LVcvlenter satis, ut opinor, ostendimus, quam multis ac magnis auctoribus, & argumentis nitatur titulus iste debellationis Indorum, qui ex peccatis contra naturam, cruentisque sacrificijs, & idololatrijs eorum colligi solet. Verum autem vero [sect. 1] cum nihil ita certum sit inter homines, quod dubitationem aliquam, & opinionum discrimina non recipiat, ut praeclare inquit Iustinian. in authen. de tabellionib. collat. 5. Vlpian. in l. item si unus 19. ยง. principaliter, D. de arbitris, & in l. 1. & 2. D. de acqui. poss. glos. verb. Diversas, in cap. super litteris, de rescript. Terent. in Phorm. act. 2. scen. 4. ibi: Quot homines, tot sententiae, Horat. saty. 2. ibi: