Secvndò pro eâdem opinione cõſiderari poteſt, quòd licè fateamur, ratione tyrannidis, idololatriæ, ſacrificiorum, & aliorum criminum contra naturam, quæ Indi committere prohibentur, Divinæ Maieſtati iniuriam inferri: † Hæc tamen quo ad nos ſufficiens cauſa belli iudicari non poteſt, neque ob eam vindicandam nobis adverſus infideles ſævire permittitur, cũ Deus ipſe facillimè valeat, ſi velit, eas iniurias avertere, ſceleratoſq́ue homines pro meritis coërcere, prout multoties feciſſe, pluribus exemplis oſtendimus ſuprà hoc lib. cap. 2. ex numer. 5. & cap. 11. num. 49. & latè proſequitur Simon Maiol. in dieb. Canic. 1. tom. colloq. 19. pag. 433. & 2. tom. colloq. 1. † Et manifeſtiùs doceri videtur in illo Deuter. 32. verſ. 35. Paul. ad Romanos 12. & ad Hebræos 10: Mihi vindictam, & ego retribuam, & meliùs atque expreſsiùs, † 1. ad Corinth. 5. ubi ſic urgentiſsimè inquit: Si is, qui frater nominatur inter vos, eſt fornicator, aut avarus, aut idolis ſerviens, aut maledicus, aut ebrioſus, aut rapax: cum huiuſmodi nec cibum ſumere. Quid enim mihi de ijs qui foris ſunt, iudicare? Nonne de ijs, qui intus ſunt, vos iudicatis? nam eos, qui foris ſunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipſis.