AEgyptij [sect. 98] quoque, ad quos omnes profani Scriptores initium idololatriae referunt (unde Celm. Alexan. in epist. exhortator. contra Gentes, pag. 22. AEgyptum impietatis, & superstitionis magistram appellat) non solum coeli Astra, Solem, Lunam, & Stellas, reliquaque elementa, ut Deos adorarunt, & obscoenos, & iniuriosos homines, perditosque latrones, ut Iovem, Saturnum, Martem, Mercurium, Venerem, Isidem, & Osirim, & aliorum sceleratorum turbam; sed etiam Nilum fluvium, & crocodyllos in eo nascentes, & vix aliquod animal utile, aut nocivum reliquerunt, quod eadem veneratione non prosequerentur, ut canes, boves, oves, hircos, catos, ibices, vulpansares, fenices, anguillas, & similia; & multa item herbarum, & leguminum genera, ut post Herodot. Diodor. Sicul. Plin. Solin. Strabon. & alios, tradit D. Augdict. lib. 2. cap. 22. Clem. Alexand & eius additionator Hervetus in epistol. contra Gent. Euseb. de praeparat. Evang. cognit. lib. 13. D. Epiphan. in Anchorat. & novissime Gaspar Sanctius sup. Isai. cap. 2. vers. 27. pag. 37. Vnde Anaxandrides Rhodius Poeta eos lepidissime irridet, & etiam [sect. 99] Iuvenal. satyr. 15. dum inquit: