Quibus ego non incongruẽter adijcio, † Eccleſiam tolerare ſolêre ritus Paganorum etiam nobis ſubiectorũ, ob maiora damna, & ſcandala vitãda, ut ſup. n. 30. probavimus: unde multò magis in non ſubditis idem ob eandẽ rationem tolerare debebit, ſaltem pro eiuſmodi peccatis, quæ ante exactam fidei noſtræ intelligentiam & ſuſceptionem commiſerunt: cùm † conſuetudo eorum, etiam improba, à temporali pœna eos excuſare videatur, iuxta ea, quæ latè tradit Gloſſa & Ancharr. in cap. cùm venerabilis, de conſuetud. Roman. ſingul. 19. & cõſ. 283. Oldrad. conſ. 9. Iaſ. in l. de quibus, n. 8. D. de legibus, Cremẽſis ſingul. 149. D. Covarrub. in cap. quamvis pactũ, 1. part. §. 7. n. 12. de pact. lib. 6. Aviles in c. 18. Prętor. num. 28. Hippol. de Marſ. in prax. crim. §. ulterius num. 9. & §. quoniam, n. 97. & 98. Tiraq. de pœn. tẽper. cauſ. 42. & eo non relato Pet. Pechius in cap. ſine culpa 18. de regul. in 6. n. 4. Vbi multum in noſtris terminis tradũt ex Plutarch. problem. capite 83. quod cum † Romani olim Barbaros quoſdã Dijs immortalibus hominem immolaſſe accepiſſent, Magiſtratus eorum accerſendos, puniendoſq; putaverunt. Quos tamen poſteà cùm id conſuetudine quadam feciſſe accepiſſent, impunitos dimiſerũt, aliaſq́ue id poſthac facere prohibuerunt.