Quibus in locis Servius, Pontanus, & Cerda plura de eisdem sacrificijs notarunt, & Tertul. in lib. de spectacul. cap. de munere, & Petr. Fab. lib. 2. Semestr. cap. 10. pag. 139. docentes, in [sect. 80] sepulchris virorum fortium captivos necari a Romanis solere, quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat. Quod postquam crudele visum est, [sect. 81] placuisse gladiatores ante sepulchra dimicare; qui a bustis bustuarij dicti sunt. Sic impietatem voluptate adumbrantes. Atque hinc gladiatorum munera, & spectacula originem habuisse.