Quibus plane (ut recte advertit Thomas Bozius d. lib. 7. cap. 4.) nihil [sect. 82] atrocius fingi potuit, cum pro ludo, atque adeo honore existimarent, homines conducere, qui se mutuis vulneribus confoderent, ut alijs essent oblectamento. Quod saepius quotannis fiebat. Et laudi Traiano datur, quem vocant Optimum Imperatorem, quod uno munere decem millia gladiatorum populo exhibuisset. Quousque [sect. 83] cruenta haec spectacula a pijssimo Imperatore Constantino prohibita sunt in l. unica, C. de gladiatorib. lib. 11. ad cuius illustrationem praedicta adnotasse iuvavit, & plura alia, quae observat Alciat. lib. 1. Parerg. cap. 22. Pet. Fab. dict. cap. 10. & in Agonistico, Observat. Divini, & human. iur. pag. 196. Casaubonus in vit. Caesar. pag. 146. Brissonius, verb. Ludus gladiatorius, Raevard. lib. 2. coiectan. cap. 8. & Iacob. Duran. Cassellius lib. 1. var. cap. 8.