Quibus ego non incongruenter adijcio, [sect. 71] Ecclesiam tolerare solere ritus Paganorum etiam nobis subiectorum, ob maiora damna, & scandala vitanda, ut sup. n. 30. probavimus: unde multo magis in non subditis idem ob eandem rationem tolerare debebit, saltem pro eiusmodi peccatis, quae ante exactam fidei nostrae intelligentiam & susceptionem commiserunt: cum [sect. 72] consuetudo eorum, etiam improba, a temporali poena eos excusare videatur, iuxta ea, quae late tradit Glossa & Ancharr. in cap. cum venerabilis, de consuetud. Roman. singul. 19. & cons. 283. Oldrad. cons. 9. Ias. in l. de quibus, n. 8. D. de legibus, Cremensis singul. 149. D. Covarrub. in cap. quamvis pactum, 1. part. §. 7. n. 12. de pact. lib. 6. Aviles in c. 18. Praetor. num. 28. Hippol. de Mars. in prax. crim. §. ulterius num. 9. & §. quoniam, n. 97. & 98. Tiraq. de poen. temper. caus. 42. & eo non relato Pet. Pechius in cap. sine culpa 18. de regul. in 6. n. 4. Vbi multum in nostris terminis tradunt ex Plutarch. problem. capite 83. quod cum [sect. 73] Romani olim Barbaros quosdam Dijs immortalibus hominem immolasse accepissent, Magistratus eorum accersendos, puniendosque putaverunt. Quos tamen postea cum id consuetudine quadam fecisse accepissent, impunitos dimiserunt, aliasque id posthac facere prohibuerunt.