Carpocratiani [sect. 59] etiam haeretici, qui alio nomine Gnostici dicti sunt, adeo turpem, & flagitiosum vivendi modum profitebantur, ut nefando concubitu matres, & sorores violarent, uxores communes haberent, omnem speciem virilis coitus, ac libidinosae ad mulieres consuetudinis in singulis corporis membris exercerent. Incantationes quoque veneficia, ac idololatrias perficientes, abortus procurantes, & ipsam suam sinaxim, ac communionem turpitudine multiplicis coitus polluentes: comedentes, ac contingentes tum humanas carnes, tum alias immunditias. Et quod peius fuit, has tam nefandas, & scelestas actiones Religionis Christianae velo persuasione diabolica contegentes, ita ut turpem ignominiae notam universae Christianorum multitudini suo tempore inuserint, ut graviter narrat, & dolet Epiphan. haeresi. 26. & 27. Irenae. lib. 2. cap. 24. Tertul. de praescript. advers. haeres. cap. 48. Clem. Alexand. & eius addition. Gentian. Hervet. lib. 3. Strom. cap. 1. & in notis collectan. pag. 807. Euseb. Caesariens. lib. 4. hist. Eccles. c. 7. & alij, quos refert Cardin. Baron. in annal. Eccles. rom. 2. ann. Christi 120. num. 21. & 22. & Martin. Delr. lib. 3. disquis. magic. par. 1. q. 1. pag. 188. & quaest. 3. sect. 2. pag. 207.