Quibus planè (ut rectè advertit Thomas Bozius d. lib. 7. cap. 4.) nihil † atrocius fingi potuit, cùm pro ludo, atque adeò honore exiſtimarent, homines conducere, qui ſe mutuis vulneribus cõfoderent, ut alijs eſſent oblectamento. Quod ſępius quotannis fiebat. Et laudi Traiano datur, quem vocant Optimum Imperatorem, quòd uno munere decem millia gladiatorum populo exhibuiſſet. Quouſque † cruenta hæc ſpectacula à pijſsimo Imperatore Conſtantino prohibita ſunt in l. unica, C. de gladiatorib. lib. 11. ad cuius illuſtrationem prędicta adnotaſſe iuvavit, & plura alia, quę obſervat Alciat. lib. 1. Parerg. cap. 22. Pet. Fab. dict. cap. 10. & in Agoniſtico, Obſervat. Divini, & human. iur. pag. 196. Caſaubonus in vit. Cæſar. pag. 146. Briſſonius, verb. Ludus gladiatorius, Ręvard. lib. 2. coiectan. cap. 8. & Iacob. Duran. Caſſellius lib. 1. var. cap. 8.