Quibus adijcio, plures [sect. 34] Theologos tenuisse, aliquam iuris naturalis ignorantiam esse omnino inculpabilem, & invencibilem, praesertim in iunioribus, hebetioribus, & idiotis; maxime ubi non de primis ipsis, ac puris principijs naturalibus agitur, quale est illud; quod tibi non vis, alteri ne feceris, & similia; sed de alijs praeceptis, quae ab illis paulo remotiora sunt, & obscuriores aliquas conclusiones habent, ut colligitur ex D. Thom. in 1. 2. q. 94. art. 6. & ex cap. obijciuntur 7. 32. q. 4. & late prosequitur Ant. a Corduba in quaest. lib. 2. q. 4. per tot. Dominic. Soto lib. 1. de iustit. & iure, q. 4. art. 4. Aragon d. q. 10. art. 1. pag. 254. Gabr. Vazq. in 1. 2. q. 76. disp. 122. cap. 1. & 2. Gabr. de Valencia, Zumel. Medina, & alij, quos refert, & sequitur Ioan. Salas in d. tractat. de legibus, disp. 5. sect. 5. & 6. pag. 76. & 80. & novissime P. Franc. Suar. in tract. de Fide, disp. 17. sect. 2. ex numero 5.