Et † de Braſilienſibus, Æthiopibus, & alijs Orientalibus Maffæius lib. 15. hiſt. Ind. pag. 360. & Molina de iuſtit. & iure, tract. 2. diſp. 34. pag. 167. ubi aiunt, maximum fuiſſe Chriſtianis Prędicatoribus laborem apud Braſilienſes in cohibenda huius funeſti ac feralis cibi conſuetudine: † quo illi nullum palato gratius edulium norãt, atque ob id ipſum gravia non ſemel adiere diſcrimina. Et quòd aiebãt Barbari, intinctis ſacro baptiſmate carnibus, multum de priſtina ſaporis gratia deperire.