. 31. Gregorius autem in aepistola ad Aldibertum Britanorum Regem, que sanctiss. nom. lib. 60. haec de rebus eisdem tradit. Sic enim Constantinus quondam pijs simus Imperator Romanam Remp. a peruersis idolorum cultoribus reuocans, omnipotenti deo Domino nostro Iesu Christo secum subdidit &c. nec interest subiecti sint Pagani imperio Christianorum an secus, quibus uis salutifera est inferenda . Nam sisibutus [Sisebut/viaf:315946620] Rex hispaniae, qui Iudaeos ut Christiani fierint coegit, in sibi subiectos uim intulit, tamen factum eius non perinde probatur quia talis uis simpliciter, siue directe ad Christianismum compellens, inutilis habetur, quia uoluntatem cogere nequit, & pertinaciores facit. Prohibere autem a malo, quod fit lege Constantini , quae eadem est Constantij magnum beneficium est, & quod, si absque incommodo nostro pos sumus, omnibus hominibus, ut proximis impendere iubemur, lege diuina & naturali. Mandauit deus unicuique de proximo suo. Haec igitur est ratio ex Euangelica parabola, & August. Ambrosij & Gregorij doctrina, paganos ut ad Christi epulas intrent compellendi. Vt primum Christianorum imperio, si fieri sine magno incommodo nostro pos sit, qui non sunt subiecti, subijciantur. Deinde ut lege Constantini conuenienter Idolorum cultu & omnibus Ethnicis ritibus prohibeantur , tollanturque omnia impedimenta , quae obes se pos sent euangelicae praedicationi. Quibus rationibus, & testimonijs edoctus diuus Thomas secunda. 2. q. 10. ar. 11. Ritus infidelium praeterquam Iudeorum negat es se ullo modo tolerandos si facultas adsit, quanuis aliquando , inquit, fuerint ab Ecclesia tolerati, cum . s. erat magna infidelium multitudo. 1. antequam es sent Principes Christiani, qui cogere pos sent. His autem rebus confectis , nulla praeterea uis, nullus metus, quo Christiani fiant, est adhibendus . Sed ita praeparati doceri debent, & fidei prae dicationi, ut Christianismum uolentes suscipiant , induci, ut sapientissimi ac sanctis simi Pontificis Gregorij decreto seu testimonio declaratur, quod habetur. 23. q. 4. si non . quo in loco Gennadium uirum optimum, & Christianis simum laudat & ab omnibus laudari testatur, quod gentes paganas haud dubie non subiectas in Christianorum ditionem bello redigendas curaret, non ob aliam Causam, nisi ut cum es sent debellatae facilius in Christianam religionem per liberam fidei praedicationem , inducerentur . Nam Gennadium scribit ubique laudari, quod bella frequenter appeteret, non , inquit, desiderio fundendi sanguinis, sed tantum dilatandae causa Rei p. in qua deum coli conspicimus, quatenus Christi nomen per subditas gentes fidei praedicatione circumquaque discurrat. Loquitur autem non ut quidam somniarunt de Saracenis siue Mahumetanis, qui eo tempore nulli dum erant, nec ut alij, de Vandalis, qui iam fuerant a Bellisario deleti nec ut alij de haereticis, qui puniendi erant, non debellandi , nec gentium alieno nomine uocandi, sed de gentibus in Africa interiore Romano Imperio finitimis, ut declaratur in extremo eiusdem Epistolae, quae primi libri est 73. nec denique quod Christianos infestarent, ut falso quidam causantur. hoc enim exclusum est a Gregorio per uerbum tantum, sed ut a Christianis debellati fidei praedicationem, & propagationem non impedirent. Hoc est enim quod Thomas ait secunda . 2. q. 10. ar. 8. frequenter, inquit, Christi fideles contra infideles bellum mouent, non quidem ut eos ad credendum cogant, sed ut compellant, ne sidem impediant, explicans uidelicet cau sam cur Gennadius, pium bellum infidelibus frequenter inferret. Nam gentes , quae non sunt Christianorum imperio subiectae multifariam fidem eiusque propagationem si quis eam inducere uelit impediunt. Primum quia publicam eius predicationem non admittunt, ut constat etiam auctore Thoma lib. 3. de Reg. prin. c. 16. nunquam ante Constantini tempus sine mortis periculo publice fidem praedicare licuis se. deinde quia praedicatores etiam occultos occidunt, & ne qui suorum conuertantur obsistunt & conuersos persuasionibus, aut etiam persecutionibus auertere conantur ut s aepe & a multis ante Constantini principatum factum est, & pas sim initio Ecclesiae siebat. Accedit quod infideles Christianis subiecti facilius adducuntur, ut nostros mores & religionem sequantur . Non igitur sola praedicatione & disputatione utendum est, nec in paganos, nec in haereticos, ut in primitiua Ecclesia cum nullus principum crediderat, sed cum facultas adsit, uis utilis & permis sa quemadmodum exposuimus, adhibenda. Haec enim expeditis sima ratio est gentes ad Christi fidem conuertendi, ut omni seculo res ipsa & exempla docuerunt. quae exempla uim habent demostrationis teste eodem August. in eadem ad Vincent. Epistola. Cuius uerba translata sunt. 23. q. 6. uides mea primitus inquit Sententia erat, neminem ad Christi & Ecclesiae unitatem es se cogendum , uerbis es se agendum , disputatione pugnandum, ratione uincendum. Sed haec mea opinio non contradicentium uerbis, sed demostrantium superabatur exemplis. Nam primum opponebatur mihi, mea ciuitas, quae cum tota fuis set in parte Donati, ad unitatem catholicam legum imperialium timore conuersa est. Quam nunc uidemus ita animo sitatis uestrae perniciem detestari, ut in ea nunqam fuis se credatur. Et item aliae multae. Thomas quoque de Reg. prin. lib. 3. c. 16. quo anno , inquit, Constantinus conuer sus est ad fidem, baptizata sunt circa partes Romanas plusquam centum millia hominum. Quod euenire constat eodem modo in hac Indorum conuersione, qui cum fuerint in ditionem redacti, & impijs sacrorum ritibus prohibiti uix euangelica praedicatione audita, agminatim confluunt baptismum postulantes, sic enim fere hominum more ac natura comparatum est, ut uicti facile in morem uictorum & imperantium transeant, & facta, dictaque eorum libenter imitentur. Itaque hac ratione paucis diebus plures & tutius ad Christi fidem conuertuntur, quam fortas se trecentis annis, sola praedicatione conuerterentur . Fieri enim non potest, ut Philosophus ait, Ethicorum. 