Qua de causa ego aliquando existimabam, hostiarum [sect. 86] victimarumque nomen, quod Romani postea pro animalibus in sacrificium oblatis, & caesis usurparunt, inde originem habuisse, quod antiquitus illis erat in more, ipsos hostes victos, & ad id servatos, sacrificare; licet D. Isidor. lib. 6. Etymol. capit. 19. pag. 115. & lib. 1. different. pag. 44 doceat, quod hostiae apud veteres dicebantur sacrificia, quae fiebant, antequam ad hostem pergerent: victimae vero, quae post victoriam devictis hostibus immolabantur; cui conveniunt aliae etymologiae, quas ex Agelio, Festo Pompeio, & alijs refert Lilius Girald. de Dijs Gent. syntagm. 17. pag. 464. Blondus de Roma. triumph. lib. 1. pag. 23. & 49. & Ioan. Funger. in Etymologico, verb. Hostia, & verb. Victima, & ita explicant illud Ovidij 1. Fastor. dum inquit: