Et [sect. 63] de Brasiliensibus, AEthiopibus, & alijs Orientalibus Maffaeius lib. 15. hist. Ind. pag. 360. & Molina de iustit. & iure, tract. 2. disp. 34. pag. 167. ubi aiunt, maximum fuisse Christianis Praedicatoribus laborem apud Brasilienses in cohibenda huius funesti ac feralis cibi consuetudine: [sect. 64] quo illi nullum palato gratius edulium norant, atque ob id ipsum gravia non semel adiere discrimina. Et quod aiebant Barbari, intinctis sacro baptismate carnibus, multum de pristina saporis gratia deperire.