Et multis experimentis [sect. 41] compertum est, nihil Religione Christiana pie, & suaviter hominum cordibus insinuata, potentius, atque efficacius esse, ad tuenda naturae iura, ad barbariem, & feritatem deponendam, & benefaciendum omnibus, ad laedendum neminem, ad vitam quietissime traducendam, ut pie & eleganter prosequitur [sect. 42] Clemens Alexand. in epist. exhortat. ad Gentes, pag. 2. docens, quod Deus verae Fidei, & Religionis canticis, & carminibus, longe melius, quam Thracius ille Orpheus, & Thebanus, & Methymnaeus: Difficillimas feraes homines mansuefecit. Volucres quidem, eos, qui ex ipsis sunt leves: serpentes vero, eos qui deceptores: & leones, eos qui sunt animosi, & ad iram concitati: sues autem, eos, qui sunt voluptati dediti: lupos autem, eos, qui sunt rapaces: lapides autem, & ligna sunt insipientes; vide quantum potuerit novum canticum homines ex lapidibus, & homines fecit ex feris, Thom. Boz. de sign. Eccles. lib. 7. c. 6. pag. 282. lib. 10. cap. 16. & lib. 22. c. 2. Acosta omnino legendus de procur. Ind. salut. lib. 4. cap. 4. pag. 396. Balthas. Chavasius de notis verae Religion. lib. 4. ยง. 2. in fine, pag. 907. Gaspar Sanctius sup. Isai. capite 11. numer. 14. Fr. Ludovic. Granatens. in Symb. Fidei, 4. part. cap. 1. 2. & 5. par. cap. 25. & ante eos [sect. 43] Lactantius lib. 3. de falsa sapien. capit. 26. ubi. sic ait: Dei praecepta quantum valeant in animis hominum quotidiana experimenta demonstrant. Da mihi virum, qui sit iracundus, maledicus, effraenatus, paucissmis Dei verbis tam placidum, quam ovem reddam. Da cupidum, avarum, tenacem, iam tibi cum liberalem dabo, & pecuniam tibi plenis manibus largientem. Da timidum doloris ac mortis, iam cruces, & ignes, periculum omne, & taurum contemnet. Da libidinosum, adulterum, ganeonem iam sobrium, castum, continentem videbis. Da crudelem, & sanguinis appetentem, iam in veram clementiam furor illius mutabitur. Da iniustum, insipientem, peccatorem, continuo aequus, prudens, & innocens erit; uno enim lavacro malitia omnis abolebitur.