Carpocratiani † etiam hęretici, qui alio nomine Gnoſtici dicti ſunt, adeò turpem, & flagitioſum vivendi modum profitebantur, ut nefando concubitu matres, & ſorores violarẽt, uxores cõmunes haberent, omnẽ ſpeciẽ virilis coitus, ac libidinoſæ ad mulieres conſuetudinis in ſingulis corporis mẽbris exercêrent. Incantationes quoq; veneficia, ac idololatrias perficiẽtes, abortus procurantes, & ipſam ſuam ſinaxim, ac communionẽ turpitudine multiplicis coitus polluentes: comedẽtes, ac contingentes tũ humanas carnes, tum alias immunditias. Et quod peius fuit, has tã nefandas, & ſceleſtas actiones Religionis Chriſtianæ velo perſuaſione diabolicâ contegentes, ita ut turpẽ ignominię notã univerſæ Chriſtianorum multitudini ſuo tẽpore inuſerint, ut graviter narrat, & dolet Epiphan. hęreſi. 26. & 27. Irenę. lib. 2. cap. 24. Tertul. de præſcript. adverſ. hæreſ. cap. 48. Clem. Alexand. & eius addition. Gentian. Hervet. lib. 3. Strom. cap. 1. & in notis collectan. pag. 807. Euſeb. Cæſariẽſ. lib. 4. hiſt. Eccleſ. c. 7. & alij, quos refert Cardin. Baron. in annal. Eccleſ. rom. 2. ann. Christi 120. num. 21. & 22. & Martin. Delr. lib. 3. diſquiſ. magic. par. 1. q. 1. pag. 188. & quæſt. 3. ſect. 2. pag. 207.