Theutatem [sect. 91] enim illi, Mercurium, & Martem, Hesum appellabant, ut docet nos Livius lib. 6. decad. 3. Cael. Rhodig. lib. 22. lect. antiq. cap. 16. Lilius Giral. & Bozius ubi sub. & Carol. StePhan in dictionar. verb. Theutates, addens ex Strabone, [sect. 92] ad haec sacrificia Gallos Druidibus ministris usos fuisse: & quod alij immani magnitudine simulachra habebant, quorum, contexta viminibus membra, vivis hominibus complebant; quibus succensis, circunventi homines flamma exanimabantur: quosdam sagittis configebant, & intra sacras aedes patibulo suffigebant.