10. aut non facile fit, ut ea uerbis mutentur, & extrudantur, quae impres sa sunt moribus, temporeque diuturno retenta. Itaque ui opus es se ait, Vnde natae sint leges, quae uim cogentem habent. Cui naturali dogmati maxime conuenit , August. Ambrosique doctrina, & Ecclesiae atque Gregorij Sapientis simi Papae decretum in memorato cap. Si non . Quod solum per se potest omnem controuersiam in hac causa comuni lege rationeque dirimire. Congruit Etiam Ioan. Scoti doctrina, qui maiorem etiam uim in tradenda religione infidelibus & filijs infidelium adhiberi censet . 4. sententiarum dist. 4. q. ultima & Ioan . Maioris 4. sententiarum dist. 44. q. 3. qui hanc in barbaros expeditionem nominatim probat. Quas rationes atque decreta secutus Alexander Sex. Papa anno Christi. 1493. Fernando & Isabellae Regibus nostris, ab eximia religione Catholicis cognominatis oraculum & sententiam sedis Apostolicae iuxta tradita deut. 17. &. c. per uenerabilem, qui filij sint legitimi. Sciscitantibus uolentisbusque , & suo iure petentibus rescribens negotium dedit, & magnopere hortatus est, ut hos barbaros imperio suo subij cerent, & ad Christi fidem reducendos curarent, his uerbis, quae ex bulla plumbata descripta sunt. unde omnibus diligenter, & pre sertim fidei catholice exaltatione & dilatatione pro ut decet catholicos Reges & principes consideratis more progenitorum uestrorum clarae memoriae Regum terras firmas & Insulas praedictas illarumque incolas & habitatores, uobis diuina fauente clementia subijcere & ad fidem catholicam reducere proposuistis. Nos igitur huiusmodi uestrum sanctum ac laudabile propositum, plurimum in domino commendantes, ac cupientes, ut illud ad debitum finem perducatur, hortamur uos quamplurimum in domino & per sacri lauacri susceptionem qua mandatis Apostolicis obligati estis & uiscera mi sericordiae domini nostri Iesu Christi attente requirimus ut cum expiditionem huiusmodi omnino pros sequi & as sumere prona mente orthodoxae fidei zelo intendatis, populos in eiusmodi insulis & terris degentes ad Christianam religionem suscipiendam inducere uelitis & debeatis, nec pericula, nec labores ullo unquam tempore uos deterreant, firma spe, fidutiaque conceptis , quod deus omnipotens conatus uestros feliciter prosequetur. Haec Alexander Pontifex. Cui & similibus decretis non solum stare Christiani homines eo decreto iubentur, sed siquis non paruerit, aut contradixerit ipso iure per dictum Caput per uenerabilem excomunicatur, & alioquin Christi vicarium, ut in libro de dispensatione testatur Bernardus, tanquam ipsum Christum, in ijs quae non sunt aperte contra deum audire debemus. Cuius decreta & rescripta in ijs, quae fidem, aut mores attingunt, contemnere, haereticum es se, magni Theologi tradiderunt. (vide Syluium in uerbo canonizatio) Quo igitur iure Christi vicarius potest gentes omnes ab idolorum cultu, si facultas adsit, prohibere, & ad praedicationem Euangelicam audiendam compellere. Eodem ualet ipsas imperio Christianorum per se, aut Principes Christianos subijcere. Cum haec uia expeditis sima sit & commodissima ad ea perficienda & salutem animarum comparandam . Caeterum quidam docti quidem homines, sed non perinde vsu rerum periti oportere tradiderunt, ut antequam bellum pararetur, mis sis legatis admonerentur barbari ut ab idolorum cultu desisterent, & Christianae religionis predicatores publice admitterent, ut si postulatis adquiescerent, ipsorum animarum saluti citra bellum consuleretur , sin autem haec ab ipsis impetrari non pos sint, tunc iustis armis debellati imperata sacere compellerentur quae admonitio, fateor, si absque magnis difficultatibus, et utiliter fieri pos set, non erat repudianda, nec omittenda Est. n. similis ei, quam Christus fieri iubet in fraterna correctione, priusquam ad denuntiationem procedatur. Caeterum quemadmodum in fraterna correptione, inutilis admonitio omittenda est Theologorum consensu, & ad denuntiationem, si res prae sertim publica postulet, procedendum, sic est de huiusmodi admonitione in hoc bello barbarico statuendum, ut omittatur omnino, si prudenter existimantibus inutilis fore uideatur. Nam debet, qui arat, arare, in spe fructus percipiendi auctore Paulo. i. cor. 9. & quod est inutile pro nullo habetur, ut dederat caput inter corporalia de translatione Episcopi. hanc autem admonitionem es se inutilem in tali causa, ac idcirco nunquam factam fuis se, multifariam declaratur. Primum quia est factu difficilis, & erat difficillima initio belli tot enim nationes tam barbaras, immenso Oceani & terrarum interuallo distantes, nullo linguae commercio adire & admonere, nec solum quid responderent, sed etiam quid facerent expectare, res es set tam difficilis, tanti sumptus, tam longi temporis, ut facile principes omnes Christianos a tali conatu deterreret Itaque hanc admonitionem , ut neces sariam inducere, nihil aliud erat, quam expeditionem piam & barbaris salutiferam , ac proinde ipsorum conuersionem , quae finis belli est penitus impedire. Est igitur inutilis & proinde omittenda Nam quae ordinantur ad finem, haec rationem boni, ex ordine ad finem sortiuntur, Quare quae finem impediunt non habent rationem boni. Vt Thomas, secunda. 