lib. 1. cap. 3. ยง. 6. Thom. Bozio d. lib. 20 cap. 3. pag. 321. & cap. 6. fere per tot. Basil. Pontio. d.q. 8. exposit. cap. 4. & omnium elegantissime Luisio Legionens. in d. c. ult. sup. Abdi. ex pag. 663. Quos licet reijciant Ribera & Rebell. sup. & Gasp. [sect. 24] Sanch. in eod. cap. 18. num. 1. pag. 196. dicens, eorum expositionem non solum novam, sed etiam alienissimam a toto textu, reliquis interpretibus visam esse, & se non credere, quod ita eius asseclae sentiant, sed quod elati patriae studio, eius laudi intemperantius indulgeant, quam sacrae historiae fides persuadeat: mihi tamen ab Isaiae verbis excedere non videtur. Quasi sensus [sect. 25] eorum sit, Hispaniam, quam per periphrasim, Alarum cymbalum vocat, vel ut vertunt Septuaginta, Navium alarum, id est, terram navigijs abundantem, aut navigationibus, arteque navigandi celebrem, quae naves & earum vela impulsa ventis sonitum cymbalorum imitantur, vel internavigandum instar avium volantium perstrepunt, ut cum Symmacho, & alijs exponit Pineda ubi sup. Dei iussu & mandato legatos suos, id est, Evangelij nuntios, & praedicatores cum maxima celeritate missuram ultra flumina AEthiopiae, id est, ad huius Orbis nuper reperti incolas: In vasis papyri super aquas, id est, in [sect. 26] navibus velocibus & papyraceis, quibus olim navigatio Indica & AEgyptia fiebat, ut tradit Herodot. lib. 2. Plin. lib. 6. cap. 22. & lib. 7. capit. 56. & lib. 13. capit. 11. Strabo lib. 17. Solinus capit. 56. & Lucanus lib. 4.