Secvndo pro eadem opinione considerari potest, quod lice fateamur, ratione tyrannidis, idololatriae, sacrificiorum, & aliorum criminum contra naturam, quae Indi committere prohibentur, Divinae Maiestati iniuriam inferri: [sect. 19] Haec tamen quo ad nos sufficiens causa belli iudicari non potest, neque ob eam vindicandam nobis adversus infideles saevire permittitur, cum Deus ipse facillime valeat, si velit, eas iniurias avertere, sceleratosque homines pro meritis coercere, prout multoties fecisse, pluribus exemplis ostendimus supra hoc lib. cap. 2. ex numer. 5. & cap. 11. num. 49. & late prosequitur Simon Maiol. in dieb. Canic. 1. tom. colloq. 19. pag. 433. & 2. tom. colloq. 1. [sect. 20] Et manifestius doceri videtur in illo Deuter. 32. vers. 35. Paul. ad Romanos 12. & ad Hebraeos 10: Mihi vindictam, & ego retribuam, & melius atque expressius, [sect. 21] 1. ad Corinth. 5. ubi sic urgentissime inquit: Si is, qui frater nominatur inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cum huiusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de ijs qui foris sunt, iudicare? Nonne de ijs, qui intus sunt, vos iudicatis? nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.