2. q. 33 ar. 6. ad. 3. tradidit. Deinde haec admonitio, & si superatis difficultatibus fieret nihil tamen, aut parum pro sicerent, es set igitur inutilis & ommittenda. non. n. est probabile, neque uero simile gentem aliquam per solam admonitionem & externae nationis exhortationem adduci pos se, ut insitam & a maioribus acceptam religionem relinquat. Nam ut est in aepistola August. ad Vincen. si docerentur infideles, & non terrerentur , uetustate consuetudinis obdurati ad capessendam uiam salutis, pigrius mouerentur. Si quis autem dicat non uerbis solum admonendos es se barbaros sed etiam metu admoti exercitus terrendos, ut metu saltem imperata faciant, iam hoc es set difficultatem admonitionis plurimum augere, & uim facere, propter quam uitandam ipsi admonitionem inducunt, quae uis si facienda est, non est omittenda utilis sima, quae imperium Christianorum accipere cogat. Praeterea quamuis barbari metu impuls si praedicatores admitterent, & cultum idolorum ad tempus deponerent uel potius deponere simularent, tamen non dubium est quin timore sublato es sent ad pristinos mores reuersuri & praedicatores eiecturi, aut ipsos etiam & ab ipsis conuersos nisi ad pristinam impietatem redirent occisuri vt initio nascentis aecclesiae fiebat. Quae omnia incommoda & difficultates debellatis barbaris facillime tolluntur , & sic plus uno mense in ipsorum conuersione proficitur, quam centum annis per solam praedicationem, non pacatis barbaris proficeretur. Non enim, arbitror, nostri temporis praedicatores sine miraculis plus efficerent, quam quondam Apostoli, domino cooperante & sermonem confirmante sequentibus signis. Quae signa iam non sunt a deo postulanda, cum nobis liceat prae ceptum eius sequentes prudenti consilio barbaros ad conuiuium euangelicum, qua diximus ratione compellere. Accedit quod barbarorum subiectio causa est magni Christianorum concursus quorum illi commertio, & consuetudine facilius conuertuntur, & conuersi commodius edocentur, constantius in accepta fide persistunt nec in haereses labi permittuntur, & facilius barbariem exuunt, humanioribus & Christianis moribus induuntur . Cum igitur duae viae sint, quibus ad barbarorum conuersionem procedi pos se uideatur, altera per monitionem solum, doctrinamque & praedicationem, difficilis, longa, & multis periculis, & laboribus impedita, altera per subiectionem barbarorum, facilis, breuis, & cum multis barbarorum commoditatibus expedita, utra progrediendum sit, non est prudentis hominis dubitare, prae sertim cum August. auctorem habeamus, qui expiditiore, progrediendum es se, aperte uerbis illis, quae ex Paulo ante citauimus declarat. Si docerentur, inquit, & non terrerentur uetustate consuetudinis obdurati ad capessendam uiam salutis pigrius mouerentur, quibus plane docet August. non doctrina modo agendum es se, sed uim etiam salutiferam, quae uiam doctrinae muniat adhibendam. His rebus explicatis superest, ut ad obiecta respondeamus. Ad primum igitur respondeo. bello quod idololatris infertur, non tam hominum quam dei iniurias, quae multo grauiores sunt, uindicari, & alioquin iniuriam infert postulanti, qui iusta postulata non facit, & qui parere alteri debet, is si admonitus imperium recuset, iniurio sus est, ut appareat hoc bello, humanas quoque non solum diuinas iniurias uindicari, nam nec iniustum bellum inferre, nec iustum illatum, si rite fuerit indictum propul sare licet, sine iniuria, non enim solum, contumeliam inferre, sed ut cunque iniuste in quenquam facere iniuria est Ad secundum, fateor, neminem es se ad fidem cogendum , ut inuitus credat, inuitus baptizetur, ut poenis, aut metu Christianus fieri compellatur, quae summa est decretorum & testimoniorum obiectorum . Es set enim ius inutilis, & irrita opera, nam credere uoluntatis est, quae cogi non potest. Idolorum autem cultores Christianorum imperio subijcere, ut impijs ritibus abstinere, & legem naturae seruare euangelicos praedicatores sublatis impedimentis audire cogantur, iustum est ac pium, & ab aecclesia comprobatum & factum eorundem sacrorum Doctorum testimonio August. 23. q. 4. c. non inuenitur Gregor. in Epistola ad Aldibertum, quae est lib. 9. Sexagesima. Ad tertium Christi facta, siue actiones, si pos sumus imitari fas est & pium , sed ita, nisi Christus aliter statuat. quanquam igitur Christus nullum, nec paganum, nec haereticum ad aepulas euangelicas, hoc est ad fidem compulit, nec ipse, nec Apostoli, idem tamen, cum Regum ac principum Christianorum facultas es set, ut utrosque , qua ratione diximus, compelleremus, praecepit in euangelica parabola. vt August. Amb. Gregoriusque exponunt, & ita factum est ab ecclesia tempore Constantini, item Gennadij, cuius bella Grego. maxime laudat, ut supra memorauimus. Hanc tertiam obiectionem accuratis sime confutat August. in Epistola. 