Secundo vero argumento ex multitudine, & gravitate aliorum delictorum desumpto, quae Indi isti contra legem, & rationem naturalem perpetrare solebant, & ex eo, quod humanas carnes edebant, respoderi etiam potest, negando hoc suffciens [sect. 52] esse, ut Christiani possint adversus infideles sibi non subiectos animadvertere, neque ad id Romani Pontifices interventionem quicquam proficere, quem infideles recognoscere non tenentur, ut huius opinionis Auctores affirmant. Praesertim cum revera eadem [sect. 53] sint, vel etiam minus gravia eorundem Indorum crimina, quam quae olim, & hodie de alijs nationibus memorantur; quibus tamen nunquam legimus ob hanc causam bellum indictum, ut observat Ioseph. Acosta d. lib. 2. cap. 5. & Fr. August. Davila in d. hist. Mexican. lib. 1. cap. 30.