Qvartò, † pro eâdem opinione perpenditur, in prædicatione Fidei contineri etiam prædicationem pœnitentię, & remiſsionem peccatorum, ut habetur Luc. ult. ibi: Quoniam ſic ſcriptum eſt, & ſic oportuit, Chriſtum pati & reſurgere à mortuis tertia die, & prædicare in nomine eius pœnitentiã in remiſſionem peccatorũ in omnes gentes. Et hoc fuit † propoſitum prędicationis Divi Ioannis, & Christi domini, quod generaliter ad omnes gentes ſpectat, ſecundùm D. Paul. ad Roman. 10. & ad Gal. 3. unde cõtraria inter ſe, & repugnantia eſſe videntur, † infidelibus iſtis Fidem ſuadêre, quæ omniũ pręteritorum peccatorum remiſsionẽ iudulget, & eos ob eadem peccata, quæ commiſerunt, punire, & vi & armis debellare. Non enim Christvs † venit, ut iudicet mundũ, ſed ut ſalvetur mundus per ipſum; & ita Propheta inſinuavit, dum dixit: Ecce Rex tuus venit tibi manſuetus ſedens ſupra aſinam. Prædictaq́ue † Indorum vitia, quamvis gravis, & illis innata eſſent, Religionis, ac doctrinæ Chriſtianę inſinuatione, & conſuetudine, magis quàm armorum terrore, & violent â ab eorum animis removeri, & ablegari debuerunt. Nam, † ut præclare tradit Plutarch. in vita Pompeij: Homo ſuapte natura neque efferum eſt, neque quod domari non poſſit animal; ſed vitijs cõtra naturam utendo, degenerat. Diſciplina porrò, locorumq́ue, & victus mutatione etiam feræ cicurantur, ſævitiamq́ue ſuã cultui mãſuetiori addictæ, exuunt: unde Horatius: Nemo adeò ferus eſt, ut non miteſcere poſſit Si modò culturæ patientem accommodet aurem.