50. quae est ad Bonifatium Non considerant, inquit, aliud tunc fuis se tempus & omnia suis temporibus agi. Quis enim tunc in Christum crediderat Imperatorum &c. Quod ergo quidam cauillantur euangelicam illam compulsionem, ad exemplorum & miraculorum uim es se referendam, commentitium est, & stropha haereticorum ab August. in eadem ad Bonifacium aepistola consutata. Ad quartum nego commodius barbaros per solam prae dicationem ad fidem induci, quam si prius fuerint debellati, quin potius nisi debellentur, multae & magnae difficultates obsunt praedicationi, & conuersioni , de quibus supra diximus. Quae omnia impedimenta tolluntur, si prius gentes fuerint in Christianorum ditionem redactae. Itaque bellum est neces sarium ad praedicationem & conuersionem, non quidem simpliciter, sed quia recte, hoc est sine magnis difficultatibus, res fieri non potest, nisi gentibus debellatis. Nam cum neces sarium quinque modis dicatur auctore Aristot. Metaphysicorum quinto vno modo neces sarium id es se intelligitur, sine quo res, aut omnino, aut recte fieri non potest. Bellum igitur neces sarium est, nisi forte barbari uoluntate, & sine armis inditionem redigerentur. Nam uia praedicationis sine ulla ui longa est, & multis difficultatibus impedita. Ad quintum. duplex hoc in bello intelligi potest admonitio, vna qua pax offertur, si fecerint imperata, ut praecipitur. Deute. c. 20. his uerbis. Si quando acces seris ad expugnandum ciuitatem, offeres ei primum pacem, si receperit, & aperuerit portas cunctus Populus qui in ea est saluabitur, & seruiet tibi sub tributo. Quae admonitio non in hoc solum, sed in omni bello iuste inferendo neces saria est, si forte ratione, aut denutiatione periculi, sine sanguine hostes ad deditionem compellere & quod petimus as sequi detur. Alia es set admonitio, de qua supra memorauimus, & quam inutilem fore, ac proinde omis sam, & omittendam es se demonstrauimus. Ad sextum respondeo, istam rationem, nihil magis contra hoc bellum facere, quam contra caetera, quacunque ratione fuerint illata, uix enim unquam bellum gestum est sine magnis incommoditatibus, & iacturis, sine aliqua iniuria & maleficio. Caeterum non si difficile est bellum et ex causa iusta gerentem, iniurias & maleficia cauere protinus, est impos sibile, nec principi, cuius iusta, uel iniusta causa, bellum iustum facit, aut uicis sim iniustum as signanda sunt crimina a militibus praeter eius uoluntatem admis sa, nec ea ex causa iusta, iniustam faciunt siue damnandam. Quod si pericula etiam & peccandi occasiones Christianis legibus uitare iubemur, non tamen cum maius alterum malum uitare eodem tempore neces sitas adhortatur, aut si aliorsum uocet publica & magna commoditas. Nam licet nemo pos sit in eas angustias compelli , ut peccare sit illi neces se, si tamen duo prae cepta simul urgeant, quae simul adimpleri nequeunt, qui grauiori paret, altero praetermis so non peccat. Vt concilij Toletani decreto, & Gregorij testimonio docemur dist. 13. c. duo mala &. c. nerui, & Gersonis regula morali & Aristot. doctrina Ethi. tertio quae ratio in bellis potis simum est ineunda, ut docet idem Ioan. Gerson Auctor grauis simus ibidem, Sic enim dis serit. c. de auaritia in bellis faciendis, quae malis innumeris plena sunt, Nunc ad istos innocentes, nunc ad illos sola utilitas Rei p. excusat a mortali, aut euitatio damni publici, notabiliter peioris, quam sit damnum priuatum ex bello proueniens. Ex hoc igitur praecepto si mala & bona, quae hoc bellum barbaris importat, ad calculos reuocemus, haud dubie mala bonorum multitudine & grauitate prorsus obruantur. Summa enim malorum est, quod principes mutare coguntur, nec eos omnes, sed quos oportere uisum est, & bonis mobilibus magna ex parte priuantur, auro. s. & argento, quae metalla apud ipsos in paruo pretio erant, quippe qui, nec aureis, nec argenteis nummis utebantur, & pro his ab Hispanis ferri metallum, quod ad uitae plurimos usus longe commodius est, accipiunt, praeterea triticum, hordeum, legumina, frugiferarum arborum, & oleorum multa genera, equos, mulas, asinos, oues, boues, capras, & alia multa barbaris nunquam uisa, quae hinc allata felicis sime proueniunt in illis regionibus. Quarum rerum singularum commoditate, utilitas, quam barbari ex auro & argento accipiebant, longe superatur. Adde nunc literas, quarum barbari sunditus erant expertes legendi, & scribendi prorsus ignari, adde humanitatem, optimas leges, & instituta, & quae sola uincit omnes omnium caeterarum rerum commoditates, veri dei cognitionem, & religionem Christianam, quibus rebus cognitis, & animaduersis, qui hanc expeditionem impedire conantur, ne barbari ueniant in Christianorum ditionem, hos ego non barbaris humane fauere ut ipsi uideri uolunt, sed eisdem plurima & maxima bona crudeliter inuidere contendam . Quae bona ingnaua & importuna ipsorum sententia, uel tolluntur omnino uel plurimum retardantur. Neque tamen negauerim pos se tempus incidere, cum sit a subiectione barbarorum licet cogendi facultas adsit temperandum , ut siquis Princeps cum sua ciuitate aut gente, non metu, & simulatione, sed sua sponte bona fide spiritu dei afflatus, magistros Christianae religionis a nostris postularet, si quoue alio casu recta ratio in maxima rerum humanarum uarietate. quam vna regula metiri non pos sumus, barbarorum saluti aliter consulere adhortaretur, legibus enim atque praeceptis, quid in quoque genere magna ex parte fieri oporteat constituitur. Caetera quae extra ordinem accidunt, iustorum Principum & proborum virorum qui rebus gerendis praefuerint prudentiae. Prout ratio boni publici postulabit administranda relinquuntur . Vt Philosoph. Polit. 3. & ethic. lib. 5. declarat. Ad septimum, quod Paulus ad se pertinere negat, de eis qui foris sunt iudicare, hunc habet intellectum, non es se muneris Apostolici, ut a Christianis, sic ab eis qui extra fidem sunt, vitae rationem poscere, & ut Christiane uiuant postulare. Caeterum dare operam, ut ijdem ad Christi fidem conuertantur, ac eis euangelium praedicare & omnia quae ad hoc commode praestandum conducunt pro facultate conari proprium es se muneris Apostolici non solum eiusdem Pauli. Sed omnis omnium Apostolorum uita & ob id oppetita mors testificatur. Quod uero pertinet ad aeditionem libri, in quo belli faciendi, Iustitia & ratio, & quod iure, quid iniuria fiat, declaratur & crudeliter, atque auare facta uituperantur si quis miles aut praefectus per occasionem libri se peccas se dixerit, is per ignorantiam affectatam, & malitiam , seu per scandalum Pharis aeorum deliquis se facile conuincetur. Contra uero ex editione libri, haec maxima commoda consequentur, Tolletur magnum scandalum & infamia Regum nostrorum & nationis, qui vulgo propter falsam, aut male intellectam quorundam Theologorum doctrinam iniuste & tyrannice hos barbaros in suam ditionem redegis se putantur, ut quidam nuper impudentis sime prodidit. Deinde qui ex hac expeditione aurum , uel argentum retulerunt , quid iuste, quid iniuste parauerint, quid iure retinere pos sint, quid restituere debeant facile & ab ipsis, & a sacerdotibus, quibus peccata confitentur, intelligetur. Nunc enim utrique in magna iuris ignoratione uersantur. Postremo, quae stione perorata, si Rex perstet in sententia, confes sor contrariam probet, num recte pieque ab eo pos sit absolui, respondes statuisque pos se, propterea quod utraque opinio probabilis sit, seque pari doctorum numero tueatur, quod si ita est obsecro te Prae sul grauis sime, quid tibi & istis meis areopagitis in mentem uenit in causa dubia regem uestrum, uestramque nationem iuditio uestro condemnare infamiaque notare, & cum magno totius orbis scandalo sumi sacerdotis Ecclesiaeque iudicium atque decretum tam sine causa reijcere, ut contemnere uideamini. hoc igitur dicerem si causa, ut uobis uidetur, es set dubia, nunc autem meis rationibus expositis, si uerum quaerimus nihil habet ambiguitatis. Istorum enim opinio, nec uera est, nec probabilis. Nam quod memoras de doctorum seu iudicum numero vide ne parum diligenter rationem suffragiorum inieris pro ista. n. opinione de scriptoribus solus Thomas Caietanus facit, nec id aperte, ex caeteris autem nemo, qui meae sententiae fundamenta ex me uel meis scriptis plane cognouerit, praeter admodum paucos ambitione corruptos, qui ueritatem scienter & pertinaciter oppugnant, ne ab eo quod uoce, aut comentariolis ipsi uel adiurati amici predicauerant, cum aliqua existimationis iactura discedere uideantur. Nostra uero sententia auctores habet ex Philosophis Principem ipsorum Aristotelem Pol. 1. c. tertio & quinto. Ex iuris Pontificij peritis nobiscum faciunt consultis simi quique in. c. quod super his de uoto. Ex Theologis uero August. Ambro. Gregorius & Thomas uiri sanctitate & doctrina clari, qui omnes uim apertis sime probant, ut in haereticos, sic etiam in paganos, ut demonstraui. Item Ioan. Scotus, qui. 4. sententiarum dist. 4. q. ultima maiorem etiam uim infidelibus horumque silijs adhibendam censet. Nicolaus Lyra numer. 31. Mag. Roa. explicans art. Poli. 1. Io. Maioris qui. 4. sentent. dist. 44. q. 3. hanc in barbaros expeditionem nominatim probat. Alfon. Castrus lib. 2. de iusta haereticorum punitione qui & ipse nuper Salmanticae summa quaestionis, quam ipse confeceram diligenter , ut idem Chirographo quod penes me est profitetur perlecta & considerata libellum meamque sententiam sine ulla exceptione probauit. Ad summam meum librum antequam uersutus & inimicus homo Zizaniam figmentis dis seminas set, nemo legit, & intellexit, quin magnopere probaret, in primisque quatuor doctis simi, & grauis simi uiri Fernandus Gueuara, & Franciscus Montaluus regij consiliarij, Aluarus Moscosus, Didacus Victoria monachus dominicanus, quibus singulis libri mei examen a regio consilio fuit commissum , quorum theologorum Iudicium, quod uterque sua manu operi subscripsit, subieci. Perlegi hoc opus, in quo nihil inueni a ueritate alienum , sed plura quae legantur digna, adeoque opus cum auctore non modo commendo, sed admiror. Fr. Didacus de Victoria. Quam sententiam nunquam ille contra communem suorum persuasionem tam libere & incunctanter pronuntias set, nisi Francisci fratris Germani docti s simi & animo ingenuo liberoque uiri, qui bidui aberat auctoritate fuis set confirmatus, cum quo librum meum quem diu causis illatis retinuit & consilium comunicas se claris coniecturis pro certo mihi persuas si. Mos cosus autem ita subscripsit. Et ego legi hoc opus docte elaboratum, & nihil inueni quod meo iudicio probabilitate careat, immo ea quae ex sacris literis & sacris doctoribus hic adducuntur, ita suadent huius doctoris intentum, ut nullus quamuis proteruus oppositum audeat affirmare. Moscosus. nec est silentio praetereundum grauissimum amplis simi & doctis simi uiri Fernandi Valdesij Hispalensis Archiepiscopi & Inquisitoris generalis testimonium, qui cum meum librum & summam quaestionis, de qua dixi semel & iterum legis set, nuper post praeclarum illud iudicium in doctis simorum grauissimorumque virorum conses su. cum de his rebus quae tunc erant in ore omnium, cui. n. non scandalo fuit, res tam insperata? pauca dis seruis set. Dicam, inquit, quod sentio, qui hunc librum impediendi auctores initio fuerunt, hi multo magis ex officio facerent, si sedulo darent operam, ut idem grandioribus literis excusus ex pulpitis per omnem Hispaniam praedicaretur. Idem s aepe profes sus est Petrus Ortisius praestanti doctrina Theologus, in ciuius immatura morte magnam nuper iacturam studia theologica fecerunt. Petrus Sotus monachus Dominicanus Caroli Cae saris sacrae confes sionis administer, in aepistola quam ad me misit, negat se ullo modo de iusticia belli huius dubitare sed ne libri aeditionem properarem me in eadem aepistola sollicite semel & iterum , nescio qua ratione ductus, adhortatur. Idem Palam as serunt Ioa. Egidius, qui Salmanticae ex cathedra theologiam docet. & honcala [Antonio de Honcala/cerl:cnp01306619] canonicus Auilensis primarij theologi, quorum hic non