Qua de cauſa ego aliquando exiſtimabam, hoſtiarum † victimarũq́; nomen, quod Romani poſteà pro animalibus in ſacrificium oblatis, & cæſis uſurparunt, inde originẽ habuiſſe, quòd antiquitus illis erat in more, ipſos hoſtes victos, & ad id ſervatos, ſacrificare; licèt D. Iſidor. lib. 6. Etymol. capit. 19. pag. 115. & lib. 1. different. pag. 44 doceat, quòd hoſtiæ apud veteres dicebantur ſacrificia, quæ fiebant, antequàm ad hoſtem pergerent: victimæ verò, quę poſt victoriam devictis hoſtibus immolabantur; cui conveniunt aliæ etymologiæ, quas ex Agelio, Feſto Pompeio, & alijs refert Lilius Girald. de Dijs Gent. ſyntagm. 17. pag. 464. Blondus de Roma. triumph. lib. 1. pag. 23. & 49. & Ioan. Funger. in Etymologico, verb. Hoſtia, & verb. Victima, & ita explicant illud Ovidij 1. Faſtor. dũ inquit: