Atque [sect. 27] in eundem ferme sensum tendere, & respicere videntur aliae plures eiusdem loci interpretationes, quas referunt Alvar. Pelagius de planctu Eccles. lib. 1. art. 37. Episcop. de Chiapa in disp. contra Sepulv. fol. 9. Melchior Canus de locis Theolog. lib. 4. cap. 2. Navarr. in cap. ita quorundam, de Iudaeis notab. 8. numer. 4. Ioseph. Acosta d. lib. 2. de procur. Ind. salu. cap. 2. Aragon in 2. 2. q. 10. art. 8. pag. 291. Molina d. disp. 106. vers. Sit tamen prima conclusio, Valencuela in. d. monitor. contra Venetos, 4. par. num. 181. & 182. Zevall. in 4. tom. pract. q. ult. num. 109. & Pat. Suar. ubi sup. easque omnes eleganti paraphrasi comprehendisse, & exornasse videtur [sect. 28] D. August. in lib. de Verbis Domini, serm. 6. de Puero Centurionis, ubi exponens locum Deut. cap. 7. in illis verbis: Cum data fuerit vobis terra in potestatem, &c. sic inquit, prius dixit, in potestatem, & sic ait, quae facienda sunt: Aras eorum destruetis, lucos eorum comminuetis, & omnes titulos eorum confringetis. Cum acceperitis potestatem hoc facite. Quid enim mihi de ijs, qui foris sunt, iudicare? ipse Apostolus ait: Vbi non est nobis data potestas, non facimus: ubi data est, non permittimus: multi pagani habenti istas abominationes in fundis suis. Num quid accedimus & confringimus? prius enim agimus, ut idola eorum cordibus confringamus. Quando christiani, & ipsi facti fuerint, aut invitant nos ad tam bonum opus, aut praeveniunt nos: modo orandum est pro illis, non irascendum illis, ut audiant veritatem in vobis resecanda putredo est.