Qvarti verò argumenti vis, quæ ex graviſsimo & Deo ſemper infeſto idololatriæ crimine ſumitur, quod Indorum gentes ita turpiter, & enormiter exercuiſſe probavimus, nõ difficulter evitari poterit, ſi cum Auctoribus huius ultimæ opinionis negaverimus, infidelibus † nobis non ſubiectis ob eam tantùm rationem bellum iuſtum inferri poſſe, quemadmodum nunquã ab Eccleſia illatum legimus, quamvis ubique gentium hoc ſcelus multifariam frequentatum fuiſſe reperiamus. Quis enim hac in parte † antiquorum romanorum cæcitatem, & ſtoliditatem ignorat? qui in id ſtultitię prolapſi sũt, ut ſpurciſsimâ impuritate Venerem, Cupidinem, pudendaq́ue etiam membra cœlo dignarentur, & Divino honore colerent. Et ut refert D. Auguſt. lib. 2. de Civit. Dei cap. 25. & lib. 4. cap. 8. & 16. præter propria idola, quæ colebant, omnes Gręcię, & aliarum ſubactarum nationum ſuperſtitiones in patriam tranſtulerunt, & ſingulis actibus, imò & ſingulis motibus Deos diverſos præfecerunt. Cui conſentiens Leo Papa ſerm. 1. de Petr. & Paul. ait: Cùm penè omnibus Roma dominaretur gentibus, omnium gẽtium ſerviebat erroribus: & magnam ſibi videbatur aſſumpſiſſe religionem, quia nullam reſpuebat falſitatem; ita ut pluſquàm triginta Deorum millia Roma triumphans coluerit, & trecenti Ioves extiterint, atque ut canit Virgilius Æneid. 8.