In quem ſenſum eandẽ auctoritatẽ citant † Pontifices in cap. maiores, de baptiſm. cap. gaudemus, de divortijs, cap. qui ſincera, cap. de Iudæis 45. diſtin. cap. ſi quis inquit 1. q. 1. cap. inter verba 11. q. 3. cap. multi 24. q. 1. ubi etiam Turrecremata concludit, de infidelibus eſſe intelligendam, qui nunquam fidem agnoverunt, & ideò Divino iudicio reſervantur. Et idem docent D. Thom ſup. eand. epiſt. Pauli & Ricard. de Mediavilla in 4. Senten. diſtinct. 7. q. 2. art. 1. & diſtinct. 17. quæſt. 4. art. 2. & noviſsimè poſt hęc ſcripta Pat. Suarez in tract. de Fide, diſp. 18. ſect. 3. num. 5. pag. 288. dicentes, quòd Vicario † Christi, cęteriſq́; Prælatis non fuit directè conceſſa poteſtas ſuper his, qui Sacramentũ Baptiſmi non ſuſceperunt, quod eſt ianua, quâ intratur in Eccleſiam Militantẽ: ſed ſuper eos tantũ, qui ſe Fidei Chriſtianæ ſubdiderant. Theodoret. † etiã exponens alium locum eiuſdem Pauli ad Coloſ. 4. in illis verbis: In ſapientia ambulate ad eos, qui foris ſunt, ſic inquit, Hoc eſt, ad eos, qui nondum crediderunt, nullam damni occaſionem eis date, pro ipſorum ſalute omnia molimini. Neque abeſt † Trident. Synodus ſeſſ. 14. cap. 12. ubi aſsignãs diſcrimen inter miniſtros Baptiſmi, & Pœnitentiæ, ait: Conſtat certè Baptiſmi miniſtrum iudicem eſſe nõ oportere, cum Eccleſia in neminem iudiciũ exerceat, qui non prius in ipſam per Baptiſmi ianuam fuerit ingreſſus. Quid enim mihi, inquit Apoſtolus, de ijs qui foris ſunt, iudicare? Secus eſt de domeſticis Fidei, quos Chriſtus Dominus lavacro Baptiſmi ſui corporis membra ſemel effecit.