Vnde [sect. 29] quod D. Thom. docet 2. 2. q. 10. art. 11. ritus scilicet infidelium non esse aliqualiter ab Ecclesia tolerandos, intelligendum est de ritibus infidelium habitantium inter Christianos in provincijs ipsorum Christianorum, vel cum tales ritus, & idolorum templa, & sacrificia Christianae Religioni alíquod impedimentum praestant, ut optime disputat Covarr. d. regul. peccatum, 2. par. §. 11. num. 5. vers. Quod autem, Gregor. de Valencia 3. tom. disp. 1. q. 10. punct. 7. per tot. Pat. Lud. Turrianus in tract. de Fide, disput. 51. art. 11. col. 644. & P. Mag. Lorca in 2. 2. art. 11. q. 10. n. 2. Alioqui si extranei, & liberi sint a Christianorum Principum imperio, & iurisdictione, nihil potest ea de causa adversus illos statui.