Qvarti vero argumenti vis, quae ex gravissimo & Deo semper infesto idololatriae crimine sumitur, quod Indorum gentes ita turpiter, & enormiter exercuisse probavimus, non difficulter evitari poterit, si cum Auctoribus huius ultimae opinionis negaverimus, infidelibus [sect. 96] nobis non subiectis ob eam tantum rationem bellum iustum inferri posse, quemadmodum nunquam ab Ecclesia illatum legimus, quamvis ubique gentium hoc scelus multifariam frequentatum fuisse reperiamus. Quis enim hac in parte [sect. 97] antiquorum romanorum caecitatem, & stoliditatem ignorat? qui in id stultitiae prolapsi sunt, ut spurcissima impuritate Venerem, Cupidinem, pudendaque etiam membra coelo dignarentur, & Divino honore colerent. Et ut refert D. August. lib. 2. de Civit. Dei cap. 25. & lib. 4. cap. 8. & 16. praeter propria idola, quae colebant, omnes Graeciae, & aliarum subactarum nationum superstitiones in patriam transtulerunt, & singulis actibus, imo & singulis motibus Deos diversos praefecerunt. Cui consentiens Leo Papa serm. 1. de Petr. & Paul. ait: Cum pene omnibus Roma dominaretur gentibus, omnium gentium serviebat erroribus: & magnam sibi videbatur assumpsisse religionem, quia nullam respuebat falsitatem; ita ut plusquam triginta Deorum millia Roma triumphans coluerit, & trecenti Ioves extiterint, atque ut canit Virgilius AEneid. 8.