uoce tantum sed etiam scripto sententiam suam testatus est. Et Alfonsus Herrera monachus Dominicanus concionator regius uir doctis simus animo candido & ingenuo, qui cum mea scripta legis set, meque differentem audis set ex me, inquit, Genesi coniecturam facio, nec puto a te quenquam dis sentire, nisi qui te tuaque scripta, uel non audierit, uel non intellexerit. Item nobis suffragantur magno consensu hispalenses theologi, qui nuper summam quaestionis diligenter perlegerunt, in primisque duo uiri doctis simi Ludouicus Caruaialus Franciscanorum praefectus & Augustinus Sbaroia monachus dominicanus, qui theologiam ex cathedra in suorum collegio docet. Praeterea uir, ut auctoritate, sic doctrina Praestans Michael Arcus Dominicani ordinis in baetica prae sectus Prouincialis qui nuper in Cordubensi caenobio re diligenter ex meis scriptis, meque dis serente per specta, & cum doctis monachis non paucis collata, non solum meam sententiam caeteris, quos dixi, & imprimis Martino Mendoza eiusdem caenobij praefecto grauis simo & aegregia doctrina uiro consentientibus palam probauit, sed etiam mirari se se profes sus est, quae cau sa impres sionem libri huius moraretur, qui ad multorum errorem tollendum , & mentes scrupulis, & aculeis conscientiae perperam fortas sis iniectis explicandas magnopere pertineret a cuius sensu non abhorrere uirum ei doctrina & auctoritate similem Dominicum cognomento sanctae Crucis eiusdem ordinis ad Castellam praefectum Prouincialem, nuper mihi retulit Dominicus a Cruce cognominatus ad nouam Hispaniam Praefectus & ipse Prouincialis, qui cum alijs perspectae probitatis & religionis monachis ex illo altero orbe mis sus fuit, vt Carolum Cae sarem coram quid boni publici, & iustitiae ratio postularet edocerent, peterentque (id quod impetrarunt) vt pro sua prudentia, & aequitate tumultibus illarum regionum incolarum Hispanorum, & seditionibus leges temperando prospiceret, & pro sua sapientia modum imponeret tantis malis, quae mala, si uerum quae rimus ex unius hominis uel errore nostrae huic sententiae contrario, uel etiam temeritate & rerum nouarum studio primam originem habuerunt, pro quibus malis, & quietis impatiente animo, qui nos quoque hic exercet homini malum cupere, uel imprecari alienum est meae naturae, & instituto, quin magis precor, ut deus illi meliorem mentem prebeat, quo discat aliquando quietas cogitationes turbulentis consilijs anteferre. Ad summam, ut unde sumus digres si reuertamur, a nobis sunt omnes eruditi, quibuscunque meam sententiam, & rationes exposui, praeter paucos quos dixi, ambitione, aut alio grauiore morbo corruptum, & repugnantem animum gerentes, quos ipsos tamen tergiuersantes, & laborantes disputatione coegi, ut ad leuis sima & plane indocta commenta, nolo enim dicere puerilia, miserabiliter confugerent more factiosorum hominum, qui in ciuilibus contentionibus. & magnis rerum angustijs ergastula soluunt. Longe igitur dispar nostra, & aduersariorum causa est. A quibus si ceteris in rebus tantopere uinceremur, quanto sumus superiores. Vna tamen summi Sacerdotis, & Ecclesiae Sacrosancta , qua ipsi nitimur auctoritas in hac mores, & religionem publice attingente causa, omnes omnium aliorum iudicum sententias pondere, & maiestate apud pios omnes longe superaret, nec superaret modo, sed etiam pertinaciter obsistentes , haereticos es se conuinceret . Vt igitur dicam quod sentio, & aliquando perorem, haud equidem uideo, quomodo istorum opinio defendi queat quae fundamentis , & strophis haereticorum nititur, Euangelio, & sacrorum doctorum consentientibus declarationibus, & testimonijs aduersatur, a uetere iuditio Ecclesiae dissentit , & nouum eiusdem grauis simum decretum, & rescriptum nostris principibus Apostolicum oraculum ex diuino praecepto (de quo est Deut. 17. &. c. per venerabilem , qui filij sint legit) consulentibus datum contemnit , aut quomodo non sit haeretica, si rebus, & rationibus cognitis, cum pertinatia defendatur. ¶ Hoc opus iudicio doctis simorum & grauis simorum dominorum Philippi Archinti Sanctissimi domini nostri Papae Vicarij, & Aegidij Foscararij magistri Sacri Palatij, ac Antonij Augustini auditoris Rotae examinatum & approbatum & multorum aliorum eruditis simorum virorum consensu in vrbe commendatum. Impres sum fuit Romae apud Valerium Doricum & Ludouicum fratres Brixienses. Prima Maij Anno a Christo nato. M. D. L. DECRETVM ET INDVLTVM ALEXANDRI SEXTI. SVPER expiditione in barbaros noui orbis quos Indos vocant. " IN NOMINE DOMINI Amen. Nouerint vniuersi hoc presens publicum trasumptum inspecturi quod nos Iacobus Conchillos Dei & apostolice sedis gratia Episcopus Cathaniensis: habuimus, vidimus, & diligenter inspeximus infrascriptas litteras felicis recordationis Alexandri Pape sexti eius uera bulla plumbea cum cordulis sericeis, croceique coloris more Romane curie impendentis bullatas sanas siquidem & integras ac omnimoda suspitione carentes huiusmodi sub tenore. ALEXANDER Episcopus seruus seruorum dei caris simo in christo silio Ferdinando Regi & caris sime in Christo filie Elisabeth Regine Castelle Legionis, Aragonum, Siciliae & Granate illustribus salutem & apostolicam benedictionem. Inter cetera diuine maiestati beneplacita opera & cordis nostri desiderabilia illud profecto potis simum existit ut fides catholica & Christiana religio nostris presertim temporibus exaltetur ac ubilibet amplietur & dilatetur animarumque salus procuretur ac barbarc nationes deprimantur & ad fidem ipsam reducantur. Vnde cum ad hanc sacram Petri sedem diuina fauente clementia (meritis licet imparibus) euocati fuerimus cognoscentes