Quibus in locis Servius, Pontanus, & Cerda plura de eiſdem ſacrificijs notarunt, & Tertul. in lib. de ſpectacul. cap. de munere, & Petr. Fab. lib. 2. Semeſtr. cap. 10. pag. 139. docentes, in † ſepulchris virorum fortium captivos necari à Romanis ſolere, quoniam animas defunctorum humano ſanguine propitiari creditum erat. Quod poſtquam crudele viſum eſt, † placuiſſe gladiatores ante ſepulchra dimicare; qui à buſtis buſtuarij dicti sũt. Sic impietatẽ voluptate adumbrantes. Atque hinc gladiatorum munera, & ſpectacula originem habuiſſe.