Ad secundum vero respondetur, spolia, [sect. 42] quae Iudaei fugientes ab AEgyptijs abstulerunt, non ob id a peccati, & iniustitiae labe defendi, quod AEgyptij infideles essent, sed quod expressum Dei mandatum praecessit, qui id facere praecipiebat: [sect. 43] cuius auctoritas, ubi intervenit, omne vitium eluit, & omne crimen purgat, ut alias de praescriptione longissimi temporis dicitur in l. sicut, & in l. omnes, C. de longi temp. praescript. & de lege in l. Gracchus, C. de adulter. & in nostris terminis eleganter notavit D. Augustin. relatus a Gratiano in cap. Dominus noster 23. q. 2. cum alijs, quae adduximus sup. cap. 2. ex num. 25.