vos tanquam ueros catholicos Reges & principes quales semper fuis se nouimus & a uobis preclare gesta toti pene iam orbi notis sima demostrant: ne dum id exoptare sed omni conatu, studio & diligentia : nullis laboribus, nullis impensis, nullisque parcendo periculis etiam proprium sanguinem effundendo efficere ac omnem animum uestrum omnesque conatus ad hoc iamdudum dedicas se quemadmodum recuperatio regni Granate a tirannide Saracenorum hodiernis temporibus per uos cum tanta diuini nominis gloria facta testatur. Digne ducimur non immerito & debemus illa uobis etiam sponte & fauorabiliter concedere per que huiusmodi sanctum & laudabile ac immortali deo acceptum propositum in dies feruentiori animo ad ipsius dei honorem & imperij Christiani propagationem prosequi ualeatis. Sane accepimus quod uos qui dudum animum proposueratis aliquas insulas & terras firmas remotas & incognitas ac per alios hactenus non repertas querere & inuenire ut illarum incolas & habitatores ad colendum redemptorum nostrum & fidem catholicam profitendum reduceretis: hactenus in expugnatione & recuperatione ipsius regni Granate plurimum occupati huiusmodi sanctum & laudabile propositum uestrum ad optatum finem perducere nequiuistis sed tandem sicut domino placuit regno predicto recuperato, uolentes desiderium adimplere uestrum dilectum filium Christophorum Colon uirum utique dignum & plurimum commendandum ac tanto negocio aptum cum nauigijs & hominibus ad similia instructis non sine maximis laboribus & periculis ac expensis destinastis ut terras firmas & insulas remotas & incognitas huiusmodi per mare ubi hactenus nauigatum non fuerat diligenter inquiriret. Qui tandem (diuino auxilio facta extrema diligentia in mari Oceano nauigantes certas insulas remotis simas & etiam terras firmas que per alios hactenus reperte non fuerant) inuenerunt in quibus quam plurime gentes pacifice uiuentes & ut as seritur nudi incedentes nec carnibus uescentes inhabitant, & ut prefati Nuncij uestri pos sunt opinari gentes ipse in Insulis & terris predictis habitantes credunt vnum deum creatorem in celis es se ac ad fidem catholicam amplexandum & bonis moribus imbuendum satis apti uidentur spesque habetur quod si erudirentur nomen saluatoris domini nostri Iesu Christi in terris & insulis predictis facile induceretur. Ac prefatus Christophorus in vna ex principalibus Insulis predictis iam unam turrim satis munitam in qua certos Christianos qui secum iuerant in custodiam & ut alias In sulas ac terras firmas remotas & incognitas inquirerent posuit: construi & edificare fecit. In quibus quidem Insulis & terris iam repertis aurum aromata & alie quam plurime res pretiose diuersi generis & diuerse qualitatis reperiuntur. Vnde omnibus diligenter & presertim fidei catholice exaltatione & dilatatione (prout decet catholicos Reges & principes) consideratis : more progenitorum uestrorum clare memorie Regum terras firmas & Insulas predictas illarumque incolas et habitatores uobis diuina fauente clementia subijcere et ad fidem catholicam redducere proposuistis. Nos igitur huiusmodi uestrum sanctum & laudabile propositum plurimum in domino commendantes ac cupientes ut illud ad debitum finem perducatur & ipsum nomen saluatoris nostri in partibus illis inducatur: Hortamur uos quam plurimum in domino & per sacri lauacri susceptionem qua mandatis apostolicis obligati estis & uiscera mi sericordie domini nostri Iesu Christi attente requirimus ut cum expiditionem huiusmodi omnino prosequi & as sumere prona mente orthodoxe fidei Zelo intendatis populos in huiusmodi insulis & terris degentes ad Christianam religionem suscipiendum inducere uelitis & debeatis nec pericula nec labores ullo unquam tempore uos deterreant firma spe fiduciaque conceptis quod deus omnipotens conatus uestros feliciter prosequetur. Et ut tanti negocij prouinciam apostolice gratie largitate donati liberius & audatius as sumatis Motu proprio non ad uestram uel alterius pro uobis super hoc nobis oblate petitionis instantiam sed de nostra mera liberalitate & ex certa scientia ac de apostolice potestatis plenitudine omnes insulas & terras firmas inuentas & inueniendas detectas & detegendas uersus occidentem et meridiem fabricando & construendo unam lineam a polo arctico scilicet septentrione ad polum antarcticum scilicet meridiem siue terre firme & insule inuenente & inueniende sint: versus Indiam aut uersus aliam quamcumque partem que linea distet a qualibet insularum que uulgariter nuncupantur de los Azores & Cabo verde centum leucis uersus occidentem & meridie m. Itaque omnes insule & terre firme reperte & reperiende detecte & detegende a prefata linea uersus occidentem & meridiem per alium regem aut principem Christianum non fuerint actualiter pos ses se usque ad diem natitiuitatis domini nostri Iesu Christi proxime preteritum a quo incipit Annus presens millesimus quadringensimus nouagesimus tertius quando fuerunt per Nuncios & Capitaneos uestros inuente alique predictarum in sularum. Auctoritate omnipotentis dei nobis in beato Petro conces sa ac vicariatus Iesu Christi qua fungimur in terris cum omnibus illarum dominijs ciuitatibus castris locis & uillis iuribusque & iurisditionibus ac pertinentijs uniuersis uobis heredibusque et succes soribus uestris Castelle & Legionis Regibus in perpetuum tenore presentium donamus concedimus & as signamus uosque & heredes ac succes sores prefatos illarum dominos cum plena libera & omnimoda potestate auctoritate & iurisditione facimus constituimus & deputamus. Decernentes nihilominus per huiusmodi donationem conces sionem & as