Theutatem † enim illi, Mercurium, & Martem, Hęſum appellabant, ut docet nos Livius lib. 6. decad. 3. Cęl. Rhodig. lib. 22. lect. antiq. cap. 16. Lilius Giral. & Bozius ubi ſub. & Carol. StePhan in dictionar. verb. Theutates, addens ex Strabone, † ad hæc ſacrificia Gallos Druidibus miniſtris uſos fuiſſe: & quòd alij immani magnitudine ſimulachra habebant, quorum, contexta viminibus membra, vivis hominibus complebant; quibus ſuccenſis, circunventi homines flammâ exanimabantur: quoſdam ſagittis configebant, & intra ſacras ędes patibulo ſuffigebant.