Qvarto, [sect. 35] pro eadem opinione perpenditur, in praedicatione Fidei contineri etiam praedicationem poenitentiae, & remissionem peccatorum, ut habetur Luc. ult. ibi: Quoniam sic scriptum est, & sic oportuit, Christum pati & resurgere a mortuis tertia die, & praedicare in nomine eius poenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes. Et hoc fuit [sect. 36] propositum praedicationis Divi Ioannis, & Christi domini, quod generaliter ad omnes gentes spectat, secundum D. Paul. ad Roman. 10. & ad Gal. 3. unde contraria inter se, & repugnantia esse videntur, [sect. 37] infidelibus istis Fidem suadere, quae omnium praeteritorum peccatorum remissionem indulget, & eos ob eadem peccata, quae commiserunt, punire, & vi & armis debellare. Non enim Christvs [sect. 38] venit, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum; & ita Propheta insinuavit, dum dixit: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus sedens supra asinam. Praedictaque [sect. 39] Indorum vitia, quamvis gravis, & illis innata essent, Religionis, ac doctrinae Christianae insinuatione, & consuetudine, magis quam armorum terrore, & violentia ab eorum animis removeri, & ablegari debuerunt. Nam, [sect. 40] ut praeclare tradit Plutarch. in vita Pompeij: Homo suapte natura neque efferum est, neque quod domari non possit animal; sed vitijs contra naturam utendo, degenerat. Disciplina porro, locorumque, & victus mutatione etiam ferae cicurantur, saevitiamque suam cultui mansuetiori addictae, exuunt: unde Horatius: Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit Si modo culturae patientem accommodet aurem.