signationem nostram nulli Christiano principi qui actualiter prefatas insulas & terras firmas pos sederit usque ad predictum diem Natiuitatis domini nostri Iesu Christi ius quesitum sublatum intelligi pos se aut auferri debere. Et insuper mandamus uobis in uirtute sancte obedientiae (vt sicut etiam pollicemini & non dubitamus pro uestra maxima deuotione & regia magnanimitate uos es se facturos) ad terras firmas & insulas predictas viros probos & deum timentes doctos peritos & expertos ad instruendum incolas & habitatores prefactos in fide catholica & bonis moribus imbuendum destinare debeatis, omnem debitam diligentiam in premis sis adhibentes. Ac quibuscunque personis cuiuscunque dignitatis etiam imperialis & regalis status gradus ordinis uel conditionis sub excommunicationis latae sententiae pena quam eo ipso si contrafecerint incurrant districtius inhibemus ne ad insulas & terras firmas inuentas & inueniendas detectas & detegendas uersus occidentem & meridiem fabricando & construendo lineam a polo arctico ad polum antarcticum siue terre firme & insule inuente & inueniende sint: uersus indiam aut aliam quamcunque partem: que linea distet a qualibet insularum que uulgariter nuncupatur de los Azores & Cabo verde centum leucis uersus occidentem & meridiem ut prefertur pro mercibus habendis uel quauis alia de causa accedere presumant absque uestra ac heredum & successorum uestrorum predictorum licentia speciali. Non obstantibus constitutionibus & ordinationibus apostolicis ceterisque contrarijs quibuscunque : in illo a quo imperia & dominationes ac bona cuncta procedunt confidentes: quod dirigente domino actus uestros si huiusmodi sanctum & laudabile propo situm prosequamini breui tempore cum felicitate & gloria totius populi Christiani uestri labores & conatus exitum felicissimum consequentur. Verum quia difficile foret presentes litteras ad singula queque loca in quibus expediens fuerit deferri: volumus ac motu & scientia similibus decernimus: quod illarum transumptis manu publici Notarij inde rogati subscriptis & sigillo alicuius persone in ecclesiastica dignitate constitute seu curie ecclesiastice munitis ea prorsus fides in iudicio & extra ac alias ubilibet adhibeatur que presentibus adhiberetur si es sent exhibite uel ostense. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre commendationis hortationis, requisitionis, donationis, concessionis , as signationis, constitutionis, deputationis, decreti, mandati, inhibitionis, & uoluntatis , infringere uel ei a usu temerario contraire, Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis dei ac beatorum Petri & Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datis ROMAE apud sanctum Petrum Anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio, quarto nonas Maij pontificatus nostri anno primo. " HAEC declaratio decretum atque conces sio Sacrorum canonum sententiae consentit quae habetur cap. per uenerabilem. §. rationibus qui filij sunt legitimi & cap. si non. 23. q. 4. inquo inquit Gregorius iustum sanctumque es se bellum quod infidelibus a Christianis infertur ut eis imperio subditis praedicari pos sit Christi euangelium , ne si imperio subditi non sint, praedicationi & conuersioni eorum qui crediderint impedimento es se pos sint. Idemque decretum atque concessio potestati Christi inititur qui cum ei secundum humanitatem , ut Hieronimus & Augustinus exponunt data fuis set omnis potestas in coelo & in terra, ut est Matth. ultimo hanc potestatem communicauit vicario suo, quae quamuis ordinetur ad salutem animarum & bona spiritalia, non tamen excluditur a temporalibus quatenus haec ordinantur ad spiritalia ut Tho. testatur de Reg. princ. liber. 3. c. 10 &. 13. subiectio autem barbarorum ad Euangelij prae dicationem ordinatur, ad quam Papa non solum potestatem habet a deo, sed etiam preceptum Euangelicum. Non quod Paulus ad se pertineri negat de ijs qui foris sunt iudicare, hunc habet intellectum non es se muneris apostolici ut a Christianis, sic ab ijs, qui extra fidem sunt uitae rationem poscere, uel ab eis ut Christiane uiuant postulare. Caeterum dare operam ut ijdem ad Christi fidem conuertantur proprium es se muneris apostolici, non solum ipsius Pauli, sed omnis omnium apostolorum uita, & ob id oppetita mors testificatur. Vide Augustini Epistolas. 48. &. 50. &. 204. quae sunt ad Vincentium ad Bonifacium ad Donatum & citantur in decretis. 23. q. 4. c. non inuenitur. c. si Ecclesia. c. displicet. q. 6. c. uides item Epistolas Gregorij 73. primi libri & 60. noni & Ambrosij Epistolas 30. &. 31. Nam licet in hereticos disputat Augusti. in eisdem rationibus a Charitate profectis concludit iuste paganos compelli ut desistant idololatra dicto cap. non inuenitur. Thomas secunda secunde. q. 10. ar. 8. infideles inquit compellendi sunt. si facultas adsit ne fidem impediant blasphemijs uel alia ratione & ideo frequenter bellum in eos fideliter mouent, idem. q. 94. ar. 3. testatur idololatria magnam blasphemiam contineri & fidem opere impugnari. Vnde Lyra super numer. c. 31 iustum es se bellum dicit contra idololatras, ne deum blasphement per idololatriam. Sed omnium maxime facit. c. si non. 23. q. 4. uide etiam Innocentium & ostiensem & Panormitanum in. c. quod super his de uoto. Itaque uis prohibita. c. de Iudaeis dist. 45. est nequis inuitus baptizetur aut Christianus es se cogatur. Nam deponere idololatriam & Christianorum imperio parere iuftis sime compelluntur infideles ne fidei praedicationem & propagationem impediant, & facilius conuertantur non tamen sunt nec pos ses sionibus spoliandi, nec in seruitutem redigendi.