Quae cum ita se habeant, praedictorumque criminum gravitas, & atrocitas adeo magna sit, ut abunde probatum reliquimus: dubitandum non videtur, [sect. 2] quin nostri Catholici Reges bellum adversus Indos movere potuerint, ut ab his sceleribus abstinere, & legem naturae servare compellerentur. Interveniente praesertim auctoritate romani Pontificis, qui [sect. 3] hoc in casu adversus omnes infideles iurisdictionem habet, tanquam generalis Christi Vicarius, cap. 1. & 2. de translat. Episcop. & eos, si detur facultas, punire potest, ad [sect. 4] Dei facta imitanda, quae nobis exemplaria esse debent, ut aperte tradit Innocent. Hostiens. Ancharran. Florentin. Sylvest. & reliqui Doctores, quos in praecedentis capitis initio retulimus, & in nostris terminis definisse videtur Pijssimus ille, & omni aevo venerandus, Pius Quintus [sect. 5] Rom. Eccles. P.M. qui cum multa praeclare pro Indorum spirituali & temporali salute providisset, illud etiam expresse sanxit, ut omnes Indi, quamvis Ethnici, ad legem naturalem observandam compellerentur, ne pravo exemplo alijs Indis iam conversis officerent, vel Hispanis inter eos degentibus scandalum generarent, ut tradunt Hieron. Cater. in eius vita, pag. 105. Anton. a Fuenmaior. in lib. 4. & Fr. Alfons. Ferdinand. in histor. Eccles. nostr. tempor. lib. 1. cap. 52. pag. 182. Quinimo [sect. 6] etiam sine speciali licentia Romani Pontificis quemlibet Christianum Principem hoc idem officium data sibi opportunitate exercere debere, optime docet & probat Fr. Ant. a Corduba lib. 1. quaestionarij, q. 57. dub. 5. in princip. pag. 498. & sequitur Pat. Molina dict. disp. 106. vers. Tertia conclusio.