De [sect. 57] Amorrhaeis quoque, & caeteris Palaestinis tot, & tam immania scelera sacra Scriptura recenset, ut non videantur horribiliora Indis obijci posse, etiam ijs, quos Caribes vocant, qui sunt omnium truculentissimi, ut constat ex illo loco Sapient. 12. vers. 5. & 6. cuius sup. cap. 12. num. 76. meminimus. Et tamen non ob haec ab Hebraeis bellari potuissent, nisi expressum Domini praeceptum intervenisset, cui imputari non potest, si delere iubeat nationes, quas fecit; novit enim quid cuique fieri debeat, ut subijcitur in dict. c. 12. Sapient. vers. 12. & seq. Et praeterea aliae quoque causae illius belli fuisse perhibentur, de quibus insra in responsione quinti argumenti susius agemus.