Quem locum exponens D. Hieronymus ibîdem, & in epiſt. ad Oceanum, eam fuiſſe Apoſtoli mentem, oſtendit, ut ratione dictorum criminum liceat, in fratres, hoc eſt, in eos, qui ſemel Chriſto, & Eccleſiæ nomen dederunt, competenter animadvertere. † Alieni autem & qui foris, ideſt, extra Eccleſiam ſunt, veluti Iudęi, Hæretici, atque Gentiles, Divino iudicio puniendi relinquantur, & D. Anſelmus ſic inquit: Quid mihi attinet iudicare de ijs, ideſt, infidelibus, qui ſunt foris, ideſt, extra Eccleſiam? His enim blandiendum eſt, ut per amorem, & dulcedinem poſsint Chriſto lucrari. Nam eos, qui foris ſunt, non commiſit vobis Deus iudicandos, ſed ipſe iudicabit eos in futuro ſecundùm diſtrictionem iuſtitiæ ſuæ. Et D. Athanaſ. ſuper eundem Pauli locum ſic non minùs expreſsè, eleganter ſcribit: Neminem equidem nunc eorum, qui exteriores ſunt, alloquor, id enim leges meas excederet. Super vacaneè igitur Chriſti præcepta illis iniungerẽ, qui extra Chriſti aulã divagantur; quæcunque enim lex diſſerit, his qui ſub lege ſunt, diſſerit.