Viguit quoque eadem aetate [sect. 31] quidam Pet. Malferitus I.C. Patricius Balearis, ad cuius manus cum confessionarium Episcopi Chiapensis pervenisset, & in eo aliqua perlegisset, quae iustitiae Nostrorum Regum in occupatione harum Provinciarum nocere poterant, copiosum quoddam, & non male doctum consilium, sive apologeticum (ut ipse vocat) iuris responsum commentus est, quo intrepide illam defendit, illudque ad potentiss. D.D. Maximilianum Bohemiae Regem, Austriae Archiducem, direxit, qui ea tempestate Carol. V. in Regnis Hispaniae vices gerebat. Quod responsum extat inter consilia Iacobi Mandeli Albani, vol. 2. & est 769. in ordine.