Et ut concedamus, illum indistincte procedere, parum [sect. 37] tamen firmum, & securum esse quod asserit de dominio, & translatione Sacerdotij, & reliquis, quae in Christo, & eius Ecclesia, & vicarijs post adventum Christi considerat, ut ob haec infideles suis bonis, & potestatibus a fidelibus spoliari possint, cum ea de spiritualibus tantum intelligi debeant, ita ut iam extra Ecclesiam non sint Sacramenta, nec sacrificia; nec ulla via ad salutem, ut habetur in cap. firmiter de sum. Trinit. & in nostris terminis post alios observat Salon dict. tract. de domin. q. 2. art. 2. Sayrus in. d. clavi Regia 2. part. lib. 9. cap. 4. in fine, & latius disputabimus insr. cap. 17.