LVcvlenter ſatis, ut opinor, oſtendimus, quàm multis ac magnis auctoribus, & argumentis nitatur titulus iſte debellationis Indorum, qui ex peccatis contra naturam, cruẽtiſq́ue ſacrificijs, & idololatrijs eorum colligi ſolet. Verum autem verò † cùm nihil ita certũ ſit inter homines, quod dubitationem aliquam, & opinionum diſcrimina non recipiat, ut præclarè inquit Iuſtinian. in authen. de tabellionib. collat. 5. Vlpian. in l. itẽ ſi unus 19. §. principaliter, D. de arbitris, & in l. 1. & 2. D. de acqui. poſſ. gloſ. verb. Diverſas, in cap. ſuper litteris, de reſcript. Terent. in Phorm. act. 2. ſcen. 4. ibi: Quot homines, tot ſententiæ, Horat. ſaty. 2. ibi: