Afrorum [sect. 58] item vitia adeo extollit Salvian. lib. 7. de provident. ut Indos su turpitudine vincere videantur: sic enim de illis scribit: Omnes nationes habent, sicut peculiaria mala, etiam quaedam bona. In Afris pene omnibus nescio quid non malum? Si accusanda est inhumanitas, inhumani sunt: si ebrietas, ebriosi sunt: si falsitas, fallacissimi: si dolus, fraudulentissimi: si cupiditas, cupidissimi: si perfidia, perfidissimi. Impuritas eorum, atque blasphemia his omnibus admiscenda non sunt, quia illis supra diximus malis aliarum gentium, his autem etiam sua ipsorum vicerunt. Ac primum, ut de impuritate dicamus, quis nescit, Africam totam obscoenis libidinum taedis semper arsisse, non ut terram, ac sedem hominum, sed ut AEtnam putes impudicarum esse flammarum? &c. Et post alia: Nam sicut in sentinam profundae colluviones omnium sordium, sic in mores eorum, quasi ex omni mundo vitia fluxerunt.