Tertiò huius opinionis Auctores eâ conſideratione nituntur, † quòd ſecundùm Innocent. & ſequaces, infideles lege tantùm naturę reguntur, & ideò ſi contra illam delinquant, per Pontificem puniri poſſe aiunt, & eius auctoritate à Principibus Chriſtianis. Quod ſi ita eſt, univerſaliter affirmare debemus, non ſolùm puniri, & debellari poſſe pro peccatis contra naturam, de quibus D. Thom. 2. 2. quæſt. 154. artic. 1. 2. & 12. verùm & pro reliquis, quæ contra legem naturalem committuntur, ut por furto, fornicatione, adulterio, homicidio, & generaliter pro quibuslibet alijs peccatis ſimilibus: cùm † omnia legi, ſive rationi naturali repugnent, ideoq́ue contra naturam eſſe videantur, ut docet D. Thom. in 1. 2. q. 71. art. 6. & q. 94. art. 3. ad 2. D. Damaſcen. lin. 2. de Fide orth. c. 30. D. Auguſt. lib. 12. de Civit. Dei cap. 1. Gregor. de Valẽcia 1. tom. diſp. 7. q. 4. punct. 4. & Ioan. de Salas de legib. diſp. 5. ſect. 12. pag. 95. Hoc autem abſurdũ eſſe contendunt, cùm his † de cauſis nec poſsit, nec debeat Pontifex, bellum inferre, non ſolùm barbaris, & infidelibus, quibus nõ facilê poteſt oſtendi, hæc omnia peccata contra legem naturæ eſſe: ſed ne Chriſtianis quidem, quamvis in eis ratione ſcientiæ graviora ſint. Alioqui ſi propter hoc terras Chriſtianorum publicaret, & alijs Principibus concederet, quotidie poſſet Regna mutare, cùm in omni provincia multi peccatores exiſtant, ut graviter, & eruditè præter alios conſideravit Victoria d. relect. 1. de Indis num. 40. & Aragon. d. art. 8. pag. 291. & ſequenti.